Traité des principes (De principiis) (page 12)

Origène · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — trad. Rufin · 13 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

tamen non est. Accidit etiam aliquando ut paucæ interjectæ sint dictiones veritati, si ad corpus spectes, non consentaneæ. Est ubi multæ hujusmodi sunt. Idem fere judicium de Lege ferendum est, ubi sæpe reperias quid per se utile, temporibus Legis conveniens; aliquando autem nulla apparet utilitas. Quin et interdum præcipiuntur impossibilia, et id quidem eo consilio, ut qui acutiores et in rerum inquisitione acriores sunt, sese rerum scriptarum considerationi atque investigationi dantes, sibi maxime persuadeant, dignum Deo in illis rebus sensum quæri oportere.

Non solum autem de iis quæ adventum Christi præcesserunt Spiritus ita statuit, sed utpote idem et unius ejusdemque Dei Spiritus, idem in Evangeliis et Apostolorum scriptis fecit: cum nec ea secundum corporalem sensum omnino nudam habeant historiam eorum quæ contexta sunt, utpote quæ non facta sint, neque leges et præcepta habeant rationi consentanea. Quis igitur sanæ mentis existimaverit primam et secundam et tertiam diem, et vesperam et mane sine sole, luna, et stellis, et eam quæ veluti prima erat, diem sine cœlo fuisse? Quis adeo stolidus ut putet Deum more hominis agricolæ plantasse hortum in Edem ad orientem, ubi lignum vitæ posuerit quod sub oculos et sensus caderet, ut qui corporeis dentibus fructum gustasset vitam inde reciperet, et rursus boni et mali particeps fieret qui fructum ex hac arbore decerptum comedisset? Et cum Deus meridie in Paradiso ambulare dicitur, et Adam sub arbore delitescere, neminem arbitror dubitare his figurate per apparentem historiam, quæ tamen corporaliter non contigerit, quædam indicari mysteria. Caïn quoque recedens a conspectu Dei manifeste prudentem lectorem movet ut requirat quid facies Dei sit et quo sensu quis exiré possit ab ea. Sed quid attinet plura dicere, cum innumera ejusmodi, scripta quidem tanquam gesta sint, non gesta vero ut littera

sonat, quivis, modo non plane stipes, colligere possit? Sed et Evangelia eadem sermonum specie plena sunt, cum in excelsum montem assumit Jesum diabolus ut inde ipsi totius mundi regna et eorum gloriam ostendat. Quis enim, nisi plane oscitanter hæc legerit, non improbet eos qui corporis oculo cui edito loco opus est ut inferiora et subjecta videat, conspecta esse arbitrantur Persarum, Scytharum, Indorum et Parthorum regna, et regum apud populos gloriam? Sexcenta alia his similia in Evangeliis observare licet attentius legenti: unde colliget iis quæ secundum litteram gesta sunt, alia attexta esse quæ non contigerint.

Si ad leges etiam Mosaïcas veniamus, plurimæ, si eas nude observari oporteat, absurdum; aliæ impossibile præcipiunt. Absurdum est vulturum esum prohiberi, cum nemo ne extrema quidem urgente fame eo adduci potuerit ut ad istud animal confugeret. Octo dierum infantes non circumcisi exterminari e genere suo jubentur, cum potius si quid de his ad litteram servandis lege sanciendum erat, præcipi oporteret ut eorum parentes vel eorum altores interficerentur. Nunc autem ait Scriptura: «Omnis mas incircumcisus qui non circumcidetur octavo die, peribit de populo suo.» Quod si impossibilia quæ Lege præcipiuntur vultis noscere, animadvertamus tragelaphum ex iis esse animantibus quæ consistere in rerum natura non possunt: quem tamen ut purum jubet nos Moyses offerre. Griphem nunquam auditum est ab homine captum esse: quem nihilominus edi vetat legislator. Sed et celebratissimum sabbatum ei qui accurate expenderit hæc verba: Sedebitis domi vestræ singuli, nemo vestrum exeat e loco» suo cie septima,» videbitur non posse ad litteram observari, cum nullum animal per totam diem immotum sedere queat. Eam ob rem qui de circumcisione sunt, et qui nihil

nisi quod littera præ se fert significari volunt, de nonnullis ne inquirunt quidem, puta tragelapho, griphe et vulture; de aliquibus meras nugas et frigidas traditiones afferunt, ut cum de sabbato dicunt locum unicuique bis mille cubitis esse definitum. Alii, quos inter est Dositheus Samareus, explosa ejusmodi expositione, arbitrantur, quo quisque corporis situ fuerit die sabbati inventus, in eo ad vesperam usque manendum. Sed et quod dicitur, non levandum esse onus die sabbati, impossibile est. Hinc ad infinitas fabulas Judæorum doctores devenere, dicentes onus quidem esse hunc calceum, sed non illum; suffixas item clavis soleas, sed non quæ sine clavis: sic quod uno humero gestatur, pro onere habendum, non quod utroque.

Jam vero si ad Evangelium veniamus, et similia requiramus, quid a ratione magis alienum quam istud: « Ne» minem per viam salutaveritis,» quod Apostolis præ cepisse Salvatorem simpliciores existimant? Et cum dextera maxilla percuti dicitur, res est a verisimili prorsus abhorrens, cum omnis qui percutit, nisi natura mancus fuerit, dextera manu sinistram maxillam feriat. Neque potest ex Evangelio percipi quo pacto dexter oculus offensioni sit: ut enim concedamus posse quempiam videndo scandalizari, cur, cum duo oculi videant, crimen in dextrum transferendum est? Quis etiam sibimetipsi infensus quod viderit mulierem ad concupiscendum eam, causam regerens in unum dextrum oculum, merito hunc ipsum abjecerit? Præterea Apostolus præcipit dicens: «Circumcisus aliquis voca» tus est? non adducat præputium.» Primum quilibet hæc abs re præterque propositum dicere Apostolum videbit. Nam quomodo de nuptiis et de castitate præcipiens, non videatur hæc temere interposuisse? Deinde quis peccare illum dixerit qui, vitandæ obscœnitatis causa, quam vulgus circumcisioni inesse putat, revocare, si fieri potest, præputium conatus fuerit? Hæc omnia a nobis dicta sunt ut ostendamus non ea sola quæ littera exhibet propositum fuisse ei quæ sacras nobis Litteras dedit, divinæ virtuti explicare; quippe quæ interdum secundum litteram minime vera sint, sed et absurda et impossibilia: tum attexta esse nonnulla rerum gestarum historiæ et iis legibus quæ secundum litteram utilia præcipiunt.

Ne quis vero nos suspicetur in omnibus id dicere, nullam historiam contigisse, quoniam aliqua non contigit; et nullam legem ad litteram esse servandam, quoniam aliqua secundum litteram aut absurda aut impossibilia præcipit; vel quæ de Salvatore scripta sunt, secundum litteralem sensum non esse vera, aut nullam ipsius legem et præceptum servari oportere: dicimus manifeste in quibusdam historiæ veritatem nobis apparere, verbi gratia, Abraham, Isaac et Jacob cum una sua unumquemque uxore in duplici spelunca sepultos esse in Hebrom; Sichem Josepho in portionem esse attributam; Jerusalem metropolim esse Judææ, in qua a Salomone ædificatum fuit templum Dei; et alia sexcenta. Multo enim plura sunt secundum historiam vera, quam quæ mere spiritualia illis attexta sunt. Rursum quis inficias ierit mandatum hoc: «Honora patrem tuum et matrem tuam,» ut bene sit tibi,» etiam sine altiore intelligentia utile esse, ac servandum, maxime cum Paulus iisdem verbis illud commendarit? Quid attinet dicere de cæteris: «Non mœchaberis, non occides, non furtum facies, non dices falsum testimonium?» Rursus in Evangelio mandata quædam scripta sunt, de quibus non quæritur sintne ad litteram observanda necne. Cujusmodi illud est: «Ego dico vobis,» Quicumque iratus fuerit fratri suo,» et quæ sequuntur; et: «Ego dico vobis non jurare omnino.» Et custodiendum est illud Apostoli: «Corripite inquietos, consolamini» pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes» tametsi qui res altius scrutantur, componere possint altitudinem sapientiæ Dei cum litterali mandatorum sensu. Verumtamen qui attentius legerit, in nonnullis ambiget, nec sine multo examine pronuntiare poterit utrum hæc quæ putatur historia, secundum litteram acciderit necne; et hujusne legis verba servanda sint, an secus. Quamobrem necesse est ut accuratus lector, servato hoc Salvatoris præcepto, «Scrutamini Scripturas,» quandonam verum sit quod littera sonat, quandonam sit impossibile, diligenter exploret, et ex similium vocum comparatione diffusum ubique per Scripturas sensum ejus quod secundum litteram est impossibile, pro viribus investiget.

Quoniam igitur, ut manifestum erit legentibus, impossibilis est secundum litteram series; non impossibilis vero, imo vera series et connexio principalis: enixe investiganda est tota Scripturæ mens quæ quodcumque secundum litteram impossibile enuntiatur, connectit iis quæ non modo non sunt impossibilia, sed et secundum historiam vera, quæque cum iis quæ ad litteram gesta non sunt, interiorem sensum includunt, et per allegoriam dicuntur. Sic enim de universa Scriptura statuimus sensum ubique haberi spiritualem, non autem ubique corporeum. Nam sæpe quod corporeum est, impossibile convincitur. Quamobrem plurimam attentionem adhibere necesse est eum qui tanquam divinas Litteras, religiose legerit sacros libros quorum intelligentiæ forma talis nobis videtur. Gentem quamdam prædicant electam esse in terris a Deo quam non uno nomine appellant. Universa enim illa gens vocatur Israël, dicitur et Jacob. Cum vero temporibus Jeroboam filii Nabat divisa est, quæ illi paruerunt tribus decem, Israël appellatæ sunt; reliquæ duæ et Levitica, quibus præerant reges ex stirpe David, Juda nominata sunt. Totum autem quod occupavit illa gens loci spatium sibi a Deo concessum, appellatur Judæa, cujus metropolis Jerusalem, mater videlicet plurimarum urbium, quarum nomina in aliis Scripturæ libris dispersa frequenter reperiuntur, in unum vero collecta sunt in libro Jesu filii Nave.

Hæc cum ita se habeant, intelligentiam nostram erigens Apostolus, ait alicubi: «Videte Israël secundum carnem» tanquam sit Israël secundum spiritum. Et alibi dicit: «Non enim qui filii carnis, hi filii Dei: neque» omnes qui ex Israël sunt, ii sunt Israëlitæ: neque qui in» manifesto, Judæus est; neque quæ in manifesto in carne, est circumcisio: sed qui in abscondito Judæus est: et circumcisio cordis in spiritu, non littera.» Si enim Judæus ex occulto dijudicatur, cogitandum est, sicut Judæ orum corporeum est genus, ita Judæorum qui in occulto sunt aliquam esse gentem, anima videlicet hanc nobilitatem arcanis quibusdam rationibus obtinente. Præterea multæ de Israël et Juda prophetia vaticinantur, et quæ ipsis eventura sint exponunt. Numquid vero tot illis scriptæ promissiones quæ verbis nihil magni, nihil excelsi sonant, nec divini promissi majestatem præ se ferunt, mysticam et sublimiorem intelligentiam non requirant? Quod si spirituales promissiones per res sensibus subjectas enuntiantur, nec ii quibus promissa fiunt corporei sunt. Et ne diutius immoremur huic de occulto Judæo et interiori homine Israëlita sermoni, cum hæc omnibus non plane stupidis sufficiant, ad institutum revertimur, et dicimus Jacob patrem esse duodecim Patriarcharum, hos populi principum, a quibus deinde omnes Israëlitæ. Quid ergo? qui secundum carnem sunt Israëlitæ, ad principes populi genus referunt, hi ad Patriarchas, Patriarchæ ad Jacob et superiores; spirituales autem Israëlitæ, quorum figura erant corporei, non sunt de populis; cum populi e tribus, tribubus ab uno quopiam provenerint qui ortum non corporalem sed præstantiorem habet, quique ex Isaac descendit, sicut Isaac ab Abraham, revocatis omnibus ad Adam quem Apostolus ait esse Christum? Omnis enim origo familiarum quæ ad omnium Deum referuntur, a Christo incepit qui secundum universorum Deum ac parentem sic universæ animæ pater est ut Adam pater est universorum hominum. Quod si et Evam feliciter Apostolus ad Ecclesiam retulit, nihil mirum est Caïn ex Eva prognatum, et deinceps omnes qui ad Evam referuntur, figuras esse Ecclesiæ, cum omnes ex Ecclesia principali ratione nati sint.

Si vero percellunt ea quæ de Israël et tribubus ac populis diximus, cum Salvator dicit: «Non sum missus nisi ad oves quæ perierunt domus Israël,» non hæc accipimus ut mentis inopes Ebionæi qui a mentis inopia nomen suum ducunt (pauper enim hebraïce Ebion dicitur) ita ut existimemus ad carnales Israëlitas præcipue Christum advenisse: «Non enim qui filii carnis, hi filii Dei sunt.» Rursus Apostolus de Jerusalem hujusmodi quæpiam docet, quia «quæ sursum est Jerusalem libera est, quæ est mater» nostra:» et in alia Epistola: «Sed accessistis ad Sion montem, ad civitatem Dei viventis, Jerusalem cœlestem, ad myriadas Angelorum, ad celebritatem, ad ecclesiam» primogenitorum qui conscripti sunt in cœlis. D» Si igitur Israël est de genere animarum, et in cœlo quædam civitas est Jerusalem, sequitur ut civitates Israël metropolim habeant eam quæ in cœlis est Jerusalem, ut toti Judææ respondeat. Quæcumque igitur de Jerusalem Prophetæ dicunt, si Pauli verba tanquam Dei per ipsum sapientiam loquentis audiamus, de cœlesti civitate et de omni loco qui continet

terræ Sanctæ civitates, intelligendum est Scripturas loqui. Fortasse enim Salvator ad illas nos evehens civitates, eos qui mnas sibi commissas bene et cum laude administrarunt, quinque aut decem civitatibus præficit. Si ergo Prophetarum vaticinia de Judæa, Jerusalem, Israël, Juda et Jacob, modo secundum carnem a nobis non intelligantur, mysteria quædam ejusmodi subjiciunt, consequens fuerit Prophetarum quoque oracula de Ægypto et Ægyptiis, Babylone et Babyloniis, Tyro et Tyriis, Sidone et Sidoniis, aut de reliquis gentibus, non solum de terrenis hisce Ægyptiis, Babyloniis, Tyriis, Sidoniis præsagire, sed etiam de spiritualibus. Si enim spirituales sunt Israëlitæ, consequens est utique Ægyptios et Babylonios spirituales esse. Neque enim ullo modo convenit ea quæ in Ezechiele de Pharaone Ægypti rege habentur, de homine aliquo dici qui Ægypto imperarit vel sit imperaturus, ut planum erit observantibus: sic quæ de principe Tyri scripta sunt, de homine quopiam qui Tyri principatum gesserit intelligi non possunt. Et quæ de Nabuchodonosor pluribus locis dicuntur, maxime in Isaia, de illo homine accipi non possunt. Neque enim de cœlo delapsus est, neque Lucifer erat, neque mane oriebatur super terram Nabuchodonosor homo. Sed nec quæ apud Ezechielem de Ægypto habentur annis quadraginta ad solitudinem redigenda ut neque hominis vestigium ibi reperiatur, et` bello ita devastanda ut per eam totam sanguis ad hominis usque genua exundet, quispiam sanæ mentis intellexerit de ea Ægypto quæ Æthiopibus sole adustis et ardore denigratis adjacet. Et aliis interjectis.

Forsitan autem quemadmodum ii qui hic communem mortem obeunt, pro rebus hic a se gestis ita dispensantur, ut, si regione quæ infernus dicitur digni fuerint judicati, diversa pro ratione peccatorum obtineant loca: sic qui illic, ut ita dicam, moriuntur, in infernum hunc descendunt, digni judicati qui in diversis totius terrestris loci domiciliis vel melioribus vel deterioribus habitent, et ex his vel illis patribus nascantur: ita ut possit interdum Israëlites in Scythas incidere, et Ægyptius in Judæam delabi. Verumtamen Salvator congregatum venit oves quæ perierant domus Israël. Cumque multi ex Israël doctrinam ejus non receperint, vocantur qui e gentibus.

Et quia comparavimus de isto mundo ad inferna pergentes animas, iis animabus quæ de superiori cœlo ad nostra habitacula pervenientes quodammodo mortuæ sunt, prudenti investigatione rimandum est, an hoc ipsum possimus etiam in nativitate dicere singularum: ut quomodo quæ in ista terra nostra nascuntur animæ, vel de inferno rursum meliora capientes, ad superiora veniunt, et humanum corpus assumunt, vel de melioribus locis ad nos usque descendunt; sic et ea loca quæ supra sunt in firmamento, aliæ animæ possideant, quæ de nostris sedibus ad meliora proficiant; aliæ, quæ de cœlestibus ad firmamentum usque delapsæ sunt, nec tantum fecere peccatum, ut ad loca quæ incolimus truderentur. (VERSIO BENEDIGtinorum.)

Hæc in historiis delitescere nobis videntur; «simile enim» est regnum cœlorum thesauro abscondito in agro quem» qui invenit homo abscondit, et præ gaudio illius vadit, et» vendit universa quæ habet, et emit agrum illum.» Attendamus igitur an non quod obvium est, quod oculis cernitur in Scriptura, quodque illius veluti superficies est, sit omnis ager plenus plantis cujuslibet generis; quæ autem recondita sunt, nec omnibus conspicabilia, sed veluti sub illis quæ cernuntur plantis defossa, thesauri sint sapientiæ et scientiæ absconditi, quos spiritus per Isaiam tenebrosos, invisibiles et absconditos vocat, cum solus Deus possit quæ ipsos concludunt portas æreas confringere, et ferreos vectes portis appositos conterere: ut inveniantur quæcumque in Genesi de diversis et veris animarum generibus et veluti seminibus quæ prope Israël vel procul sunt continentur; sed et descensus in Ægyptum septuaginta animarum, ut ibi ad multitudinem stellarum cœli augeantur. Verum quoniam non omnes qui ex illis sunt lumen sunt mundi, «non enim omnes qui ex Israël sunt, ii sunt Israëlitæ,» ex septuaginta quidam etiam sicut arena quæ est ad littus maris innumerabilis, multiplicantur. (RUFINO INTERPRETE.)

Quæ descensio sanctorum patrum in Ægyptum, in hunc mundum videri poterit ad illuminationem cæterorum atque humani generis instructionem a providentia Dei esse concessa, ut per eos cæteræ animæ illuminatæ juvarentur. Ipsis enim primis concessa sunt eloquia Dei, quoniam solum istud est genus quod videre dicitur Deum: hoc enim Israëlis nomen significat interpretatum. Jam vero consequens est ut secundum hæc aptari debeat et interpretari illud quod decem plagis Ægyptus verberatur ut Dei populum permittat exire, vel ea quæ in deserto cum populo geruntur, vel quod ex collatione omnis populi tabernaculum construitur, vel indumentum sacerdotale contexitur, vel de

vasis ministerii quæcumque dicuntur, dicuntur, quia vere vere, sicut scriptum est, umbram in se formamque cœlestium continent. Manifeste enim Paulus ait de illis, quia «umbræ et exemplari deserviunt cœlestium.» In hac eadem Lege etiam nihilominus continetur, quibus legibus quibusque institutionibus in terra Sancta vivendum sit. Sed et comminationes positæ sunt his qui prævaricati fuerint Legem: necnon et his qui purificatione indigebant, diversa purificationum genera, velut qui frequentius essent polluendi, traduntur, ut per hæc tandem ad illam unam purificationem veniant post quam pollui ultra non licet. Sed et ad numerum populus ipse deducitur, licet non omnes: pueriles namque animæ nondum tempus habent ex divino præcepto numerari: sed ne illæ quidem animæ quæ non possunt fieri alterius caput, sed ipsæ subditæ sunt aliis velut capiti; quas mulieres nominavit, quæ utique non adducuntur in numerum illum qui a Deo præcipitur: sed illi soli numerantur qui viri appellantur, quo scilicet ostenderetur non eas posse extrinsecus numerari, sed in his qui viri appellantur etiam eas comprehendi. Præcipue tamen ad sanctum numerum veniunt hi qui parati sunt ad Israëlitica bella procedere, qui possunt adversus illos hostes inimicosque bellare quos sedenti a dextris suis Filio subjicit Pater, ut destruat omnem principatum ac potestatem: ut per hos militum suorum numeros qui Deo militantes non se implicant negotiis sæcularibus, adversarii regna subvertat; a quibus scuta fidei circumferantur, et sapientiæ tela vibrentur, etiam in quibus spei et salutis galea coruscet, ac lorica claritatis Deo plenum muniat pectus. Tales quidem mihi videntur milites indicari, et ad Dei hujuscemodi bella præparari, hi qui in divinis libris per præceptum numerari jubentur. Horum vero multo.

clariores perfectioresque designantur illi quorum etiam capilli

capitis numerati esse dicuntur. Illi sane qui puniti sunt pro peccatis, quorum corpora ceciderunt in deserto, similitudinem videntur habere eorum qui profecerant quidem non parum, sed ad finem perfectionis pervenire minime potuerunt diversis ex causis, quod vel murmurasse, vel idola coluisse, vel fornicati esse dicuntur, vel tale aliquid quale utique non liceret mente concipere. Sed ne illud quidem sacramento aliquo vacuum puto, quod quidam multa pecora et multa animalia habentes præveniunt et præripiunt locum aptum pastibus et nutrimentis pecorum, quem primum omnium Israëlitici belli dextra defenderat. Quem locum a Moyse deposcentes, ultra Jordanis fluenta separantur, atque a terræ Sanctæ possessione secernuntur. Qui Jordanis videri potest secundum cœlestium formam rigare et inundare animas sitientes, et sensus adjacentes sibi. Ubi ne illud quidem otiosum videtur, quod Moyses quidem audit a Deo quæ in Levitici lege descripta sunt, populus vero in Deuteronomio auditor Moysis efficitur, et ab illo discit ea quæ a Deo audire non potuit. Propterea enim velut secunda lex Deuteronomium dicitur, quod nonnullis significare videbitur hoc ipsum, quod, cessante Lege prima quæ per Moysen data est, videatur secunda legislatio deformari, quæ specialiter a Moyse traditur Jesu successori ejus: qui utique formam servare creditur Salvatoris nostri, cujus secunda Lege, id est præceptis evangelicis, ad perfectum omnia perducuntur.

Sed videndum est ne forte magis illud indicare videatur, quod sicut in Deuteronomio evidentior et manifestior legislatio declaratur quam in his quæ primo scripta sunt, ita et ab eo adventu Salvatoris quem in humilitate complevit, cum formam servi suscepit, claríor ille et gloriosior secundus in gloria Patris ejus indicetur adventus, et in illo forma Deuteronomii compleatur, cum in regno cœlorum sancti omnes æterni illius Evangelii legibus vivent; et sicut nunc adveniens Legem replevit eam quæ umbram habet futurorum bonorum, ita et per illum gloriosum adventum implebitur et ad perfectum adducetur hujus adventus umbra. Ita enim dixit Propheta de eo: «Spiritus vultus» nostri Christus Dominus, cui diximus, quia in umbra ejus vivemus in gentibus,» cum scilicet ab Evangelio temporali dignius omnes sanctos ad Evangelium æternum transferet, secundum quod Joannes in Apocalypsi de æterno Evangelio designavit.

Verum si vel ad passionem usque quispiam inquirat, audacius profecto videbitur de locis cœlestibus id inquirere. Sed si in cœlestibus sunt spiritualia nequitia, sicut certe hic non erubescimus fateri crucifixum ad ea destruenda, quæ patiendo destruxit, ita illic quoque simile aliquid fieri in sequentibus usque ad totius sæculi consummationem concedere non formidabimus. (RUFINO INTERPRETE.)

Verum in his omnibus sufficiat nobis sensum nostrum regulæ pietatis aptare, et ita sentire de sancti Spiritus verbis, quod non secundum humanæ fragilitatis eloquium nitet sermo compositus, sed sicut scriptum est: «Omnis gloria regis intrinsecus est,» et divinorum sensuum thesaurus intra fragile vasculum vilis litteræ continetur inclusus. Porro autem si quis curiosus explanationem singulorum requirat, veniat, et nobiscum pariter audiat quomodo Paulus Apostolus per Spiritum sanctum qui perscrutatur etiam profunda Dei, altitudinem divinæ sapientiæ ac scientiæ scrutans, nec tamen ad finem, et, ut ita dixerim, ad intimam cognitionem prævalens pervenire, desperatione rei et stupore clamat et dicit: «O altitudo divitiarum sapientiæ et scientiæ Dei!» Et quod desperatione perfectæ comprehensionis hoc proclamaverit, audi ipsum dicentem: Quam inscrutabilia sunt judicia Dei, et quam investigabiles viæ ejus!» Non enim dixit, difficile posse scrutari judicia Dei, sed omnino non posse: nec dixit difficile investigari posse vias ejus, sed non posse investigari. Quantumcumque enim quis in scrutando promoveat, et studio intentiore proficiat, gratia quoque Dei adjutus, sensuque illuminatus, ad perfectum finem eorum quæ requiruntur pervenire non poterit; nec omnis mens quæ creata est possibile habet ullo genere comprehendere, sed ut invenerit quædam ex his quæ quæruntur, iterum videt alia quæ quærenda sunt. Quod etsi ad ipsa pervenerit, multo iterum plura ex illis quæ requiri debeant pervidebit. Propter quod et sapientissimus Salomon naturam rerum per sapientiam intuens, ait: «Dixi, Sapiens efficiar, et ipsa sapientia longe facta est a» me, longe plus quam erat: et altitudinem profundam quis inveniet? Sed et Esaias sciens rerum initia a natura mortali inveniri non posse, sed ne ab his quidem naturis quæ quamvis diviniores sint quam humana est, factæ tamen et ipsæ sunt vel creatæ: sciens ergo quod a nulla harum neque initium neque finis inveniri potest, ait: «Priora quæ fuerint dicite, et scimus quia dii estis: vel novissima quæ» sunt annuntiate, et tunc videbimus quia dii estis.» Nam et Hebræus doctor ita tradebat: pro eo quod initium omnium vel finis non possit ab ullo comprehendi, nisi tantummodo a Domino Jesu Christo, et a Spiritu sancto, aiebat per figuram visionis Esaiam dixisse duos Seraphim solos

esse qui duabus quidem alis operiunt faciem Dei, duabus vero pedes, et duabus volant clamantes ad invicem sibi et dicentes: «Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus Sabaoth, plena est universa terra gloria tua.» Quod ergo sola Seraphim utrasque alas suas habent in facie Dei, et in pedibus ejus, audendum est pronuntiare quod neque exercitus sanctorum Angelorum, neque Sedes sanctæ, neque Dominationes, neque Principatus, neque Potestates scire possunt integre initium omnium et fines universitatis. Sed intelligendum est sanctos istos quos annumeravit spiritus et virtutes proximas quidem esse ipsis initiis, et attingere tantum quantum consequi non valent reliqui: verumtamen quodcumque illud est quod revelante Filio Dei et Spiritu sancto didicerint istæ virtutes, quamplurima quidem assequi poterunt et multo plura priores inferioribus, omnia tamen comprehendere impossibile eis est, quia scriptum est: a Quamplurima ex operibus Dei in secretis sunt.» Unde et optabile est ut pro viribus se unusquisque semper extendat ad ea quæ priora sunt, ea quæ retrorsum sunt obliviscens, tam ad opera meliora, quam etiam ad sensum intellectumque puriorem per Jesum Christum Salvatorem nostrum, cui est gloria in sæcula.

Omnis ergo cui veritatis cura est, parum de nominibus et sermonibus curet, quia per singulas gentes diversæ verborum consuetudines habentur; et hoc magis quod significatur, quam qualibus verbis significetur, intendat, præcipue in tam magnis et tam difficilibus rebus: sicut cum quæritur, verbi causa, si sit aliqua substantia in qua neque color neque habitus neque tactus neque magnitudo intelligenda sit, mente sola conspicabilis, quam prout vult quis ita et nominat; nam Græci ἀσώματον eam, id est incorpoream, dixerunt; divinæ vero Scripturæ invisibilem esse pronuntiant

imaginem enim invisibilis Dei Paulus dicit esse Christum. Sed et rursum per Christum creata dixit esse omnia visibilia et invisibilia. Per quod declaratur esse etiam in creaturis quasdam invisibiles secundum proprietatem suam substantias. Sed hæ quamvis ipsæ non sint corporeæ, utuntur tamen corporibus, licet ipsæ sint corporea substantia meliores. Illa vero substantia Trinitatis quæ principium est et causa omnium, ex qua omnia, et per quam omnia, et in qua omnia, neque corpus neque in corpore esse credenda est, sed ex toto incorporea. Verum hæc per excessum quemdam, rei tamen ipsius consequentia commonitos breviter dixisse sufficiat ad ostendendum id, quod sunt quædam quorum significatio proprie nullis omnino potest humanæ linguæ sermonibus explicari, sed simpliciore magis intellectu, quam ullis verborum proprietatibus declarantur. Ad quam regulam etiam divinarum Litterarum intelligentia retinenda est, quo scilicet ea quæ dicuntur, non pro vilitate sermonis, sed pro divinitate sancti Spiritus qui eas conscribi inspiravit, censeantur. Anacephalæosis de Patre, et Filio, et Spiritu sancto, et cæteris quæ superius dicta sunt.

Tempus autem est jam decursis his, prout potuimus, quæ supra dicta sunt, nunc commonitionis gratia 1 eorum quæ sparsim diximus, recapitulare singula, et primo omnium de Patre et Filio et Spiritu sancto repetere. Deus pater cum sit indivisibilis et inseparabilis a Filio, non per prolationem ab eo (ut quidam putant) generatus est Filius. Si enim prolatio est Filius Patris, prolatio vero dicitur quæ talem significat generationem qualis animalium vel hominum solet esse progenies, necessario corpus est et

is qui protulit, et is qui prolatus est. Non enim dicimus, sicut hæretici putant, partem aliquam substantiæ Dei in Filium versam, aut ex nullis substantibus Filium procreatum a Patre, id est extra substantiam suam, ut fuerit aliquando quando non fuerit; sed abscisso omni sensu corporeo ex invisibili et incorporeo, Verbum et Sapientiam genitam dicimus absque ulla corporali passione, velut si voluntas procedat e mente. Nec absurdum videbitur, cum dicatur Filius charitatis, si hoc modo etiam voluntatis putetur. Sed et Joannes indicat quia Deus lux est, et Paulus designat quia Filius splendor lucis æternæ sit. Sicut ergo lux nunquam sine splendore esse potuit, ita nec Filius quidem sine Patre intelligi potest, qui et figura expressa substantiæ ejus, et Verbum et Sapientia dicitur. Quomodo ergo potest dici, quia fuit aliquando quando non fuit Filius? Nihil enim aliud est id dicere, nisi quia fuit aliquando quando veritas non erat, quando sapientia non erat, quando vita non fuerit, cum in his omnibus perfecte Dei patris substantia censeatur. Non enim ab eo dirimi hæc, vel ab ejus possunt unquam substantia separari. Quæ quidem quamvis intellectu multa esse dicantur, re tamen et substantia unum sunt, in quibus plenitudo est divinitatis. Hoc autem ipsum quod dicimus, quia nunquam fuit quando non fuit, cum venia audiendum est. Nam et hæc ipsa nomina temporalis vocabuli significantiam gerunt, id est, quando vel nunquam; supra omne autem tempus, et supra omnia sæcula, et supra omnem æternitatem intelligenda sunt ea quæ de Patre et Filio et Spiritu sancto dicuntur. Hæc enim sola Trinitas est quæ omnem sensum intelligentiæ non solum temporalis, verum etiam æternalis excedit. Cætera vero quæ sunt extra Trinitatem, in sæculis et in temporibus metienda sunt. Hunc igitur Filium Dei, secundum quod Verbum est Deus

quod erat in principio apud Deum, nemo consequenter putabit in loco aliquo contineri, neque secundum quod sapientia est, neque secundum quod veritas est, neque secundum quod vita est, vel justitia, vel sanctificatio, vel redemptio; hæc enim omnia non indigent loco, ut agere quid vel operari possint: sed pro his qui virtutis ejus inoperationisque participant, hæc singula intelligenda sunt.

Si vero quis dicet per eos qui participes sunt verbi Dei, vel sapientiæ ejus, vel veritatis, vel vitæ, etiam ipsum verbum et sapientiam videri in loco esse: respondendum est ei, quia dubium non est quod Christus, secundum quod verbum et sapientia est vel cætera omnia, erat in Paulo propter quod dicebat: «Aut experimentum quæritis ejus qui in me loquitur Christus?» Et iterum: Vivo autem jam non ego, vivit vero Christus in me.» Tunc ergo cum esset in Paulo, quis dubitabit quod similiter erat in Petro, et in Joanne, et in singulis quibusque sanctorum, et non solum in his qui in terris sunt, verum et in his qui in cœlis sunt? Absurdum namque est dicere, quia in Petro quidem et in Paulo erat Christus, in Michaële vero archangelo et in Gabriele non erat. Ex quo manifeste deprehenditur, quia divinitas Filii Dei non in loco aliquo concludebatur; alioquin in ipso tantum fuisset, et in alio non fuisset sed secundum incorporeæ naturæ majestatem cum a nullo loco concludatur, in nullo rursum deesse intelligitur. Verum illa sola differentia intelligenda est, quod etiamsi sit in diversis, sicut diximus, in Petro, vel Paulo, vel Michaële, vel Gabriele, non tamen similiter est in universis. Plenius enim et clarius, et, ut ita dixerim, apertius in Archangelis est quam in aliis sanctis viris. Quod ex eo manifestum est, quia cum ad summam perfectionem venerint sancti quique, dicuntur similes Angelis effici vel æquales,

secundum evangelicam sententiam. Unde constat in singulis quibusque tantum effici Christum, quantum ratio indulserit meritorum.

His igitur nobis de Trinitatis ratione breviter repetitis, consequens est illud etiam breviter admonere, quod per Filium a creata dicuntur omnia quæ in cœlis sunt et» quæ in terra, visibilia et invisibilia, sive Throni, sive Dominationes, sive Principatus, sive Potestates, omnia per ipsum et in ipso creata sunt, et ipse est ante omnes, et» omnia illi constant qui est caput.» Quibus consona etiam Joannes in Evangelio dicit, quia «omnia per ipsum facta» sunt, et sine ipso factum est nihil.» David vero totius Trinitatis mysterium in universorum conditione significans ait: «Verbo Domini cœli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum.» Post hæc vero competenter admonebimus de adventu corporali et incarnatione unigeniti Filii Dei: in quo non ita sentiendum est, quod omnis divinitatis ejus majestas intra brevissimi corporis claustra conclusa est, ita ut omne verbum Dei et sapientia ejus ac substantialis veritas ac vita, vel a Patre divulsa sit, vel intra corporis ejus coërcita et conscripta brevitatem, nec usquam præterea putetur operata: sed inter utrumque cauta pietatis debet esse confessio, ut neque aliquid divinitatis in Christo defuisse credatur, et nulla penitus a paterna substantia qua ubique est, facta putetur esse divisio. Tale namque aliquid etiam Baptista Joannes indicat, cum corporaliter absente Jesu diceret ad turbas: «Medius vestrum stat quem vos» nescitis, qui post me venit, cujus non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum.» Quod utique dici non poterat de eo qui absens erat, quantum ad corporalem præsentiam pertinet, quia medius staret eorum inter quos non aderat corporaliter Filius Dei.

Ne quis tamen nos existimet per hæc illud affirmare, quod pars aliqua deitatis Filii Dei fuerit in Christo, reliqua vero pars alibi vel ubique: quod illi sentire possunt qui naturam substantiæ incorporeæ atque invisibilis ignorant. Impossibile namque est de incorporeo partem dici, aut divisionem aliquam fieri; sed in omnibus, et per omnia, et super omnia est, eo modo quo superius diximus, id est, quo vel sapientia, vel verbum, vel vita, vel veritas intelligitur: per quem intellectum omnis sine dubio conclusio localis excluditur. Volens igitur Filius Dei pro salute generis humani apparere hominibus, et inter homines conversari, suscepit non solum corpus humanum, ut quidam putant, sed et animam, nostrarum quidem animarum similem per naturam, proposito vero et virtute similem sibi, et talem qualis omnes voluntates et dispensationes verbi ac sapientiæ indeclinabiliter possit implere. Quod autem habuerit animam, manifestissime in Evangeliis designat ipse Salvator, dicens: «Nemo tollit a me animam meam, sed ego pono eam abs me. Potestatem habeo ponendi animam meam, et iterum potestatem habeo assumendi eam.» Et rursum: «Tristis est anima mea usque ad mortem. Et iterum: «Nunc anima mea turbata est.» Neque enim tristis et turbata anima verbum Dei intelligendum est quod ex auctoritate divinitatis dicit: «Potestatem habeo ponendi animam meam.» Nec tamen ita dicimus fuisse Filium Dei in illa anima, sicut fuit in anima Pauli, vel Petri, cæterorumque sanctorum, in quibus Christus similiter ut in Paulo loqui creditur. Sed de illis omnibus illud sentiendum est quod Scriptura dicit quia «Nemo mundus a sorde, nec si

Tous les livres