Traité des principes (De principiis) (page 2)
Primo illud nos oportet scire, quod aliud est in Christo deitatis ejus natura, quod est unigenitus Filius Patris; et alia humana natura quam in novissimis temporibus pro dispensatione suscepit. Propter quod videndum primo est quid sit Unigenitus filius Dei, qui multis quidem et diversis nominibus pro rebus vel opinionibus appellantium nuncupatur. Sapientia namque dicitur, sicut et Salomon dixit: «Dominus creavit me initium viarum suarum, et in ópera» sua antequam aliquid faceret, ante sæcula fundavit me.» In initio priusquam terram faceret, priusquam produceret» fontes aquarum, antequam firmarentur montes, ante omnes autem colles generat me.» Dicitur autem et primogenitus, sicut dixit Apostolus: «Qui est primogenitus omnis creaturæ.» Nec tamen alius est primogenitus per naturam quam Sapientia, sed unus atque idem est. Denique et Apostolus Paulus dicit: «Christus Dei virtus et Dei sapientia.»
Nemo tamen putet aliquid nos insubstantivum dicere, cum eum Dei Sapientiam nominamus; id est, ut exempli causa finxerim, quod eum non velut animal quoddam sapiens, sed rem aliquam quæ sapientes efficiat, intelligamus, præbentem se et mentibus inserentem eorum qui capaces virtutum ejus atque intelligentiæ fiunt. Si ergo semel recte receptum est unigenitum Filium Dei, sapientiam ejus esse substantialiter subsistentem, nescio si jam ultra evagari sensus noster debeat ad suspicandum, ne forte ipsa ὑπόστασις, id est substantia ejus, corporeum aliquid habeat, cum omne quod corporeum est, vel habitu, vel colore, vel magnitudine designetur. Et quis unquam sani sensus habitum,
vel colorem, vel mensuræ magnitudinem in sapientia requisivit, per hoc quod sapientia est? Quomodo autem extra hujus Sapientiæ generationem fuisse aliquando Deum patrem, vel ad punctum momenti alicujus quis potest sentire vel credere, qui tamen pium aliquid de Deo intelligere noverit vel sentire? Aut enim non potuisse Deum dicet generare Sapientiam antequam generaret, ut eam quæ ante non erat, postea genuerit ut esset; aut potuisse quidem, et, quod dici de Deo nefas est, noluisse generare: quod utrumque et absurdum esse et impium, omnibus patet; id est, ut aut ex eo quod non potuit Deus proficeret ut posset, aut cum posset, dissimularet ac differret generare Sapientiam. Propter quod nos semper Deum patrem novimus unigeniti Filii sui, ex ipso quidem nati, et quod est ab ipso trahentis, sine ullo tamen initio, non solum eo quod aliquibus temporum spatiis distingui potest, sed ne illo quidem quod sola apud semetipsam mens intueri solet, et nudo, ut ita dixerim, intellectu atque animo conspicari. Extra omne ergo quod vel dici vel intelligi potest initium generatam esse credendum est Sapientiam. In hac ipsa ergo Sapientiæ subsistentia, quia omnis virtus ac deformatio futuræ inerat creaturæ, vel eorum quæ principaliter existunt, vel eorum quæ accidunt consequenter virtute præscientiæ præformata atque disposita, pro his ipsis quæ in ipsa Sapientia velut descriptæ ac præfiguratæ fuerant creaturis, seipsam per Salomonem dicit creatam esse Sapientia initium viarum Dei, continens scilicet in semetipsa universæ creaturæ vel initia, vel formas, vel species.
Quali autem modo intelleximus Sapientiam initium viarum Dei esse, et quomodo creata esse dicitur, species scilicet in se, et initia totius præformans et continens creaturæ: hoc etiam modo verbum Dei eam esse intelligendum est, per hoc quod ipsa cæteris omnibus, id est universæ
creaturæ mysteriorum et arcanorum rationem, quæ utique intra Dei sapientiam continentur, aperiat: et per hoc Verbum dicitur, quia sit tanquam arcanorum mentis interpres. Unde et recte mihi dictus videtur sermo ille qui in Actibus Pauli scriptus est, quia hic est verbum animal vivens. Joannes vero excelsius et præclarius in initio Evangelii sui dicit, propria definitione Deum esse definiens verbum, dicens: «Et Deus erat verbum, et hoc erat in initio» apud Deum.» Qui autem initium dat Verbo Dei, vel Sapientiæ Dei, intuere ne magis in ipsum ingenitum Patrem impietatem suam jactet, cum eum neget semper patrem fuisse, et genuisse Verbum, et habuisse Sapientiam in omnibus anterioribus, vel temporibus, vel sæculis, vel si quid illud est quod nominari potest.
Hic ergo Filius etiam omnium quæ sunt Veritas est et Vita; et recte. Nam quomodo viverent quæ facta sunt, nisi ex vita? vel quomodo veritate constarent ea quæ sunt, nisi ex veritate descenderent? vel quomodo rationabiles possent esse substantiæ, nisi verbum vel ratio præcederet? vel quomodo saperent, nisi esset sapientia? Verum quoniam futurum erat ut etiam deciderent aliqui a vita, et mortem sibi ipsi consciscerent ex eo ipso quod a vita deciderent (non enim aliud est mors quam a vita discedere); et utique non esset consequens ut ea quæ semel ad viven, dum fuerant procreata a Deo, penitus deperirent: oportuit ante mortem esse talem virtutem quæ futuram dissolveret mortem, et esset resurrectio quæ in Domino et Salvatore nostro formata est, quæ resurrectio in ipsa. Dei Sapientia, et Verbo, ac Vita consisteret. Tum deinde quoniam futurum erat ut aliqui ex his qui creati sunt, pro eo quod non naturaliter, id est substantialiter inesset eis bonum, sed accidens, non volentes inconvertibiles et incommutabiles.
semper permanere, ac semper in eisdem bonis æqua ac moderata libratione durare, sed conversi atque mutati de statu suo deciderent: Via factus est Verbum Dei et Sapientia. Quæ Via idcirco dicitur, quod ad Patrem ducat eos qui per eam incedunt. Quæcumque ergo diximus de Sapientia Dei, hæc convenienter aptabuntur et intelligentur etiam pro eo quod Filius Dei vita est, et pro eo quod verbum est, et pro eo quod veritas est, et pro eo quod resurrectio est: quia hæ omnes appellationes ex operibus ejus ac virtutibus nominatæ sunt, et in nulla harum vel levi opinione intelligi corporale aliquid potest, quod vel magnitudinem designare videatur, vel habitum, vel colorem: quoniam hi qui videntur apud nos hominum filii, vel cæterorum animalium, semini eorum a quibus seminati sunt respondent, vel earum quarum in utero formantur ac nutriuntur, habent ex his quidquid illud est quod in lucem hanc assumunt, ac deferunt processuri. Infandum autem est et illicitum, Deum patrem in generatione unigeniti Filii sui atque in subsistentia ejus exæquare alicui vel hominum vel aliorum animantium generanti: sed necesse est aliquid exceptum esse Deoque dignum cui nulla prorsus comparatio non in rebus solum, sed ne in cogitatione quidem vel sensu inveniri potest, ut humana cogitatio possit apprehendere quomodo ingenitus Deus pater efficitur unigeniti Filii. Est namque ita æterna ac sempiterna generatio sicut splendor generatur ex luce. Non enim per adoptionem spiritus filius fit extrinsecus, sed natura filius est.
Videamus tamen quomodo hæc quæ dicimus etiam divinæ Scripturæ auctoritate muniantur. Ait Apostolus Paulus unigenitum Filium imaginem esse Dei invisibilis, et primogenitum eum esse totius creaturæ: ad Hebræos vero scribens dicit de eo quia «sit splendor gloriæ, et figura
expressa substantiæ ejus.» Invenimus nihilominus etiam in Sapientia quæ dicitur Salomonis, descriptionem quamdam de Dei Sapientia hoc modo scriptam: «Vapor est enim, inquit, virtutis Dei, et ἀπόρροια gloriæ Omnipotentis purissima.» Ideo ergo in eam nihil commaculatum incidere potest. Splendor enim est lucis æternæ, et speculum immaculatum operationis Dei, et imago bonitatis ejus. Sapientiam vero dicimus, sicut superius diximus, subsistentiam habentem non alibi, nisi in eo qui est initium omnium ex quo et nata est quæque sapientia, quia ipse est qui est solus natura filius, idcirco et unigenitus dicitur.
Videamus sane quid intelligi debeat etiam de hoc quod imago invisibilis dicitur, ut et per hoc advertamus quomodo Deus recte pater dicitur filii sui: et consideremus primo ex his quæ consuetudine hominum imagines appellari solent. Imago interdum dicitur ea quæ in materia aliqua, id est ligni vel lapidis, depingi vel exculpi solet. Interdum imago dicitur ejus qui genuit is qui natus est, cum in nullo similitudinem lineamenta ejus qui genuit in eo qui natus est mentiuntur. Puto ergo posse priori quidem exemplo aptari eum qui ad imaginem et similitudinem Dei factus est, hominem, de quo diligentius favente Deo cum locum ipsum in Genesi exponere cœperimus, videbimus. Secundæ vero comparationi imago Filii Dei, de quo nunc sermo est, comparari potest etiam secundum hoc quod invisibilis Dei imago invisibilis est; sicut secundum historiam dicimus imaginem Adæ esse filium ejus Seth. Ita enim scriptum est: «Et genuit Adam Seth, secundum imaginem» suam, et secundum speciem suam.» Quæ imago etiam naturæ ac substantiæ Patris et Filii continet unitatem. Si enim omnia quæ facit Pater, hæc et Filius facit similiter, in eo quod omnia ita facit Filius sicut Pater, imago
patris in Filio deformatur, qui utique natus ex eo est velut quædam voluntas ejus ex mente procedens. Et ideo ego arbitror quod sufficere debeat voluntas Patris ad subsistendum hoc quod vult Pater. Volens enim non alia via utitur, nisi quæ consilio voluntatis profertur. Ita ergo et Filii subsistentia generatur ab eo. Quod necesse est in primis suscipi ab his qui nihil ingenitum, id est innatum, præter solum Deum patrem fatentur. Observandum namque est, ne quis incurrat in illas absurdas fabulas eorum qui prolationes quasdam sibi ipsis depingunt, ut divinam naturam in partes vocent, et Deum patrem quantum in se est dividant, cum hoc de incorporea natura vel leviter suspicari, non solum extremæ impietatis sit, verum etiam ultimæ insipientiæ, nec omnino ad intelligentiam consequens ut incorporeæ naturæ substantialis divisio possit intelligi. Magis ergo sicut voluntas procedit e mente, et neque partem aliquam mentis secat, neque ab ea separatur aut dividitur, tali quadam specie putandus est Pater Filium genuisse imaginem scilicet suam, ut sicut ipse invisibilis est per naturam, ita imaginem quoque invisibilem genuerit. Verbum enim est Filius, et ideo nihil in eo sensibile intelligendum est. Sapientia est, et in sapientia nihil corporeum suspicandum est. Lumen est verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum; sed nihil habet commune ad solis hujus lumen. Imago ergo est invisibilis Dei patris Salvator noster, quantum ad ipsum quidem Patrem veritas: quantum autem ad nos quibus revelat Patrem, imago est per quam cognoscimus Patrem, quem nemo alius novit nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. Revelat autem per hoc quod ipse intelligitur. A quo ipse enim fuerit intellectus, consequenter intelligitur et Pater, secundum hoc quod ipse dixit: «Qui me vidit, vidit et Patrem
Sed quoniam sermonem Pauli inseruimus de Christo dicentis in eo quod ait quia «splendor est gloriæ Dei, et figura expressa substantiæ ejus:» quid ex hoc sentiendum sit videamus. «Deus lux est,» secundum Joannem. Splendor ergo hujus lucis est unigenitus Filius, ex ipso inseparabiliter velut splendor ex luce procedens, et illuminans universam creaturam. Secundum hæc namque quæ superius exposuimus, quomodo via sit, et ducat ad Patrem, et quomodo verbum sit arcana sapientiæ ac scientiæ mysteria interpretans ac proferens rationabili creaturæ, quomodo etiam veritas et vita est et resurrectio; consequenter intelligere debemus etiam splendoris opus: per splendorem namque quid sit lux ipsa intelligitur et sentitur. Qui splendor fragilibus se et infirmis mortalium oculis placidius ac lenius offerens, et paulatim velut edocens et assuefaciens claritatem luminis pati, cum ab eis dimoverit omne quod visum obducit et impedit, secundum quod Dominus dixit: Ejice trabem de oculo tuo, capaces eos efficit ad suscipiendam gloriam lucis, etiam in hoc velut quidam mediator hominum ac luci effectus.
Verum quoniam non solum splendor gloriæ esse dicitur ab Apostolo, sed et figura expressa substantiæ vel subsistentiæ ejus, non mihi videtur otiosi esse intellectus advertere quomodo alia præter ipsam Dei substantiam, quæcumque illa substantia et subsistentia dicitur, figura substantiæ ejus esse dicatur. Et vide ne forte quoniam Filius Dei qui verbum ejus et sapientia dicitur, et solus novit Patrem, et revelat quibus vult, id est, qui capaces verbi ipsius et sapientiæ fuerint, secundum hoc ipsum quod intelligi atque agnosci facit Deum, figuram substantiæ atque subsistentiæ ejus dicatur exprimere: id est, cum semetipsum primum describit sapientia ea quæ revelare vult cæteris,
ex quibus ab illis agnoscitur et intelligitur Deus, et hoc dicatur figura expressa substantiæ Dei. Ut autem plenius adhuc intelligatur quomodo Salvator figura est substantiæ vel subsistentiæ Dei, utamur etiam exemplo quod, quamvis rem non plene nec proprie significet de qua agimus, tamen ad hoc solum videatur assumptum, quod exinaniens se Filius, qui erat in forma Dei, per ipsam sui exinanitionem studet nobis deitatis plenitudinem demonstrare. Verbi causa, si facta esset aliqua statua talis quæ magnitudine sui universum orbem terræ teneret, et pro sui immensitate considerari a nullo posset; fieret autem alia statua membrorum habitu ac vultus lineamentis, specie ac materia per omnia similis absque magnitudinis immensitate, pro eo ut qui illam immensam considerare atque intueri non possent, hanc videntes, illam se vidisse confiterentur, pro eo quod omnia membrorum et vultus lineamenta, vel ipsam speciem materiamque similitudine prorsus indiscreta servaret tali quadam similitudine exinaniens se Filius Dei de æqualitate Patris, et viam nobis cognitionis ejus ostendens, figura expressa, substantiæ ejus efficitur; ut qui in magnitudine deitatis suæ positam gloriam miræ lucis non poteramus aspicere, per hoc quod nobis splendor efficitur, intuendæ lucis divinæ viam per splendoris capiamus aspectum. Comparatio sane de statuis quasi in rebus materialibus posita, ad nihil aliud recipitur, quam ad hoc quod Filius Dei brevissimæ insertus humani corporis formæ ex operum virtutisque similitudine Patris in se immensam ac invisibilem magnitudinem designabat, per hoc quod dicebat ad discipulos suos quia «Qui me videt, videt et Patrem;» et: Ego et Pater unum sumus.» Quibus etiam illud simile intelligendum est quod ait, quia «Pater in me est, et» ego in Patre.
Videamus nunc etiam illud qualiter sentiendum est, quod in Sapientia Salomonis scriptum legimus, qui ita ait de Sapientia quia «vapor est quidam virtutis Dei, et aporrhoa Omnipotentis gloriæ purissima, et splendor lucis» æternæ, et speculum immaculatum inoperationis sive virtutis Dei, et imago bonitatis ejus.» Quæ ergo hic de Deo definit, ex singulis quibusque certa quædam inesse Sapientiæ Dei designat: virtutem namque Dei nominat, et gloriam et lucem æternam, et inoperationem et bonitatem. Ait autem Sapientiam vaporem esse non gloriæ Omnipotentis, neque æternæ lucis, nec inoperationis Patris, nec bonitatis ejus; neque enim conveniens erat alicui horum ascribi vaporem: sed cum omni proprietate ait virtutis Dei vaporem esse Sapientiam. Intelligenda est ergo virtus Dei, qua viget, qua omnia visibilia et invisibilia vel instituit, vel continet, vel gubernat, quæ ad omnia sufficiens est quorum providentiam gerit, quibus velut uni, ita omnibus adest. Hujus ergo totius virtutis tante et tam immensæ vapor, et, ut ita dicam, vigor ipse in propria subsistentia effectus, quamvis ex ipsa virtute velut voluntas ex mente procedat, tamen et ipsa voluntas Dei nihilominus Dei virtus efficitur. Efficitur igitur virtus altera in sua proprietate subsistens, ut ait sermo Scripturæ, vapor quidam primæ et ingenitæ virtutis Dei, hoc quidem quod est inde trahens: non est autem quando non fuerit. Si enim quis voluerit dicere quasi prius non extiterit, sed postea ad subsistentiam venerit; dicat causam quare qui eam subsistere fecit Pater, ante hoc non fecerit. Quod si aliquod semel initium dederit, quo initio vapor iste ex Dei virtute processerit, iterum interrogabimus quare non et ante illud quod dixit initium et ita semper de anterioribus inquirentes, et verbo interrogationis ascendentes, perveniemus in illum intellectum, ut
quoniam semper poterat Deus et volebat, nunquam vel decuerit, vel causa aliqua existere potuerit, ut non hoc quod bonum volebat semper habuerit. Ex quo ostenditur semper fuisse vaporem istum virtutis Dei, nullum habentem initium nisi ipsum Deum. Neque decebat aliud esse initium nisi ipsum unde et est et nascitur, Deum. Secundum Apostolum vero dicentem, quia Christus Dei virtus est; jam non solum vapor virtutis Dei, sed virtus ex virtute dicenda est.
Videamus etiam de eo quod dictum est, quoniam aporrhoea est purissima gloriæ Omnipotentis:» et prius quidem consideremus quid est gloria omnipotentis Dei, deinde etiam quid sit ejus aporrhoea sentiemus. Quemadmodum pater non potest esse quis si filius non sit, neque dominus quis esse potest sine possessione, sine servo: ita ne omnipotens quidem Deus dici potest, si non sint in quos exerceat potentatum et ideo ut omnipotens ostendatur Deus, omnia subsistere necesse est. Nam si quis est qui velit vel sæcula aliqua vel spatia transisse, vel quodcumque aliud nominare vult, cum nondum facta essent quæ facta sunt; sine dubio hoc ostendet quod in illis sæculis vel spatiis omnipotens non erat Deus, et postmodum omnipotens factus est, ex quo habere cœpit in quos ageret potentatum: et per hoc videbitur profectum quemdam accepisse, et ex inferioribus ad meliora venisse; siquidem melius esse non dubitatur, esse eum omnipotentem quam non esse. Et quomodo non videbitur absurdum, ut cum non haberet aliquid ex his Deus quæ eum habere dignum erat, postmodum per profectum quemdam in hoc venerit ut haberet? Quod si nunquam est quando non omnipotens fuerit, necessario subsistere oportet etiam ea per quæ omnipotens dicitur, et semper habuerit in quibus exercuerit potentatum, et quæ fuerint ab ipso vel rege vel principe moderata: de quibus
plenius in locis propriis in quibus de creaturis ejus disputandum fuerit, disseremus. Sed et nunc strictim licet, tamen admonere necessarium puto, quoniam quidem quæstio nobis de Sapientia agitatur, quemadmodum aporrhoea sit Sapientia gloriæ Omnipotentis purissima, ne videatur alicui anterior esse in Deo omnipotentis appellatio nativitate Sapientiæ per quam Pater vocatur, quoniam dicta est aporrhoea Omnipotentis gloriæ purissima esse Sapientia quæ est Filius Dei. Audiat qui hæc ita vult suspicari, quod manifestissime Scriptura pronuntiat dicens, quia «Omnia in Sapientia fecisti:» et per Evangelium docetur, quia « omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil:» et intelligat ex hoc, quia non potest antiquior esse in Deo omnipotentis appellatio quam Patris per Filium enim omnipotens est Pater. Sed quoniam gloriam dixit esse Omnipotentis, cujus gloriæ aporrhea est Sapientia, hoc intelligi datur, quod etiam in omnipotentiæ gloria societatem habeat Sapientia, per quam Deus omnipotens dicitur. Per Sapientiam enim, quæ est Christus, tenet Deus omnium potentatum, non solum dominantis auctoritate, verum etiam subjectorum spontaneo famulatu. Ut autem unam et eamdem omnipotentiam Patris ac Filii esse cognoscas, sicut unus atque idem est cum Patre Deus et Dominus, audi hoc modo Joannem in Apocalypsi dicentem: «Hæc dicit Dominus» Deus qui est, et qui erat, et qui venturus est omnipotens» Qui enim venturus est, qui est alius nisi Christus? Et sicut nemo debet offendi cum Deus sit Pater, quod etiam Salvator est Deus: ita et cum omnipotens dicitur Pater, etiam nullus debet offendi quod etiam Filius Dei omnipotens dicitur. Hoc modo namque verum erit illud quod ipse dicit ad Patrem, quia «Omnia mea tua sunt et tua mea,» et glorificatus sum in eis.»Si vero omnia quæ Patris sunt
Christi sunt, inter omnia vero quæ sunt Pater est etiam omnipotens, sine dubio etiam unigenitus Filius debet esse omnipotens, ut omnia quæ habet Pater etiam Filius habeat. Et glorificatus sum, inquit, in eis. In nomine enim Jesu» omne genu flectetur cœlestium, terrestrium, et infernorum, et omnis lingua confitebitur quia Dominus Jesus» in gloria est Dei Patris.» Igitur aporrhoea gloriæ Dei secundum hoc quod omnipotens est, pura ac limpida ipsa Sapientia est, glorificata tanquam aporrhoea omnipotentiæ, vel gloriæ. Ut autem manifestius intelligatur quæ sit gloria omnipotentiæ, etiam hoc addimus. Deus pater omnipotens est, eo quod potentatum omnium tenet, id est cœli et terræ, solis et lunæ et stellarum, omniumque quæ in ipsis sunt. Horum autem potentatum gerit per Verbum suum, quoniam in nomine Jesu omne genu flectetur et cœlestium, et terrestrium, et infernorum. Et si omne genu flectitur Jesu, sine dubio Jesus est cui subjecta sunt omnia, et ipse est qui potentatum agit in omnibus, et per quem subjecta sunt Patri omnia per sapientiam namque, id est verbo et ratione, non vi ac necessitate, cuncta subjecta sunt. Et ideo in eo ipso quo obtinet omnia, gloria sua est: et hæc est omnipotentiæ purissima et limpidissima gloria, cum ratione et sapientia, non vi ac necessitate, cuncta subjecta sunt. Purissima vero ac limpidissima gloria Sapientiæ, satis convenienter dictum est ad distinctionem ejus gloriæ, quæ non pure nec sincere gloria dicitur. Omnis vero natura, quæ convertibilis est et commutabilis, etiamsi glorificatur in operibus justitiæ vel sapientiæ, per hoc ipsum tamen quod accidentem habet justitiam vel sapientiam, et quod hoc quod accidit, etiam decidere potest: gloria ejus sincera ac limpidissima esse non potest. Sapientia vero Dei, quæ est unigenitus Filius ejus, quoniam in omnibus inconvertibilis est et incommutabilis, et substantiale in eo omne bonum est quod utique mutari atque converti nunquam potest, idcirco pura ejus ac sincera gloria prædicatur.
Tertio dicitur Sapientia esse splendor lucis æternæ: cujus rei virtutem jam in præcedentibus exposuimus, cum solis similitudinem, et radiorum ejus splendorem introduximus, et pro viribus nostris ostendimus quomodo hoc deberet intelligi. Addemus tamen etiam hoc unum. Sempiternum vel æternum proprie dicitur quod neque initium ut esset habuit, neque cessare unquam potest esse quod est. Hoc autem designatur apud Joannem cum dicit quoniam Deus lux est. Splendor autem lucis ejus sapientia sua est, non solum secundum quod lux est, sed et secundum quod sempiterna lux est, ita ut æternus, et æternitatis splendor sit sapientia sua. Quod si integre intelligatur, manifeste declarat quia subsistentia Filii ab ipso Patre descendit, sed non temporaliter, neque ab ullo alio initio, nisi, ut diximus, ab ipso Deo.
Sed et speculum immaculatum ἐνεργείας, id est, inoperationis Dei esse Sapientia nominatur. Ergo inoperatio virtutis Dei quæ sit, prius intelligenda est, quæ est vigor quidam, ut ita dixerim, per quem inoperatur Pater, vel cum creat, vel cum providet, vel cum judicat, vel cum singula quæque in tempore suo disponit atque dispensat. Sicut ergo in speculo omnibus motibus quibus is qui speculum intuetur, movetur vel agit, iisdem ipsis etiam ea imago quæ per speculum deformatur, actibus et motibus commovetur vel agit, in nullo prorsus declinans; ita etiam Sapientia de se vult intelligi, cum speculum immaculatum paternæ virtutis inoperationisque nominatur: sicut et Dominus Jesus Christus qui est sapientia Dei, de se ipso pronuntiat, dicens, quia «opera quæ facit Pater, hæc etiam
Filius facit similiter.» Et iterum dicit, quoniam non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem.» Quoniam ergo in nullo prorsus Filius a Patre virtute operum immutatur ac differt, nec aliud est opus Filii quam Patris, sed unus atque idem, ut ita dicam, etiam motus in omnibus est; idcirco speculum eum immaculatum nominavit, ut per hoc nulla omnino dissimilitudo Filii intelligatur ad Patrem. Ea sane quæ secundum similitudinem vel imitationem discipuli ad magistrum a quibusdam dicta sunt, et quod in materia corporali ea a Filio fiant, quæ a Patre in substantiis spiritualibus prius fuerint deformata, convenire quomodo possunt, cum in Evangelio Filius dicatur non similia facere, sed eadem similiter facere?
Superest quid sit imago bonitatis ejus inquirere: in quo eadem, ut opinor, intelligi convenit quæ superius de imagine ea quæ per speculum deformatur, expressimus. Principalis namque bonitas, sine dubio, ex qua Filius natus: qui per omnia imago est Patris, procul dubio etiam bonitatis ejus convenienter imago dicetur. Non enim alia aliqua secunda bonitas existit in Filio præter eam quæ est in Patre. Unde et recte ipse Salvator in Evangelio dicit quoniam «nemo bonus nisi unus Deus Pater:» quo scilicet per hoc intelligatur Filius non esse alterius bonitatis, sed illius solius quæ in Patre est: cujus recte imago appellatur, quia neque aliunde est, nisi ex ipsa principali bonitate; ne altera bonitas quam ea quæ in Patre est, videatur in Filio. Neque aliqua dissimilitudo, aut distantia bonitatis in Filio est. Propter quod non debet velut blasphemiæ aliquod genus putari in eo quod dictum est: «Nemo bonus nisi unus Deus Pater» ut propterea putetur, vel Christus, vel Spiritus sanctus negari quod bonus sit; sed ut superius diximus, principalis bonitas in Deo sentienda est Patre ex quo
vel Filius natus, vel Spiritus sanctus procedens, sine dubio bonitatis ejus naturam in se refert, quæ est in eo fonte de quo vel natus est Filius, vel procedit Spiritus sanctus. Jam vero si qua alia bona in Scripturis dicuntur, vel Angelus, vel homo, vel servus, vel thesaurus, vel cor bonum, vel arbor bona, hæc omnia abusive dicuntur, accidentem, non substantialem in se continentia bonitatem. Multum autem est, et alterius vel operis vel temporis, congregare omnes Filii Dei appellationes verbi causa, quomodo vel lumen verum est, vel ostium, vel justitia, vel sanctificatio, vel redemptio, et alia innumera; et quibus causis unumquodcumque horum nominetur, exponere. Sed contenti his de quibus superius disseruimus, consequenter etiam reliqua perquiramus.
Consequens igitur est nunc, ut de Spiritu sancto quam possumus breviter requiramus. Et omnes quidem qui quoquomodo providentiam esse sentiunt, Deum esse ingenitum qui universa creavit atque disposuit, confitentur, eumque parentem universitatis agnoscunt. Huic tamen esse Filium: non nos soli pronuntiamus; quamvis satis hoc et mirum et incredulum videatur iis qui apud Græcos et Barbaros philosophari videntur: tamen a nonnullis etiam ipsorum habita ejus videtur opinio, cum verbo Dei, vel ratione creata esse omnia confitentur. Nos vero secundum fidem doctrinæ ejus, quam divinitus aspiratam pro certo habemus, eminentiorem divinioremque rationem de Filio Dei, nullius alteris possibilitatis esse credimus exponere, atque in hominum cognitionem proferre, nisi ejus solius Scripturæ quæ a Spiritu sancto inspirata est, id est, Evangelicæ atque Apostolicæ, nec non Legis ac Prophetarum, sicut ipse Christus asseruit. De subsistentia vero Spiritus sancti ne suspicionem quidem ullam habere quis potuit, præter eos qui in Lege et Prophetis versati sunt, vel eos qui se Christo credere confitentur. Nam de Deo quidem patre quamvis quidem proloqui nemo valeat, tamen possibile est intellectum aliquèm capi ex occasione visibilium creaturarum et ex his quæ humana mens naturaliter sentit: insuper etiam de Scripturis sanctis confirmari possibile est. Sed et de Filio Dei, quamvis nemo noverit Filium nisi Pater, tamen ex divinis Scripturis etiam de ipso qualiter sentiri debeat, mens humana formatur, et non solum ex novo, sed etiam ex veteri Testamento, per ea quæ a sanctis gesta ad Christum figuraliter referuntur, ex quibus adverti vel divina ejus natura, vel humana quæ ab eo assumpta est, potest.
De Spiritu vero sancto, quod sit, multæ nos Scripturæ docuerunt, sicut David in L Psalmo dicit: «Et Spiritum sanctum tuum ne auferas a me.» Et in Daniele dicitur: «Spiritus sanctus qui est in te.» In novo vero Testamento abundantibus testimoniis edocemur, cum Spiritus sanctus super Christum descendisse describitur, et cum ipse Dominus insufflavit in Apostolos post resurrectionem, dicens: «Accipite Spiritum sanctum.» Et ad Mariam ab Angelo dicitur: «Spiritus sanctus superveniet in te.» Paulus vero dicit: «Quia nemo potest dicere Dominum Jesum nisi in Spiritu sancto.» Et in Actibus Apostolorum per impositionem manuum Apostolicarum Spiritus sanctus dabatur in baptismo. Ex quibus omnibus didicimus tantæ esse auctoritatis et dignitatis substantiam Spiritus sancti, ut salutaris baptismus non aliter nisi excellentissimæ omnium Trinitatis auctoritate, id est Patris, et Filii, et Spiritus sancti
cognominatione compleatur, et ingenito Deo Patri, et unigenito ejus Filio nomen quoque Spiritus sancti copuletur. Quis ergo non obstupescat quanta majestas sit Spiritus sancti, cum eum qui dixerit verbum in Filium hominis, audiat sperare veniam posse; eum vero qui in Spiritum sanctum blasphemaverit, veniam non habere neque in præsenti sæculo, neque in futuro?
Quod autem a Deo universa creata sint, nec sit ulla creatura quæ non ab eo hoc ipsum ut esset acceperit, ex multis Scripturæ assertionibus comprobatur, repudiatis atque depulsis his quæ a quibusdam falso perhibentur, vel de materia Deo coæterna, vel de ingenitis animabus, quibus non tam subsistendi naturam, quam æqualitatem atque ordinem a Deo insitum volunt. Nam et in eo libello qui Pastoris dicitur angeli pœnitentiæ, quem Hermas conscripsit, ita refertur: «Primo omnium crede, quia unus est Deus qui omnia creavit atque composuit: qui cum nihil esset prius, esse fecit omnia: qui est omnia capiens, ipse vero» a nemine capitur.» Sed et in Enoch libro his similia describuntur. Verumtamen usque ad præsens nullum sermonem in Scriptis sanctis invenire potuimus per quem Spiritus sanctus factura esse vel creatura diceretur, ne eo quidem modo quo de Sapientia referre Salomonem supra edocuimus, vel quæ de Vita, vel Verbo, aliisque appellationibus Filii Dei intelligenda esse tractavimus. Spiritus igitur Dei qui super aquas ferebatur, sicut scriptum est in principio facturæ mundi, puto quod non sit alius quam Spiritus sanctus, secundum quod ego intelligere possum, sicut et cum ipsa loca exponeremus ostendimus, non tamen secundum historiam, sed secundum intelligentiam spiritualem.
Quidam sane ex præcessoribus nostris in novo Testamento observarunt, quod sicubi Spiritus nominatur sine
adjectione ea quæ assignet qualis sit spiritus, de sancto Spiritu debet intelligi, ut puta: «Fructus autem Spiritus est charitas, gaudium, et pax, etc.» Item et ibi: «Cum cœperitis Spiritu, nunc carne perficimini.» Nos vero etiam in veteri Testamento putamus distinctionem istam posse servari, sicut cum dicit; «Qui dat Spiritum populo» qui est super terram, et Spiritum his qui calcant eam.» Sine dubio enim omnis qui calcat terram, id est terrena et corporalia, particeps est Spiritus sancti a Deo eum accipiens. Dicebat autem et Hebræus magister, quod duo illa Seraphim quæ in Esaia senis alis describuntur clamantia adinvicem, et dicentia: «Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus Sabaoth, de unigenito Filio Dei et Spiritu sancto essent intelligenda. Nos vero putamus etiam illud quod in cantico Abacuc dictum est: «In medio vel duorum animalium, vel duarum vitarum cognosceris,» de Christo et de Spiritu sancto sentiri debere. Omnis enim scientia de Patre revelante Filio in Spiritu sancto cognoscitur, ut ambo hæc quæ secundum Prophetam vel animantia vel vitæ dicuntur, causa scientiæ Dei Patris existant. Sicut enim de Filio dicitur, quia «nemo novit Patrem nisi Filius,» et cui voluerit Filius revelare:» hæc eadem etiam de Spiritu sancto dicit Apostolus, cum ait: «Nobis autem re» velavit Deus per Spiritum suum: Spiritus enim omnia scrutatur etiam alta Dei.» Sed et rursus in Evangelio de divinis ac profundioribus doctrinis commemorans Salvator quas nondum capere poterant discipuli sui, ita ait ad Apostolos: «Adhuc multa habeo quæ vobis dicam, sed non potestis illa modo capere: cum autem venerit consolator Spiritus sanctus, ille vos docebit omnia, et commonebit omnia quæ dixi vobis.» Et ita sentiendum est quod sicut