Traité des principes (De principiis) (page 3)
Filius, qui solus cognoscit Patrem, revelat cui vult: ita Spiritus sanctus, qui solus scrutatur etiam alta Dei, revelat Deum cui vult. «Spiritus enim ubi vult spirat». Neque enim putandum est quod etiam Spiritus Filio revelante cognoscit. Si enim revelante Filio cognoscit Patrem Spiritus sanctus, ergo ex ignorantia ad scientiam venit: quod utique et impium pariter et stultum est, Spiritum sanctum confiteri, et ignorantiam ei ascribere. Non enim cum aliud aliquid esset antequam Spiritus sanctus, per profectum venit in hoc ut esset Spiritus sanctus; ut quis audeat dicere, quia tunc quidem cum nondum esset Spiritus sanctus, ignorabat Patrem, postea vero quam recepit scientiam, Spiritus sanctus effectus est: quod si esset, nunquam utique in unitate Trinitatis, id est Dei patris inconvertibilis et Filii ejus, etiam ipse Spiritus sanctus haberetur, nisi quia et ipse semper erat Spiritus sanctus. Hoc sane quod dicimus, vel semper, vel erat, vel si quod aliud tale temporalis significationis nomen asciscimus, simpliciter et cum venia accipiendum est: quoniam nominum quidem horum significationes temporales sunt, ea autem de quibus loquimur, tractatu quidem sermonis temporaliter nominantur, natura autem sui omnem intelligentiam sensus temporalis excedunt.
Rectum tamen videtur inquirere quid causæ sit, quod qui regeneratur per Deum in salutem, opus habet et Patre et Filio et Spiritu sancto, non percepturus salutem nisi sit integra Trinitas; nec possibile sit participem fieri Patris vel Filii sine Spiritu sancto. De quibus discutientes sine dubio necessarium erit ut operationem specialem Spiritus sancti, et specialem Patris ac Filii describamus. Arbitror ergo operationem quidem esse Patris et Filii tam in sanctis quam in peccatoribus, in hominibus rationalibus et in mutis animalibus; sed et in his quæ sine anima sunt, et in omnibus omnino quæ sunt: operationem vero Spiritus sancti nequaquam prorsus incidere vel in ea quæ sine anima sunt, vel in ea quæ animantia quidem, sed muta sunt; sed ne in illis quidem inveniri qui rationabiles quidem sunt, sed in malitia positi, nec omnino ad meliora conversi. In illis solis arbitror esse opus Spiritus sancti qui jam se ad meliora convertunt, et per vias Christi Jesu incedunt, id est, qui sunt in bonis actibus, et in Deo permanent.
Quia autem operatio Patris et Filii et in sanctis et in peccatoribus sit, manifestatur ex eo quod omnes qui rationabiles sunt, Verbi, id est rationis participes sunt, et per hoc velut quædam semina insita sibi gerunt sapientiæ et justitiæ quod est Christus. Ex eo autem qui vere est, qui dixit per Moysen: «Ego sum qui sum,» omnia quæ cumque sunt participant: quæ participatio Dei Patris pervenit in omnes tam justos quam peccatores, et rationabiles atque irrationabiles, et in omnia omnino quæ sunt. Ostendit sane et Apostolus Paulus quod omnes habeant participium Christi, dicens: «Ne dixeris in corde tuo: Quis ascendet in» cœlum? id est Christum deducere: aut quis descendet in abyssum? id est Christum a mortuis revocare. Sed quid» dicit Scriptura? Prope est Verbum in ore tuo et in corde tuo.» Ex quo in corde omnium significat esse Christum secundum id quod Verbum vel ratio est, cujus participatione rationabiles sunt. Sed et illud quod in Evangelio dictum est: «Nisi venissem, et locutus fuissem eis, peccatum non haberent; nunc autem excusationem non habent pro» peccato suo, his qui rationem norunt, usque ad quod tempus peccatum homo non habeat, et ex qua ætate obnoxius peccato sit, manifestum est et patet quomodo ex participatione Verbi vel rationis homines peccatum habere dicuntur: videlicet ex quo intellectus atque scientiæ capaces
effecti, cum jam eis boni vel mali discretionem ratio intrinsecus inserta suggesserit; et cum scire jam cœperint quid sit malum, si faciunt illud, peccato efficiuntur obnoxii: et hoc est quod dicit, quia excusationem non habent homines pro peccato suo, ex quo eis divinus Sermo vel ratio ostendere cœperit in corde discretionem boni et mali, ut per hanc debeant refugere et cavere quod malum est; quia «scienti bonum et non facienti, peccatum est illi.» Item quod omnes homines non sunt extra communionem Dei, hoc modo Evangelium docet, dicente Salvatore: «Regnum Dei cum» observatione non venit: neque dicent, Ecce hic, aut ibi: sed regnum Dei intra vos est.» Sed et illud videndum est ne forte idem significet quod in Genesi scriptum est, cum ait: «Et insufflavit in faciem ejus inspirationem vitæ, et fac» tus est homo in animam vivam.» Quod si generaliter in omnes homines datum esse intelligitur, omnes homines habent participium Dei.
Si vero hoc de Spiritu Dei dictum intelligendum est, quoniam et Adam prophetasse de nonnullis invenitur: ergo jam non generaliter, sed sanctis quibusque datum accipi potest. Denique etiam diluvii tempore cum omnis caro corrupisset viam Dei, tanquam de indignis et peccatoribus. scriptum est dixisse Deum: «Non permanebit Spiritus meus in hominibus istis in æternum, propter quod caro sunt.» In quo manifeste ostenditur, quod ab indignis quibusque aufertur Spiritus Dei. In Psalmis quoque scribitur: « Auferes Spiritum eorum, et deficient, et in terram suam revertentur. Emittes Spiritum tuum, et creabuntur, et renovabis faciem terræ:» quod manifeste de Spiritu sancto designatur, qui ablatis atque extinctis peccatoribus et indignis, ipse sibi novum populum creet, et renovet faciem terræ,
cum per gratiam Spiritus deponentes veterem hominem cum actibus suis, in novitate vitæ cœperint ambulare. Et ideo de eo competenter dicitur, quia non in omnibus, neque in his qui caro sunt, sed in his quorum terra renovata fuerit, Spiritus sanctus habitabit. Denique idcirco per impositionem manuum Apostolorum post baptismum gratia et revelatio sancti Spiritus tradebatur. Sed et Salvator noster post resurrectionem, cum vetera jam transissent, et facta fuissent omnia nova, novus ipse homo et primogenitus ex mortuis renovatis quoque per fidem suæ resurrectionis Apostolis ait: «Accipite Spiritum sanctum.» Hoc est nimirum quod et ipse Salvator Dominus in Evangelio designabat, cum vinum novum in utres mitti posse veteres denegabat, sed jubebat utres fieri novos, id est homines in novitate vitæ ambulare, ut vinum novum, id est Spiritus sancti gratiæ susciperent novitatem. Hoc ergo pacto operatio virtutis Dei Patris et Filii indiscrete super omnem protenditur creaturam; Spiritus sancti vero participationem a sanctis tantummodo haberi invenimus. Propter quod dicitur: «Nemo» potest dicere Dominum Jesum nisi in Spiritu sancto.» Et vix aliquando ipsi Apostoli digni habentur audire: « Accipietis virtutem supervenientis Spiritus sancti in vos.» Propter quod et consequens puto, quia qui peccaverit quidem in Filium hominis venia dignus est; pro eo quod is qui Verbi Dei vel rationis est particeps, si desinat rationabiliter vivere, videtur in ignorantiam vel stultitiam decidisse, et propter hoc veniam promereri: qui autem dignus jam habitus est sancti Spiritus participatione, et retro fuerit conversus, hic reipsa et opere blasphemasse dicitur in Spiritum sanctum. Ne quis sane existimet nos, ex eo quod diximus Spiritum sanctum solis sancti præstari, Patris vero et Filii beneficia vel inoperationes pervenire ad bonos et malos, justos et
justos, prætulisse per hoc Patri et Filio Spiritum sanctum, vel majorem ejus per hoc asserere dignitatem: quod utique valde inconsequens est. Proprietatem namque gratiæ ejus operisque descripsimus. Porro autem nihil in Trinitate majus minusve dicendum est, cum unius divinitatis fons Verbo ac ratione sua teneat universa, Spiritu vero oris sui quæ digna sunt sanctificatione sanctificet, sicut in Psalmo scriptum est: «Verbo Domini cœli firmati sunt, et Spiritu oris» ejus omnis virtus eorum.» Est etiam quædam inoperatio Dei Patris præcipua præter illam qua omnibus ut essent naturaliter præstitit. Est et Domini Jesu Christi præcipuum quoddam ministerium in eos quibus naturaliter ut rationabiles sint confert, per quod ad hæc quæ sunt præstatur eis ut bene sint. Est et alia quoque etiam Spiritus sancti gratia quæ dignis præstatur, ministrata quidem per Christum, inoperata autem a Patre secundum meritum eorum qui capaces ejus efficiuntur. Quod manifestissime indicat Apostolus Paulus, unam eamdemque virtutem Trinitatis exponens in eo dum dicit: «Divisiones sunt donorum, idem autem Spiritus, et divisiones sunt ministeriorum, idem autem Dominus: et divisiones operationum sunt, idem autem Deus qui operatur omnia in omnibus. Unicuique autem datur manifestatio Spiritus secundum id» quod expedit.» Ex quo manifestissime designatur quod nulla est in Trinitate discretio, sed hoc quod donum Spiritus dicitur, manifestatur per Filium, et inoperatur per Deum patrem. «Omnia autem operatur unus atque idem Spiritus,» dividens unicuique prout vult.»
His igitur de unitate Patris, et Filii, et Spiritus sancti protestatis, redeamus nunc ad eum ordinem quem disserere cœperamus. Deus pater omnibus præstat ut sint: participatio vero Christi, secundum id quod verbum vel
ratio est, facit ea esse rationabilia. Ex quo consequens est ea vel laude digna esse, vel culpa, quia virtutis et malitiæ sunt capacia. Propter hoc consequenter adest etiam gratia Spiritus sancti, ut ea quæ substantialiter sancta non sunt, participatione ipsius sancta efficiantur. Cum ergo primo ut sint habeant ex Deo patre, secundo ut rationabilia sint habeant ex Verbo, tertio ut sint sancta habeant ex Spiritu sancto; rursum Christi secundum hoc quod justitia Dei est, capacia efficiuntur ea quæ jam sanctificata ante fuerint per Spiritum sanctum: et qui in hunc gradum proficere meruerint per sanctificationem Spiritus sancti, consequentur nihilominus donum sapientiæ secundum virtutem et inoperationem Spiritus Dei. Et hoc puto Paulum dicere, cum ait quibusdam dari sermonem sapientiæ, aliis sermonem scientiæ secundum eumdem Spiritum. Et designans unamquamque discretionem donorum, refert omnia ad universitatis fontem, et dicit: «Divisiones sunt inoperationum, sed» unus Deus qui operatur omnia in omnibus.» Unde et inoperatio Patris quæ esse præstat omnibus, clarior ac magnificentior invenitur; cum unusquisque per participationem Christi secundum id quod sapientia est, et secundum id quod scientia est et sanctificatio est, proficit et in altiores profectuum gradus venit; et per hoc quod participatione sancti Spiritus factus est quis purior atque sincerior, effectus dignus recipit sapientiæ ac scientiæ gratiam, ut depulsis omnibus, expurgatisque pollutionis atque ignorantiæ maculis, tantum profectum sinceritatis ac puritatis accipiat, ut hoc quod accepit a Deo ut esset, tale sit quale Deo dignum est, eo qui ut esset pure utique præstitit ac perfecte: ut tam dignum sit id quod est, quam est ille qui id esse fecit. Ita namque et virtutem semper esse atque in æternum manere percipiet a Deo is qui talis est qualem eum esse voluit
ille qui fecit. Quod ut accidat, et ut indesinenter atque inseparabiliter adsint ei qui est ea quæ ab ipso facta sunt, Sapientiæ id opus est instruere atque erudire ea, et ad perfectionem perducere ex Spiritus sancti confirmatione atque indesinenti sanctificatione per quam solum Deum capere possunt. Ita ergo indesinenti erga nos opere Patris, et Filii, et Spiritus sancti per singulos quosque profectuum gradus instaurato, vix si forte aliquando intueri possumus sanctam ac beatam vitam; in qua cum post agones multos in eam perveniri potuerit, ita perdurare debemus ut nulla unquam nos boni illius satietas capiat: sed quanto magis de illa beatitudine percipimus, tanto magis in nobis vel dilatetur ejus desiderium, vel augeatur, dum semper ardentius et capacius Patrem, et Filium, ac Spiritum sanctum vel capimus, vel tenemus. Si autem aliquando satietas capit aliquem ex his qui in summo perfectoque constiterint gradu, non arbitror quod ad subitum quis evacuetur ac decidat; sed paulatim et per partes defluere eum necesse est: ita ut fieri possit interdum, ut si brevis aliquis lapsus acciderit, et cito resipiscat atque in se revertatur, non penitus ruere, sed revocare pedem, et redire ad statum suum, et rursum statuere possit id quod per negligentiam fuerat lapsum.
Ut autem istam diminutionem, vel lapsum eorum qui se negligentius egerint ostendamus, etiam similitudine alicujus exempli uti non videtur absurdum. Igitur si sit aliquis qui peritia vel arte, verbi gratia, geometriæ, vel medicinæ paulatim fuerit imbutus usquequo venerit ad perfectum, multo scilicet tempore institutionibus atque exercitiis semetipsum informans ut ad integrum supradicta artis assumeret disciplinam huic nunquam profecto accidere poterit, ut cum peritus dormierit, evigilet imperitus. Non enim ea quæ per læsionem aliquam vel debilitatem accidunt, in medium adducere aut commemorare nunc convenit: neque enim similitudini propositæ exemploque conveniunt. Secundum ergo id quo proposuimus, geometres ille vel medicus donec exercet se in meditationibus artis suæ, et rationabilibus institutis, permanet apud eum etiam scientia disciplinæ. Si vero dissimulet ab exercitiis, et negligat ab industria, paulatim primo per negligentiam pauca excidunt, tum deinde etiam plura, et ita per multum tempus abeunt omnia in oblivionem, atque universa ex memoria penitus abolentur. Potest sane fieri, ut cum decidere ab initio cœ- perit, et parva adhuc corrumpi negligentia, si resuscitetur, et citius in semetipsum revertatur, reparet ea quæ adhuc nuper amissa sunt, et recolat ea quæ ab eo fuerant tenui adhuc abolitione sublata. Transferamus nunc hæc ad eos qui se Dei scientiæ ac sapientiæ dediderunt, cujus eruditio atque industria incomparabilibus omnes reliquas disciplinas supereminet modis, et secundum proposita similitudinis formam vel quæ sit assumptio scientiæ, vel quæ sit ejus abolitio contemplemur: maxime cum audiamus ab Apostolo quod de perfectis dicitur, quod facie ad faciem gloriam Domini ex mysteriorum revelationibus speculabuntur.
Verum nos volentes divina in nos beneficia demonstrare, quæ nobis per Patrem et Filium et Spiritum sanctum præbentur, quæ Trinitas totius est sanctitatis fons, excessu quodam usi hæc diximus, et sermonem de anima qui inciderat, strictim licet contingendum putavimus, vicinum utpote locum de natura rationabili disserentes. Opportunius tamen in loco proprio de omni rationabili natura quæ in tria
genera speciesque distinguitur, Deo nobis per Jesum Christum et sanctum Spiritum concedente, disputabimus.
Post eam dissertionem quam de Patre et Filio et Spiritu sancto, quantum valuimus, breviter digessimus, consequens est etiam de naturis rationabilibus, ac de speciebus earum et ordinibus, vel officiis tam sanctarum quam etiam malignarum virtutum, sed et de his qui inter has bonas et malas medii quidam sunt et adhuc in agone atque in certamine positi, pauca disserere. Quamplurima namque in sanctis Scripturis invenimus ordinum quorumdam atque officiorum tam sanctorum quam etiam contrariorum nomina: quæ prius proponentes, tum deinde quid sibi velit horum significatio, pro viribus nostris discutere pertentabimus. Sunt quidam sancti Angeli Dei, quos Paulus ministeriales spiritus appellat ad ministerium destinatos, propter eos qui hæreditatem capiunt in salutem. Apud ipsum quoque sanctum Paulum invenimus, nescio unde sumentem, cognominantem tamen quasdam Sedes, et Dominationes, et Principatus, et Potestates, et post enumerationem horum, velut alia adhuc quædam rationabilia officia atque ordines esse sentiens præter eos quos supra dixerat, ait de Salvatore: «Qui est super omnem Principatum, et Potestatem, et Virtutem, et» Dominationem, et omne nomen quod nominatur non solum in hoc sæculo, sed etiam in futuro.» Ex quo videlicet ostendit esse quædam præter hæc quæ commemoravit, quæ nominentur quidem in hoc sæculo, non tamen ab ipso enumerata nunc fuerint, forte nec ab alio aliquo intellecta esse vero alia quæ in hoc sæculo quidem non nominentur, in futuro tamen nominabuntur.
Una deinde sciendum est, quia omne quod rationabile est, et rationis terminos statutaque declinat, sine dubio per prævaricationem recti justique efficitur in peccato. Est ergo omnis creatura rationabilis laudis et culpæ capax: laudis, si, secundum rationem quam in se habet, ad meliora proficiat; culpæ, si rationem recti tenoremque declinet: propter quod recte etiam pœnis et suppliciis subjacet. Quod etiam de ipso diabolo et his qui cum ipso sunt et dicuntur ejus angeli, sentiendum est. Exponendæ tamen sunt etiam appellationes eorum, ut sciamus quæ sint ista de quibus sermo nobis movendus est. Diaboli igitur nomen, et Satanæ, et Maligni in multis Scripturæ locis designatur, qui et inimicus Dei esse describitur. Necnon et quidam angeli diaboli nominantur, sed et princeps mundi hujus, qui utrum ipse sit diabolus, an alius quis, nondum manifeste declaratum est. Principes quoque hujus mundi quidam dicuntur sapientiam quamdam habentes quæ destruetur: sed utrum ipsi sint isti principes qui et illi sunt principatus adversus quos nobis est colluctatio, an alii sint, non facile mihi ab aliquo pronuntiandum videtur. Post principatus autem, etiam potestates quædam nominantur adversus quas colluctatio nobis est, et agon geritur: sed et adversus principes mundi hujus, et rectores tenebrarum harum, quædam etiam spiritualia malitiæ in cœlestibus ab ipso Paulo nominantur. Quid autem dicendum est etiam de spiritualibus malignis, et dæmonibus immundis qui in Evangeliis nominantur? Tum deinde appellantur etiam quædam simili nomine cœlestia, sed quæ dicuntur genu flectere, vel esse flexura in nomine Jesu, sed et terrestria et inferna quæ per ordinem Paulus enumerat. In eo sane loco in quo de rationalibus
naturis disserimus, reticere non convenit nec de nobis quidem hominibus, qui utique rationabile animal esse dicimur; sed ne illud quidem otiose prætereundum est, quod etiam de nobis ipsis hominibus diversi quidam ordines nominantur, cum dicitur: «Pars Domini populus ejus Jacob, funiculus hæreditatis ejus Israël.» Pars autem Angelorum dicuntur cæteræ nationes: quoniam quidem «cum divideret Excelsus gentes, et dispergeret filios Adam, statuit fines gentium secundum numerum Angelorum Dei.» Et idcirco cum cæteris rationalibus naturis etiam humanæ animæ ratio pervidenda est.
Igitur tot et tantis ordinum officiorumque nominibus cognominatis, quibus certum est subesse substantias, requirendum est utrum conditor et creator omnium Deus, quosdam quidem ex his ita fecerit sanctos ac beatos ut nihil possint recipere omnino contrarium, et quosdam ita fecerit ut possint tam virtutis quam malitiæ effici capaces; aut si putandum est quod alios ita fecerit ut omnino incapaces sint ad virtutem, et alios malitiam quidem nequaquam posse recipere, solummodo autem posse in beatitudine permanere, alios vero tales qui possint utraque recipere. Ut autem etiam ex ipsis nominibus prima nobis inquisitio moveatur, consideremus si sancti Angeli ex quo sunt, semper sancti fuerunt, et sancti sunt, sanctique erunt, et neque receperunt unquam neque recipere potuerunt peccati locum. Tum deinde etiam hi qui sancti Principatus appellantur, consideremus si statim ut creati a Deo sunt, principatum exercere cœperunt in aliquos qui eis essent subjecti, et illos tales creatos et ad hoc factos ut essent subditi et subjecti. Similiter autem et quæ appellantur Potestates, utrum tales et in hoc ipsum creatæ sunt, ut exercerent potestatem; an meritum aliquod istud est et præmium virtutis, per quod
ad potestatem istam dignitatemque venerunt. Necnon et hi qui Throni dicuntur vel Sedes, an istam beatitudinis sedem stabilitatemque simul cum substantiæ suæ prolatione meruerint, ut ex voluntate sola hoc possideant Creatoris; vel quæ appellantur Dominationes, hoc quod dominantur, non per profectus sui meritum eis fuerit additum, sed conditionis prærogativa donatum sit, et ideo sit ab eis inseparabile quodammodo, ac naturale. Quod utique si ita recipiamus, ut putentur sancti Angeli, et sanctæ Potestates, et beatæ Sedes, gloriosæque Virtutes, et magnificæ Dominationes substantialiter potestates istas ac dignitates gloriasque possidere; consequens sine dubio videbitur etiam ea quæ in contrariis officiis nominata sunt, ad hunc modum intelligi debere: ita ut principatus illi adversus quos nobis est colluctatio, illud ipsum obluctans ac resistens omni bono propositum non postmodum recepisse declinantes a bono per arbitrii libertatem putentur, sed cum ipsis simul substantialiter extitisse; similiter etiam potestates et virtutes, nec esse in eis juniorem substantia sua posterioremque malitiam. Illi quoque quos mundi tenebrarum rectores et principes appellavit, hoc quod principantur et obtinent tenebras, non ex perversitate propositi, sed ex conditionis necessitate dicuntur descendere. Eadem quoque de spiritualibus nequitiæ, et de spiritualibus malignis et dæmonibus immundis, consequentiæ ipsius ratio coget intelligi. Quod si hæc ita de malignis contrariisque virtutibus intelligi videtur absurdum, sicut certe absurdum est, ut causa malitiæ ipsarum remota ab arbitrii sui proposito, Conditori earum necessario ascribatur, quomodo non etiam de bonis sanctisque virtutibus cogimur similia confiteri, id est, quia non substantiale sit in ipsis bonum, quod utique in solo Christo et in Spiritu sancto evidenter esse ostendimus, sine dubio utique et in Patre. Non enim Trinitatis natura habere aliquid compositionis ostensa est, ut hæc ei consequenter videantur accidere. Unde superest ut in omni creatura sui operis suorumque motuum fuerit quod virtutes istæ quæ vel principatum agere in aliis, vel potestatem exercere, vel dominationem videntur, ex merito, et non per conditionis prærogativam prælatæ sint et superpositæ his quibus præesse vel in quos potestatem exercere dicuntur.
Sed ne de tantis ac tam difficilibus rebus consequentiæ solius ratione invitati videamur asserere, atque ex conjecturis tantummodo in assensum cogere auditores, videamus si quid etiam de Scripturis sanctis possumus assertionis assumere, quarum auctoritate hæc credibilius astruantur. Et primum quidem de malis virtutibus quid sancta Scriptura contineat, proferemus; tum deinde etiam de cæteris investigabimus, secundum quod Dominus nos fuerit illuminare dignatus, ut in rebus tam difficilibus quid magis veritati sit proximum, vel quid secundum pietatis regulam opinandum sit, consequamur. Invenimus namque in Ezechiele propheta duas quasdam prophetias scriptas esse ad principem Tyri, quarum prima fortasse videbitur alicui, antequam audiat et secundam, dici de homine aliquo qui princeps fuerit Tyriorum. Et ideo nos interim nihil de prima illa sumemus secunda vero quoniam evidentissime talis est, ut nihil prorsus de homine, sed de virtute aliqua superiori intelligi debeat, quæ delapsa fuerit a superioribus et in inferiora ac deteriora dejecta, ex ipsa deferemus exemplum ex quo manifestissime demonstretur contrarias istas malignasque virtutes non natura tales esse conditas, vel creatas, sed de melioribus venisse in pejus, atque in deterius esse conversas; beatas quoque illas virtutes non esse talis naturæ quæ contrarium recipere non possit si velit, ac negligat, et status sui beatitudinem non omni cautela custodiat. Si enim
is qui dicitur princeps Tyri, refertur quia inter sanctos erat, et immaculatus erat, et in paradiso Dei constitutus, corona quoque decoris et pulchritudinis exornatus, is qui talis erat quomodo aliquo sanctorum inferior fuisse putandus est? Corona enim decoris et pulchritudinis ipse fuisse, et in paradiso Dei ambulasse immaculatus describitur: et quomodo ab aliquo putari potest quod iste talis non unus fuerit de illis sanctis beatisque virtutibus, quas utique in beatitudine positas, non alio quam tali honore præditas esse credendum est? Sed videamus tandem quid etiam ipsa prophetiæ verba nos doceant: Et factus est, inquit, sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, accipe lamentum super principem» Tyri, et dic ei: Hæc dicit Dominus Deus: Tu signaculum similitudinis, et corona decoris in deliciis paradisi fuisti:» omni lapide vel gemma bona exornatus es, et indutus sardio, et topazio, et smaragdo et carbunculo et sapphiro, et jaspide, argento et auro insertis, et achate, amethysto,» et chrysolitho, et beryllo, et onychio; auro quoque replesti thesauros tuos, et promptuaria tua in temetipso. Ex qua die creatus es cum Cherubim, posui te in monte sancto» Dei. Fuisti in medio lapidum igneorum: fuisti immaculatus tu in diebus tuis, ex qua die creatus es tu, donec inventæ sunt iniquitates in te: ex multitudine negotiationis» tuæ replesti iniquitate promptuaria tua, et peccasti, et vulneratus es a monte Dei. Et ejecit te Cherub de medio lapidum ignitorum: et elatum est cor tuum in decore tuo,» corrupta est disciplina tua cum pulchritudine tua: propter multitudinem peccatorum tuorum in terram projeci te» coram regibus; dedi te in ostentationem atque illusionem» propter multitudinem peccatorum tuorum et iniquitatum» tuarum ex negotiatione tua polluisti sancta tua. Et educam ignem de medio tui, et comedet te, et dabo te in cinerem ac favillam super terram in conspectu omnium
dentium te; et omnes qui sciebant in gentibus, mœrebunt super te. Perditio effectus es, et non subsistes ultra in æternum tempus. Hæc cum ita dicta sint, qui est qui audiens: «Signaculum similitudinis, et corona decoris in deliciis paradisi fuisti;» vel audiens quod «ex quo creatus es tu cum Cherubim, posui te in monte sancto Dei,» ultra sensum suum poterit relaxare, ut de aliquo hominum vel sanctorum, non dicam Tyri principe hæc dicta esse suspicetur? aut quos lapides igneos putabit, in quorum medio homo aliquis conversari poterit? aut quis immaculatus ab ipsa die qua creatus est intelligi poterit, in quo postea aliquando injustitiæ in ipso invente sint, et tunc in terram projectus esse dicatur? Quod utique significat, quia de eo dicitur qui, cum non esset in terra, in terram projectus est: cujus etiam sancta polluta esse dicuntur. Hæc quidem de principe Tyri ex propheta Ezechiele quæ in adversariam virtutem referuntur ostendimus, per quæ manifestissime demonstratur quod sancta ante virtus hæc fuerit et beata, de qua beatitudine, ex quo in ea inventa est iniquitas, ruerit, in terramque demersa sit, et non per naturam conditionemque talis extiterit. Arbitramur ergo dici hæc de Angelo quodam, qui Tyriorum gentis dispensandæ sit sortitus officium, cui etiam animæ eorum procurandæ videntur esse commissæ. Quam sane Tyrum, vel quas Tyriorum animas sentire debeamus; utrum hanc quæ in Phoenices provinciæ regionibus sita est, an aliam aliquam cujus hæc quam in terris novimus, forma est; et animas Tyriorum utrum horum, an eorum qui domestici sunt illius Tyri quæ spiritualiter intelligitur, in hoc loco non videtur requirendum: ne forte velut in transitu de tantis et tam absconditis rebus videamur inquirere, quod utique proprium vel opus exigit, vel laborem.
Rursum tamen etiam de alia virtute contraria ab Esaia propheta talia quædam docemur. Ait enim: «Quomodo» cecidit de cœlo Lucifer, qui mane oriebatur? Confractus est et collisus in terram, qui immittebat ad omnes gentes.» Tu vero dixisti in sensu tuo: Ascendam in cœlum, super stellas cœli ponam meum thronum, sedebo in monte excelso super montes excelsos qui sunt ad Aquilonem, ascendam» super nubes, ero similis Altissimo. Nunc autem in infernum demergeris, et in fundamenta terræ. Qui te viderint, admirabuntur super te, et dicent: Hic est homo qui exacerbabat totam terram, qui movebat reges, qui fecit universum orbem desertum, qui urbes destruxit, nec eos qui in vinculis sunt resolvit. Omnes reges gentium dormierunt in honore, unusquisque in domo sua: tu vero projicieris in montibus sicut mortuus execrabilis cum multis mortuis qui transfossi sunt gladiis, et descenderunt in infernum. Sicut vestimentum sanguine concretum et infectum non erit mundum, ita nec tu quidem eris mundus pro eo quod terram meam perdidisti, et populum meum occidisti, non» manebis in æternum tempus, semen pessimum. Præpara filios tuos ad interfectionem pro peccatis patris tui, ne» resurgant, et terram hæreditate possideant, et repleant» terram bellis, et insurgam in eos, dicit Dominus Sabaoth, et deperire faciam nomen ipsorum, et reliquias, et semen eorum.» Manifestissime per hæc ostenditur cecidisse de cœlo is utique qui prius erat Lucifer, et qui mane oriebatur. Si enim, ut putant aliqui, natura tenebrarum erat, quomodo ante fuisse Lucifer dicitur? Vel quomodo poterat oriri mane qui nihil in se habebat ex luce? Sed et Salvator docet nos de diabolo dicens: «Ecce video Satanam cecidisse» de cœlo sicut fulgur.» Lux enim erat aliquando. Sed et Dominus noster qui veritas est, gloriosi adventus sui potentiam nihilominus fulguri comparavit, dicens: «Sicut enim fulgur a summo cœlo fulget usque ad summum ejus; ita» erit adventus Filii hominis.» Et nihilominus hunc fulguri comparat, et dicit eum cecidisse de cœlo: ut ostenderet per hoc fuisse et ipsum aliquando in cœlo, et habuisse locum inter sanctos, et participasse de hac luce, de qua omnes sancti participant, ex qua Angeli lucis efficiuntur, et Apostoli lux mundi dicuntur a Domino. Hoc ergo modo erat etiam iste lux aliquando antequam prævaricaretur et caderet in hunc locum, et gloria ejus converteretur in pulverem, quod est proprie impiorum, sicut et Propheta dicit, ex quo et princeps hujus mundi, id est terrenæ habitationis appellatus est principatum namque egit in eos qui ejus malitiæ obsecuti sunt, quoniam quidem totus hic mundus ( mundum autem nunc terrenum istum appello locum) in maligno positus est, et in hoc apostata. Quod autem apostata sil iste, id est refuga, etiam Dominus in Job ita dicit: « Adduces autem draconem in hamo apostatam,» id est refugam. Certum est autem quia draco ipse diabolus intelligitur. Si ergo contrariæ virtutes nominantur, et immaculatæ fuisse aliquando dicuntur, immaculatum autem esse præter Pa-. trem et Filium et Spiritum sanctum nulli substantialiter inest, sed sanctitas in omni creatura accidens res est, quod autem accidit, et decidere potest, et istæ virtutes contraria immaculatæ aliquando fuerunt, et inter illas utique fuerunt quæ adhuc immaculata permanent, per hoc ostenditur neque substantialiter vel naturaliter esse aliquem immaculatum, neque substantialiter esse pollutum. Et per hoc consequens est in nobis esse, atque ine nostris motibus, ut vel beati vel sancti simus, vel per desidiam et negligentiam a beatitudine in malitiam et perditionem vergamus in tantum ut nimius profectus, ut ita dixerim, malitiæ, si quis in tantum sui neglexerit, usque ad eum statum deveniat, ut ea quæ dicitur contraria virtus efficiatur.
Finis vel consummatio, rerum perfectarum consummatarumque esse videtur indicium. Quæ res etiam nos in hoc loco commonet, quod ad hæc tam ardua et difficilia intelligenda, si quis ille est qui legendi horum et talia cognoscendi desiderium ceperit, perfectum et eruditum sensum debet adhibere ne forte si aut nullum usum in hujuscemodi quæstionibus habuit, vana quædam hæc illi et superflua videantur; aut si jam præjudicatum et præventum in aliis animum gerit, hæretica hæc et contra fidem ecclesiasticam putet, non tam ratione convincens, quam animi sui præjudicio definiens. Quæ quidem a nobis etiam cum magno metu et cautela dicuntur, discutientibus magis et pertractantibus quam pro certo ac definito statuentibus. Indicatum namque a nobis in superioribus est quæ sint de quibus manifesto dogmate terminandum sit, quod et pro viribus nos fecisse puto, cum de Trinitate loqueremur. Nunc autem disputandi specie magis quam definiendi, prout possumus, exercemur. Finis ergo mundi et consummatio dabitur, cum unusquisque pro merito peccatorum etiam pœnis subjicietur: quod tempus Deus solus agnoscit, quando unusquisque quod meretur expendet. In unum sane finem putamus quod bonitas Dei per Christum suum universam revocet creaturam, subactis et subditis etiam inimicis. Sic enim dicit sancta Scriptura: «Dixit Dominus Domino meo, Sede a dextris» meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.» Quod si minus nobis manifestum est quid in hoc
indicet propheticus sermo, Paulo Apostolo discamus apertius dicente, quod «oportet Christum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus suis.» Quod si ne ista quidem Apostoli tam aperta sententia satis nos edocuit quid sit inimicos poni sub pedibus, audi adhuc eum in consequentibus: «Oportet enim ei omnia esse subjecta.» Quæ ergo est subjectio qua Christo debent esse omnia subjecta? Ego arbitror quia hæc ipsa qua nos quoque optamus ei esse subjecti, qua subjecti ei sunt et Apostoli et omnes sancti qui secuti sunt Christum. Subjectionis enim nomen qua Christo subjicimur, salutem quæ a Christo est, indicat subjectorum sicut et David dicebat: «Nonne Deo subjecta > erit anima mea? ab ipso enim salutare meum.» oit,
Talem igitur finem videntes, cum omnes inimici subjecti erunt Christo, et cum novissimus inimicus destruetur mors, et cum tradetur a Christo cui omnia subjecta sunt, regnum Deo Patri, ab isto, inquam, tali fine rerum contemplemur initia. Semper enim similis est finis initiis: et ideo sicut unus omnium finis, ita unum omnium intelligi debet initium; et sicut multorum unus finis, ita ab uno initio multæ differentiæ ac varietates, quæ rursum per bonitatem Dei, et subjectionem Christi, atque unitatem Spiritus sancti in unum finem qui sit initio similis revocantur: omnes scilicet hi qui, in nomine Jesu genu flectentes, per hoc ipsum subjectionis suæ insignia declararunt; qui sunt cœlestium terrestrium et infernorum: in quibus tribus significationibus omnis universitas indicatur, hi videlicet qui ab illo uno initio pro suis unusquisque motibus et varietatibus per diversos ordines pro merito dispensati sunt; non enim in his bonitas substantialiter inerat, sicut in Deo et Christo ejus et in Spiritu sancto. In hac enim sola Trinitate, quæ est auctor omnium, bonitas substantialiter inest cæteri
vero accidentem eam ac decidentem habent, et tunc sunt in beatitudine, cum de sanctitate ac sapientia et de ipsa divinitate participant. Si vero ab hujusmodi participatione negligant atque dissimulent, tunc vitio propriæ desidiæ alius citius, alius tardius, plus alius, alius minus, ipse sibi causa sui lapsus vel casus efficitur. Et quoniam, ut diximus, casus iste vel lapsus, quo de statu suo quisque declinat, quamplurimam in se habet diversitatem pro mentis ac propositi motibus, quod alius levius, alius gravius ad inferiora declinat, in hoc jam justum judicium Dei providentiæ, ut unicuique secundum diversitatem motuum pro mérito sui decessus et commotionis occurrat. Ex his sane qui in illo initio permanserunt quod futuro fini simile esse descripsimus, quidam ex ipsis in ordinatione ac dispensatione mundi ordinem angelicum sortiuntur, alii Virtutum, alii Principatuum, alii Potestatum, quod in eos videlicet exerceant potestatem qui habere super caput indigent potestatem; alii Thronorum ordinem, id est, judicandi vel regendi eos qui hoc indigent, habentes officium; alii dominationem sine dubio super servos quæ omnia eis pro merito et profectibus suis. quibus in Dei participationem imitationemque profecerant, æquo justoque judicio divina contulit Providentia. Hi vero qui de statu primæ beatitudinis moti quidem sunt, non tamen irremediabiliter moti, illis quos supra descripsimus, sanctis beatisque ordinibus dispensandi subjecti sunt ac regendi quorum adjutorio usi, et institutionibus ac disciplinis salutaribus reformati, redire ac restitui ad statum suæ beatitudinis possint. Ex quibus existimo, prout ego sentire possum, hunc ordinem humani generis institutum, qui utique in futuro sæculo, vel supervenientibus sæculis, cum cœlum novum et terra nova secundum Isaiam erit, restituetur in illam unitatem quam promittit Dominus
sus dicens ad Deum patrem de suis discipulis: «Non pro is» tis rogo solum, sed et pro omnibus qui credituri sunt per verbum eorum in me, ut omnes unum sint, sicut ego in» te, Pater, et tu in me, ita et isti in nobis unum sint.» Et iterum ubi ait: «Ut sint unum, sicut et nos unum sumus, ego in ipsis et tu in me, ut sint et ipsi consummati in uno.»» Et sicut confirmat nihilominus etiam Paulus Apostolus dicens: «Donec occurramus omnes in unitatem fidei in virum perfectum, in mensuram ætatis plenitudinis Christi.» Et sicut idem Apostolus jam nos etiam in præsenti vita in Ecclesia positos, in qua utique futuri regni est forma, ad hanc eamdem unitatis similitudinem cohortatur dicens: Ut eadem dicatis omnes, et non sint in vobis schismata, sitis autem perfecti in uno eodemque sensu, atque in una» eademque sententia.»
Sciendum tamen est quosdam qui ex uno principio quod supra diximus, delapsi sunt, in tantam indignitatem ac malitiam se dedisse ut indigni habiti sint institutione hac, vel eruditione qua per carnem humanum genus adjutorio virtutum cœlestium instituitur atque eruditur, sed e contrario etiam adversarii atque repugnantes his qui erudiuntur atque imbuuntur, existunt. Unde et agones quosdam atque certamina omnis hæc habet vita mortalium, reluctantibus scilicet et repugnantibus adversum nos his qui sine ullo respectu de statu meliori delapsi sunt, qui appellantur diabolus et angeli ejus, cæterique ordines malitiæ, quos Apostolus de virtutibus contrariis nominavit, Jam vero si aliqui ex his ordinibus qui sub principatu diaboli agunt, ac malitiæ ejus obtemperant, poterunt aliquando in futuris sæculis converti ad bonitatem, pro eo quod est in ipsis liberi facultas arbitrii: an vero permanens et inveterata malitia velut in naturam quamdam ex consuetudine convertatur, etiam tu qui legis probato, si omnimodo neque in his quæ videntur temporalibus sæculis, neque in his quæ non videntur et æterna sunt, penitus pars ista ab illa etiam finali unitate atque convenientia discrepabit. Interim tam in his quæ videntur, et temporalibus sæculis, quam in illis quæ non videntur et æterna sunt, omnes isti pro ordine, pro ratione, pro modo et meritorum dignitatibus dispensantur: ut alii in primis, alii in secundis, nonnulli etiam in ultimis temporibus, et per majora ac graviora supplicia, necnon et diuturna, ac multis, ut ita dicam, sæculis tolerata asperioribus emendationibus reparati et restituti eruditionibus primo angelicis, tum deinde etiam superiorum graduum virtutibus, et sic per singula ad superiora provecti usque ad ea quæ sunt invisibilia et æterna perveniant, singulis videlicet quibusque cœlestium virtutum officiis quadam eruditionum specie peragratis. Ex quo, ut opinor, hoc consequentia ipsa videtur ostendere, unamquamque rationabilem naturam posse ab uno in alterum ordinem transeuntem per singulos in omnes, et ab omnibus in singulos pervenire, dum accessus profectuum defectuumve varios pro motibus vel conatibus propriis unusquisque pro liberi arbitrii facultate perpetitur.
Quoniam sane visibilia quædam dicit esse Paulus et temporalia, alia vero præter hæc invisibilia et æterna, quærimus quomodo hæc quæ videntur temporalia sint: utrumne pro eo quod nihil omnino post hæc erunt in omnibus illis futuri sæculi spatiis, quibus dispersio illa unius principii atque divisio ad unum et eumdem finem ac similitudinem reparetur; an pro eo quod habitus quidem eorum quæ videntur transeat, non tamen eorum substantia omnimodo corrumpatur. Et Paulus quidem videtur id quod
posterius diximus confirmare, cum dicit: «Transit enim habitus hujus mundi.» Sed et David cum dicit: «Cœli peribunt, tu autem permanebis, et omnes sicut vestimentum veterascent, et velut amictum mutabis eos, sicut vestimentum mutabuntur eadem videtur ostendere. Si enim mutabuntur cœli, utique non perit quod mutatur: et si habitus mundi transit, non omnimodo exterminatio vel perditio substantiæ materialis ostenditur, sed immutatio quædam fit qualitatis, atque habitus transformatio. Esaias quoque cum per prophetiam dicit, quia «erit cœlum novum, et terra nova,» similem sine dubio suggerit intellectum. Innovatio namque cœli et terræ et transmutatio habitus hujus mundi, et immutatio cœlorum, his sine dubio præparabitur qui, per illam viam quam supra ostendimus iter agentes, ad illum finem beatitudinis tendunt, cui etiam ipsi inimici subjiciendi dicuntur, in quo fine omnia et in omnibus dicitur esse Deus. In hoc fine si quis materialem naturam, id est corpoream, penitus interituram putet, nullo omnino genere intellectui meo occurrere potest quomodo tot et tantæ substantiæ vitam agere et subsistere sine corporibus possunt, cum solius Dei, id est Patris et Filii et Spiritus sancti naturæ, id proprium sit, ut sine materiali substantia, et absque ulla corporeæ adjectionis societate intelligatur subsistere. Alius fortasse dicet, quoniam in illo fine omnis substantia corporalis ita pura erit atque purgata, ut ætheris in modum et cœlestis cujusdam puritatis atque sinceritatis possit intelligi. Certius tamen qualiter se habitura sit res, scit solus Deus, et si qui ejus per Christum et Spiritum sanctum amici sunt.