Regula Pachomii (Règle de saint Pacôme) (page 5)
IV.
Dormiant autem non recumbentes, sed exstructis sibi sedibus paulo supinioribus et illic impositis stragulis, dormiant sedentes.
Noctu autem gestent lebitones lineas, succincti. VI.
Habeat unusquisque pellem ovillam albam laboratam. Absque ea neque comedant, neque dormiant.
VII
Ingredientes autem ad Christi communionem, sabbato et dominica zonas solvant, et pellem ovillam deponant, et cum sola cuculla ingrediantur.
VIII
Fecit autem eis cucullas molles tamquam pueris: in quibus etiam jussit imponi figuram crucis purpureae.
IX
Jussit autem esse viginti quatuor ordines fratrum, ex numero viginti quatuor litterarum: praecepitque unicuique ordini imponere nomen elementum Graecum ab α, β et quae deinceps sequuntur usque ad ω, ut dum interrogaret archimandrita de aliquo in tanta multitudine, sciscitetur quomodo se habet ordo A? aut quomodo se habet ordo B? Rursus saluta R, sequendo quoddam proprium nomen litterarum. Et simplicioribus et sincerioribus imponens nomen I, difficilioribus autem Ξ et sic convenientier institutis eorum, et vitae, et moribus, unicuique ordini elementum litterae accommodans, solis spiritualibus intelligentibus ea quae significantur. X.
Si venerit hospes alterius monasterii, quod habet aliam formam (id est vivendi rationem) cum eis nec comedat, nec bibat, nec ingrediatur monasterium, nisi fuerit inventus in via.
XI.
Porro eum qui semel ingreditur, nec potest cum eis ad triennium sustinere certamen, non admittent. Sed cum opera fecerit difficiliora, sic prodeat nello stadio post triennio.
Comedentes autem velent capita cucullis, ne frater fratrem videat mandentem.
XIII.
Comedenti non licet loqui, nec extra quadram et mensam usquam alio oculos convertere.
XIV.
Constituit autem ut per totum diem facerent duodecim orationes: et in nocturnis vigiliis duodecim, et in matutino duodecim: et hora nona tres. Quando autem videretur comedendum esse multitudini, constituit ut unusquisque ordo in unaquaque oratione psalmum prius caneret. Hactenus Regula vel pars Regulae S. Pachomii ex Palladio deprompta, quam aliis atque aliis verbis Sozomenus et Nicephorus expresserunt.