Regula Pachomii (Règle de saint Pacôme)
Regula S. Pachomii PRAEFATIO GERONICI. ¶
Quamvis acutus gladius et levigatus, si diu in vagina conditus fuerit, sordescit rubigine et splendorem pristini decoris amittit. Unde ego moerens super dormitione sanctae et venerabilis Paulae (non quo contra [praeceptum Apostoli facerem] * sed quo multorum incisa illius morte refrigeria suspirarem) accepi libros ab homine Dei Silvano presbytero mihi directos, quos ille Alexandria missos susceperat, ut mihi injungeret transferendos. Aiebat enim quod in Thebaide, et in monasterio Metanoeae quod de Tanobo in poenitentiam felici nominis conversione mutatum est, habitarent plurimi Latinorum, qui ignorarent A Egyptiacum Graecumque sermonem, quo Pachomii et Theodori, et Orsiesii praecepta conscripta sunt, qui primi per Thebaidem et A Egyptum coenobiorum fundamenta jecerunt juxta praeceptum Dei et angeli qui a Deo sub hanc ipsam Constitutionem missus fuerit. Itaque quia diu tacueram, et dolorem meum silentio devoraram; urgentebant autem missi ad me ob hanc ipsam causam Leontius presbyter et caeteri cum eo fratres, accito notario, ut erant de A Egyptiaca in Graecam linguam versa, nostro sermone dictavi: ut et tantis viris imperantibus, ne dicam rogantibus obedirem; et bono, ut aiunt, auspicio longum silentium rumperem, reddens me pristinis studiis, et sanctae feminae refrigerans animam, quae monasteriorum semper amore flagravit, et quod visura erit in coelo, hoc in terris meditata est. Venerabilis quoque virgo Christi Eustochium haberet, quod sororibus legendum tribueret, nostrique fratres A Egyptiorum, hoc est, Tabennensium monachorum exempla sequerentur, qui habent per singula monasteria Patres, et dispensatores, et hebdomadarios, ac ministros, et singulaum domorum praepositos; ita ut in una domo quadraginta plus minusve fratres habitent, qui obediant praeposito, sintque pro numero fratrum triginta, vel quadraginta domus in uno monasterio, et ternae, vel quaternae domus in unam tribum foederentur, ut vel ad opera simul vadant; vel in hebdomadarum ministerio sibi succedant per ordinem.
Quicumque autem monasterium primus ingreditur, primus sedet, primus ambulat, primus psalmum dicit, primus in mensa manum extendit, prior in Ecclesia communicat; nec aetas inter eos quaeritur, sed professio. Nihil habent in cellulis praeter psiathium et duo lebitonaria (quod A Egyptiis monachis genus vestimenti est sine manicis), et unum jam attritum ad dormiendum, vel operandum; et amictum lineum, cucullasque duas, et caprinam pelliculam, quam melotem vocant, balteolum lineum et caligas, ac baculum itineris socium. Aegrotantes miris sustentantur obsequiis, et ad omnem copiam praeparatis cibis: sani majori pollent abstinentia. Bis in hebdomada, die quarta, et sexta sabbati, ab omnibus jejunatur, tranne Pentecoste. Aliis diebus comedunt, qui volunt, post meridiem; et in coena similiter mensa ponitur propter laborantes, senes, et pueros, aestusque gravissimos. Sunt qui secundo parum comedunt, alii qui prandii sive coenae uno tantum cibo contenti sunt: nonnulli gustato paululum pane egrediuntur. Omnes pariter comedunt: qui ad mensam ire noluerit, cellula sua panem tantum, et aquam, ac sal accipit, sive uno die voluerit, sive biduo. Cumque major, vel stans prior in gradu, manu percusserit, de Scripturis quidpiam rivoltens memoriter, ut oratio finitur, nullus consurgit tardius, sed omnes pariter elevantur; nemo aspicit alterum operantem, sed defixis luminibus unusquisque in sue opere intentus est, ecc.
pagina 0277|
Haec sunt praecepta vitalia, tribus a majoribus tradita:
IO.
INCIPIT REGULA S. PACHOMII.
Si acciderit ut psallendi tempore, vel orandi, aut in medio lectionis aliquis loquatur, aut rideat, risolvet cingulum, et, inclinata cervice, manibus ad inferiora depressis, stabit ante altare, et a principe monasterii increpabitur. Hoc idem faciet et in conventu fratrum, cum ad vescendum pariter convenerint.
II.
Quando ad Collectam tuba insonuerit per diem, qui una oratione tardius venerit, superioris increpationis ordine increpabitur, et stabit in loco convivii. Noctu vero quia corporis infirmitati plus aliquid conceditur, qui post tres orationes venerit, eodem in collectora et in vescendi loco ordine corripietur.
III.
Quando in Collecta orant fratres, nemo egrediatur absque jussione majorum; nisi interroga verit, concessumque ei fuerit exire pro naturae necessitate.
IV.
Omnes memoriter retexent quae sibi fuerint imperata, de quibus si quis oblitus aliquid fuerit, aut haesitaverit in dicendo, negligentiae et oblivionis increpabitur.
V.
In die dominica, in collectora, in qua offerenda est oblatio, absque praeposito domus et majoribus monasterii qui alicujus nominis sunt, nemo psallendi habeat potestatem. Psallente autem quolibet de majoribus, id est, dicente responsorium, si quis defuerit, statim ante altare poenitentiae, increpationis ordinem sustinebit.
VI.
De Collecta, in qua offerenda est oblatio, qui sine praecepto majoris exierit, statim increpabitur.
VII.
Mane per singulas domos, finitis orationibus, non statim ad suas cellas revertentur; sed conferent inter se, quae praepositos audierint disputantes, et intrabunt cubicula sua. Disputatio autem a praepositis domorum per singulas hebdomadas tertio fiet, et in ipsa disputatione sedentes sive stantes fratres suum ordinem non mutabunt, juxta domorum ordinem et hominum singulorum.
VIII.
Si quis dormitaverit sedens, praeposito domus vel monasterii principe disputante, surgere statim compellitur, et tamdiu stabit donec ei videbitur ut sedeat.
IX.
Quando signum insonuerit ut conveniant et audiant praecepta majorum, nullus remanebit; nec succendetur focus antequam disputatio compleatur. Qui unum mandatum de his praeterierit, praedictae correptioni subjacebit.
X.
Dimissa collecta singuli egredientes usque ad cellulas suas et usque ad vescendi locum de Scripturis aliquid meditabuntur, nullusque habebit opertum caput meditationis tempore.
XI.
Cum autem ad vescendum venerint, sedebunt per ordinem statutis locis et operient capita. Statim ut tibi a majore fuerit imperatum ut de alia mensa ad aliam transeas, ire debebis, in nullo penitus contradicens. Nec ante praepositum domus tuae manum in mensa extendas; nec circumspicias vescentes alios. Unusquisque praepositorum docebit in domo sua quomodo debeant cum disciplina, et mansuetudine comedere. Quod si quis vel locutus fuerit, vel riserit in vescendi tempore, aget poenitentiam, et in eodem loco mox increpabitur, et stabit, donec surgant alii de vescendo.
XII.
Si quis ad comedendum tardius advenerit, eccetto majoris imperio, similiter aget poenitentiam, aut ad domum jejunus revertetur.
XIII.
Si aliquid necessarium fuerit ad mensam, nemo audebit loqui, sed ministrantibus signi sonitum dabit. XIV.
Si egressus fueris a cibo, ne loquaris in redeundo, donec ad locum tuum perveneris.
XV.
Ministri absque his quae in commune fratribus praeparata sunt, nihil aliud comedant, nec mutatos cibos sibi audeant praeparare.
XVI.
Qui percutit ad vescendum, dum congregantur fratres, meditetur aliquid in percutiendo.
XVII.
Qui ante fores convivii egredientibus erogat fratribus dulciamina, in tribuendo meditetur aliquid de Scripturis.
XVIII.
Qui suscipit ea quae dantur, non in cuculla, sed pelle accipiat, neque gustabit de his quae acceperit, donec ad domum pervenerit. Ipse autem qui caeteris dividit, suam partem a praeposito accipiat. Quod et caeteri ministri faciant accipientes ab alio, nihil sibi suo arbitrio vindicantes. Nemini plus alteri dabit quam alter acceperit: quod si obtenditur infirmitas, praepositus domus perget ad ministros aegrotantium, et ab his quae necessaria sunt accipiet.
XIX.
Si de ipsis ministris aliquis aegrotaverit, non habebit licentiam introeundi in coquinam vel cantinarium, et sibi aliquid auferendi; sed ei caeteri ministri id quod necessarium viderint dabunt; nec permesso titur coquere sibi quod desiderabit, sed praepositi domorum, quae necessaria viderint ei, et ab aliis ministris accipient. XX.
Nullus introeat locum aegrotantium qui non aegrotat. Qui aegrotaverit, a praeposito domus ducetur in triclinium aegrotantium; quod si opus habuerit palliolo, aut tunica, aut caeteris quae ad operiendum vel ad vescendum necessaria sunt, ipse praepositus accipiet a ministeris, et dabit aegrotanti. Nec poterit languidus ingredi cellam vescentium, et comedere quae desiderat, nisi a ministro, qui huic rei praepositus est, ducatur ad vescendum. Non ei licebit de his quae acceperit in loco aegrotantium, ferre ad cellulam suam, nec pomum quidem.
Qui pulmentaria coquunt, ipsi nihil gustantes edentibus ministrabunt.
Vinum et liquamen absque loco aegrotantium nullus attingat. XXIII.
XXII.
Si aliquis eorum qui peregre mittuntur in itinere vel in via aegrotaverit, et habuerit necessitatem sive desiderium comedendi liquamen de piscibus, vel aliquid eorum quae comedere non consueverunt, non manducabit cum fratribus caeteris, sed separabitur, et dabitur ei a ministeris ad omnem abbondantiam, ut in nullo frater languidus contristetur.
XXIV.
Aegrotantem absque concessu majoris nullus audeat visitare, nec propinquus quidem atque germanus, sine imperio praepositi domus, ministrandi habebunt potestatem. XXV.
Si unum ex his ab aliquo fuerit praetermissum atque descendum, increpatione solita emendabitur.
XXVI.
Si quis accesserit ad ostium monasterii volens saeculo renuntiare, et fratrum congregari numero, non habebit intrandi potestatem, sed prius nuntiabitur patri monasterii, et manebit paucis diebus foris ante januam, et docebitur orationem Dominicam, et psalmos quantos potuerit discere, et diligenter sui sperimentale dabit, ne forte aliquid fecerit, et turbatus ad horam discesserit, aut sub aliqua potestate sit, et utrum possit renuntiare parentibus suis, et propriam facultatem contemnere. Si eum viderint aptum ad omnia, tunc docebitur et reliquas monasterii disciplinas quas facere debeat, quibusque servire, sive in collectora omnium fratrum, sive in domo cui tradendus est, sive in vescendi ordine; et instructus atque Perfectus in omni opere bono fratribus copuletur. Tunc nudabunt eum vestimentis saecularibus, et induent habitum monachorum; tradetur ostiario, ut orationis tempore adducat eum in conspectum omnium fratrum, sedebit in eo loco in quo ei praeceptum fuerit. Vestimenta quae secum detulerat accipient, qui huic rei praepositi sunt, et inferentur in repositorio, et erunt in potestate principis monasterii.
XXVII.
Nemo manens in monasterio suscipiendi quempiam ad vescendum habeat potestatem, sed mittet eum ad ostium xenodochii, et suscipiatur ab iis qui huic rei praepositi sunt. pag. 0283C|
XXVIII.
Quando ad ostium monasterii aliqui venerint, si clerici fuerint aut monachi, majori honore suscipiantur; lavabunt pedes eorum, servabunt Evangelii praecepta, et deducent ad locum xenodochii; praebebunt omnia quae apta sunt usui monachorum. Quod si voluerint orationis tempore atque Collectae venire ad conventum fratrum, si ejusdem fidei fuerint, minister xenodochii nuntiabit Patri monasterii, et sic deducentur ad orandum.
XXIX.
Si saeculares homines aut debiles, aut vasa infirmiora, id est, mulierculae venerint ad ostium, suscipient singulos in diversis locis juxta ordinem praepositi et sexus sui, praecipue feminas majori honore et diligentia curabunt, cum omni timore Dei, et locum separatum ab omni virorum vicinia eis tribuent: ut nulla sit occasio blasphemandi. Quod si ad vesperas venerint, abjicere eas nefas est; sed acccipient, ut diximus, separatum locum, et clausum cum omni disciplina atque cautela, ut grex fratrum libere suo officio serviat, et nulli detur offendiculum detrahendi.
XX.
Si quis ante ostium steterit monasterii, dicens se velle videre fratrem suum vel propinquum, janitor nuntiabit Patri monasterii, et ille accitum interrogabit praepositum domus, si apud eum sit, et permittente eo, accipiet comitem egressionis suae, cujus fides probata est; et sic mittetur ad fratrem videndum vel ad proximum. Si forte aliquid attulerit ciborum quibus in monasterio vesci licitum est, suscipere ipse non poterit, sed vocabit janitorem, et ille allata suscipiet; quae si talia fuerint quae cum pane vescenda sint, nihil horum ii quibus allata sunt accipient, sed cuncta ad loca aegrotantium deferentur