Regula Pachomii (Règle de saint Pacôme) (page 4)

Pacôme le Grand · Vie de piété

Texte latin, domaine public · Source : la.wikisource.org — Regula S. Pachomii (PL50), Migne PL 50 col. 271–308 · 5 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

CII.

Praepositus autem domus, et qui secundus ab eo est, hoc tantum juris habebunt, ut compellant fratres in punctis singulis, vel Collecta domus, sive in Collecta majore, hoc est, omnium fratrum, subjacere poenitentiae.

CIII.

Quod si praepositus peregre fuerit, qui secundus est locum ejus implebit, tam in poenitentia fratrum recipienda quam in quocumque alio eorum quae in domo necessaria sunt.

CIV. Si quis absque conscientia duorum ierit ad alteram domum, vel alterius domus fratrem codicem ad legendum mutuum postulaverit, vel quodlibet aliud, monasterii ordine increpabitur. CV.

Qui vult sine macula et contemptu in domo cui deputatus est vivere, omnia quae praecepta sunt coram Deo observare debebit.

CVI.

Quidquid necessarium est, sive in agro, sive in monasterio, praepositus etiam non postulatus impleat.

CVII.

Sex orationes facient vespertinas, juxta exemplum majoris collectorae, in qua omnes fratres pariter congregantur.

CVIII.

Summae dilectionis est, etiamsi difficile fuerit, ut nullum onus habeant, nec ex onere nascatur taedium.

CVII.

Si quis deforis venerit, et aestu laboraverit, aliique fratres orationem celebraverint, si ire non potest, non cogatur. CX.

Quando praepositi domorum fratres de conversione sanctae vitae docebunt, absque gravissima aegritudine nullus aberit.

CXI.

Majores quicumque e fratribus mittuntur foras, quamdiu ibi fuerint, habebunt jus praepositorum, cuncta gerentur arbitrio eorum, docebunt fratres per constitutos dies; et si forte aliquid inter eos ortum fuerit simultatis, audient ipsi majores, et judicabunt causam, et dignum culpa increpabunt, et ad imperium eorum statim ad pacem pleno corde consentient.

CXII.

Si quis de fratribus contra praepositum domus suae tristitiam habuerit, aut ipse praepositus contra fratrem aliquam querimoniam, fratres probatae conversazioneis et fidei audire eos debebunt, pag. 0297C| et judicabunt inter eos. Si tamen absens est Pater monasterii, vel aliquo profectus, primum quidem exspectabunt eum; si autem diutius commorari viderint, tunc audient inter praepositum et fratrem, ne de suspenso judicio major tristitia oriatur: et ille qui praepositus est, et ille qui soggettous est, et hi qui audiunt, juxta timorem Dei cuncta faciant, et in nullo dent occasionem.

CXIII Dei vestiboli monachi.

Si quis de his quae praecepta sunt amplius habuerit absque concessione majoris, deferentur ad custodem vestium; et intrandi illuc, vel postulandi non habebit potestatem, sed erunt sub praepositi arbitrio, aut qui secundus est ab eo.

Praecepta Pachomii de Collecta fratrum, quomodo Collecta fieri debeat, et fratres sint congregandi ad audiendum verbum Dei, juxta praecepta majorum, et doctrinam sanctarum Scripturarum, ut liberentur de errore animae conversorum, et glorificent Deum in luce viventium: ut sciant quomodo oporteat in domo Dei conversari sine rovina et scandalo, et non inebrientur aliqua passione; sed stent in mensura veritatis et tradizioneibus Apostolorum et Prophetarum, et solennitatum ordinem tenant, imitantes conversazioneem eorum in domo Dei, et jejunia atque orationes ex more complentes. Qui enim bene ministrant sequuntur regulam Scripturarum.

CXIV.

Hoc est ergo ministerium, quod ministri Ecclesiae implere debebunt. Congregent fratres orationis tempore, et omnia faciant quae rite complenda sunt, ut nullam occasionem detractioni tribuant, nec sinant quempiam ambulare contra ritum disciplinae. Si codicem postulaverint, deferant eis.

Si quis deforis venerit vesperi, et non occorrererit accipere opus quod postera die facturus est, mane tribuant; si defecerit opus quod habebat in manibus, referat ad majoris sententiam, et quod ille praeceperit faciat. pag. 0298C|

Qui minister est, habeat studium ne quid operis pereat in monasterio, in nulla omnino arte quae exercetur a fratribus. Quod si quid perierit, et negligentia fuerit dissipatum, increpabitur a patre minister operum singulorum, et ipse increpabit alterum, qui opus perdiderit, dumtaxat juxta voluntatem et sententiam principis, absque qua nullus increpandi fratrem habebit potestatem.

Si vestimentum ad solem expansum tertius invenerit dies, dominus vestimenti pro eo increpabitur, et aget poenitentiam publice in collectora, stabitque in vescendi loco.

Si inventus fuerit unus e fratribus aliquid per contentionem agens, vel contradicens majoris imperio, increpabitur, juxta mensuram peccati sui.

CXIX.

Qui mentitur, aut odio aliquem habere fuerit deprehensus, aut inobediens, aut plus joco quam onesto est, deditus, aut otiosus, aut dure rispondens, aut consuetudinem habens fratribus detrahendi, vel his qui foris sunt, et omnino quidquid contra regulam Scripturarum est et monasterii disciplinam, audiet Pater monasterii et vindicabit juxta mensuram opusque peccati. CXX.

Pellicula, caligae, et cingulum, et si quid aliud perierit, qui perdiderit increpabitur.

CXXI.

Si quis tulerit rem non suam, ponetur super humeros ejus, et aget poenitentiam publice in Collecta, stabitque in vescendi loco. Si autem in furto fuerit deprehensus, triginta novem verberabunt eum, et foris dabunt ei edere panem, et aquam tantum, et opertum cilicio et cinere per singula orationum tempora cogent eum agere poenitentiam. Eademque lex in fugitivis observabitur.

CXXII.

Praepositus domus increpazioni subjacebit, si ante tres dies non nuntiaverit Patri, sive in via, sive in agro, sive in monasterio quid perierit, et aget poenitentiam juxta ordinem constitutum.

CXXIII.

Quod si homo fuerit, et ante tres horas pag. 0299C| non nuntiaverit Patri, reus erit perditionis ejus, nisi eum iterum invenerit.

CXXIV.

Haec est ultio in eum qui fratrem de domo perdiderit: tribus diebus aget publicam poenitentiam. Quod si eadem hora, qua fugerit, non nuntiaverit Patri, reus erit peccati.

CXXV.

Si in domo sua praepositus viderit delinquentem, et non nuntiaverit Patri monasterii, ipse increpationis ordini subjacebit.

CXXVI.

Per domos singulas vesperi sex orationes psalmosque complebunt, juxta ordinem majoris collectorae quae a cunctis fratribus in commune celebratur. Per singulas hebdomadas dispositiones a praepositis complebuntur. Nullus in domo quidpiam faciet, nisi quod praepositus jusserit.

CXXVII.

Si omnes fratres qui in domo sunt viderint praepositum nimium negligentem, mensuram monasterii excedentem, referent ad Patrem, et ab eo increpabitur. Ipse autem praepositus nihil faciat praeter id quod Pater jusserit, maxime in re nova, nam quae ex more descendit, observabit regulas monasterii.

CXXVIII.

Praepositus non inebrietur, nec sedeat in humilioribus locis, juxta vasa monasterii, ne rumpat vincula quae Deus in coelo condidit, ut observerntur in terris, ne lugeat in die festo Domini salvatoris. Dominetur carni suae, juxta mensuram sanctorum. Non inveniatur in excelsis cubilibus imitatus morem gentilium. Non sit duplicis fidei. Non sequatur cogitationes cordis sui, et sublimioribus non resistat tumenti animo potestatibus, non fremat, nec irruat super humiliores, non transferat terminos, non sit fraudulentus; nec in cogitationibus verset dolos, non negligat peccatum animae pag. 0300C| suae exstirpare, nec vincatur carnis luxuria, non ambulet negligenter, non cito loquatur verbum otiosum, non ponat scandalum ante pedes caeci, non doceat voluptates animam suam, non solvatur stultorum risu ac joco, non rapiatur cor ejus ab his qui inepta loquuntur, aut dulcia; non vincatur muneribus, non parvulorum sermone ducatur; non affligatur in tribulatione, non timeat mortem, sed Deum, ne praevaricator sit propter eminentem timorem; ne relinquat verum lumen propter modicos cibos, non vacillet nec fluctuet in operibus suis, non mutet sententiam veram, sed firmus sit solidique decreti justa cuncta considerans, judicans in veritate absque appetitu gloriae, manifestus Deo et hominibus, et elongans se a fraude, non ignoret conversazioneem sanctorum, nec ad eorum scientiam caecus esistet, nulli noceat per superbiam; ne sequatur concupiscentias oculorum suorum, non eum superent incentiva vitiorum, veritatem numquam praetereat, oderit injustitiam, et personam numquam judicet pro muneribus, nec condannato innocentem per superbiam, non rideat inter pueros, non deserat veritatem timore superatus, non comedat panem de fraudulentia, non desideret alienam terram, non opprimat animam propter aliorum spolia, non despiciat eos qui indigent misericordia, nec falsum testimonium dicat seductus lucro; nec mentiatur propter superbiam, nec contendat contra veritatem ob tumorem animi, nec deserat justitiam propter lassitudinem, nec perdat animam suam propter verecundiam, nec respiciat dapes lautioris mensae, nec pulchra vestimenta desideret, ne senes negligat, semper dijudicet cogitationes suas, ne inebrietur vino, sed humilitatem giunzionem habeat veritati, quando judicat. Sequatur praecepta majorum, et legem Dei, quae toto orbe praedicata est. Si quidquam de his praeterierit, reddetur ei mensura juxta quam mensus est, et recipiet secundum opera sua, quia moechatus est in ligno et lapide, et propter fulgorem auri et splendorem, animi dimisit judicium, et desideriis temporalibus lucri, laqueis se induit iniquorum, et eveniet ei contritio Heli, et filiorum ejus * , maledictio Dei quam imprecatus est Caino * ; perditio qua peccatores terrae hiatusabsorbuit * ; et interitus Chananaeorum, et contritio hydriae ad fontem * , et arenarum comminutio in littoribus, quae salsis fluctibus verberantur; et confractio virgae gloriosae * , ut sit quasi caecus palpans manu parietem (Isaiae LIX). Haec omnia evenient ei, quia non servavit veritatem in judicio et inique egit in omnibus quae ei credita sunt.

pagina 0301|

EJUSDEM S. PACHOMII REGULA PROUT A PALLADIO RELATA EST.

pag. 0301C| Tabennensis est locus, qui sic vocatur in Thebaide, in quo fuit Pachomius monachus, vir ex iis qui vixerunt in summo et Perfecto vitae instituto, adeo ut is fuerit dignatus et futurorum praedictionibus et angelicis visionibus. Is fuit valde amans pauperum, pag. 0301D| et magna caritate in homines. Eo ergo sedente in hac spelunca visus est ei angelus Domini, qui ei dicit: Pachomi, ea quidem quae ad te pertinent recte et ex virtute gessisti: supervacanee ergo sedes in hoc loco. Age ergo, egredere et congrega omnes juniores monachos, et habita cum eis, et sequens formam quam dabo tibi, eis leges constitue. Eique dedit tabulam aeneam, in qua haec scripta fuerant.

IO.

Concede unicuique, ut comedat et bibat pro pag. 0302C| viribus comedentium: eis quoque manda opera, quae proporzioni conveniant, ac rispondente; et neque remanere prohibe, nec comedere. Sic quidem fortibus fortia manda opera: imbecilla autem et levia iis, qui se magis exercent, et sunt imbecilliores.

pag. 0302D|

Fac autem diversas cellas in eadem aula: et tres in cella maneant.

Ab omnibus autem cibus in una domo capiatur.

Tous les livres