Carmina (page 2)
AUSONIO PAULINUS. (suite)
Primus supplicii de carcere texitur ordo.
Ferrea junguntur tenebrosis vincula claustris;
Stat manibus colloque chalybs, nervoque rigescunt
Diducente pedes: sternuntur fragmina testae, 185
Arceat ut somnum poenalis acumine lectus.
Nec requie tamen est vacuus, nec luminis expers
Confessor, cui jam sociatus in omnia Christus
Compatitur, virides gravior cui poena coronas
Multiplicat; spatiante polum qui mente peragrat. 190
Seque ipsum, vincto quamvis in corpore, liber
Spiritus antevolat summi in penetralia Christi,
Praemeditante anima certis sua praemia votis.
Ergo beata sacris Felicem passio poenis
Urgebat gravibus vinclis et carcere caeco: 195
Quantasque ex homine induerat caro subdita poenas,
Tantas a Christo recipit patientia palmas.
Maximus interea solis in montibus aeger,
Contentus fugisse manus feraliaque ora
Carnificum, diversa, at non leviore, ferebat 200
Martyrium cruce, quam si ferro colla dedisset,
Membraque tormentis, aut ignibus: acrior illum
Cura sui gregis urit et afficit; uritur igne
Frigoris, et gelido coeli de rore rigescit,
Panis inops tectique simul, noctemque diemque 205
Pervigil intenta jungit prece tempus utrumque.
Dumosa dum stratus humo compungitur artus
Sentibus, et mentem curis, intusque forisque
Dimicat, et ruris spinas in corpore perfert,
Tristitiae patitur spinas in pectore maesto. 210
Duris dura tegens, cruciatu mentis acerbo
Membrorum tormenta levat, sensumque doloris
Corporei excludit cordis dolor. Attamen aegra
Materies terrae (licet inconcussa maneret
Vis animae, spernente fide labentia carnis), 215
Victa hieme atque fame, duroque attrita cubili,
Deficiente suam linquebat corpore mentem,
Altius e vacuis fessi senis hausta medullis
Frigora pellebant glaciato sanguine vitam.
Mota Patris summi pietas antistite tanto, 220
Non tulit obscuro consumi funere corpus.
Quanquam et ut Eliam, sic istum pascere posset,
Esciferas volucres jejuna per avia mittens;
Posset et ut Mosen secreto operire sepulcro.
Sed soli hoc dederat Deus uni munus amico, 225
Arcana tellure tegit, quia jure decebat.
Tantus honos illud corpus, quod comminus ore
Fulserat, et sermone Dei ut mortalia functus
Jura, Deo tantum frueretur teste sepulcri.
Ergo sacerdotem confessoremque sereno 230
Lumine respiciens, tacitis tabescere silvis
Non tulit ulterius mitis Pater; et quia digno
Condignum comitem meritis sociare parabat,
Felicem numero de carceris eligit omni,
Cujus id apponat meritis opus, ut senis almi 235
Membra levet, revocetque animam, revehatque refotum,
Attonitisque ovibus cari solatia reddat
Pastoris. Venit ergo micans jam nocte silenti
Angelus, et tota vinctorum in plebe reorum
Felicem solum, pietas cui sancta reatum 240
Fecerat, alloquitur: fugit atri carceris horror.
Voce simul sacri Felix et luce ministri
Excussus tremit, et verbum trahit aure fideli.
Ac primum, velut eludentis imagine somni
Accipiat mandata Dei, stupet anxius: et se 245
Causatur non posse sequi prohibente catena,
Insuper et claustro simul et custode teneri
Carceris obsessi. Sed vox divina morantem
Increpitans, jubet excussis assurgere vinclis.
Et subito, ut molles manibus fluxere catenae, 250
Sponte jugo cervix ferrato exuta levatur,
Prosiliuntque pedes laxato caudice nervi.
Mira fides! salvis reserato carcere claustris,
Sopito custode, fores interritus exit,
Perque ipsos via fit, per quos via clauditur; ibat 255
Angelus, et tacitae per amica silentia noctis
Lux et iter Felicis erat. Nonne unus in omni
Christus adest sancto? sicut viget omnibus idem
Spiritus in Christo genitis, sic ipsa piorum
Gratia concordat. Veterem remeare recenti 260
Historia video speciem, qua jussus abire
Bisseno sublimis in agmine discipulorum
Petrus, sponte sua vinclis labentibus, eque
Carcere processit clauso, qua praevius illum
Angelus, Herodi praedam furatus, agebat. 265
Sic meus, educente Deo, geminata per atra
Carceris et noctis, reliquis obscura, sed uni
Illustrata sibi, Felix impune per ipsos
Custodes, constante premens vestigia passu,
Callibus ignotis directus, jussa petebat.
270
Et postquam emensus secretos avia saltus
Rura, locum fessi senis invenit; aegra trahentem
Jam tenui cernit maestus suspiria flatu.
Et primo ut cari cognovit membra parentis,
Fusus in amplexum, dat vultibus oscula notis, 275
Et tentat gelidis revocare fovendo calorem
Artubus, et crebris adflatibus oris anheli
Reddere viventes tepefacto corpore sensus.
Sed neque clamatu est neque pulsu mobile corpus.
Jam simile exanimo: modicus tamen ultima vitae 280
Flatus, et internae prodit trepidatio fibrae.
Anxius intuitu tali pia pectora Felix,
Distrahit exsangues artus, et lurida cernens
Ora fame, nec habens quidquam quo rebus egenis
Ferret opem, non igne procul, neque comminus esca. 285
Ut dape tabentem recrearet et igne rigentem.
Quaerenti, et multa Christum prece convenienti,
Quanam ope, quave via jussum complere valeret
Servitium, subitam omnipotens de sentibus uvam
Edidit, et capiti jussit pendere propinquam, 290
Ut facile attiguo posset decerpere ramo
Natum sponte cibum. Divinitus ergo refectus,
Mente pia oblato laetatur munere Felix;
Decerptumque manu morientis ad ora racemum
Admovet: et quoniam strictis jam dentibus ille 295
Et sentire negat dulces et sumere victus,
Exprimit humentes acinos, succumque liquentem
Instillat, digito diducens arida labra;
Donec et adspirante Deo conatibus aegris,
Et luctante manu, rigidos paulisper hiatus 300
Laxavit, tenuemque aditum dedit oris aperti,
Quo rorem exiguum resoluta infunderet uva.
Hinc animae sensus, calor ossibus, atque oculis lux,
Vitaque tota redit: quaeque haeserat obsita siccis
Faucibus, exercet solitas jam lingua loquelas, 305
Postquam vocis iter patefecit lubricus humor.
Ergo reviviscens, notissima comminus ora,
Felicis videt ora sui, amplexusque vicissim,
Conqueritur tardum: Nam te promiserat, inquit,
Adfore jamdudum Dominus mihi, pars mea Felix; 310
Praecipuum, Felix, pignus mihi, quae rogo tantae
Aut ubi te tenuere morae? Si corpore cessi
Ad tempus fragili, solido tamen esse fidelis
Pectore duravi.
Docet et locus et status ipse,
In quo me cernis vitae istius ima trahentem, 315
Non mortis fugisse metu, Christoque meam me
Praeposuisse animam: fugi, non lucis amore,
Sed fragile hoc metuens infirmi corporis; atqui
Tecta petens, alia vixissem tutus in urbe,
Si mihi vile fides, et cara haec vita fuisset. 320
Ignotos montes, desertaque nuda petivi,
In gremio Domini dulcis mea colla reponens,
Ipso ut deficerem teste, aut ut pascerer ipso.
Nec frustra, ecce vides, fuit haec fiducia nobis:
Adfuit Omnipotens, et te mihi mittere legit, 325
Per quem dona mihi sua redderet: utere, fili,
Praeceptis pietatis opus mandantibus, et me
Suscipiens humeris, commune ad ovile reporta.
Impiger optato gavisus munere Felix,
Carum onus, ut Christi pondus leve, sumit, et adfert 330
Tam volucri cursu, tamquam magis ipse feratur,
Nec ferat; et vere Christus fert ipse ferentem,
Et pedibus pietate citis Deus addidit alas.
Nocte eadem pariter tot munera percipit unus,
Et simul exsequitur Felix; sua rumpere jussus 335
Vincla, sacerdotem reficit, revehitque refectum,
Deponitque sui tutum sub culmine tecti,
Unica quod servabat anus; tam celsus et isto
Maximus exstabat merito Confessor, ut illi
Turba domus, summa et census, anus una maneret. 340
Pulsatis foribus Felix hanc excitat; illa
Ad primos pavefacta sonos, vix nota renoscit
Alloquia, et dominum tectis assumit apertis,
Voce graduque tremens, quatiente timore senectam.
Cui Felix: Cape depositum hoc, quod conscia mecum 345
Sidera noctis, et angelicae sub principe Christo,
Me tradente, manus tradunt tibi; sume fideli
Hanc Domini gemmam gremio, quam tempore summo
Incolumem nobis Domino sub judice reddas,
Quo nunc teste capis. Subit istis Maximus orsis, 350
Felicemque suum revocans: Cape tu quoque, dixit,
Muneris, o mi nate, vicem, quam me tibi jussit
Reddere compositum, qui te mihi jussit adesse
Deposito. Tum deinde sacram Felicis amati
Imponit capiti dextram, simul omnia Christi 355
Dona petens: velut ille patrum venerabilis Isac
Rore poli natum, et terrae benedixit opimo;
Felicem Christo sic Maximus ore paterno
Ore et apostolico benedicens et locupletans,
Immarcescibilis redimivit honore coronae 360
Perpetuisque opibus, quas et modo cernimus, auxit.
Tempora temporibus subeunt; abit, et venit aestas;
Cuncta dies trudendo diem fugit, et rotat orbem:
Omnia praetereunt, sanctorum gloria durat
In Christo, qui cuncta novat, dum permanet in se.
Tandem igitur revoluta dies mihi nascere, toto 5
Exoptata dies anno, quae dulcia festa,
Et mea vota novas; quae me sollemnia poscis
Munera, natalem referens, quo millia gaudent
Innumeri populi; quo me specialia tangunt
Gaudia, quo famulae rata debeo munera linguae 10
Felici libare meo, cui mente dicata
In Domino Christo sum deditus: hunc et amoris
Obsequio celebrare per annua carmina sanctum
Fas mihi. Dicam igitur merita, et causas meritorum,
E quibus obtinuit coelestum praemia laudum, 15
Aeternosque dies, et magni nomen honoris.
Jam prior hoc primos vobis liber edidit actus
Martyris, unde domo, vel qui genus, et quibus altus
In studiis, quo deinde gradu per sancta vocatus
Munia maluerit Christo servire perenni, 20
Quam patrias errare vias per devia mundi:
Nam pater emeritis sub Caesare vixerat armis,
Diximus et tetro toleratas carcere poenas,
Quas confessor obit, mortem quoque ferre paratus,
Ni Deus anticipans gladios, solvisset iniquis 25
Emissum vinclis, aliosque vocasset ad actus;
Ut prius ad sacram remearet episcopus aulam
Maximus, in solis qui saltibus ultima vitae
Aeger anhelabat, grassante fugatus ab hoste:
Quem jussus proprio subvexit corpore Felix 30,
Pauperis et tecti delatum in sede locavit;
Pensatisque sibi, sancto senis ore beati,
Officiis benedictus abit; paucisque diebus
Delituit proprii tacitus sub culmine tecti,
Non tacita Dominum coelestem mente fatigans, 35
Quem prece directa, penetrans super astra, propinquo
Pulsabat merito, pacem procedere poscens.
Interea fluxere dies, pax visa reverti.
Deseruit latebram Felix, tandemque sereno
Confisus coelo, laetis se reddere laetum 40
Fratribus, et placidae committere coeperat urbi.
Gratabantur oves Christi, pastore recepto.
Ille gregem pavidum de tempestate recenti
Mulcebat monitis coelestibus, et duce verbo
Anxia corda regens, firmabat amore fidei; 45
Contemnenda docens et amara et dulcia mundi;
Nec concedendum terroribus; obviaque ipsis
Ignibus aut gladiis promptos inferre monebat
Pectora; et ipse suis addebat pondera verbis,
Confessor passus, quae perpetienda docebat; 50
Omnibus eloquio simul exemploque magister.
Non tulit haec Malus ille diu: sed inhorruit atris
Crinibus, et rabidis inflavit colla venenis;
Immisitque suum scelerata in pectora virus,
Ureret ut nigras Felicis gratia mentes. 55
Inseruit stimulos, et mentibus arsit iniquis
Vipereae furor invidiae; petit improba primam
Ira domum; cunctis amor impius in scelus ardet.
Felicem sitit impietas: sed ab aedibus absens
Forte suis media steterat securus in urbe, 60
Fraternis de more suo vallatus amicis,
Et pia verba serens populi credentis in aures.
Ecce ad eum, strictis quaerentes ensibus, adsunt.
Cum subito, aut illis corda hostibus, aut huic ora
Vertuntur, notum non agnovere furentes, 65
Felicemque rogant, Felix ubi cernitur, et non
Cernitur; ipse, nec ipse vir est; cum sit prope, longe est.
Ignotus notusque suis fit civibus idem,
Discernente fide vultum credentibus, ipse
Hostibus alter erat: persensit et ipse faventis 70
Consilium Christi; ridensque rogantibus infit:
Nescio Felicem quem quaeritis. Illicet illi
Praetereunt ipsum; discedit at ille platea,
Illudente canes Domino frustratus hiantes.
Nec longum emensis spatium, et scitantibus illis, 75
Qua Felix regione foret, quidam increpat, et dat
Indicium, ignarus causae, credensque furore
Dementes, qui non vidissent comminus ipsum,
Ad quem contiguis fecissent verba loquelis.
Perculsi novitate doli, graviusque furentes 80
Mox redeunt, perque ipsa viri vestigia currunt.
Jamque propinquabant, sed praecurrente tumultu
Urbis, et attoniti clamoribus undique vulgi
Admonitus Felix, instantia vulnera flexu
Declinat, medioque procul se devius aufert. 85
Namque locum nanctus, spatio qui forte patenti
Panditur effugium, celebri seductus ab urbe,
Sic quoque non longinquus erat sectoribus atris,
Qui prope conspicuo subductus ab ore sequentum,
Infestos utcumque timens vitaverat enses; 90
Et capiendus erat, quia nullius obice claustri,
Ille repellendis locus obsistebat iniquis.
Nam foribus nullis, in publica rostra patebat
Semiruti paries malefidus fragmine muri.
Sed divina manus sese sanctum inter et hostes 95
Opposuit, miroque locum munimine sepsit.
Non strue saxorum, neque ferratis data valvis
Claustra, per humanas quibus atria claudimus artes:
Rudere sed subito concrevit sordidus agger,
Jussaque nutantes intendit aranea telas, 100
Et sinibus tremulis in totum struxit apertum,
Desertaeque dedit faciem sordere ruinae.
Quae simul occurrit minitantibus, obstupuerunt,
Defixoque gradu, sibimet dixere vicissim:
Nonne furor tentare aditus, aut credere quemquam 105
Hac intrasse hominem, minimi qua signa dedissent
Vermiculi? modicae rumpunt haec retia muscae,
Nos penetrasse virum per clausa putamus inepti,
Et tenerum tanto non ruptum corpore textum?
Ille magis nostris manibus modo debitus index, 110
Qui nos in deserta doloso callidus astu
Induxit, versumque alio, mentitus in isto
Felicem latitare situ, quo nostra maligno
Verteret arma dolo, capiti fugientis amicus.
Ergo recedamus: nam stare diutius istic, 115
Risus erit vulgi, demensque notabitur error,
Scrutatum hac hominis latebras contendere gressum,
Qua vel mole putri, vel araneolis obductis,
Monstrat inaccessos humus incalcata recessus.
Nec mora, discedunt propere in diversa frementes: 120
Sed Deus, ut Scriptura canit, vesana minantes
Irridebat eos coelesti Christus ab arce;
Felicemque suum sacris velaverat alis.
Qui Domini tutus gremio candentia tela
Discutiebat ovans galea, scutoque fidei, 125
Et gladium verbi confessor in ore gerebat.
Armatus pietate manus, et pectora plenus
Casta Deo, insignis meriti thorace tegebat.
O multis divina modis Sapientia dives,
Semper ab infirmis confundens fortia mundi! 130
Vix populos altis defendunt moenia muris,
Et fretos valido munimine saepius hostis
Opprimit, adversisque expugnat montibus urbes.
Nunc et ab armatis protexit aranea sanctum
Defensante Deo; teneris stetit hostis abactus 135
Cassibus; aerio cessit vis ferrea filo.
Vana salus hominum, virtus mea non mihi virtus,
Si caream virtute Dei.
Quo vasta gigantum
Robora? Quo Pharii reges? Ubi magna Hiericus?
Omnibus exitio sua gloria, qua tumuerunt, 140
Cassa fuit. Neque vero suis virtutibus ista,
Sed magis infirmis divina potentia fregit.
Ille gigas pueri funda pastoris obivit,
Ut canis; illam urbem sonitus solvere tubarum;
Littorea jacuit rex ille superbus arena, 145
Divitias regni pendens in funere nudo.
Sic ubi Christus adest nobis, et aranea muro est:
At cui Christus abest, et murus aranea fiet.
Digressis igitur cum facta silentia turbis,
Secretoque fugae fidas nox alta tenebras 150
Praebuit, egreditur Felix, mutatque latebram:
Illa canens Domino: Media si mortis in umbra
Ingrediar, mala non metuam, quoniam tua mecum
Dextra, per infernum non expers luminis ibo.
Ergo Dei ductu capit in regione remota 155
Compluvium, angusto brevia inter tecta cubili,
Quo vetus arebat tecto cisterna profundo.
Propter in attiguis habitabat femina tignis
Sancta Deo mulier, quae confessoris operti
Nescia, Felicem Christo quasi conscia pavit. 160
Mira canam, ingenium Domini pascentis alumnum,
Ignara pascente suum. Nunc sedula panes,
Nunc alias de more, sibi quas coxerat escas,
Mentis in excessu divino facta paratu
Importabat eo, Felix ubi teste latebat 165
Velatus Domino; sed nec cum tenderet illo
Noverat ingressum; nec cum discederet inde,
Introitus erat illa sui memor: utque paratos
Intulerat victus, propriis licet illa cibando
Serviret manibus sancto, tamen inscia tanti 170
Muneris, hoc de corde suo novisse nequibat,
Quod non mente sua, sed Christi numine agebat,
Proque loco latebrae, et strictae super ora lacunae,
Appositos ingressa cibos linquebat, eosque
Se posuisse domi credens, ita semper abibat, 175
Ponendae memor, et positae mox immemor escae.
O mulier benedicta Deo, velut una volucrum,
Quae quondam mundo abductum pavere prophetam.
Tu quoque secreto pavisti martyra tecto,
Sicut avis Domino parens, et nescia sancti, 180
Conscia servitii: quid gesseris, et cui tandem
Servieris, gaudens illo sub tempore nosces,
Cum Deus ipse suo pro confessore coronam
Justitiae Christus reddet tibi, tunc tua Felix
Ipse tibi referet sub judice prandia Christo, 185
Quae Deus ad dulces sacrati martyris usus
Transtulit, ut quondam coctas messoribus escas,
Angelica per inane manu pendente propheta
Misit jejuno rabida inter monstra prophetae;
Non fera monstra, fides quia vicerat alma leones, 190
Sanctaque frenabant avidos jejunia rictus.
Sex illum totos perhibent ex ordine menses
Expertem coetus hominum vixisse sub illa
Culminis obscuri simul angustique latebra,
Nil opis humanae indiguum, solamine Christi 195
Semper abundantem: qui tempore fertur in illo
Saepe illum sermone suo dignatus adisse:
Saepe sua pavisse manu, coeloque dedisse
Pocula, non pluvialis aquae; quam nubila passim
Omnibus effundunt; sed quem specialiter uni 200
Gratia Felici mittebat ab aethere rorem,
Nam nimiis, ut fit, tunc torrida solibus aestas,
Et puteum quoque siccarat, qui parta latenti
Pocula praebuerat. Sed ne sitis ureret illum
Carnea, qui Christum sitiendo, ferebat et istam 205
Corporis afflicti poenam, delata sereno
Inque globum tenuis nubes collecta, per arctum
Impluvii, dulcem sitientis in ora liquorem
Infudit, quasi pressa manu; coeloque vocandum,
Velleris aetherei succo lactante refecit. 210
Quid mirum, si nunc terrena labe solutum
Christus alat, positum quem in corpore sanctus alebat
Spiritus; et cui panis erat, Verbum Deus ipse
Coelestum panis, quo vescitur angelus omnis?
Tempus ut hoc abiit, pax reddita condidit enses, 215
Felicemque Deus monuit prodire latebra,
Qui dudum placidas mundi clamoribus aures
Struxerat, humanis ducens oblivia rebus.
Ut novus in lucem jam desperantibus exit,
Et patria tamquam redivivus in urbe videtur. 220
Et multi dubitant agnoscere, et ante rogantes,
Verane te facies? (Aiunt) tunc ille beatus
Redderis heu tanto nobis post tempore Felix?
Qua regione venis? Coelo datus, an paradiso?
Redditus in terras habitacula nostra revisis? 225
Ille fidem firmat, coram se corpore adesse,
Servatum vixisse Deo; dat gaudia cunctis;
Laudibus et meritis populo celebratur ab omni.
Functus erat, longum perfunctus episcopus aevum
Maximus, et numerus ductu pastoris egebat. 230
Felicis nomen totum balabat ovile,
Quem confessoris redimibat adorea Christo;
Quemque salutiferum spondebat lingua magstrum,
Vitaque doctrinae concors; sed ut hoc quoque palmam
Justitiae ferret, meritum sublime quieto 235
Corde premens, velut indignus, non audet honore
Crescere, testaturque seni mage debita Quinto;
Quod prior ille gradum socii meruisset honoris
Presbyter: haec septem di tabat summa diebus.
Ergo sub hoc etiam Felix antistite vixit 240
Presbyter, et crevit meritis, qui crescere sede
Noluit: ipse illum tamquam minor omnia Quintus
Observabat, et os linguam Felicis habebat.
Ille gregem officio, Felix sermone regebat,
Multa aliis sanctum Christi virtutibus auxit 245
Gratia Felicem, nec pace minora subegit
Praelia, quam validis confessor gesserat armis.
Corpoream tristi sub tempestate salutem
Spreverat, idem et opum simul et contemtor honorum
Secura sub pace fuit. Non ille tenendi 250
Securus meriti, sed cautior ut bona vitae
Parta tueretur, postquam discrimina mortis
Vicerat, et scopulos inter tranquilla timebat.
Diximus ut mortem calcarit, et ambitionem;
Nunc aliam confessoris cognoscite palmam. 255
Vicit avaritiam: nam praedia multa domosque
Divitiis locuples patriis possederat heres;
Confessor proscriptus erat, sed pace reducta,
Et sua, si vellet, deposcere jura licebat:
Maluit ille tamen verbum curare Magistri, 260
Cuncta licent, non cuncta juvant: licito utile praefert;
Et quasi terrenae contagia ducere labis,
Horruit amissos in jura reposcere fundos.
Multi obtundebant, prae cunctis nomine prisco
Archelais, tam sancta fide, quam stemmate clara, 265
Dives opum vidua, et sanctum pietate fideli
Felicem venerans, atque illi cara vicissim.
Haec illum juxta meritum venerata colebat,
Utque ferunt, junctum sibimet pro jure sodali
Usurpans animum, crebris pia corda querelis 270
Saepe fatigabat, cur debita promptaque reddi
Jura recusaret, quae dispensare recepta,
Mercedis magnae cum foenore posset egenis.
Plurima de propriis quoque rebus munera saepe
Obtulit; ille pio contentus ad omnia sensu 275
Femineam placido ridebat pectore curam,
Coelestum sibimet sat conscius ipse bonorum,
Quae pro terrenis sibi compensata tenebat.
Unde potens, caris instantibus haec referebat:
Cogitis ut repetam terrena, perennia perdam? 280
Praestat, opes salvo desint, quam vita opulento:
Dives egebo Deo, nam Christum pauper habebo.
Divitiis inopem ditabit gratia Christi.
Hunc retinens animum, tria macri jugera ruris,
Nec proprio sub jure tenens, conducta colonus 285
Ipse manu coluit, famulo sine, pauperis horti
Possessor: sed et has de cespite dives egeno
In Dominum confudit opes; cum paupere semper
Collectum divisit olus, cum paupere mensa
Una dies illi curam consumsit habendi. 290
Unica vestis eum, saepe et vix unica texit.
Si geminas habuit, nudum meliore refovit.
Saepe novo miseros vertit velamine pannos.
Felicisque habitu pauper mutatus ab atro
Enituit; contra mendici tegmine Felix 295
Sorduit, exornans inculto corpore mentem.
Hac vivens pietate Deo maturus, et aevi
Et meriti plenis clausit sua secla diebus,
Mutavitque piae, non clausit, secula vitae.
Jamne abis, et nos properans relinquis?
Quos tamen sola regione linquis,
Semper adnexa sine fine tecum
Mente futuros? 4
Jamne discedis revocante longe
Quam colis, terra? sed et hic resistis
Sancte Niceta: quoniam et profectum
Corde tenemus. 8
I, memor nostri, remaneque vadens
Spiritu praesens, animis vicissim
Insitus nostris, trahe, ferque tecum
Quos geris in te. 12
O nimis terra et populi beati!
Quos modo a nobis remeans adibis;
Quos tuo accedens pede visitabit
Christus et ore. 16
Ibis Arctoos procul usque Dacos,
Ibis Epiro gemina videndus,
Et per Aegeos penetrabis aestus
Thessalonicen. 20
Appulis sed nunc via prima terris
Te vehet, longo spatiosa plano,
Qua Canusino medicata flagrant
Vellera fuco. 24
Ast ubi paulum via proferetur,
Det, precor, mites tibi Christus aestus,
Et levis spiret sine nube siccis
Aura Calabris. 28
Sicut antiqui manibus prophetae
Per sacramentum crucis, unda misso
Dulcuit ligno, posuitque tristes
Merra liquores; 32
Sic tibi coelum modo temperetur,
Et levi sudo tenuatus aer,
Flatibus puris placide salubres
Spiret in auras. 36
Qui solet flatu gravis e palustri,
Anguium tetros referens odores,
Solvere in morbos tumefacta crasso
Corpora vento. 40
Quem potens rerum Dominus fugari,
Sive mutari jubeat: suoque
Nunc sacerdoti bona sanitatis
Flabra ministret.
44
Sicut Aegypto pereunte quondam
Noctis et densae tenebris operta,
Qua Dei vivi sacra gens agebat,
Lux erat orbi. 48
Quae modo in toto species probatur
Orbe, cum sanctae pia pars fidei
Fulgeat Christo; reliquos tenebris
Obruat error. 52
Sic meo, qua se feret actus ora,
Cuncta Nicetae Dominus secundet:
Donec optato patriam vehatur
Laetus ad urbem. 56
Perge, Niceta, bene qua recurris,
Prosperos Christo comitante cursus,
Quem tui dudum populi fatigant
Nocte dieque. 60
Te reposcentes, ut ager levandis
Cum satis imbrem sitit, utque molles
Cum suas matres vituli represso
Lacte requirunt. 64
Unde nos justis precibus tuorum,
Qui suum recte repetunt parentem,
Cogimur victo, licet inrepleti,
Cedere voto. 68
Et quia spes jam rapitur tenendi,
Urget affectus placitis favere:
Jam vias illas licet oderimus
Quae rapiunt te: 72
Odimus quamvis, sed easdem amamus.
Odimus quod te retrahunt: amamus
Quod tuum nobis procul attulerunt
Cernere vultum. 76
Quas prius stringi superante amore,
Nunc tibi sterni faciles precamur
Praevio terris pelagoque summi
Nomine Christi. 80
Qui tibi factis iter omne campis,
Arduos montes reprimat, cavasque
Impleat valles, salebras adaequet,
Jungat hiatus. 84
Te per Hydruntum Lupiasque vectum,
Innubae fratrum simul et sororum
Ambient, uno Dominum canentes
Ore catervae. 88
Quis mihi pennas daret ut columbae,
Ut choris illis citus interessem:
Qui Deum Christum duce te canentes
Sidera pulsant? 92
Sed licet pigro teneamur aegri
Corporis nexu, tamen evolamus
Mentibus post te, Dominoque tecum
Dicimus hymnos. 96
Nam tuis intus simul implicati
Sensibus, vel cum canis, ac precaris:
Cum tua de te prece cumque voce
Promimur et nos. 100
Inde jam terris subeunte ponto
Adriae stratus sinus obsequetur,
Unde procumbet, zephyroque leni
Vela tumescent. 104
Ibis illabens pelago jacenti,
Et rate amata titulo salutis, armata
Victor antemna crucis ibis, undis
Tutus, et austris. 108
Navitae laeti solitum celeusma
Concinent versis modulis in hymnos,
Et piis ducent comites in aequor
Vocibus auras.
112
Praecinet cunctis, tuba ceu resultans,
Lingua Nicetae modulata Christum,
Psallet aeternus citharista toto
Aequore David 116
Audient Amen tremefacta cete,
Et sacerdotem Domino canentem
Laeta lascivo procul admeabunt.
Monstra natatu. 120
Undique alludent patulo verentes
Ore delphines, sine voce quamquam,
Aemula humanis tamen eloquentur
Gaudia linguis. 124
Nam Deo quid non sapit atque vivit,
Cujus et verbo sata cuncta rerum?
Hinc Dei laudem maris ima noscunt
Mutaque clamant. 128
Testis est nobis veteris prophetae
Bellua, ad nutum Domini profundo
Excita, ut mersum caperet, deinque
Redderet haustum. 132
Sed modo ad nostrum ferus ipse vatem
Auribus tantum pia devorabit
Cantica: impastam saturabit alvum
Carmine pastus. 136
Qua libet pergas iter, et per undas,
Perque tellurem, licet, et per hostes,
Ibis armatus galea salutis,
Vertice Christo. 140
Advolet missus Raphael, ut olim
Tobiae Medis; ita prosequendo
Ipse Nicetae comes usque Dacos
Angelus adsit. 144
Ducat hunc aeque famulum suum dux
Ille, qui quondam profugum minacis
Fratris a vultu Deus in salutem
Duxit Iacob. 148
Namque Niceta fugitivus aeque est;
Quod semel fecit patriarcha, semper
Hic facit, mundo fugiens ad alti
Moenia coeli: 152
Et gradus illos, quibus ille vidit
Angelos versa vice commeantes,
Iste contendit superante nubes
Scandere vita: 156
Per crucis scalas properans in astra
Qua Deus nitens ad humum coruscis
E thronis spectat varios labores,
Bellaque mentis. 160
Tuque, Niceta, bene nominatus
Corporis victor, velut ille dictus
Israel, summum quia vidit alto
Corde satorem, 164
Unde Nicetes meus approbatur
Israelites sine fraude verus,
Qui Deum cernit solidae fidei
Lumine Christum. 168
Hic Deus noster, via nostra semper,
Sit comes nobis, sit et antecessor:
Semitis lumen, pedibusque nostris
Sermo lucerna. 172
Qua per obscuri vada caeca secli,
Luminis veri face dirigamur,
Donec optatos liceat salutis
Tangere portus, 176
Quos modo undosum petimus per aequor,
Dum vagae mentis fluitamus aestu:
Terreo, tamquam fragili carina,
Corpore vecti.
180
Sed gubernaclo crucis hanc regente
Nunc ratem, in nobis pia vela cordis
Pandimus, Christo referente littus
Flamine dextro. 184
Ergo dux idem modo prosequatur
Te via, qua nunc properas revertens
Ire Niceta, patrioque reddat
Limine tutum. 188
Sed freto emenso superest viarum
Rursus in terra labor, ut veharis
Usque felices, quibus es sacerdos
Praestitus oras. 192
Tu Philippaeos Macedum per agros
Per Tomitanam gradieris urbem,
Ibis et Scupos patriae propinquos
Dardanus hospes. 196
O quibus jam tunc resonabit illa
Gaudiis tellus ubi tu rigentes
Edoces Christo fera colla miti
Subdere gentes! 200
Quaque Riphaeis Boreas in oris
Alligat densis fluvios pruinis,
Hic gelu mentes rigidas superno
Igne resolves. 204
Nam simul terris animisque duri,
Et sua Bessi nive duriores,
Nunc oves facti duce te gregantur
Pacis in aulam. 208
Quasque cervices dare servituti,
Semper a bello indomiti negarunt,
Nunc jugo veri domini subactas
Sternere gaudent. 212
Nunc magis dives pretio laboris
Bessus exsultat: quod humi manuque
Ante quaerebat, modo mente coelo
Colligit aurum. 216
O vices rerum! Bene versa forma!
Invii montes prius, et cruenti,
Nunc tegunt versos monachis latrones
Pacis alumnos. 220
Sanguinis quondam, modo terra vitae est,
Vertitur coelo pia vis latronum,
Et favet Christus supera occupanti
Regna rapinae. 224
Mos ubi quondam fuerat ferarum,
Nunc ibi ritus viget angelorum:
Et latet justus, quibus ipse latro
Vixit in antris. 228
Praeda fit Sanctis vetus ille praedo,
Et gamit versis homicida damnis:
Jure nudatus, spoliante Christo,
Criminis armis. 232
Interit casu satanae vicissim
Invidus Cain, redivivus Abel
Pascit effusi pretio redemtos
Sanguinis agnos 236
Euge, Niceta, bone serve Christi,
Qui tibi donat lapides in astra
Vertere, et vivis sacra templa saxis.
Aedificare. 240
Avios saltus, juga vasta lustras,
Dum viam quaeris, sterilemque silvam
Mentis incultae superans in agros
Vertis opimos. 244
Te patrem dicit plaga tota Borrae
Ad tuos fatus Scytha mitigatur,
Et sui discors fera te magistro
Pectora ponit.
248
Et Getae currunt, et uterque Dacus:
Qui colit terrae medio, vel ille
Divitis multo bove pilleatus
Accola ripae. 252
De lupis hoc est vitulos creare,
Et bovi junctum palea leonem
Pascere, et tutis cava viperarum
Pandere parvis. 256
Namque mansueto pecori coire
Bestias pulsa feritate suades,
Qui feras mentes hominum polito
Imbuis ore. 260
Orbis in muta regione per te
Barbari discunt resonare Christum
Corde Romano, placidamque casti
Vivere pacem. 264
Sic tuo mitis lupus est ovili,
Pascitur concors vitulas leoni,
Parvus extracto trucibus cavernis
Aspide ludit. 268
Callidos auri legulos in aurum
Vertis, et Bessos imitaris ipse,
E quibus vivum fodiente verbo
Eruis aurum: 272
Has opes condens Domino parenni,
His sacrum lucris cumulans talentum,
Audies: Intra Domini perennis
Gaudia laetus. 276
His, precor, cum te domus alma sancto
Ceperit fratrum numerosa coetu
In choris, et nos pietate cari
Pectoris abde. 280
Nam Deo grates, quod amore tanto
Nos tibi adstrinxit per operta vincla,
Vis ut internam valeat catenam
Rumpere nulla. 284
Unde complexi sine fine carum
Pectus, haeremus laqueo fideli;
Quaque contendas, comites erimus
Mente sequaci. 288
Caritas Christi bene fusa coelo,
Cordibus nostris ita nectit intus,
Ut nec abjuncto procul auferamur
Orbe remoti: 292
Nulla nos aetas tibi labis unquam,
Orbis aut alter, neque mors revellet;
Corporis vita moriente, vita
Vivet amoris. 296
Dum graves istos habitamus artus,
Mente te semper memori colemus:
Tu petes simus simul in perenni
Tempore tecum. 300
Namque te celsum meritis, in altum
Culmen imponet pretiosa virtus:
Inque viventum super urbe magnis
Turribus addet. 304
Nos locis, quantum meritis diremti,
Eminus celsis humiles patronis,
Te procul sacris socium catervis
Suspiciemus. 308
Quis die nobis dabit hoc in illa,
Ut tui stemus lateris sub umbra,
Et tuae nobis requietis aura
Temperet ignem? 312
Tunc, precor, nostri nimium memento
Et patris sancti gremio recumbens,
Roscido nobis digito furentem
Discute flammam.
316
Nunc abi felix tamen et recedens
Semper huc ad nos animo recurre;
Esto nobiscum, licet ad paternam
Veneris urbem. 320
Non enim unius populi magistrum,
Sed nec unius dedit esse civem
Te Deus terrae, patria ecce nostra
Te sibi sumit. 324
Nunc tuos aequa pietate utrisque
Divide affectus, et amore nobis,
Civibus vultu, gemina morare
Civis in ora. 328
Forsan et major patria haec habenda,
Non manufactis ubi contineris
Pectorum tectis; hominesque vivam
Incolis urbem. 332
Sicut antistes, ita dignus almi
Hospes es Christi, quia Christianis
Mentibus consors, habitas herile
Accola templum. 336
Jam vale nobis, et in omne nostri
Diligens aevum, bonus usque finem
Duc bonum cursum, positamque justis
Sume coronam. 340
Lex mihi jure pio posita hunc celebrare quotannis
Eloquio famulante diem, sollenne reposcit
Munus ab ore meo, Felicem dicere versu,
Laetitiamque meam modulari carmine voto,
Et magnum cari meritum cantare Patroni, 5
Quo per iter durum, qua fert via pervia paucis
Alta per arcta petens superas penetravit ad arces.
Concordate meis, precor, et complaudite fratres
Carminibus, castoque animos effundite luxu.
Gaudia sancta decent et carmina casta fideles: 10
Nam cui fas hominum, cui Christus amorque timorque,
Non gaudere hodie? et vacuum procedere voti?
Qua quis possit ope, ingenii, linguaeque, reique;
Coelicolas Christo quando adgandere ministros,
Ipsa etiam festo produnt elementa colore? 15
Cernite laetitiam mundi in splendore diei
Elucere sacris insignibus; omnia laetus
Candor habet, siccus teneris a nubibus imber
Ponitur, et niveo tellus velatur amictu.
Quae nive tecta, solum nive, silvae, et culmina, colles: 20
Cuncta senis sancti canos testantur honores;
Angelicaque docent et luce et pace potiri
Felicem placida clarum in regione piorum,
Lactea quae tacito labuntur vellera coelo.
Christe, Deus Felicis, ades; da nunc mihi verbum 25
Sermo Deus, da perspicuam Sapientia mentem.
Non opis humanae facundia dicere laudes
Posse tuas: tua namque tui sunt gaudia sancti.
Cedo, alii pretiosa ferant donaria meque
Oflicii sumtu superent, qui pulcra tegendis 30
Vela ferant foribus, seu puro splendida lino,
Sive coloratis textum fucata figuris.
Hi laeves titulos lento poliant argento,
Sanctaque praefixis obducant limina lamnis.
Ast alii pictis accendant lumina ceris, 35
Multiforesque cavis lychnos laquearibus aptent,
Ut vibrent tremulas funalia pendula flammas.
Martyris hi tumulum studeant perfundere nardo,
Et medicata pio referant unguenta sepulcro.
Cedo equidem et vacuo multis potioribus auro, 40
Queis gravis aere sinus relevatur, egente repleto,
Qui locuplete manu promptaria ditia laxant,
Et variis animam sponsantes dotibus adstant,
Mente pares, ope diversi; nec segnius illi
Fercula opima cibis, cervis aulaea ferisque 45
Larga quidem, sed mutua dicant: ego munere linguae,
Nudus opum famulor, de me mea debita solvens,
Meque ipsum pro me, vilis licet hostia, pendo.
Nec metuam sperni, quoniam non vilia Christo
Pauperis obsequii libamina, qui duo laetus 50
Aera piae censum viduae laudata recepit.
Tunc quoque multa Deo locupletes dona ferebant,
Implentes magnis aeraria sancta talentis.
Sed Christus spectator erat, qui corda ferentum
Inspiciens viduae palmam dedit; illa diurni 55
Rem victus, geminos (quod ei substantia ) nummos
Miserat in sacram, nil anxia corporis, arcam.
Propterea ex ipso venturi Judicis ore
Ante diem meruit facti praecerpere laudem,
Praeferrique illis, quorum stipe vicerat aurum, 60
Munere pauper anus, sed prodiga corde fideli.
Ergo, boni fratres, quibus haec dignatio, et iste
Consensus, placidis advertite mentibus aures,
Nec qui, sed de quo loquar, exaudite libenter.
Despicienda quidem, tamen et miranda profabor, 63
Despicienda meo ingenio, miranda beati
Felicis merito; quod dicere non sine Christi
Laude licet: quia quidquid in hoc miramur, ab illo est,
Unde piis virtus, et per quem vita sepultis.
Praeteritis cecini patriam, genus, acta, libellis, 70
Et tota sanctum repetens ab origine dixi
Felicem, donec perfectae tempora vitae
Clauderet, et posito desertis corpore terris,
Tenderet aeterni merita ad consortia regni.
Sed quia non iidem tumuli, qui membra piorum 75
Et merita occultant; animarum vita superstes
Corporibus functis, quaesitos corpore fructus,
Et post corporeos obitus non mortua, sentit
Laeta bonos, cruciata malos, quos rursus in ipsum
Tempore venturo corpus revocata, remixto 80
Corpore, communi metet indiscreta receptu.
Longa igitur mihi materies; quantumque erit aevi,
Tantum erit et verbi super. O si dicere gesta
Felicis liceat, totumque efferre per orbem
- Nomina sic meriti, o si copia tanta sit oris, 85
Quanta operum meritique manet. Nam tempore ab illo,
Quo primum ista dies Felicem fine beato
Condidit, et carnem teris, animam dedit astris;
Ex illo prope cuncta dies operante videtur
Confessore Dei, probat et sine corpore vivum 90
Christus, ut ostendat majorem in morte piorum
Virtutem, quam vim in vita superesse malorum.
Ecce vides tumulum sacra Martyris ossa tegentem,
Et tacitum obtento servari marmore corpus:
Nemo oculis hominum qua corpore cernimus exstat 95
Membra latent positi, placida caro morte quiescit,
In spem non vacuam redivivae condita vitae.
Unde igitur tantus circumstat limina terror?
Quis tantos agit huc populos? Quaenam manus urget
Daemonas? Invitosque rapit? Frustraque rebelli 100
Voce reclamantes compellit adusque sepulcrum
Martyris, et sancto quasi fixos limine sistit?
Respicio hanc aliquando diem, quam moesta relicto
Orbe fuit, quam laeta polo, cum Christus amicam
Assumens animam casto Deus hausit ab ore! 105
Addidit ornatum coelis, nec pignore terras
Orbavit: superi Felicis mente fruuntur,
Corpore nos; animaeque potentis spiritus illic
Vivit, et hic meritum; sed totum funeris almi
Praesentare juvat, quem Nola impendit, honorem. 110
Namque sacerdotem sacris, annisque parentem
Perdiderat, sed eum coelis habitura patronum
Urbs devota pium: spe solabatur amorem.
Totis ergo quibus stipatur conflua turbis,
Currit in obsequium, populos effusa fideles. 115
Tunc dolor et pietas coeunt in pectora cunctis;
Admixta pietate fides gaudetque doletque.
Et licet accitum Christo super aethera tolli
Felicem credat, tanto tamen ipsa relinqui
Praeceptore dolet; quodque unum in funere sancto 120
Inter et exsequias restat solamen amoris,
Postquam depositum tumulandi in sede feretrum,
Certatim populus pietatis circumfusus
Undique densato coetu sita membra coronat,
Relligiosa pie pugna exercetur amantum: 125
Quisque alium premere, et proprior consistere certat
Relliquiis, corpusque manu contingere gaudet.
Nec satis est vidisse semel, juvat usque morari,
Luminaque expositis, et qua datur, oscula membris
Figere; dat meritam Christo plebs consona laudem, 130
Moliturque sacrum solii Felicis honorem.
Qua muris regio et tectis longinqua vacabat,
Fusus ibi laeto ridebat cespite campus,
Uberius florente loco, quasi praescia jam tunc
Semper honorandi mundo venerante sepulcri 135
Gaudebat sacro benedici corpore, seque
Veris amoena habitu, quo dignior esset humando
Martyre, graminibus tellus sternebat odoris.
Ast illum placido scandentem celsa volatu,
Et casto assumtum de corpore, laeta piorum 140
Turba per aethereas susceperat obvia nubes;
Angelicique chori septemplicis agmina coeli,
Totis, qua coelum patet, occurrentia portis,
Regis in adspectum, summique parentis ad ora,
Sidereo volucrem laeti vexere triumpho. 145
Tu nivea sacrum caput ornavere corona:
Sed tamen et roseam Pater addidit indice Christo,
Purpureoque habitu niveos duplicavit amictus;
Quod meritis utrumque decus. Nam lucida sumsit
Serta, quasi placido translatus in aethera leto 150
Sed meruit pariter quasi caesi martyris ostrum
Qui confessor obit. Tenet ergo et praemia passi,
Quod promta virtute fuit; nec pacis honore
Ornatuque caret, quia non congressus obivit.
Facta igitur rata justa pium texere sepulcro 155
Funus; at in sanctis divinitus insita membris
Gratia non potuit cum carne morique tegique:
Illico sed positis ex ossibus ecce micat lux,
Quae medicis opibus meriti dare signa potentis
Hactenus ex illo non umquam tempore parcit.
160
Et toto, quo mundus erit, fulgebit in aevo
Lux eadem, sancti cineris per secula custos.
Martyris haec functi vitam probat; et bona Christi
Ad tumulum Felicis agens, diffundit in omnes
Felicis late terras mirabile nomen. 165
Dignatam tanto prae cunctis urbibus unam
Hospite nobilitat Nolam; quam gratia Christi
Felicis meritis ita dilatavit, ut aucta
Civibus ecce novis; et moenibus hic etiam urbs sit
Pauper ubi primum tumulus, quem tempore saevo 170
(Relligio quo crimen erat) minitante profano
Struxerat anguste, gladios trepida inter et ignes
Plebs Domini, ut seris antiqua minoribus aetas
Tradidit, ingentem parvo sub culmine lucem
Clauserat; et tanti tantum sacer angulus olim 175
Depositi possessor erat, qui lucis opertae
Conscius, ut quidam fons aedibus exstitit amplis,
Et manet in mediis quasi gemma intersita tectis,
Basilicas per quinque sacri spatiosa sepulcri
Atria diffundens, quarum fastigia longe 180
Adspectata instar magnae dant visibus urbis.
Quae tamen, ampla licet, vincuntur culmina turbis;
Quod crescente fide, superundat gratia Christi,
Quae populis medico Felicem munere praestat
Vivere. Qui perstans etiam post corporis aevum 185
Praesidet ipse suis sacer ossibus; ossaque sancti
Corporis in tumulo non obsita pulvere mortis,
Arcano aeternae sed praedita semine vitae,
Vivificum spirant animae victricis odorem;
Quo medicina potens datur exorantibus aegris. 190
Quanta resurgentes virtus et gloria cinget,
Conjectare licet, cum gratia tanta sepultos
Ambiat; et quanto rediviva decore micabunt
Corpora, in obscuris cum sit lux tanta favillis?
Quid nobis minimis horum praestare coronae 195
Sufficient, quorum, et cineres dant commoda vivis?
Cernere saepe juvat variis spectacula formis
Mira salutantum, et sibi quaeque accommoda votis
Poscentum; videas etiam de rure colonos
Non solum gremio sua pignora ferre paterno, 200
Sed pecora aegra manu saepe introducere secum,
Et Sancto quasi conspicuo mandare licenter.
Moxque datam sua confisos ad vota medelam
Experto gaudere Deo, et jam credere sana,
Et vere plerumque brevi sanata sub ipso 205
Limine laeta suis jumenta reducere tectis.
Sed quia prolixum et vacuum percurrere cuncta,
Quanta gerit Felix miracula nomine Christi,
Unum de multis opus admirabile promam
Innumeris paribus, sed ab uno pende relicta, 210
Quae virtus eadem gessit, distantia causis.
Pandite corda, precor, brevis est injuria vobis,
Dum paucis magnum exiguisque opus eloquor orsis.
Et memores viduae primo sermone relatae,
Quam Deus e pretio mentis, non munere cernens, 215
Antetulit multum mittentibus, omnia dantem:
Me quoque ferte levi dicentem magna relatu.
Et mea namque illis sunt aemula verba minutis,
Queis pretium pietas pervilibus aurea fecit.
Quidam homo re tenuis, plebeius origine, cultu 220
Rusticus, e geminis angustam bubus alebat
Pauperiem mercede jugi; nunc subdere plaustris
Suetus eos, oneri pacta regione vehendo,
Nunc operae pretium sub aratra aliena locatis
Paupertatis habens reditum; spes anxia resque 225
Tota inopi par illud erat. Non carior illi
Progenies, aut ipse sibi: sed pignora et ipsos
Ducebat; neque cura minor saturare juvencos,
Quam dulces natos educere; parcior immo
Natis, quam pecori caro; non gramine vili 230
Illos, aut sterili palea, sed tegmine aprico
Algidus, et de farre sibi natisque negato
Esuriens pascebat, egens sibi, dives in illis,
Quorum fecundus labor exsaturabat egentem.
Hos igitur tam cara suae solamina vitae, 235
Nocte miser quadam somno graviore sepultus,
Amisit taciti furto praedonis abactos;
Exsurgensque die reduci, de more jugandos
Infelix primo in vacuis praesepibus intus,
Moxque foris frustra notis quaesivit in agris: 240
Illico sed fessus cassis erroribus ultro
Atque citro, postquam nullis vestigia signis
Certa videt, spebus frustrata indage peremtis,
Humanam desperat opem, et pietate repletus,
Adspirante Deo depressam in pectore fracto 245
Erigit in coelum mentem; et mox corde refecto,
Praesumente fide spem voti compotis haurit,
Sanctaque Felicis rapido petit atria cursu,
Ingressusque sacram magnis cum fletibus aulam,
Sternitur ante fores, et postibus oscula figit, 250
Et lacrymis rigat omne solum, pro limine sancto
Fusus humi, et raptos nocturna fraude juvencos
A Felice pio, velut a custode reposcit,
Increpitans, miscetque precantia verba querelis:
Sancte Deo Felix, inopum substantia, semper 255
Pro miseris felix, et semper dives egenis,
Te requiem fessis Deus, afflictisque levamen,
Te posuit moestis ad saucia corda medelam,
Propterea tamquam gremio confisa paterno,
In te pauperies caput inclinata recumbit.
260
Felix sancte meos semper miserate labores,
Nunc oblite mei, cur me rogo, vel cui nudum
Deseris? Amisi caros tua dona juvencos,
Saepe tibi supplex quos commendare solebam;
Quos tua perpetuo servabat cura favore, 265
Pascebatque mihi. Tua nam custodia salvos,
Dextraque sufficiens illos praestabat opimos,
Quos misero mihi nox haec abstulit. Heu quid agam nunc?
Quo deceptus eam? Quem criminer? An tibi de te
Conquerar? Immemoremque mei accusabo patronum? 270
Qui mihi sopito tam densum irrepere somnum,
Ne mea sentirem perfringere claustra latrones,
Passus es? Et nullo fregisti dura pavore
Pectora? Nec lucem tenebris furtoque dedisti?
Aut ullis profugos curasti prodere signis? 275
Quo modo discurram? Quo deferar? Omnia caecis
Structa mihi latebris; nunc et mea tecta videntur
Clausa mihi, abductis ubi desolatus alumnis
Nil habeo, quod habere velim; quod dulce videnti,
Dulce laboranti non irrita gratia praestet, 280
Oblectans inopem censu fructuque peculi.
Hos ubi nunc quaeram miserandus? Quando vel usquam
Inveniam tales? Aut unde parabo repertos?
Qui solos habui contentae rusticus illos
Paupertatis opes? Ipsos igitur mihi redde, 285
Nolo alios. Nec eos ulla regione requiram,
Hic mihi debentur: haec illos limina reddent,
In quibus ipsum te supplex adstringo, tibique
Haereo; cur quaeram, aut ubi, quos ignoro latrones?
Debitor hic meus est; ipsum pro fure tenebo 290
Custodem: tu, sancte, reus mihi, conscius illis:
Te teneo; tu scis ubi sint, qui lumine Christi
Cuncta et operta vides, longeque absentia cernis,
Et capis, includente Deo, quo cuncta tenentur.
Atque ideo occulti fures, quacumque latebra 295
Non tibi celantur, nec de te evadere possunt,
Quos et jam manus una tenet. Deus unus ubique,
Christi blanda piis, sed iniquis dextera vindex.
Redde igitur mihi, redde boves et corripe fures.
Sed non quaero reos, abeant, non nescio mores 300
Sancte tuos, nescis male facta rependere, mavis
Emendare malos venia, quam perdere poena.
Conveniat nobis igitur: sic divide mecum
Quae tua, quae mea sunt; indemnis stet mea per te
Utilitas, justeque tuas clementia partes 305
Vindicet; aequatoque tuum libramine constet
Judicium: tibi solve reos, mihi redde juvencos.
Ecce tenes pactum, famuli jam nulla morandi
Causa tibi; accelera tantis me solvere curis.
Nam mihi certa manet sententia cedere nusquam 310
Donec subvenias, nec ab isto poste refigi;
Ni properas, isto deponam in limine vitam,
Nec jam repperies, cui reddas sero reductos.
Talia voce quidem querula, sed mente fideli
Plorantem, totoque die sine fine precantem, 315
Audivit laetus non blando supplice martyr,
Et sua cum Domino ludens convitia risit;
Poscentisque fide, non libertate dolentis
Motus, opem properat; paucis mora ducitur horis.
Interea labente die, jam vespere ducto, 320
Nec precibus dabat ille modum, nec fletibus; una
Vox erat affixi foribus, Non eruar istinc:
Hic moriar, vitae nisi causam protinus istic
Accipiam: tandem tamen, ut jam plurima tutum
Nox secretum adytis fieri cogebat; et ille 325
Temporis oblitus, damni memor, ostia prono
Ore premens, toto prohibebat corpore claustra.
Sed multis frustra pulsatum vocibus aures
Aggreditur violenta manus; tandemque revellit
Turba reluctantem, et sancta procul exigit aula. 330
Pulsus ab aedituis flet amarius, et sua lugens
Tecta petit, resonant plangore silentia noctis,
Questibus et magnis late loca sola resultant:
Donec et invitus pervenit, et atra silentis
Ingrediens tuguri penetralia, rursus ab ipso 335
Culminis introitu taciti, ut praesepia vidit
Nuda boum, et nullos dare tintinnabula pulsus,
Excussa ut cervice boum crepitare solebant,
Mollius aut lentis cava linguis aera ferire,
Armentum reduces dum gutture ruminat escas: 340
His gravius tamquam rescisso vulnere, planctum
Integrat: et quamquam neget aegro cura quietem,
Pervigili tamen haec dat solamenta dolori,
Ut bubus stabulata suis loca corpore fuso
Pressa superjaceat; nec duro fracta cubili 345
Membra dolent, juvat ipsa injuria; nec situs horret
Sordentis stabuli, quia notum reddit odorem
Dilecti pecoris, nec foetor foetet amanti.
Si qua illi extremo tulerant vestigia gressu
Aspicit, et palpante manu calcata retractans 350
Ingemit, et refricat totis jam frigida membris
Signa pedum; mentemque suam, licet eminus absit
Corpore, sacratam Felicis mittit ad aulam,
Felicem fletu, Felicem nomine clamans:
Nec desperat opem, nec parcit fundere vota.
355
Nox medium transvecta polum perfuderat orbem
Pace soporifera, reticebant omnia somno,
Solum illum sua pervigilem spes curaque habebat.
Ecce repente suis strepitum pro postibus audit,
Et pulsas resonare fores; quo territus amens 360
Exclamat, rursum sibi fures adfore credens:
Quid vacua incassum crudeles ostia vultis
Frangere? Jam nullus mihi bos; quid quaeritis ultra?
Praevenere alii, mea tantum vita superstes
Quae sociis vestris ut praeda cassa remansit. 365
Dixerat haec metuens: sed nullo fine manebat
Liminibus sonitus; quo crebescente, nec ulla
Respondente sibi pulsantum voce, propinquat
Suspensus cunctante gradu, et dat postibus aurem
Sollicitam, et rimis acies per hiantia claustra, 370
Qua tenebris albus coeli color interlucet,
Inserit, exploratque diu; nec adhuc sibi credit,
Quid videat: nec enim sublustri lumine noctis
Pura fides oculis, dubio tamen ipsa per umbras
Corpora pulsantum trepidos auferre pavores, 375
Spemque boni coepere novis promittere formis.
Non homines pulsare videt; sed quod videt esse
Verum, non audet sibi credere. Magna profabor,
Quamquam parva Deo miracula, cui sapit omne
Rerum animal sensu, quo jusserit ipse Creator 380
Omnigenum pecus. Ecce gerens duce Numine mentem
Par insigne boum, non nota per avia nocte
Venerat ad notas nullis rectoribus aedes,
Sponte quasi, non sponte tamen, quia Numinis actu
Ereptos potiore manu praedonibus illos 385
Egerat occultis Felix moderatus habenis.
Et postquam attigerant assueti culmea tecti
Culmina; gaudentes reditu, expertasque timentes
Sat memori terrore manus, quasi sponte timerent
Instantem sibi raptorem, quatere ostia junctis 390
Frontibus, et tamquam manibus sic cornibus uti,
Ut dominum excirent sonitu. Sed territus ille,
Rursus ut hostili circum sua claustra tumultu,
Tuta etiam timuit; cursus sapientia bruto
Adspirat pecori causam sentire morantis, 395
Atque intellectum domini reserare timentis.
Edere mugitum, de quo formidine pulsa
Panderet exclusis aditum securus alumnis.
Ille inopina videns divini insignia doni,
Haeret adhuc, trepidumque etiam sua gaudiaturbant, 400
Credere non audet; metuit non credere; cernit
Coram, et caligare putat; dum respicit ad se,
Diffidit tantum sese potuisse mereri:
Sed contra reputans, a quo speraverit, audet
Credere, cognoscens Felicis gesta patroni. 405
Jamque rubescebant rumpente crepuscula mane,
Noctis et extremae fuga rarescentibus astris,
Luce subobscura vel sublucentibus umbris,
Coeperat ambiguos rerum reserare colores.
Tunc demum nota specie sibi bubus apertis, 410
Ut primum coepere oculis clarescere setae,
Certior exsultat, removens et pessula claustris,
Ostia laxato stridentia cardine solvit.
Dum facit hoc, juncti simul irrupere juvenci,
Et reserantis adhuc molimina praevenerunt. 415
Dimoto faciles cesserunt obice postes,
Oblatumque sibi mox ipso in limine regem
Cognoscunt hilares laetum, lambuntque vicissim
Mulcentem, labrisque manus palpantis inundant,
Atque habitum totum spumosa per oscula foedant, 420
Dum complectentis domini juga cara benignum
Molliter obnixi blanda vice pectus adulant
Illum dilecti pecoris nec cornua laedunt,
Et collata quasi molles ad pectora frontes
Admovet, et manibus non aspera lingua videtur, 425
Quae lambens etiam silvestria pabula radit.
Sed tamen haec inter, non vano corde, fidelis
Rusticus officii meminit, neque curat anhelos
- Ante boves stabulis inducere, postque laborem
Atque famem, recreare cibo, quam ducere secum 430
Illuc, unde suos meruit. Venit ergo reductos
Ducens, nec tacitis celat sua gaudia votis:
Et referens densas trahit ad sua verba catervas;
Ingrediturque sacras cunctis mirantibus aedes.
Quos miser hesterno amissos deflerat, eosdem 435
Praesentes hodie ducit; sanctique triumphum
Martyris ostentat populis; ducuntur et ipsi
Per medios coetus, modo furum praeda, juvenci,
Et modo Felicis spolium; dat euntibus ingens
Turba locum, et muto celebratur gloria Christi 440
In pecore. Ille autem, qui tanti muneris alto
Causa fuit Domino, mediis in liminibus stans
Flensque iterum, sed laetitia, modo debita Sancto
Vota refert, non aere gravi, nec munere surdo,
Munere sed vivo linguae mentisque profusus, 445
Voce pia largum testatur pauper honorem:
Debitor et Christo satis isto pignore solvit,
Immaculata suae cui sufficit hostia laudis.
Captivos en, Sancte, tuos tibi plebe sub omni
Victor ago, et supplex iterum tibi mando ludendos: 450
Conserva reduces, dignatus reddere raptos.
Sed tamen in me nunc ipsum bone respice Martyr:
Namque vides quod agas tibi adhuc superesse sed in me,
Qui prope caecatis oculis tua comminus adsto
Limina; nam multo mersi mea lumina fletu; 455
Non solum damno, sed et inter gaudia plorans.
Demsisti causam lacrymarum, tolle modo orta
Vulnera de lacrymis; miseratus, Sancte, meorum
Damna boum, miserare itidem modo damna oculorum.
Donasti reduces pecudes mihi, rursus et illis 460
Redde meos oculos. Nam quid juvat esse reductos,
Si languente acie praesens praesentibus absim?
Talia praesentes populi riseri querentem.
Sed procul admotae secreti Martyris aures
Suscepere pias ab inepto supplice voces, 465
Moxque refecta sacram senserunt lumina dextram.
Inde domum gaudens oculis bubusque receptis,
Collaudante Deum populo, remeabat, et illum
Laeta sequebatur gemini victoria voti
Sidera si caelo, si possunt gramina terris
Defore, mella favis, aqua fontibus, uberibus lac:
Sic poterunt linguis laudes cessare piorum,
In quibus et vitae virtus, et gloria mortis
Ipse Deus pro quo vitam voluere pacisci, 5
Et moriendo piam sancire fidem populorum,
Mercarique sacrum pretioso sanguine regnum,
Sanguine, quo totum spargentes martyres orbem
Gentibus innumeris semen caeleste fuerunt.
Horum de numero procerum confessor in ista 10
Urbe datus Felix longe lateque per orbem
Nominis emicuit titulo. Sed Nola sepulti
Facta domus tamquam proprio sibi sidere plaudit.
Omnis enim, quacumque manet mandatus in ora
Martyr, stella loci simul, et medicina colentum est. 15
Namque tenebrosum veteri caligine mundum,
Languentesque animas miseratus in orbe creator
Sic sacra disposuit terris monumenta piorum,
Sparsit ut astrorum nocturno lumina caelo.
Et licet una fides, par gratia, et aemula virtus 20
Martyribus cunctis maneat, tamen omnibus iisdem
Dissimiles operum formas exstare videmus.
Atque alibi tacitis meritum sublime sepulcris
Excolimus memores, alibi clamantia signa
Conspicuas miramur opes. Ubi credo mali plus 25
Durior impietas retinet, majorem ibi morbus
Poscit opem gravior, vel adhuc ubi caecior altam
Perfidiae noctem trahit error, et aegra laborat
In populo titubante fides, ibi lumina prorsus
Accendi majora decet, mundique tenebras 30
Illustrante Deo perimi, mentesque retusis
Attonitas oculis, trepidasque intendere ad ipsos
Divini veri radios, caligine tetra
Solvere, collyrioque medentis inungere Christi.
Quod per apostolicas curandis sensibus artes 35
Cote pia teritur, quia lene jugum, et leve Christi
Est onus ad Christum puro jam lumine versis,
Atque evangelico suffusis pectora succo.
Quo bene purgantur nebulae, quibus interiorem
Obducunt aciem mundi fallentis amores, 40
Qui magnum per inane vagos sine remige sensus
Circumagunt, hebetantque gravi caligine captos
Mollibus illecebris, ut frangant robora vitae,
Sectenturque vagas per gaudia lubrica pompas.
Hos igitur nobis cupiens avertere morbos 45
Omnimedens Dominus, sanctos mortalibus aegris
Per varias gentes medicos pietate salubri
Edidit; utque suam divina potentia curam
Clarius exereret, potioribus intulit illos
Urbibus, et quosdam licet oppida parva retentent 50
Martyras: at proceres Deus ipsos moenibus amplis
Intulit, et paucas functos divisit in oras,
Quos tamen ante obitum toto dedit orbe magistros.
Inde Petrum, et Paulum Romana fixit in urbe,
Principibus quoniam medicis caput orbis egebat 55
Multis insanum vitiis, caecumque tenebris.
Sed potiore Deo nostram reparare salutem,
Quam Satanae captos etiam nunc fraude tenere:
Rarescunt tenebrae mundi, et jam pene per omnes
Praevaluit pietas, et mortem vita subegit. 60
Crebrescente fide victus delabitur error,
Et prope jam nullis sceleri, mortique relictis
Tota pio Christi censetur nomine Roma,
Irridens figmenta Numae, vel fata Sibyllae.
Cumque sacris pia turba refert pastoribus Amen 65
Per numerosa Dei regnantis ovilia laetum.
Laudibus aeterni Domini ferit aethera clamor
Sanctus, et incusso Capitolia culmine nutant.
In vacuis simulacra tremunt squalentia templis
Vocibus icta piis, impulsaque nomine Christi. 70
Diffugiunt trepidi desertas daemones aedes.
Lividus incassum serpens fremit ore cruento
Lugens humanam jejuna fauce salutem.
Seque simul pecudum jam sanguine defraudatum
Praedo gemens frustra siccas circumvolat aras. 75
Sic Deus et reliquis tribuens pia munera terris
Sparsit ubique loci magnas sua membra per urbes.
Sic dedit Andream Patris, Ephesoque Johannem,
Ut simul Europam, atque Asiam curaret in illis,
Discuteretque graves per lumina tanta tenebras. 80
Parthia Matthaeum complectitur, India Thomam
Lebbaeum Libyes, Phryges accepere Philippum,
Creta Titum sumpsit, medicum Boetia Lucam.
Marcus, Alexandrea, tibi datus, ut bove pulso
Cum Jove, nec pecudes Aegyptus in Apide demens, 85
In Jove nec civem coleret male Creta sepultum,
Nec Phryges exsectis agerent Cybeleia Gallis
Impuram foedo solantes vulnere matrem,
Et tandem castis fronderet montibus Ida
Intactas referens securo vertice pinus: 90
Vana nec ulterius mutos jam Graecia Delphos
Consuleret, spernensque suum calcaret Olympum
Altius in Sion gradiens, ubi collis alumni
Lene jugum celso fastigat vertice Christus.
Fugit et ex Epheso trudente Diana Johanne 95
Germanum comitata suum, quem nomine Christi
Imperitans Paulus pulso Pythone fugavit.
Fugit ab Aegypto Satanas, ubi mille figuras,
Nomina mille sibi variis accommoda monstris
- Sumpserat; ut Serapi sanctum formaret Ioseph, 100
Nomine ferali abscondens venerabile nomen,
Cum tamen ipsa fidem simulacri forma doceret,
Qua modius capiti superest, quia frugibus olim
Ante famem Domino sic inspirante coactis
Innumeras gentes Aegypti ex ubere pavit, 105
Et steriles annos annis saturavit opimis.
Sed ne ultra sanctus coleretur honore profano,
Mens arcana Dei devotae pectora plebis
Immissis acuit stimulis, cultumque nefandi
Daemonis everso, fractoque Serapide clausit.
110
Non Pelusiacis vaga saltibus Isis Osirim
Quaerit aruspicibus calvis, qui pectore tunso
Deplorant aliena suo lamenta dolore,
Moxque itidem insani sopito gaudia luctu
Vana gerunt eadem mentiti fraude repertum, 115
Qua non amissum sibi quaesivere vagantes.
Heu quo stultitiae merguntur gurgite mentes
Luce Dei vacuae! nam quid, rogo, caecius illis,
Qui non amissum quaerunt, nusquamque manentem
Inveniunt, planguntque alii quod non dolet ipsis? 120
Elige quid facias miser error. Quid colis? Aut quid
Plangis non coeunt quae jungis: luctus honorem
Non sequitur: lamenta colis, lugendaque credis,
Quae divina putas. Si dii sunt, nec miseri sunt;
Aut si sunt miseri, dii non sunt, atque homines sunt, 125
Et miseri: miserare igitur mortalia passos,
Aut laetus venerare deos: nam caecus aperte est
Hic furor, aut miseros colere, aut lugere beatos.
Ergo dea est Isis? Mulier dea? Si dea, corpus
Non habet, et sexus sine corpore, vel sine sexu 130
Partus abest. Unde ergo illi quem quaerit Osirim?
Atque ubi quaerat eum, nescit dea. Sed dea numquam
Esse potest mater, nec femina. Nam Deus unus,
Virtus trina Deus, Pater unus, et unus in ipso
Filius: ex ipso simul unus cum Patre Verbi 135
Spiritus: haec tria sunt Deus unus nomina semper.
Sola Dei natura Deus: quod Filius, et quod
Spiritus, et Pater est: sed Filius ex Patre natus,
Spiritus ex Patre procedens. Nihil hic habet ulla
Commune, aut simile in rebus natura creatis. 140
Ast Carthago potens Cypriano martyre floret,
Cujus et ore simul profusi, et sanguine fontes
Fecundaverunt Libyae sitientis arenas.
Nec procul inde Uticam collatis Candida Massa
Martyribus magno venerandae caedis acervo 145
Extulit; unus enim benedicti cespitis agger
Corpora multa tegens alte caput extulit arvis,
Et meritis altos testatur monte sepulcri.
Inde Deo dudum jam fertilis Africa Christo
Multiplicat largas tanto de semine fruges, 150
Et parit egregios verboque, fideque magistros.
Nec minor Occiduis effulsit gratia terris.
Ambrosius Latio, Vincentius exstat Iberis.
Gallia Martinum, Delphinum Aquitania sumpsit.
Multaque praeterea per easdem largiter oras 155
Semina sanctorum positis diffusa sepulcris
Illustrant totum superis virtutibus orbem,
Et toto antiquum detrudunt orbe draconem,
Qui genus humanum per nomina mille deorum,
Quae tamen ex obitis mortalibus et sibi sumpsit 160
Ipse, suisque dedit coluber, quibus arte nocendi
Princeps in vacuo tetrum gerit aere regnum,
Daemonibusque caput nobis inimicus oberrat.
Sic itaque et nostra haec Christi miserantis amore
Felicis meruit muniri Nola sepulcro, 165
Purgarique simul, quia caecis mixta ruinis
Orbis, et ipsa simul moriens in nocte jacebat
Saxicolis polluta diu cultoribus, in qua
Prostibulum Veneris simul, et dementia Bacchi
Numina erant miseris, foedoque nefaria ritu 170
Sacra celebrabat sociata libido furori.
Et quis erat vitae locus hic, ubi nec pudor usquam,
Nec metus ullus erat? Quis enim peccare timeret,
Hic ubi sanguineus furor, atque incesta libido
Relligionis erant, et erat pro numine crimen 175
His qui crediderant esse ullum in crimine numen?
Atque erat in toto quasi sanctior agmine cultor,
Qui Veneris sacris pollutius incaluisset.
Plenus et ille Deo, reliquisque beatior esset,
Qui magis infuso sibi daemone saevius in se 180
Desipiens, propriisque litans furialia sacra
Vulneribus sanam meruisset perdere mentem.
O caecis mens digna animis, et numina digna
Aversis servire Deo. Venus, et nemus illis
Sit Deus: ebrietas demens, amor impius illos 185
Sanctificent: abscissa colant, miserique pudorem
Erroris foedi Matris mysteria dicant.
Digna fides illis, quibus almo in lumine veri,
Legibus et castis, et magno nomine Christi
Nulla fides, et nullus amor, ideoque nec ullum 190
Indignae pretium vitae est in sanguine Christi.
Sit Deus his venter, vel cetera gaudia carnis,
Queis Deus ipse Deus non est, quibus in cruce Christi
Gloria nulla subest, quia non dignatur adire
Degeneres animos virtus crucis.