Carmina (page 3)

Paulin de Nole · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : https://www.thelatinlibrary.com/paulinus.poemata.html · 3 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

AUSONIO PAULINUS. (suite)

Inde beatis 195

Felix, ut reliqui diverso martyres orbe,

Nolanis medicus fuit, estque perennis ope ista:

Nec modo Nolanis, sed et omnibus, a quibus idem

Imploratus erit, dabit isto jure salutem,

Si crucis alma fides in pectore supplicis adsit. 200

Ista fides genus humanum curatque, piatque:

Haec ubi defuerit medicina, morabitur illic

Omne mali regnum, nec in illo desinet umquam

Cypris adulteriis, furiis regnare Lyaeus,

In quo defuerit Christi pudor, et crucis ardor. 205

Ignis enim divinus inest, ubi vis crucis intus

Ardescente fide cruciat male conscia corda,

Vivificatque animam vitiis in carne peremptis.

Hostibus his obtrita diu, corruptaque tantis

Pestibus ingentem poscebat Nola medelam. 210

Atque ideo pensante Deo discrimen, opemque

Felicem accepit medicum, qui vinceret omnem

Quamlibet antiquam miserorum in cordibus atris

Perniciem, et meriti virtute potentior alti

Vulneribus ductum super ulcera putria callum 215

Scinderet, ut saniem suffusa labe coactam

Exprimeret sinibus ruptis, ac deinde lacunam

Vulneris expleret plana cute ducta cicatrix.

Ergo ubi Nolanis Felix, ut stella tenebris,

Fulsit ab ore Dei veniens, verbumque medendi 220

Ore gerens tamquam venturo sole serenus

In matutino laetum jubar exserit ortu

Phosphorus, occiduisque novus praefulget in astris

Nuncius instantis cessura nocte diei.

Sic jam Evangelio totum radiante per orbem, 225

Et propiante Deo cunctis mox judice terris

Adventus vexilla sui praetendit ubique,

Perque suos Christus sua signa coruscat amicos.

Ex quibus hac voluit sibi praelucere sub ora

Felicem, ut nostras isto depelleret umbras 230

Sidere, et antiquos ista quoque pelleret urbe

Daemonas, ut pulsis hominum de corde colonis

Talibus intraret puras Deus incola mentes,

Et vice mutata nobis pietate solutis

Nostra prius nostros premerent modo vincla leones 235

Frustra in oves Christi victa feritate frementes.

Et manet haec nobis etiam nunc gratia, quae nos

Peccatis prece sanctorum exorante resolvit,

Atque iisdem sanctis ultoribus alligat illos,

Discruciatque hostes, qui nos vincire solebant.

240

Hi modo ut illato deprensi lumine fures,

Atque in vincla dati, nunc ignea flagra piorum,

Ut meruere, ferunt, aut jam infernis male trusi

Carceribus trepidant, vicinum instare fatentes

Judicium Domini solis sibi triste, suisque 245

Omnibus, in Satanae partem quos saeva voluntas

Verterit, et Satanae sociaverit aemula vita.

Istic nequitiae socios homines, ibi poenae.

Ecce dies accepta Deo: modo vera salutis

Lux micat: omnia jam nobis bene versa videmus: 250

Diffugere doli, cecidit Bel, interit error,

Quique colebantur totis quasi numina templis

Daemones, hi per templa Dei torquentur inermes;

Et qui divinos audebant sumere honores,

Hi modo ab humana plectuntur gente subacti. 255

Namque isti, quos nunc celebri Felicis in aula

Torqueri, clamare, rapi per capta videmus

Corpora, corporibus vincti retinentur in ipsis,

In quae se trusere ipsi, poenamque volentes

Humanam, invenere suam. Nunc ergo reorum 260

Personae exululant poenis, qui numine falso

Dii fuerant, et qui mentito numine vivos

Ante Dei cultum sibi nil caeleste videntes

Dediderant homines, hi nunc ubi lumine Christi

Vera fides patuit, non possunt ferre sepultos. 265

Sed magis ut pateat, quia nunc hi qui cruciantur

Daemones ante fores, aut ante sepulcra piorum,

Iidem sunt illi, quibus olim serva litabat

Gens hominum, et sacros demens libabat honores,

Ipsa docet vocum species: nam saepius illa 270

Voce gemunt, solitum ut noscas clamore furorem.

Sic plerumque velut resoluto laxius ore,

Dente fremunt, spumant labris, horrentque capillis.

Utque manu prensante comam excutiuntur in altum,

Et pede pendentes stant crinibus: interea illic 275

Sacrorum memores veterum, quibus exta solebant

Lambere caesarum pecudum, aut libamine pasci,

Lascivosque choros hederatis ducere pompis,

Nunc etiam sua testantes sacra illa fuisse,

In quibus insanos dabat ebria turba tumultus, 280

Euhoe Bacche sonum fractis imitantur anheli

Vocibus, et lento jactant sua colla rotatu.

Sed quia non poterat mortalis unius aetas

Sufficere, ut longo contagia tempore tracta

Dilueret paucis, quos corpore viveret, annis 285

Confessor Felix, et presbyter, ore magister,

Elogio martyr, merito officioque sacerdos;

Omnipotens Dominus finitum corporis aevum

Felici potiore via persistere fecit,

Continuans medicos operosi martyris actus, 290

Virtutes ut eas idem celebraret humatus,

Quas in carne manens Christi virtute gerebat,

Atque ita susceptae nec mortuus abforet urbi

Corpore, cum tantum positi sanator adesset

Spiritus, et desideriis latitaret amantum 295

Ad tempus cari facies subtracta patroni;

Prompta sed aegrorum semper medicina saluti

Afforet.

Inde perennis honos, et gloria sanctum

Felicem meritis sine fine virentibus ambit:

Et licet a veteri tumulis absconditus aevo, 300

Qua mortalis erat, lateat telluris operto;

Viva tamen vegetante Deo, membrisque superstes

Gratia divinum spirantia martyris ossa

Clarificat populis merito vivente sepulti:

Et magni solium breve confessoris adorat 305

Jugiter e variis congesta frequentia terris.

Sed Deus ut cunctorum hominum sator, omnibus istam

De sanctis indulsit opem procedere terris:

Ut jam de tumulis agerent pia dona beati

Martyres, et vivos possent curare sepulti. 310

Nec satis hoc donum Domino fuit, ut sua tantum

Nomine, sive opibus loca martyres illustrarent:

Ex iisdem tumulis etiam monumenta piorum

Multiplicans multis tribuit miserator eosdem

Gentibus. Et referam varias ab origine causas, 315

Ex quibus haec orta est variis benedictio terris

Nam quia non totum pariter diffusa per orbem

Prima fides ierat, multis regionibus orbis

Martyres abfuerant, et ob hoc, puto, munere magno

Id placitum Christo nunc inspirante potentes, 320

Ut Constantino primum sub Caesare factum est,

Nunc famulis retegente suis, ut sede priori

Martyras accitos transferrent in nova terrae

Hospitia: ut sancto non olim antistite factum

Novimus Ambrosio, qui fultus munere tali, 325

Postquam ignoratos prius, et tunc indice Christo

Detectos sibimet mutata transtulit aula,

Reginam prompta confudit voce furentem.

Nam Constantinus proprii cum conderet urbem

Nominis, et primus Romano in nomine regum 330

Christicolam gereret, divinum mente recepit

Consilium, ut quoniam Romanae moenibus urbis

Aemula magnificis strueret tunc moenia coeptis,

His quoque Romuleam sequeretur dotibus urbem,

Ut sua apostolicis muniret moenia laetus 335

Corporibus: tunc Andream devexit Achivis,

Timotheumque Asia: geminis ita turribus exstat

Constantinopolis magnae caput aemula Romae,

Verius hoc similis Romanis culmine muris,

Quod Petrum, Paulumque pari Deus ambitione 340

Compensavit ei, meruit quia sumere Pauli

Discipulum cum fratre Petri.

Jam quanta per istam

Sanctorum per longa viam divortia terrae

Creverit utilitas ad nostrae munia vitae,

Ipsa docent hodieque loca, in quibus illa beati 345

Rheda capax oneris posita statione resedit,

Omnibus in spatiis quacumque aut mansio sanctis

Corporibus, requiesque fuit vectantibus illos

Sacratos cineres, miris clamantia signis.

Nam divina manus medica virtute per omnes 350

Est illic operosa vias, qua corpora sancta

Impressere sacro vestigia viva meatu.

Inde igitur suadente fide data copia fidis

Tunc comitum studiis, quaedam ut sibi pignora vellent

Ossibus e sanctis merito decerpere fructu, 355

Ut quasi mercedem officii, pretiumque laboris

Praesidia ad privata domum sibi quisque referrent.

Ex illo sacri cineres quasi semina vitae

Diversis sunt sparsa locis, quaque osse minuto

De modica sacri stipe corporis exiguus ros 360

Decidit in gentes: illic pia gratia fontes,

Et fluvios vitae generavit gutta favillae.

Inde in nos etiam stillavit copia Christi

Dives et in minimis: nam hoc quoque sumpsimus istic

Carnis apostolicae sacra pignora pulvere parvo, 365

Quae Sanctus nostri Dominusque, paterque cubilis,

Et custos animae nostrae, et tutela salutis

Felix vicina sibi cominus aede recepit,

Quae reliquis ejus aetate recentior aulis

Exiguos cineres, et magnos servat honores, 370

Servaturque magis custodibus ipsa patronis:

Absit enim, ut servari unquam videantur egere:

Qui servare solent tamen, et curare suorum

Commoda alumnorum patrio dignantur amore,

Atque dicatorum sibi tutamenta locorum 375

Dirigere: hoc sanctis studium pietatis inesse

Spiritibus miranda fide documenta dederunt.

Unde recens etiam paucis opus eloquar orsis:

Dignum etenim sancti Felicis munera in ipso

Natali ejusdem gratantibus edere verbis. 380

Non peregrina locis, neque tempore prisca profabor:

Finibus in nostris, et in ista sede patratum

Nuper opus referam, quod forte renoscere vobis

Promptum erit; in medio quoniam res lumine gesta est.

Credo ex hoc numero vestrum prope nullus in isto 385

Sit novus auditu, quia per longinqua remotis

Fama volans ierit.

Certe affueratis in ista

Urbe aliqui per idem tempus, quo contigit, ut fur

Illicitis animo stimulis agitatus avaras

Mitteret in sacra dona manus, et ab omnibus unam 390

Improbus, et demens venerandae insignibus aulae

Eligeret praedae speciem crucis, inscius illam

Indicio sibi, non spolio fore, quam velut hamum

Piscis edax hausit capta capiendus ab esca.

Quis, rogo, latronem tam grandi spiritus auso 395

Impulit, armavit, caecavit, praecipitavit,

Ut nec ad excubias vigilum, nec ad ipsa (quod est plus)

Quae cineres reverenda tegunt altaria sacros,

Pulveris et sancti virtutem halantia fragrant,

Corde repercusso fugeret, neque numine tantum, 400

Sed specie simul, et pretio praestantia ferret?

Multa etenim suberant alia, ut novistis, in ipso

Ornamenta loco, quae sumeret, ut crucis auro

Parceret; intus enim latitabant mystica vasa

Sumendis mandata sacris. Sed praeter et aulae 405

Ipsius in spatio variis insignia formis

Munera erant de more sita haec, quae cernitis illic

Omni prompta die, vel circumfixa per omnes

Ordine diverso quasi candelabra columnas,

Depictas exstante gerunt quae cuspide ceras, 410

Lumina ut inclusis reddantur odora papyris.

At medio in spatio fixi laquearibus altis

Pendebant per ahena cavi retinacula lychni,

Qui specie arborea lentis quasi vitea virgis

Brachia jactantes, summoque cacumine rami 415

Vitreolos gestant tamquam sua poma caliclos,

Et quasi vernantes accenso lumine florent,

Densaque multicomis imitantur sidera flammis,

Distinguuntque graves numerosa luce tenebras,

Et tenerum igniculis florentibus aethera pingunt: 420

Dumque tremunt, liquidos crines, crebrumque coruscant,

Assiduis facibus sparsa caligine noctis

Ambiguam faciem miscent lucem inter, et umbras,

Et dubium trepidis conspectibus aera turbant.

Ergo isthaec licet in patulo sibi prompta videret, 425

Tutius et furanda sibi, quoniam minus esset

Criminis, et pretii suspensam altaris ab ora

Longius, argentoque levem emandare lucernam:

Sed miser, ambitiosus, et ipsa in fraude superbus

Tamquam vile nefas argentea sumere furto 430

Sprevit, et audacem porrexit in aurea dextram,

Quae simul e variis scite distincta lapillis

Viderat, et magnis inflarat pectora votis,

Ut pariter gemmis gauderet dives, et auro.

Sed tantum sceleris magni cumulatur iniquo 435

Pondere: peccato mansit gravis, et levis aere.

Sacrilegum sua poena manet, sua praeda latronem

Deseruit. Spolio furti, non crimine nudus

Vivit inops fructu, sed vulnere fraudis abundans.

Quamquam illum non hoc magno sine numine Christi, 440

Consilioque putem permissum crimen adisse:

Ut quia vel quicquam de sacris tollere rebus

Mente recepisset, sineretur ad ilfa venire,

In quibus admissi impietas insignior esset.

Ante dies paucos idem confugerat illuc 445

Militiam simulans fugere, et susceptus amice

Hospes ab aedituis sacram curantibus aulam.

Toto pene latens ibi mense cubilia, somnos,

Tempora custodum simul exploraverat. Et cum

Cepisset placidas meditati criminis horas, 450

Nocte nefas tacita arripuit, nulloque labore,

Nec strepitu foribus clausis inclusus, ut unus

Servantum, quibus hospes erat, primos ubi somnos

Non vigiles Vigiles coepere silentibus umbris

Carpere, et oppressis oblivia ducere curis: 455

Ille locum sumens sceleri, qua noverat usu

Expositam lychnis per noctem ex more parandis

Machinulam gradibus scalas praebere paratis,

Et male securo sibi tunc custode relictam:

Quae crucis instar erat, quod et est modo perpete virga 460

Directum, geminos transverso limite gestans

Cantharulos: unum de calce catenula pendens

Sustinet: in tribus his scyphulis inserta relucent

Lumina, cum fert festa dies: tunc vero sine usu

Luminis ad speciem tantum suspensa manebant. 465

Sed paulo crucis ante decus de lumine eodem

Continuum scyphus est argenteus aptus ad usum.

Hunc importuno sibi lumine praedo micantem

Protinus exstinguit: namque id quoque noverat idem

Saepe solere mori, cum stuppa perarida longam 470

Conderet in noctem consumpto lumen olivo,

Nec miraturum vigilem, si forte tenebras

Cerneret obducto subducere culmina lychno,

More putaturus noctem, non crimine factam.

Non igitur quasi fur, quod erat latro, sed quasi custos 475

Aufert illicitam securus praedo rapinam,

Nec fugit impavidusque manet.

Tegit una latentem

Cellula de multis, quae per latera undique magnis

Appositae tectis praebent secreta sepultis

Hospitia. Harum una fur abditus; atque ubi maxe 480

Claustra patere videt, reserata prosilit aula,

Et latebram linquens portat scelus: ire parabat

Romuleam, ut post jam captus narrabat, ad urbem,

Illic infandae acturus commercia fraudis.

Interea ignaris nostris nox illa, diesque 485

Totus abit: sero solitum jam vespere munus

Curantes posuere gradus: ut scandere coepit

Facturus lychnum, nihil invenit: orba manebat

Virga crucis solitae pulcro spoliata monili.

Pavescunt miseri, neque damnum criminis audent 490

Prodere, noscentes etiam sibi jure reatum

Competere: abscedunt trepidi, fugiuntque, latronem

Sectantes profugum: nusquam vestigia lapsi

Ulla legunt: omnes adeunt diversa viarum,

Scrutanturque sitos diverso littore portus. 495

Effluxere dies frustra quaerentibus octo,

Sive decem, et cunctis vacua jam indage reversis;

Unus quaerentum puer irritus ipse laboris

In cassum fusi longa regione redibat,

Et prope jam Nolam veniens subsistit in ipso 500

Aggere, et ingenti gemitu, fletuque profuso

Felicem clamans praesumit corde fideli

Non remeare domum, nisi cum cruce: moxque peractum

Promptus iter relegit: lit et illicet obvius illi

Quidam homo, qui farem, non furem, sed quasi civem 505

Norat: eum noster primus rogat, unde viator

Afforet; ille refert: rursus de fure rogatur,

Si vidisset eum: respondit at ille, propinquis

Inde locis agere, et regio tunc illa prope illos,

Dum loquerentur, erat monti conjuncta Vesevo, 510

Quintus ab urbe lapis Nola. Sed vesperis ortus

Consilium differt. Placet ut lux crastina rursus

Jungat utrumque sibi; fit mane, revertitur index;

Perducit nostros, capitur fur, praeda refertur.

Forte sacrata dies illuxerat illa beati 515

Natalem Prisci referens, quem et Nola celebrat,

Quamvis ille alia Nucerinus episcopus urbe

Sederit: ecce ipsam sancti Felicis in aulam,

Quam tunc solemni populus stipabat honore,

Post sacra jam solvente pios antistite coetus, 520

Tempore proviso divinitus egredientis

Plebis in occursum subito introducitur ille

Furaces post terga manus nodata revinctus.

Laetitia populus, formidine praedo repletur,

Utque novum ad monstrum tota concurritur urbe. 525

Turba furens odiis popularibus ibat in illum,

Laetitia moestos miscebat et ira tumultus.

Pertimui, fateor, ne forte diabolus illa

Qua solet invidia violaret sanguine pompam,

Et pejore prius curaret vulnere vulnus. 530

Eripitur populo, cellaque includitur ipsa

(Quod sic forte reo capto tunc accidit), in qua

Delituit rapta cruce; qua post ipse reperta

Clauditur, ut vivat. Tunc ergo mente recepta

Ipse suum facinus reus, atque obstacula coepit 535

Mirandis narrare modis, fassusque per illos

Octo decemve dies, quibus ire paraverat urbem

Romulcam, implicitis ita se pedibus retroactum,

Semper ut ire parans, semper retrahente rediret

Nescio quo, rursusque illam remearet ad oram 540

Vesevi, qua jussus erat quasi carcere claudi

Angelica nectente manu: tamen ille putabat

Arbitrii miser esse sui, quod corpore liber

Esse videbatur, quem non exstante catena

Fortior arcanis retinebat dextera vinclis. 545

Ultor eum digno Felix errore ligabat,

Et tali amentem vertigine circumagebat,

Semper ut abscedens nusquam discederet, et cum

Prosiliente gradu coepisset abire, rediret.

Mira fides! Ibat stando, remanebat cundo, 550

Nescius, hoc ipso, pro quo fugitare parabat,

Ne fugeret, fieri, et secum sua vincla manere,

Inruptamque sibi proprium scelus esse catenam.

Namque sinu clausae mandaverat insita praedae

Pondera, et hinc avidus quasi captus mente latebram 555

Quaerens, luce tamen campis errabat apertis,

Seque latere putans exstabat in aequore claro.

Conscia sic mentem impietas caecaverat, ut nec

Effugeret fugiens, nec celaretur aberrans.

Sensibus adversis metus hinc, stupor inde nocentem 560

Miscuerant animam, vitabat strata viarum;

Secretos metuebat iners accedere saltus:

Ipsa etiam in silvis sibi forte silentia tantum

Clamatura nefas metuens, aut tristia formis

Occursura putans ultricum monstra ferarum. 565

Inde miser celebri sejunctus ab aggere juxta

Devius in quodam spatiabatur sibi rure

Securum ignaris simulans sub corde timorem,

Ut facinus sub veste premens: nam vestis in altum

Succinctae sinibus clausum mandaverat aurum.

570

Nam neque vel tacitae furtum committere terrae

Ausus erat, specubusve cavis de more latronum,

Indicium metuens credendae fraudis avarus.

Inde suae tantum tunicae sua furta nefandus

Crediderat, qua restrictum nodarat amictum 575

Suspendens fluidam nudato poplite vestem.

Hanc sibi praedo penum sceleris tunc semet in ipso

Struxerat, et digne tali est formidine vinctus,

Crederet ut nullis miseri consortia furti,

Ut sceleris tanti contagia solus haberet, 580

Et sinus illius fieret custodia furti,

Cujus sacrilegam fuerat manus ausa rapinam.

Ipse suum sibi ferret onus, solumque gravaret,

Pollueretque suae letalis sarcina praedae,

Ut nihil ex illo vacuum impietate maneret, 585

Qui spolium sceleris sacris ex aedibus actum

Includens habitu cincto substringeret ipsum,

Atque suis signum praetenderet ipse catenis.

Namque brevi captus mutavit cingula vinclis,

Utque aurum sinibus discincta veste solutis 590

Decidit, ex ipsa fuerat qua cinctus habena

Vinctus eas, quas in sacra dona tetenderat audax

Praedo manus, proprii captus nodamine lori

Rettulit et praedae vacuas, et reste repletas.

Verum si penitus totam spectare velimus 595

Ordinis exacti seriem magis ac magis omni

In specie, vel qua latuit scelus, atque reclusum

Claruit, admiranda Dei cernemus operta

Felicem gessisse manu. Jam plurima retro

Diximus, ut fugiens non fugerit, utque redactis 600

Passibus emensos sua per vestigia cursus

In cassum totiens volvente relegerit orso

Longinquis exclusus, et ad vicina recussus.

Nunc aliud Felicis opus, quod dextera Christi

Edidit, ut meritum cari monstraret alumni, 605

Commemorabo pari specimen mirabile signo,

Quod reus ipse tremens confesso prodidit ausu.

Ante tamen, quia res ita postulat, ipsius instar

Enarrabo crucis, qualem et pictura biformem

Fingere consuevit, baculo vel stante bicornem, 610

Vel per quinque tribus dispansam cornua virgis.

Forma crucis gemina specie componitur, et nunc

Antennae speciem navalis imagine mali,

Sive notam Graecis solitam signare trecentos

Explicat existens, cum stipite figitur uno, 615

Quaque cacumen habet, transverso vecte jugatur.

Nunc eadem crux dissimili compacta paratu

Eloquitur Dominum tamquam monogrammate Christum.

Nam nota, qua bis quinque notat numerante Latino

Calculus, haec Graecis chi scribitur, et mediata rho, 620

Cujus apex et signa tenet, quod rursus ad ipsam

Curvatum virgam, facit velut orbe peracto.

Nam rigor obstipus facit quod in Hellade iota est.

Tau idem stylus ipse brevi retro acumine ductus

Efficit, atque ita sex, quibus omni nomine nomen 625

Celsius exprimitur, coeunt elementa sub uno

Sex itaque una notas simul exprimit, ut tribus una

Significet virgis Dominum simul esse ter unum.

Et Deus in Christo est, quem sumpto corpore nasci 630

Pro nobis voluit trinae concordia mentis.

Idque sacramenti est, geminae quod in utraque virgae

Ut diducta pari fastigia fine supinant,

Infra autem distante situ parili pede constant,

Affixaeque sibi media compage cohaerent, 635

Et paribus spectant discreta cacumina summis.

His intermedio coeuntibus insita puncto

Virga velut sceptrum regale superbius exstat,

Significans regnare Deum super omnia Christum,

Qui cruce dispansa per quatuor extima ligni 640

Quatuor attingit dimensum partibus orbem,

Ut trahat ad vitam populos ex omnibus oris.

Et quia morte crucis cunctis Deus omnia Christus

Exstat in exortum vitae, finemque malorum,

Alpha crucem circumstat, et tribus utraque virgis 645

Littera diversam terna ratione figuram

Perficiens, quia perfectum est mens una, triplex vis.

Alpha itidem mihi Christus, et qui summa supremis

Finibus excelsi pariter complexus, et imi

Victor et inferna, et pariter caelestia cepit, 650

Effractisque abysis caelos penetravit apertos,

Victricem referens superata morte salutem.

Utque illum patriae junxit victoria dextrae,

Corporeum statuit coelesti in sede tropaeum,

Vexillumque crucis super omnia sidera fixit. 655

Illa igitur species, quam fur agitatus avaris

In cassum furiis pendente refixerat unco,

Pollutaque manu sancta amandaverat aula,

Hoc opere est perfecta, modis ut consita miris

Aeternae crucis effigiem designet utramque: 660

Ut modo si libeat spectari cominus ipsam

Prompta fides oculis: nam reddita fulget in ipso,

Quo fuerat prius apta loco, et velamine clausi

Altaris faciem signo pietatis adornat.

Ergo eadem species formam crucis exerit illam, 665

Quae trutinam aequato libratam stamine signat,

Subreptoque jugum concors temone figurat,

Sive superciliis a fronte jugantia vultum

Lumina transversis imitatur cornibus arbor

Ardua, qua Dominus mundo trepidante pependit 670

Innocuum fundens pro peccatore cruorem.

Huic autem solido quam pondere regula duplex

Jungit, in extrema producti calce metalli

Parva corona subest variis circumdata gemmis.

Haec quoque crux Domini tamquam diademate cincta 675

Emicat aeterna vitalis imagine ligni.

Hanc fur ille sui toto de corpore furti

Intactam ferro, quo cetera fregerat, unam

Liquit, et ut capto tunc, discinctoque refusis

Vestibus elapsae ceciderunt fragmina praedae. 680

Visa rei species tunc inventoribus ipsis

Ancipiti motu confudit pectora. Gaudent

Inventis, sed fracta dolent: tum quaerere causam

Incipiunt, cautum simul, audacemque latronem

Mirantes, caecum fractis, cautumque relictis. 685

Tunc ille attonitis crimen, numenque fatetur:

Mente etenim totum considerat: hoc tamen unum

Numine servarat, quo crux inclusa vetabat

Quamlibet audacem segni virtute latronem.

Ipse fatebatur mentis scelus, atque crucis vim, 690

Contestans, quotiensque manus armasset in illam

In cruce consertam socia compage coronam

Ceu fractas totiens ictu cecidisse recusso,

Brachiaque aegra sibi nervis stupuisse solutis.

Hic libet in miserum paucis insurgere furem. 695

Infelix, quae tanta tuam dementia mentem

Verterat, ut tanto reprehensus lumine veri

Non festinares omnem praevertere cursu

Indagem revolans, ut furtum sponte referres?

Tantane vis animum tenebris oppressit avarum, 700

Auderes illam ut gremio tibi condere partem,

Quam totiens arcente Deo violare timebas?

Dic mihi, qua pavor ille tuus fugiebat? Et unde?

Rursus ut intrepidum praeceps audacia sensum

Tam male durabat, pavidus, contemptor et idem 705

Ejusdem sceleris specie diversus abibas,

Perfidiaeque fidem diviso pectore miscens

Virtutem crucis, et signum inviolabile Christi

Credebas metuendo crucem contingere ferro,

Et quod noscebas metuens, portando negabas.

710

Sed tamen impietas tua nec tibi profuit, et nos

Stultitiam confesse tuam, divinaque signa

Fecisti magno crucis exsultare triumpho.

Ergo relinquamus captum jam incessere furem,

Cui satis ad poenam est spoliatae fraudis egestas. 715

Nunc ad te, veneranda Dei crux, verto loquelas,

Gratantesque tua concludam laude profatus.

O crux magna Dei pietas, crux gloria coeli,

Crux aeterna salus hominum, crux terror iniquis,

Et virtus justis, lumenque fidelibus. O crux, 720

Quae terris in carne Deum servire saluti,

Inque Deo coelis hominem regnare dedisti;

Per te lux patuit veri, nox impia fugit.

Tu destruxisti credentibus eruta fana

Gentibus, humanae concors tu fibula pacis 725

Concilians hominem medium per foedera Christi.

Facta hominis gradus es, quo possit in aethera ferri.

Esto columna piis tu semper, et anchora nobis,

Ut bene nostra domus maneat, bene classis agatur

In cruce fixa fidem, vel de cruce nacta coronam. 730

Saepe boni domini caris famulantur alumnis

Mente pia, et patrio subjecta tuentur amore

Mancipia, hisque favent cura propiore fovendis,

Quos magis indiguos opis, et virtute carentes

Affectu rimante vident. Et si quis eorum, 5

Moris ut humani solemnis postulat usus,

Votum aliquod celebrare velit, neque possit egenis

Id patrare opibus, studio curatur herili

Servus inops, cui dives opum, queis pauper egebat,

Contulerit dominus cumulandae impendia mensae. 10

Haec mihi conditio est data sub Felice patrono:

Nulla mihi ex me sint, ut sint mihi cuncta per illum;

Namque ad Natalem nunc ipsius, ut quidem et ante

Praeteritis, quibus ista dies mihi floruit, annis,

Non erat unde epulum votis solemne pararem, 15

Instabatque dies, nec adhuc mihi prompta facultas

Ex aliquo suberat: subito ecce patronus abundans

Unde dapem largam struerem geminos dedit una

Cum nutrice sues, quorum de carne cibatis

Pauperibus, nos materiam ex animalibus iisdem 20

Sumpsimus, egregiis quoniam miracula signis

Per pecudes ipsas nuper Deus edidit, alta

Destimulans ratione homines attendere Christo,

Nec desiderium carnis praeferre fidei

Namque ad avaritiae nostrae lacrymabile probrum 25

Per pecora humanae rationis egentia summum

Signa dedisse Deum, series recitanda docebit.

Non afficta canam, licet arte poematis utar:

Historica narrabo fide sine fraude poetae:

Absit enim famulo Christi mentita profari: 30

Gentibus hae placeant, ut falsa colentibus, artes.

At nobis ars una fides, et musica Christus,

Qui docuit miram sibimet concurrere pacem

Disparis harmoniae quondam, quam corpus in unum

Contulit assumens hominem, qui miscuit almum 35

Infusa virtute Deum, ut duo conderet in se,

Distantesque procul naturas redderet unum.

Ut Deus esset homo, Deus est homo factus ab ipso,

Qui Deus est, genitore Deo, cui gratia non est,

Sed natura, quod est summi Patris unicus haeres, 40

Solus habens proprium, quod munere praestat habere

His quibus alma fides dederit divina mereri.

Ille igitur vere nobis est musicus auctor,

Ille David verus, citharam qui corporis hujus

Restituit putri dudum compage jacentem, 45

Et tacitam ruptis antiquo crimine chordis

Assumendo suum Dominus reparavit in usum,

Consertisque Deo mortalibus, omnia rerum

In speciem primae fecit revirescere formae,

Ut nova cuncta forent, cunctis abeunte veterno. 50

Hanc renovaturus citharam Deus ipse magister,

Ipse sui positam suspendit in arbore ligni,

Et cruce peccatum carnis perimente, novavit.

Atque ita mortalem numeris caelestibus aptam

Composuit citharam variis ex gentibus unam, 55

Omnigenas populos compingens corpus in unum.

Inde lacessitis fidibus de pectine Verbi

Vox Evangelicae testudinis omnia complet

Laude Dei: toto Christi chelys aurea mundo

Personat innumeris uno modulamine linguis, 60

Respondentque Deo paribus nova carmina nervis.

Sed referam ad mea coepta pedem; nam tempus, et hora est

Promissas offerre dapes, apponere vobis

Prandia sollicitas caste sumenda per aures.

Non veteri repetam, quae sum dicturus, ab aevo. 65

Ante dies paucos istic spectata profabor.

Venerat huc quidam placitum sibi solvere votum

Urbis Abellinae de finibus advena nostris

Sedibus. Hic porcum studio curante paratum,

Dilatumque diu, ut simul annis, atque sagina 70

Cresceret, huc illinc perduxerat; atque ubi venit

Pingue pecus voti jugulat de more voven tum.

Fama suis magni per egentum accenderat acrem

Ora famem et cuncti magnae spe partis hiantem

Tendebant ad opima senes convivia faucem. 75

Interea largitor inops non partibus aequis

Dividit incisas carnes, medium suis aufert

Sinciput, et tantum secti coquit intima ventris,

Solaque pauperibus caesi vitalia porci

Dividit, ac totum sibi corpus habere relinquit, 80

Et votum complesse putat, laetusque redire

Incipit, ausus eas jumento imponere secum

Relliquias, et in his placiti se pignora voti

Sancta referre domum male credulus, in quibus idem

Damnum animae, nodumque viae portabat avarus, 85

Denique mox nec mille viam permissus abire

Passibus, elucente die, simul aggere plano,

Non tenebris pavitante, nec offendente salebris

Lapsus equo, et quasi fixus humi se tollere rursus

Ad consistendum reparato robore surgens 90

Non potuit, coepitque pedes clamare ligatos,

Idque probare jacens, plantis quasi compede junctis.

Hic aliud mirum casu sociatur in ipso:

Nam dum illum tanta cum debilitate jacentem

Moesta propinquorum circumstat turba suorum, 95

Jumentum, cui sola oneri porcina manebat,

Ascensore sui vacuum, et ductore relictum

Sponte sua se se nullo flectente refrenans

Tamquam offendiculi causam cognosceret ultro

Aut aliquem prohibere viam, qua coeperat ire, 100

Vidisset, sic fugit iter, cursumque retorsit,

Et properante gradu recucurrit ad hospita tecta

Omnibus antevolans, quos lapsi attenta tenebat

Cura viri, quem paulatim quasi corpore fracto

Nitentem, et genibus rigidis prodire negantem, 105

Caecaque vincla pedum pariter, meritumque ruinae,

Et causam poenae lacrimosa voce fatentem

Luce palam manibus grave subvectantibus aegri

Corpus, fida cohors sanctas referebat in aulas

Orantem medici Felicis ad ipsa reduci 110

Limina, mox illic certam reperire medelam.

Illum homines interque manus, interque catervas

In sacra vectatum mirantidus atria turbis,

Dispositi trino per longa sedilia coetu

Obstupuere senes, inopum miserabile vulgus, 115

Et socio canae residentes agmine matres.

Praeterea multi, sua quos devotio sanctis

Aedibus attulerat diversis eminus oris,

Viderunt insigne pium, cum tempore eodem,

Imo die, tam mira foret mutatio rerum. 120

Idem homo, qui paulo ante suo digressus ab iisdem

Liminibus gressu, nunc ipse redux alienis

Infertur pedibus, subvecto corpore pendens.

Parte alia stratus, nullo servante sequentum,

Hospitis ante fores etiam nunc carne suilla 125

Stabat onustus equus, neque quisquam notior illi

Astiterat, cui cura foret relevare gravatum

Fasce suo, et notis reducem subducere tectis.

Ille tamen velut humana ratione repletus

Quaerentique suos, et protinus opperienti 130

Astiterat similis, certo vestigia servans

Fixa loco, simul aure micans, et naribus efflans

Assuetorum hominum notos quaerebat odores.

Mirum erat hospitibus, quaenam fuga, qui status ille

Esset equi, notumque animal faciebat amicis 135

Ambiguum nova forma rei, neque quisquam erat index

Accidui, cunctis illum stipantibus intus,

Qui fuerat manibus sanctam portatus in aulam

Martyris, aeger ubi sancto pro limine fusus

Corpore projecto, et complexis postibus haerens, 140

Oscula figebat supplex, fletuque lavabat,

Seque recognoscens proprii caput esse doloris,

Tales se se ipsum dabat accusando querelas.

O mihi, qui talem merui desumere poenam

Hac in sede miser, qua, si miser adveniat quis, 145

Efficitur felix! Sed justum, parque maligno

Me fateor merito exitium cepisse, patique,

Ut reus ipsa inter modo limina puniar ardens

Exurente pedes simul, et stringente dolore,

In quibus, heu demens! oblati munera voti 150

Fraude fidem violans converti in damna salutis.

Est tamen, est aliquid, fateor, quod dicere possim

Jam mihi mutari grata vice tristia laetis,

Atque ipsas animo jam prosperiora tuenti

Infractis coepisse malis dulcescere poenas, 155

Ex quibus haec nunc ipsa mihi bene gratia venit,

Qua factum est mihi nunc, ut tam cito tangere rursus

Limina Felicis misero veneranda liceret.

Nam mihi si nullus, vel si levis iste fuisset

Casus, ut arreptum possem pertendere cursum, 160

Tunc magis infelix de prosperitate fuissem:

Mansisset mihi culpa nocens, neque vulnus adactum

Intus in ossa animae sensissem carne rebelli,

Occultasset enim meriti discrimen iniqui

Corporis illaesi vigor, et vinxisset inertem 165

Mens durata reum, nisi lapsum poena ligasset.

Ergo potens medice in Domini tu nomine Christi,

Felix, jam satis hoc tibi sit, Dominoque potenti,

Quod non ira mihi, pietas sed amica saluti

Supplicium peperit, devincto ut corpore culpa 170

Solveret: ecce malum servum, refugamque voracem

Jure retraxisti, injectis pro crimine vinclis.

Debitor infelix teneor, constringor, aduror,

Propositus cunctis divini forma timoris.

Mentibus haec omnes trepidis attendite, quae nunc 175

Me miserum reliquis documento ferre videtis.

Numquid enim hoc errore carent aliqui? Sed in uno

Exemplum fieri placuit, quo sit mea poena

In praejudicium quibus emendatio non est.

Sed jam parce tuo misero, precor, optime Felix, 180

Parce libens, succurre favens: dolor ultimus urget

Clamosas iterare preces: festinus adesto,

Ne mors praeveniat medicum festina morantem.

Sed scio, quod Domini manus haec, quae verberat, et quae

Parcet more suo: mihi tantum tu modo fesso, 185

Jamque fatiscenti propera laxare catenam,

Quam tu, sancte, vides, ego sentio: sicut operto

Clam tacitus vinclo fugitivi membra ligasti,

Sic invisibili medicina solve reversum.

Talia clamantem, dum postibus haeret in ipsis 190

Felicis sancti, lambensque per oscula tergit,

Attonitis illum pia turba et cernit, et audit

Coetibus: ipse jacens etiam nunc erigitur spe,

Increpitatque moras omnes, et tarda suorum

Obsequia, afferri porcum, totasque jubet mox 195

Pauperibus reddi partes, sibi vivere tantum

Concedi petit atque inopum saturamine pasci.

Certatim socii cito jussa fidelia curant.

Itur ad hospitium notum, deponitur illic

Sarcina jumento, carnes in frusta secantur, 200

Et divisa coquit spumantibus ignis alienis.

Cocta importantur patulis numerosa catinis.

Exsaturata fames inopum gratantia reddit

Verba Deo, et veniam petit, ut placata datori.

Nec mora: confestim voti ratione soluta 205

Debitor ille intus meritae compage catenae

Solvitur, et pedibus Domino miserante refectis,

Tamquam liber equus, vel ruptis cassibus ales

Evolat, et cervi salientis imagine currit.

Mira fides oculis obtenditur. Omnia gaudent 210

Tam facili pietate Dei, tantumque valenti

Felicis merito, ut coram adsit Christus in illo,

Pro meritis hominum moderans in utroque potenter,

Ut resipiscenti medicus sit, et ultor iniquo.

Cernite enim, quantae fuit illa injuria fraudis, 215

Qua miser ille prius diviserat inter egentes,

Seque, suem, atque istic ubi totum reddere votum

Debuerat, solum caput, intestinaque porci

Carpserat, et reliquam toto sibi corpore partem

Fecerat imprudens, atque improbus, et tamen ipsa, 220

Qua miser extiterat, factus mox fraude beatus

Commutante Deo pietatis verbere culpam.

Talis enim censura Dei est: sic temperat alti

Pondera judicii Deus arbiter, et pater, et rex,

Omnibus ut placidam moderato examine libret 225

Justitiam, et levior mixta bonitate potestas

Ante reos moneat stimulo, quam fulmine perdat,

Ut si profuerit praemissi verberis ictus,

Salva salus homini redeat commissa pigenti.

At siquis sacro monitus terrore flagelli 230

Noluerit sentire plagam, incuratus abibit,

Servatusque neci perfectam sentiet iram.

Ille igitur miser ante, dehinc mox ipse beatus

Tali sanatus carnemque, animamque medela.

Sed quia cognovit causam, agnoscensque jacentem 235

Poenituit, merito curam sibi memet in ipso

Repperit, inque brevi est expertus utrumque, quod omnes

Justa lege manet divinae pacis, et irae

Jus, et opus, maneat vindex ut jure superbos

Poena reos, pietas servet miserata fatentes. 240

Ergo relaxatis alacer vestigia vinclis

Idem ex incolumi cito debilis, et cito liber,

Ex modo captivo laeta cum voce redibat,

Exultans velut ille olim, quem matris ab alvo

Claudentem in verbo Domini Petrus, atque Johannes 245

Jusserunt validis in saltum assurgere plantis.

Dignus et hic pauper Speciosae limine portae,

Quem Deus ipse Petri Deus, et Felicis, eadem

Nunc verbi virtute sui sanavit apud nos

De casu claudum modo, qua sanaverat olim 250

Ex utero claudum: qua nunc ope laetus abibat,

Quique preces moestas in vulnere fuderat intus,

Ecce foris sano reddebat corpore grates.

Quidnam ego Felici possim redhibere patrono?

Quas illi referam tanto pro munere digne 255

Tam cito de tanto sanatus vulnere grates?

Non pretium statui medico, aut fastidia lecti

Tristia substinui, neque per scalpella, vel ignes,

Aut male mordaces vario de gramine succos,

Saevior et morbis, et vulneribus medicina 260

in corpus grassata meum est, velut accidit illis,

Quos humana manus suspecta visitat arte,

Semper et incerto trepidos solamine palpat.

En ego per breve nunc spatium perlatus ad ipsum

Felicis sancti solium, et projectus in ipso 265

Limine tam gelido, quam duro in marmore fractus,

Atque dolens jacui, et solus mihi sermo precandi,

Sola fides medicina fuit: nullum affore vidi,

Et sensi medicum. Quisnam hic medicus, nisi Christus

Ipse, vel a Christo Felix de nomine Christi, 270

Et virtute potens? Neutrum illo in tempore sensi,

Et tamen ipse fuit praesens in utroque, velut me

Peccantem argueret cito, sanaretque dolentem.

Par modus in specie varia mihi castigantis,

Parcentisque fuit Domini. Sanator, et ultor 275

Luminibus latuit, poena atque medela refulsit.

Nunc ego jam pleno perfectis ordine votis

Ibo domum gaudens medico, tutusque patrono

Aeternum Felice mihi; non jam ulla verebor

Occursura mihi, velut ante, pericla viarum: 280

Namque periclum aberit, quia causa soluta pericli est.

Non resoluta fides me vinxerat, et modo solvit

Rite soluta fides: tamen alliget, oro, tuus me

Semper amor, Felix: istam mihi necte catenam,

Qua tibi me numquam nec mors, nec vita resolvat. 285

Verum omnes quicumque meos videre dolores,

Inque tuo merito magnis insignibus altam

Conspexere manum Christi, cognoscere debent,

Quantum illis mea poena boni providerit, ut jam

Praecaveant de terrenis sibi parcere rebus, 290

Et, lucra dum captant, acquirere damna salutis.

Nam si de vili pecudis mihi carne alimentum

Pauperibus fraudasse malum fuit, et quid in illis,

Qui male divitias multo amplectuntur amore?

Defossisque suo pariter cum corde metallis 295

Incubitant, atque haec latitare superflua produnt,

Quae proprio longe secreta tuentur ab usu?

Quid facient? quidnam pro se tibi Christe loquentur?

Tantorum qui partem inopum invasere, nec ullam

Apposuere sibi de re superante salutem? 300

Unus abit missus. Nunc mensae grata secundae

Fercula ponemus: sed quamvis rursus eamdem

Diverso carnem conditam jure feremus.

Namque aliud vobis iterum, quod de sue mirum

Lusit opus Felix, mira novitate retexam. 305

Tempore res prior est: sed nostris ante libellis

Praeterita, in praesens tempus servata canetur.

Nec refert, quod opus quo sit sub tempore gestum;

Unus erit quoniam variis operator in annis,

Qui diversa facit sanctorum in laude suorum 310

Omnibus in terris rerum miracula Christus.

Agricolae quidam de nostris longius oris

Appula trans urbem Beneventum rura colentes

De grege setigero multis a foetibus unum

Lactea adhuc tenero pulsantem sumina rostro 315

Excerpsere sibi, et curatum tempore multo

Paverunt in vota suem, et coepere paratum

Ducere sacratam sancti Felicis ad aulam,

Corpore de magno ut multos mactatus egenos

Pasceret, et saturo gauderet paupere martyr. 320

Sed gravis arvina porcus superante pedum vim

Non potuit se ferre diu, primoque viarum

Limine succubuit sibimet, neque deinde moveri

Voce, manu, stimulis potuit: liquere jacentem,

Hospitibusque suis commendavere relictum 325

Moerentes Domini: mens anxia nutat in anceps:

Nam voti revocare viam pia pectora nolunt:

Rursum Felicis veneratum limina longe

Ire pudet vacuos devoti muneris. Ergo

Ambiguis talis sententia mentibus haesit, 330

Ut totidém lectos eadem de gente minores

Ad sua vota legant, quot erat provectus in annos

Ille, sua pressus qui mole manebat iners sus.

Quod devota fides obstricti debita voti

Maturare parans tali ratione putavit, 335

Pluribus ut modicis unum pensaret opimum.

Ergo sacrum hunc venere locum, votisque patratis

Hospitium rediere suum non cominus istinc.

Nam tum forte domos, quae circa martyris aulam,

Implerat solitis densata frequentia turbis. 340

Propterea procul hinc secreto in rure remotam

Contenti subiere casam, qua mane parabant

Ad reditum proferre pedem, cum prima ruberet

Parturiens aurora diem: tuguri fore aperta

Hospes homo egreditur tecto, notumque suem vir 345

Conspicit ante fores mirando astare paratur,

Tamquam se missum a Domino loqueretur adesse,

Atque salutanti similis vestigia lambit

Gaudentis Domini, et gestu subgrunnit alumno

Blandus, et olfaciens motando dat oscula rostro, 350

Seque, quasi votum debere agnoscat herile,

Ingerit, et tardos invitat gutture cultros.

Quo duce, quaeso, vias ignotis finibus egit,

Quosve pedes, tam longe ut posset currere, sumpsit,

Qui brevibus spatiis in primo fine viarum 355

Defecit fluidae depressus mole saginae ?

Certe nulla manus tantum pecus aggere longo,

Nec sinus advexit, nec mens sua tam spatiosam

Ignota regione viam penetrare subegit,

Quando homines etiam et mentis ratione vigentes, 360

Perque ignota regi faciles interprete lingua,

Si tamen hi careant duce, quo via luceat illis,

Caecus in externis regionibus implicat error.

Quisnam igitur direxit iter suis? unde voluntas,

Qua dominos sequeretur, ei vel sensus ut esset. 365

Conscius ad votum se longa aetate coactum

Unde haec cura fuit pecori, quae rara fideles

Excitat, ut tamquam proprio culpabilis actu

Pigra remansisset sancto sus cincta timore,

Contractam remanendo sibi, veniendo piare 370

Curaret culpam, et vitium pensaret inertis

Desidiae, quamvis sero comitata profectos

Obsequio dominos? Patet admirabile monstrum

Caelesti ditione datum tanto suis auso,

Solus ut iret iter longum, tantoque fuisse 375

Ingenio porcum, ignotis ut tramite recto

Digereret spatiis: quid et hoc tam grande quod illum

Transbeneventanis huc finibus advenientem

Publica seu medii constrata per aggeris audax

Miserit, occursus nusquam cepere frequentes, 380

Sive per occultos egit vestigia saltus,

Nulla manus ferro, fera vel fuit obvia morsu.

Quae solum duxit manus, aut protexit euntem?

Nempe oculos aliqua celatus nube fefellit,

Aere vel raptus vento mage, quam pede venit, 385

Et subito hospitium Domini delapsus ad ipsum

Constitit ignoto pro limine quadrupes hospes.

Dicam aliud, prope vicini mirabile signi.

Nam genere abjunctam pecus armentale juvencam

Quidam homines aeque longinqua huc sede profecti 390

Secretam primo lactantis ab ubere matris

Nutrierant nostris votivo munere pactam

Pauperibus, magna quos istic plebe coactos

Larga ope multorum Felicis gratia pascit.

Ergo ubi jam membris vitula exultabit adultis 395

Facta per excretum jam corpus idonea voto,

Promovere domo: sed, qui mos esse videtur

Persolvenda piis longe sua vota ferentum

Martyribus, plaustro subjunctam quo veherentur,

Aggressi hanc voluere jugo subjungere, quamvis 400

Insuetam, tamen ut mitem, jamque ante subactam

Usibus humanis, quibus illam e congrege coetu

Sustulerant domini parvam, tectisque, cibisque

Miscuerant: hinc ut domita feritate putantes

Sub juga se facilem docili cervice daturam, 405

Sollicitant palpante manu, et conantur in arctum

Ducere: at illa sibi solitos alludere tactus

Credula consentit primum, sequiturque vocantes.

Verum ubi jam propiata jugo conspexit habenas,

Cervicique suae persensit lora parari, 410

Indignata dolis, et permutata repente

Fit fera, nec cervice jugum, nec vincula collo

Suscipit, et victis manibus, lorisque recussis

Prosilit a coetu retinentum, et devia longe

Rura petit, fugiens dominos, assuetaque tecta. 415

Nec procul ex oculis hominum de more ferino

Se rapit, et caecis fugitivam saltibus abdit;

Nam fugiens dominos abeuntes eminus astans

Sic fugit, ut non se patiatur rure relinqui.

Denique ubi junctum gemino bove currere plaustrum 420

Conspicit, humanum sapit, et quasi conscia voto

Deberi se se, comes incipit esse profectis.

Nec longe comes est, tardis comes orbibus ire

Spernit, et excursu velut exultante gementes

Praetervecta rotas lenti moliminis agmen 425

Respicit ante volans, nec jam timet ad juga cogi,

Invisoque prius fit amica, et praevia plaustro,

Donec sacratam ventum Felicis ad aulam est.

Illic sponte gradum sistit, seseque vocanti

Applicat, et tamquam voti rea gaudet in ipso 430

Stare loco, propriam cui debet victima caedem.

Illa rebellis, et humanis non subdita vinclis

Ducitur ad placidam nullo luctamine mortem

Intemerata jugis summittens colla securi,

Pauperibus factura cibos de corpore caeso, 435

Laeta suum fundit dominorum in vota cruorem.

Quorsum isthaec? Numquid pecudum est, ut Apostolus inquit,

Cura Deo? Sed qui propter nos omnia fecit,

Omnia pro nobis operatur in omnibus auctor,

Atque per ignaras pecudes operantia nobis 440

Signa facit, brutas per clara insignia mentes

Sollicitans firmare fidem, et confidere vero,

Ut Dominum dociles linguis in verba solutis

Non taceant homines, quem signis muta loquuntur.

Christian Latin The Latin Library The Classics Page

Tous les livres