Carmina

Paulin de Nole · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : https://www.thelatinlibrary.com/paulinus.poemata.html · 3 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

Paulinus of Nola: Poems PAULINI NOLENSIS POEMATA POEMA PRIMUM. Dum adhuc degeret in seculo Paulinus, Gestidio volucres mittit. PAULINUS domino merito suspiciendo GESTIDIO.

Injuria quidem est patrifamilias maritimis deliciis abundanti terrenum aliquid et agreste praebere; sed ego, ut et causa mihi esset apud unanimitatem tuam aliquid colloquendi, et aliquod sermoni huic obsequium viderer adjungere, pauculas de paucissimis, quas pueruli vespere inferunt, ficedulas misi: quarum cum erubescerem paucitatem, plura etiam versiculis verba subtexui, quasi vero numerum loquacitate facturus. Sed quia utraque culpabilia sunt, tu utrisque benigne ac familiariter ignoscendo facies, ut nec inhumana videatur paucitas, nec odiosa garrulitas.

Sume igitur pastas dumoso in rure volucres,

Quas latitans silicis sub tegmine callidus auceps,

Dum simili mentitur aves fallitque susurro,

Agmina viscatis suspendit credula virgis.

Tunc referens tenuem non parvo munere praedam, 5

Digerit aucupium tabulis, et primus opimis

Ordo nitet sensim tenuatus ad ima tabellae,

Ut minus offendat macies; praelata saginae

Gratia praeventos pingui juvat alite visus.

In seculo adhuc agens eidem Gestidio mittit ostrea.

Pauperis ut placeat carum tibi munus amici,

Munera ne reputes, quae mittis ditia nobis.

Nam tibi quid dignum referam pro piscibus illis,

Quos tibi vicinum locupleti gurgite littus

Suppeditat, mira specie formaque diremptos. 5

At mihi vix alto vada per saxosa profundo

Rarus in obscura generatur sphondylus alga.

Hinc te participans, bis quinque et bis tibi ternas

Transmisi aequoreo redolentes nectare testas,

Quas viscus praedulce replet bicolore medulla. 10

Oro libens sumas; nec vilia dedigneris,

Quae sunt parva modo, magno metitus amore.

De regibus ex Suetonio collectis.

Europamque, Asiamque duo vel maxima terrae

Membra, quibus Libyam dubie Sallustius addit

Europae adjunctam, possit cum tertia dici,

Regnatas multis, quos fama oblitterat, et quos

Barbara Romanae non tradunt nomina linguae, 5

Illibanum, Numidamque Avelim, Parthumque Vononem,

Et Caranum, Pellaea dedit qui nomina Regum,

Quique mages docuit mysteria vana Nechepsus;

Et qui regnavit sine nomine mox Sesoostris.

................................................ 10

Audax Icario qui fecit nomina ponto,

Et qui Chalcidicas moderate enavit ad arces.

Paulo post suam a seculo conversionem hac in oratione honestos mores

a Deo postulat, ac felicem sibi et suis deprecatur posteritatem.

Omnipotens Genitor rerum, cui summa potestas,

Exaudi si justa precor, ne sit mihi tristis

Ulla dies, placidam nox rumpat nulla quietem.

Nec placeant aliena mihi, quin et mea prosint

Supplicibus, nullusque habeat mihi vota nocendi. 5

Aut habeat nocitura mihi. Male velle facultas

Nulla sit, ac bene posse adsit tranquilla potestas.

Mens contenta suo, nec turpi dedita lucro,

Vincat corporeas casto bene conscia lecto

Illecebras; turpesque jocos, obscenaque dicta 10

Oderit illa nocens, et multum grata malignis

Auribus effuso semper rea lingua veneno.

Non obitu affligar cujusquam aut funere crescamus.

Invideam nunquam cuiquam, nec mentiar umquam

Adsit laeta domus, epulis alludat inemptis 15

Verna satur, fidusque comes, nitidusque minister,

Morigera et conjux, caraque ex conjuge nati.

Moribus haec castis tribuat Deus, hi tibi mores

Perpetuam spondent ventura in secula vitam.

Varia Dei attributa enumerat, et gratiam a Deo precatur

qua peccata vitet, ut Dei judicio securus occurrat.

Omnipotens quem mente colo, Pater unice rerum,

Ignorate malis, et nulli ignote piorum;

Principio extremoque carens, antiquior aevo,

Quod fuit aut veniet: cujus formamque modumque

Nec mens complecti poterit, nec lingua profari: 5

Cernere quem solus, coramque audire jubentem

Fas habet, et patriam propter considere dextram,

Ipse opifex rerum, rebus causa ipse creandis;

Ipse Dei Verbum, Verbum Deus anticipator

Mundi, quem facturus erat: generatus in illo 10

Tempore quo tempus nondum fuit: editus ante

Quam jubar et rutilus coelum illustravit Eous:

Quo sine nil actum, per quem facta omnia, cujus

In coelo solium, cui subdita terra sedenti,

Et mare, et obscurae chaos insuperabile noctis, 15

Irrequies cuncta ipse movens, vegetator inertum;

Non genito ex Genitore Deus, qui fraude superbi

Offensus populi gentes in regna vocavit:

Stirpis adoptivae meliore propage colendus.

Cernere quem licuit proavis: quo Numine viso, 20

Et Patrem vidisse datum, contagia nostra

Qui tulit, et diri passus ludibria lethi,

Esse iter aeternae docuit remeabile vitae.

Nec solam remeare animam, sed corpore toto

Coelestes intrare plagas, et inane sepulcri 25

Arcanum vacuis adopertum linquere terris.

Nate Patris summi, nostroque salutifer aevo:

Virtutes patrias Genitor cui tradidit omnes,

Nil ex invidia retinens, plenusque datorum,

Pande viam precibus, patriasque haec perfer ad aures. 30

Da Pater invictam contra omnia crimina mentem

Vipereumque nefas nocituri averte veneni:

Sit satis, antiquam serpens quod perdidit Evam,

Deceptumque adjunxit Adam. Nos sera nepotum

Semina, veridicis aetas praedicta prophetis 35

Vitemus laqueos, quos letifer implicat anguis.

Pande viam, qua me post vincula corporis aegri

In sublime feram: puri qua lactea coeli

Semita ventosae superat vaga lumina lunae:

Qua proceres abiere pii, quaque integer olim 40

Raptus quadrijugo penetrat super aethera curru

Elias, et solido cum corpore praevius Enoch.

Da, Pater, aeterni speratam luminis auram,

Si lapides non juro deos, unumque verendi

Suspiciens altare sacri, libamina vitae 45

Intemerata fero: si te Dominique Deique

Unigeni cognosco Patrem, mixtumque duobus

Qui super aequoreas volitabat Spiritus undas.

Da, Genitor, veniam, cruciataque pectora purga,

Si te non pecudum fibris, non sanguine fuso 50

Quaero: nec arcanis numen conjecto sub extis.

Si scelere abstineo, errori ipse obnoxius: et si

Opto magis, quam fido, bonus purusque probari,

Confessam dignare animam: si membra caduca

Exsecror, et tacitum si poenitet, altaque sensus 55

Formido excruciat, tormentaque sera gehennae

Anticipat, patiturque suos mens saucia manes.

Da, Pater, haec nostro fieri rata vota precatu:

Nil metuam, cupiamque nihil: satis hoc rear esse,

Quod satis est: nil turpe velim, nec causa pudoris 60

Sim mihi: nec faciam cuiquam, quae tempore eodem

Nolim facta mihi: nec vero crimine laedar,

Nec maculer dubio: paulum distare videtur

Suspectus, vereque reus.

Male posse facultas

Nulla sit, et bene posse adsit tranquilla potestas. 65

Sim tenui victu atque habitu, sim carus amicis:

Et semper genitor sine vulnere nominis hujus.

Non animo doleam, non corpore, cuncta quietis

Fungantur membra officiis: nec saucius ullis

Partibus amissum quidquam desideret usus. 70

Pace fruar, securus agam, miracula terrae

Nulla putem: suprema mihi cum venerit hora,

Nec timeat mortem bene conscia vita, nec optet.

Purus ab occultis cum te indulgente videbor,

Omnia despiciam, fuerit cum sola voluptas 75

Judiciuin sperare tuum: quod dum sua differt

Tempora, cunctaturque dies, procul exige saevum

Insidiatorem blandis erroribus anguem.

Haec pia, sed maesto trepidantia vota reatu,

Christe apud aeternum placabilis assere Patrem, 80

Salvator, Deus ac Dominus, mens, gloria, Verbum,

Filius, et vero verum de lumine lumen,

Aeterno cum Patre manens, in secula regnans;

Consona quem celebrat modulato carmine plebes,

Et responsuris ferit aera vocibus: Amen. 85

(De S. Johanne Baptista Christi Praecursore.)

Summe Pater rerum, coelique aeterna potestas,

Cum quo nostra salus, sanctorum gloria Christe,

Spiritus et Patri pariter Natoque cohaerens,

Qui mentes linguasque regis, viresque ministras,

Promeruit quas sola fides: cui plena potestas, 5

Brutis ingenium, vocemque infundere mutis,

Praesta Evangelico ductum de fonte Johannem,

In nostra arenti decurrere carmina rivo.

Ille quidem tantus, quantum potuit dare mundo,

10 Qui nasci talem nova per miracula jussit:

Sed licitum magnis tenues impendere curas,

Nec dedignantur vilem coelestia laudem:

Pars etiam meriti, meritum celebrare piorum:

Nec nova nunc, aut nostra canam: dixere prophetae

Cuncta prius, sanctique viri sermone soluto 15

Promissum exortum, vitam mortemque sacrarunt:

Si mors illa fuit, meruit quae sanguine coelum.

Nos tantum modulis evolvere dicta canoris

Vovimus, et versu mentes laxare legentum:

Sic (nam magna licet parvis, antiqua novellis,

Perfecta indoctis conferre, aeterna caducis) 20

Inspirante Deo quidquid dixere priores,

Aptavit citharis nomen venerabile David,

Consona coelesti pangens modulamina plectro:

Nos quoque fas meminisse Dei, quamquam obsita multis

Pectora criminibus coelestem admittere sensum.

25

Zacharias Syria quondam de gente sacerdos,

Credita solemni curabat templa paratu.

Vita viri, pietate, fide, gravitate, pudore,

Obsequio condigna Dei conjux huic alma

Elisabeth prisca sanctorum stirpe virorum 30

Progenita, et tanto virtutibus aequa marito.

Sed (quod in opprobrio matrum posuere priores

Prole carens, sterilem ducebat maesta senectam

Spemque omnem sobolis transacta excluserat aetas,

Forte sacrum sollenne Deo plebs cuncta ferebat, 35

Et plus antistes sacros adoleverat ignes,

Intima divinis decorans altaria flammis:

Ecce sacram propter coelestis nuntius aram

Adstitit, ac veste insignis, venerabilis ore,

Se coelo missum vultuque habituque probavit, 40

Tum sancta in tales laxavit pectora voces.

Accipe, coelesti Domino dilecte sacerdos,

Aeterni mandata Dei, cui cura piorum

Perpetua est, jugis qui puro in pectore custos

Emeritum sanctis impendere scivit amorem. 45

Ac primum: genus hic exstincto semine non vult

Interiisse tuum, fecundaque viscera fecit

Conjugis, effeto quae jam cessabat in aevo.

Cur tamen addubitas, mortali tu quoque sensu,

Omnia posse Deum? sed credes, ille probabit. 50

Nascetur dignus tanto sponsore beatus,

Perpetuusque puer, qui primo protinus aevo

Te major, sacras invicto in pectore vires

Autoris dono plus quam genitoris habebit.

Nec sane, nato quae prima vocabula ponas, 55

Arbitrii jurisque tui est: Deus ipse profecto,

Qui nasci jubet, hunc idem jubet esse Johannem.

Nominis hic titulus, meritorum immensa propago,

Quae necdum genito potuit praenoscere solus,

Qui dabit, et tanto tribuet tibi gaudia nato: 60

Nec vero tribuet tantum tibi, gloria parva est

Intra unam conclusa domum; sed quantus ab ortu

Tenditur in serae finita crepuscula lucis,

Totus prole tua tecum laetabitur orbis.

Quid mirum? cuncta vitiorum faece carebit, 65

Coelestem ducens sine labe et crimine vitam,

Vesano servans abstemia pectora vino,

Omniaque evitans malesuadi pocula succi.

Cumque hominum generi vel post errata salutem

Spondeat, ab sancta quisquis renovabitur unda, 70

Ipse in se nihilum, quo purificetur, habebit.

Ac ne plura tibi variis ambagibus edam,

Eliae meritum doctus nescire sacerdos

Non potes, exosae qui mortis lege remissa,

Aeternam degit proprio cum corpore vitam, 75

Igneus excelsum quem vexit ad aethera currus,

Flammantum rapido nisu glomeratus equorum:

Hunc tuus aequabit meritorum stemmate natus,

Tantumdem et laudis simul et virtutis habebit. 80

Ergo ad condignas tanto pro munere grates,

Ne dubiam suspende fidem, ne mota faventis

Ira Dei meritam statuat post praemia poenam.

Haec ait, et tenues elabitur ales in auras,

Fragrantemque sacro procul aera fundit odore. 85

Diriguit trepida confusus mente sacerdos,

Ac dum promissum cunctantia corda volutant,

Dum se diffidit tantum meruisse favorem,

Ut summi sit cura Dei, dimissus ut alto

Nuntius e coelo, famulo tam clara referret 90

A Domino mandata suo, ludique veretur,

Somniaque illa putat, mores dum parcius aequo

Aestimat ipse suos, nec se meruisse fatetur:

Infidum facit ipsa fides, dum credere dignum

Se non vult, poenas incredulitate meretur. 95

Protinus adstricta est dubitanti lingua palato,

Et motus oblita sui, molitaque vocis,

Articulare sonum, pigro torpore cohaesit.

Dumque cupit narrare suae miracula plebi,

Conatus frustra, defixo obmutuit ore. 100

Maestus abit, versatque inclusa mente dolorem,

Et veniam erratis arcano in corde precatur.

Quanta Dei pietas! quamque exorabile Numen!

Poenituisse sat est. Rata qui dat, temporis ordo

Volvitur, et gravida (mirum) distenditur alvo 105

Elisabeth, sanctumque gerunt pia viscera pondus,

Et venit effeto munus juvenile sub aevo.

Inde aliud, sanctus Gabriel, qui nuntius idem

Zachariae fuerat, multo majora volutans,

Ad Mariam molitur iter, quae sponsa marito, 110

Sed mage lecta Deo, mundi paritura salutem,

Virgo illibatum servabat casta pudorem:

Cui postquam insignis coelesti forma decore

Constitit ante oculos, vultus demissa pudicos,

Tinxit suffuso rutilantes sanguine malas. 115

Ille ait: O toto quem solis circulus ambit,

Quaeque fuere prius, quae sunt quae deinde sequentur

Virginibus cunctis felicior orbe puella,

Magno lecta Deo, mater dicaris ut ejus,

Cujus et ille pater!

Felix age concipe pondus, 120

Impolluta viro, coituque immunis ab omni,

Verbo feta Dei: corpus tua viscera praestent

Illi, qui coelum, terras, mare, sidera fecit:

Qui semper fuit, et nunc est et tempore in omni

Semper erit: mundi Dominus, lucisque creator, 125

Et lux ipse poli per te mortalia membra

Induet; atque oculos hominum, coetusque subibit.

Imperturbatos tantarum in praemia laudum

Tolle animos, dabit ille tibi viresque, fidemque,

Qui voluit (nam cuncta regit, nutuque gubernat) 130

Filius esse tuus, Domini cum Filius esset.

Dixerat, et visus pariter terrasque reliquit,

Assuetumque sibi facili petit aethera nisu.

Implentur praecepta Dei, creditque puella

Protinus, atque auget meritum vitamque priorem 135

Prompta fides: tacitis elementa latentia causis

Divinum informant corpus, sacrandaque crescit

Sarcina: coelestem Dominum pia confovet alvus.

Interea gravidam soboles, quamquam edita necdum,

Instigat Mariam sanctam, ut progressa revisat 140

Elisabeth, longo quae jam venerabilis aevo,

Dilectum Domino puerum paritura gerebat.

Auscultat nato genitrix, vis tanta fidei,

Et quo jussa venit: movit materna Johannes

Viscera, et implevit divino pectora sensu. 145

Jam vates, necdum genitus, conclusus in alvo,

Jamque propheta prius gesta et ventura videbat.

Illa ubi concepto fulgentem lumine longe

Conspexit Mariam, celeri procul incita gressu

Obvia progreditur, venerataque brachia tendens, 150

Salve, o mater, ait, Domini, salve pia virgo,

Immunis thalami, coitusque ignara virilis,

Sed paritura Deum: tanti fuit esse pudicam,

Intactae ut ferres titulos, et praemia nuptae.

Cur mihi non meritae, nec tanto munere dignae 155

Officii defertur honos? Cur gloria coeli,

In nostros delata Lares et vilia tecta,

Obscuris tantum lumen penetralibus infert?

Sed mitis placidusque suis cultoribus adsit,

Praestet et hunc genitus, quem praestitit ante favorem. 160

Dixit, et amplexus ulnis circumdata junxit,

Jamque Deum venerata, pio dedit oscula ventri.

Dic age nunc, Judaea nocens, et sanguine regis

Commaculata tui, verbis si nulla priorum

Est adhibenda fides, sacros si fallere vates 165

Creditis, et Mosen ipsum, si fallere David

Impia perversae putat inclementia gentis,

Credite non genitis: materna clausus in alvo

Quid videat, sancto matris docet ore Johannes.

Quis precor hunc docuit, quem casto viscere virgo 170

Contineat, quantus maneat nova secula partus?

Sed sanctis abstrusa patent, nec visa profanis.

Verum egressa modum latos petit orbita campos,

Atque oblita mei procurrere longius audet.

Spero, erit ut possim firmato robore quondam 175

Hoc quoque per spatium fores agitare quadrigas.

Nunc coeptum repetamus iter: mortalia dicat

Pagina mortalis: Dominum divina loquantur.

Jamque adeo exacto, quantum natura jubebat,

Tempore, matura puer inclytus editur alvo, 180

Et promissa Dei magna non credita poena

Implet certa fides, et natus comprobat infans.

Conveniunt contingentes de more propinqui,

Ut puer veterum de nomine ducta parentum

Aptent collatis quaesita vocabula causis: 185

Sed negat arbitrium cognatis esse relictum,

Coelestis jussi per natum conscia mater.

Ergo placet dudum praeclusa voce silentem

Consuluisse patrem, promendi sola facultas

Indicii, quod lingua nequit, si littera signat. 190

Consulitur, sumit tabulas, scribitque Johannem.

Mirantur cuncti, nullumque habuisse priorum

Praescriptum nomen recolunt de stirpe parentum.

Quantum sera fides valuit! Quia dextra notavit

Quod mens crediderat, peccati poena remissa est. 195

Solvuntur vinctae laxata repagula linguae.

Respondet jam voce senex, proditque propinquis,

Tecta diu mandata Dei, spondetque futura,

Dum transacta probat. Talem fore quis dubitaret,

Quem Domini jussis, naturae lege remissa, 200

Insolito exortu nasci potuisse videret?

Exemplum cunctis celebrandum incredulitatis

Ante oculos cunctis posuit, vel poena parentis,

Vel venia: atque animis instat simul hinc metus, hinc spes.

Labitur interea cunarum tempus: in ipsis 205

Exstat divini species manifesta vigoris.

Blanditiae, risusque silent, incertaque cessant

Murmura: serietas lascivi praevia sensus,

Jam tenera informat venturis moribus ora.

Inde ubi prima puer stabili vestigia nisu 210

Fixerat, et certam signarent verba loquelam:

Mos erat aut sancti dicta auscultare parentis,

Aut antiquorum praeclara ediscere facta,

Vel quas ipse Deus leges interprete Mose

Condiderat, sacri quas servat pagina saxi. 215

Haec, et quae teneram firmarent cetera mentem,

Tractabat recolens: neque enim ignorasse priora

Credendus, dederat Dominus cui nosse futura.

At postquam robur membris accessit ab aevo:

(Nam mens plena Deo tardos praevenerat annos:) 220

Illa sibi jam tum statuit discenda, docere

Quae nequeunt homines: simul effugienda ciborum,

Et potus, sanctae contagia noxia vitae.

Tecta igitur sancti, quamquam immaculata, parentis

Deserit, ac turbas hominum, coetusque nocentes 225

Effugit, ac solas loca tendit ad invia terras,

In queis se tantum mens impolluta videret,

Liberaque a curis sacra ad praecepta vacaret.

Vestis erat curvi setis conserta cameli,

Contra luxuriem molles duraret ut artus, 230

Arceretque graves compuncto corpore somnos.

Hunc vilis rigidos ad lumbos zona ligabat,

Praebebant victum facilem silvestria melia,

Pomaque, et incultis enatae cautibus herbae,

Arentemque sitim decurrens unda levabat. 235

Quis locus hic vitiis? Aditum quem prava cupido

Invenit haec inter sacra et penetralia mentis?

Quo peccet, qui nil cupiat? Quo tendat iniqui

In latebras sensus, quisquis non indiget ullo?

Sic primi vixere homines, mundoque recenti 240

Hos autor dederat ventura in secula mores;

Inseruit donec sese malesuada voluptas,

Ac secum luxus, et amorem invexit habendi.

Hinc odia, hinc lites, hinc fraus, hinc livor, et irae,

Caedes, arma, cruor, conflictus, praelia, mortes: 245

Hinc offensa Dei, quam tartara saeva piabunt.

Verum ego cur nimium communes arguo culpas;

Immemor ipse mei, quem non commissa gravare,

Sed veniam sperare decet? Mirabimur immo

Rectius invictum, nullique imitabile prisci 250

Exemplum secli, transgressum humana labore,

Semideumque virum, qui labe immunis ab omni,

Cum sua tam saevis cruciarit corpora poenis,

Praescripsit quid nos vel post peccata deceret:

At postquam invictam firmans per talia mentem, 255

Exegit largum tempus, statuitque reperta

Quae fuerant quaerenda, sibi vox edita coelo est:

Jam satis impensum spatii, dilecte propheta,

Quo tibi prodesses: tempus tibi quae data sentis,

Ut prosint aliis, et quae jam perdita, servent.

260

Perge igitur sanctas puri Jordanis ad undas.

Hic quicumque hominum vitae commissa prioris

Poenitet, et tandem sensu meliora volutat,

Ablue confessum: quisquis tibi mente fideli

Crediderit delere pio commissa lavacro, 265

Ille renatus erit, talis modo vita sequatur,

Quae probet ablutos vitam damnasse priorem.

Paruit auditis famulanti mente Johannes,

Protinus et ripas jussi descendit ad amnis.

Praedicat hic praecepta Dei sermone verendo, 270

Infunditque novam credentum in corda salutem.

Diluit infusis credentum crimina lymphis,

Absolvitque metus hominum, poenasque remittit,

Atque ignem restinguit aquis: oblivia suadet

Errorum, praestatque novae nova corpora vitae. 275

O Pater, o hominum rerumque aeterne creator,

Quot gradibus parcit pietas tua! quis pater unquam

Sustinet erranti toties ignoscere nato?

Das genti sensum, quo vel bona vel mala noscant.

Non satis: innectis servandae vincula legis, 280

Proponisque malis poenas, et praemia justis.

Haec quoque quis sprevit? Redeat quandoque libebit,

In promptu venia est: sanctum patet ecce lavacrum,

Quod renovet vitam, veteresque oblitteret actus,

Quodque novos homines faciat. Quid quaerimus ultra? 285

Et tamen ulterior venia est: violaverit ullus

Hoc quoque polluto prolapsus corpore donum.

Quamquam jam nimius longe processerit error,

Desinat, et redeat: cum se damnaverit ipse,

Absolvi meruit: si poenitet, irrita culpa est, 290

O vere, quod ais, pondus leve, quodque cohaeret,

Suave jugum, toties homini cum ignoscitur uni,

Et tamen erramus, finis nec criminis ullus

Humano generi: sed crescit laus tua; nam quo

Major culpa rei, parcentis gloria major. 295

Grates ergo tibi referat mens omnis, et omnis

Lingua canat, quantumque potest humana propago,

Si placuisse nequit, fieri vel grata laboret.

Panditur immensum, si demus vela, profundum

In laudes, Pater alme, tuas: sed conscia tanti 300

Mens oneris trepidat, propriasque haud inscia vires

Consulit, et dignis potius dicenda relinquit.

Reddamur coeptis: opus hoc tibi, sancte Johannes,

Quo renoves puras abluto corpore mentes.

Non haec prima dedit Domini sententia, qua te 305

Admonuit claram mittens per nubila vocem:

Secula multa prius sancti Deus ore locutus

Isaiae vatis, veteris qui maximus aevi:

Mittam, ait, ante tuos oculos, o nate, ministrum,

Qui sentosarum purgans concreta viarum 310

Gressibus ille tuis, celsos subsidere montes,

Idem depressas faciet consurgere valles:

Diriget hic quae prava, et leniet aspera, dura

Molliet, et totum coget planescere mundum.

Tune, precor, donum summi Patris, alme Johannes, 315

Cum Christo promisse venis, teque imputat ille

Qui misit natum? Tune, o praedicte prophetis,

Nominis angelici tu participatus honore?

Per te prima Dei sese clementia profert:

Prima tibi dandae veniae permissa potestas: 320

Te cum multa novae peterent miracula plebis,

De te Christus ait: Concessum est visere talem,

Qualem nulla prius viderunt secla prophetam.

Dico ego, qui solus quae gesta gerendaque novi,

Inter mortales dederit quos femina partus, 325

Quosque dabit sollemni hominum de more creatos,

Nullus erit possit qui se praeferre Johanni.

Haec de te ille refert, qui quaelibet intima cordis

Humani, et cunctos seclorum ex ordine tractus

Pervidet, ut quae sunt oculis subjecta videmus. 330

Paulinus, tunc Theologicorum arcanorum rudis,

putabat Christianos omnes, quamvis malos,

modo incolumem servassent fidem,

salutem quamdam consecuturos.

Beatus ille, qui procul vitam suam

Ab impiorum segregarit coetibus,

Et in via peccantium non manserit,

Nec in cathedra pestilenti sederit:

Sed corde toto fixus in legem Dei 5

Praecepta vitae nocte volvit et die,

Mentemque castis institutis excolit.

Erit ille ut arbor quae propinqua flumini,

Humore ripae nutriente pascitur,

Suoque fructum plena reddet tempore, 10

Et, fronde numquam defluente, pervirens

Stabit perenni vividum lignum coma.

Non haec iniquos prosequetur gloria,

Sed ut favillam pulveris ventus rapit,

Sic ira iniquos verret a vultu Dei. 15

Idcirco tali dividentur ordine

Hominum per orbem dissipatorum greges,

Ut judicandi non resurgant impii,

Qui denegarunt debitum cultum Deo,

Sed puniendi: nam suum crimen videns, 20

Non indigebit quaestione detegi,

Quoniam imminentem praeferent mortis notam,

Signum salutis non gerentes frontibus.

Peccator autem, non et impius tamen,

Quae magna turba est, non resurget gloriae, 25

Verum resurget deputanda examini.

Nec enim sedere cum piis judex potest,

Causas suorum redditurus actuum,

Varieque gestis aut probandus, aut reus.

Sine lege passim legis ignari cadent, 30

In lege lapsus, lege judicabitur.

Opus per omne curret ignis arbiter,

Quod non cremarit flamma, sed probaverit,

Illud perrenni praemio pensabitur.

Qui concremanda gesserit, damnum feret, 35

Sed ipse salvus evolabit ignibus.

Tamen subusti corporis signis miser

Vitam tenebit, non tenebit gloriam:

Quia carne victus, mente non versus tamen,

Etsi negarit debitam legi fidem, 40

Per multa saepe devolutus crimina:

Tamen fidei nomen aeternum gerens,

Numquam salutis exsulabit finibus.

Idcirco cuncti nunc in isto seculo,

Dum currit aetas, et dies aevi patet, 45

Rectas agamus semitas firmo pede,

Nec deferamur lubrico latae viae,

Praestat per arctum dimicantes tramitem

Laboriosis introire nisibus.

Vias bonorum laetus agnoscit Deus, 50

At impiorum pronum iter delebitur.

Cur gentes fremuere, et inania cur meditati

Sunt populi? Adstiterunt proceres cum regibus acti

Adversum Dominum et Christum, vesana ferentes.

Vincula rumpamus, juga discutiamus eorum:

Qui manet aeterno totis moderamine coelis, 5

Irridebit eos, justaque loquetur in ira,

Terribilique minas verbo turbabit iniquos.

Ast ego Rex ab eo parili ditione creatus,

Praeceptum Domini super almum praedico Sion.

Ipse ad me Dominus, Meus, inquit, filius es tu, 10

Teque hodie genui. Pete: sis mihi gentibus heres,

Et tua fundatur totis possessio terris.

Ferrea virga tibi est, valido quia jure tumentes

Orbe regis toto populos: ceu vasa recocto

Ficta luto frangens corda, ut meliora reformes. 15

Et nunc ecce omnes stratis advertite, reges

Mentibus, et quicumque hominum famulantia corda

Judicio regitis, rerumque tenetis habenas:

Deservite Deo trepidi, mixtoque fideles

Exsultate metu: fiat discordia concors, 20

Dissimiles socians affectus pectore in uno;

Ne timor affligat mentes, vel gaudia solvant,

Si careant laeto, pavidi formidine lethi.

Discite justitiam, rectosque capessite mores,

Et justo trepidate Deo, gaudete benigno, 25

Nequando meritum Deus irascatur in orbem,

Vosque via justa juste pereatis abacti.

Amodo jam resilire via properetis iniqua,

Ecce brevi, cum magna potentis inarserit ira,

Ventilet ut totum divino examine mundum, 30

Segreget et paleas igni, frumenta saluti:

Tunc omnes, quibus est in eo spes fida, beati.

Sedimus ignotos dirae Babylonis ad amnes

Captivi, Judaea manus, miserabile flentes.

Cum patrium memori traheremus pectore Sion,

Et meritum justa suspiraremus ab ira

Exsilium: lentis qua consita ripa salictis, 5

Hospitibus populis umbras praebebat amicas.

Illic Assyriae mediis in moenibus urbis,

Obliti laetas per maesta silentia voces,

De salicum ramis suspendimus organa nostra.

Namque dabat nobis durum gravis ira dolorem, 10

Quod solita in sancto depromi cantica templo

Haec ad delicias sibi nos cantare jubebat

Impius ille, domo qui nos abduxerat, hostis.

Ergone divinas laudes et carmina castis

Apta choris, inter sacra barbara, foedaque busta. 15

Inter et accensas funestis ignibus aras,

Heu! male de nostro laetis moerore, canemus?

Deque pio ritu luxum faciemus iniquum,

Mystica ad hostilem modulantes cantica ludum?

Quo miseri nunc ore sacros cantabimus hymnos? 20

Quove loco Babylon poscit sibi cantica Sion?

Sed Domini carmen tellus aliena mereri

Non capit, indignas sacra vox avertitur aures.

Si tamen ut captis dominus violentior instas,

Et, si tantus amor, Sion pia noscere vobis 25

Cantica, si pergis me cogere non tua fari,

Et divina tibi quaenam sint cantica Sion,

Accipe quid captae Deus ultor spondeat urbi.

Ne longum speres isto gaudere triumpho

Impie; quo sacrum prodi tibi praecipis hymnum: 30

Ecce quis est hymnus Domini, quae cantica Sion:

Si fuero oblitus mea moenia, te mea cura,

Urbs Hierusalem, fiat mea non memor unquam

Dextra mei, mea lingua meis et adhaereat arens

Faucibus, aeterno nisi te complectar amore: 35

Et nisi principio promissi in secula regni,

Laetitiaeque meae primo reminiscar in anno,

Te cunctis Hierusalem praeponere terris.

Esto memor tum prolis Edom, ut versa vice nostrum

Aspiciat confusa diem, quo plebs tua claram 40

Moenibus aeternis Hierusalem habitabit,

Cui nunc gens oblita tui, crudele minatur

Excidium, dicens: Invisam funditus urbem

Diruite et vacuate manu, vestigia donec

Nulla relinquantur, muris ad inane redactis. 45

Infelix miserae Babylonis filia, felix

Qui tibi pro nobis in nos tua gesta rependet.

Nec minus ille beatus erit, qui parva tenebit

Et simul elidet solidae tua pignora petrae.

Si cupis exstincta Babylonis stirpe beari, 50

In te ipso primis gliscentia crimina flammis

Frange fide, jam propter adest petra Christus: in ipso

Vipeream sobolem validis elide lacertis.

Nam Babylon nomen Confusio: filia cujus

Est caro, peccatis mater: quae turba saluti 55

Noxia, corporeis ducit mala semina fibris.

Haec vincenda tibi, si vis evincere mortem:

Namque tuis tales inclusos ossibus hostes,

Si permittantur crescendo assumere vires,

Difficili vinces luctamine: praeripe parvos, 60

Dum rudis ex utero cordis per pectora capta

Reptat adhuc teneris vitiorum infantia membris:

Quae nisi praecaveas, aucta virtute necabit

Concordem vitiis animam terrena propago. 65

Ne parcas igitur talem mactare catervam.

Non tibi crimen erit, nocituram perdere gentem,

Ultricemque malo perfundere sanguine petram:

Gaudet enim justus, si concidat impia proles:

Nam magis atque magis pius ista caede piatur, 70

Si perimat peccata suis dominantia membris,

Et fracta in Christo vitiorum plebe triumphet.

POEMA X

AUSONIO PAULINUS.

Quatuor supra memoratas epistolas quartum jam annum agens in Hispania Paulinus recepit,

quarum primae, tertiae quae intercidit, et quartae respondet hoc carmine.

Quarta redit duris haec jam messoribus aestas,

Et toties cano bruma gelu riguit,

Ex quo nulla tuo mihi littera venit ab ore,

Nulla tua vidi scripta notata manu,

Ante salutifero felix cum charta libello 5

Dona negata diu, multiplicata daret.

Trina etenim vario florebat epistola textu,

Sed numerosa triplex pagina carmen erat.

Dulcia multimodis quaedam subamara querelis

Anxia censurae miscuerat pietas. 10

Sed mihi mite patris plus quam censoris acerbum

Sedit, et e blandis aspera penso animo.

Ista suo referenda loco tamen, et graviore

Vindicis heroi sunt agitanda sono.

Interea levior paucis praecurrit iambus, 15

Discreto referens mutua verba pede.

Nunc elegi salvere jubent, dictaque salute,

Ut fecere aliis orsa gradumque, silent

Quid abdicatas in meam curam, pater, 20

Redire Musas praecipis?

Negant Camoenis, nec patent Apollini

Dicata Christo pectora.

Fuit ista quondam non ope, sed studio pari

Tecum mihi concordia, 25

Ciere surdum Delphica Phoebum specu,

Vocare Musas Numina;

Fandique munus munere indultum Dei,

Petere e nemoribus aut jugis.

Nunc alia mentem vis agit, major Deus; 30

Aliosque mores postulat,

Sibi reposcens ab homine munus suum,

Vivamus ut vitae Patri.

Vacare vanis otio aut negotio,

Et fabulosis litteris

Vetat, suis ut pareamus legibus, 35

Lucemque cernamus suam:

Quam vis sophorum callida, arsque rhetorum, et

Figmenta vatum nubilant,

Qui corda falsis atque vanis imbuunt;

Tantumque linguas instruunt, 40

Nihil adferentes ut salutem conferant,

Quod veritatem detegat.

Quid enim tenere vel bonum aut verum queant,

Qui non tenent summae caput,

Veri bonique fomitem et fontem Deum? 45

Quem nemo nisi in Christo videt.

Hic veritatis lumen est, vitae via,

Vis, mens, manus, virtus Patris,

Sol aequitatis, fons bonorum, flos Dei.

Natus Deo, mundi sator, 50

Mortalitatis vita nostrae, et mors necis.

Magister hic virtutum,

Deusque nobis, atque pro nobis homo

Nos induendo se exuit,

Aeterna jungens homines inter et Deum, 55

In utrumque se commercia.

Hic ergo nostris ut suum praecordiis

Vibraverit coelo jubar,

Absterget aegrum corporis pigri situm,

Habitumque mentis innovat; 60

Exhaurit omne quod juvabat antea

Castae voluptatis vice;

Totusque nostra jure Domini vindicat

Et corda, et ora, et tempora;

Se cogitari, intelligi, credi, legi, 65

Se vult timeri et diligi.

Aestus inanes, quos movet vitae labor

Praesentis aevi tramite,

Abolet futurae cum Deo vitae fides.

Quae, quas videmur spernere, 70

Non ut profanas abjicit aut viles opes;

Sed ut magis caras, monet

Coelis reponi creditas Christo Deo,

Qui plura promisit datis;

Contemta praesens vel mage deposita sibi 75

Multo ut rependat fenore.

Sine fraude custos aucta creditoribus

Bonus aera reddet debitor;

Multaque spretam largior pecuniam

Restituet usura Deus. 80

Huic vacantem, vel studentem, et deditum,

In hoc reponentem omnia,

Ne, quaeso, segnem, neve perversum putes,

Nec crimineris impium.

Pietas abesse Christiano qui potest? 85

Namque argumentum mutuum est

Pietatis, esse Christianum: et impii,

Non esse Christo subditum.

Hanc cum tenere discimus, possum tibi

Non exhibere, id est patri, 60

Cui cuncta sancta jura, cara nomina

Debere me voluit Deus?

Tibi disciplinas, dignitatem, litteras,

Linguae, togae, famae decus,

Provectus, altus, institutus debeo, 95

Patrone, praeceptor, pater.

Sed, cur remotus tamdiu degam, arguis,

Pioque motu irasceris?

Conducit istud, aut necesse est, aut placet:

Veniale, quidquid horum erit. 100

Ignosce amanti, si geram quod expedit:

Gratare, si vivam ut libet.

Defore me patriis tota trieteride terris,

Atque alium legisse vagis erroribus orbem,

Culta prius vestrae oblitum consortia vitae 105

Increpitas sanctis mota pietate querelis.

Amplector patrio venerandos pectore motus,

Et mihi gratandas salvis affectibus iras.

Sed reditum inde meum genitor te poscere mallem

Unde dari possit. Revocandum me tibi credam, 110

Cum steriles fundas non ad divina precatus,

Castalidis supplex averso Numine Musis?

Non his numinibus tibi me patriaeque reduces.

Quod datur, in nihilum (sine Numine nomina Musas

Surda vocas, et nulla rogas) levis auferet aura, 115

Irrita ventosae rapiunt haec vota procellae,

Quae non missa Deo vacuis in nubibus haerent,

Nec penetrant superi stellantem Regis in aulam.

Si tibi cura mei reditus, illum aspice, et ora,

Qui tonitru summi quatit ignea culmina coeli,

Qui trifido igne micat, nec inania murmura miscet, 120 Quique satis coelo soles largitur, et imbres,

Qui super omne quod est, vel in omnia totus ubique

Omnibus infusus rebus regit omnia Christus,

Qui mentes tenet atque movet, qui tempora nostra 125

Et loca disponit; quod si contraria votis

Constituat nostris, prece deflectendus in illa est

Quae volumus: quid me accusas? Si displicet actus

Quem gero agente Deo, prius est si fas reus autor

Cui placet aut formare meos, aut vertere sensus. 130

Nam mea si reputes quae pristina, quae tibi nota,

Sponte fatebor eum modo me non esse sub illo

Tempore qui fuerim, quo non perversus habebar,

Et perversus eram, falsi caligine cernens,

Stulta Dei sapiens, et mortis pabula vivens. 135

Quo magis ignosci mihi fas, quia promtius ex hoc,

Agnosci datur, a summo Genitore novari,

Quod non more meo geritur; non arbitror, istis

Confessus dicar mutatae in prava notandum

Errorem mentis, quoniam sim sponte professus, 140

Me non mente mea vitam mutasse priorem.

Mens nova me fateor cepit, mens non mea quondam,

Sed mea nunc autore Deo, qui si quid in actu

Ingeniove meo sua dignum ad munia vidit,

Gratia prima tibi, tibi gloria debita cedet, 145

Cujus praeceptis partum est quod Christus amaret.

Quare gratandum magis est tibi quam queritandum,

Quod tuus ille, tuis studiis et moribus ortus,

Paulinus, cui te non inficiare parentem

Nec modo, cum credis perversum, sic mea verti 150

Consilia, ut sim promeritus Christi fore, dum sum

Ausonii; feret ille tuae sua praemia laudi,

Deque tua primum tibi deferet arbore fructum.

Unde precor meliora putes, nec maxima perdas.

Praemia, detestando tuis bona fontibus orta. 155

Non etenim mihi mens vaga, sed neque participantum

Vita fugax hominum, Lyciae qua scribis in antris

Pegaseum vixisse equitem, licet avia multi

Numine agente colant, clari velut ante sophorum

Pro studiis Musisque suis: ut nunc quoque castis 160

Qui Christum sumsere animis agitare frequentant

Non inopes animi, neque de feritate legentes

Desertis habitare locis, sed in ardua versi

Sidera, spectantesque Deum, verique profunda

Perspicere intenti; de vanis libera curis 165

Otia amant; strepitusque fori, rerumque tumultus,

Cunctaque divinis inimica negotia donis,

Et Christi imperiis et amore salutis, abhorrent.

Speque fideque Deum sponsa mercede sequuntur,

Quam referet certus non desperantibus autor, 170

Si modo non vincant vacuis praesentia rebus;

Quaeque videt spernat, quae non videt ut mereatur,

Secreta ignitus penetrans coelestia sensus.

Namque caduca patent nostris, aeterna negantur

Visibus, et nunc spe sequimur quod mente videmus, 175

Spernentes varias rerum spectacula formas,

Et male corporeos bona sollicitantia visus.

Attamen haec sedisse illis sententia visa est,

Tota quibus jam lux patuit verique bonique,

Venturi aeternum secli, et praesentis inane. 180

At mihi non eadem cui gloria, cur eadem sit

Fama? fides voti par est, sed amoena colenti,

Nunc etiam et blanda posito locupletis in acta

Littoris, unde haec jam tam festinata locorum,

Invidia est? Utinam justus me carpere livor 185

Incipiat, Christi sub nomine probra placebunt.

Non patitur tenerum mens Numine firma pudorem,

Et laus hic contemta redit mihi judice Christo.

Ne me igitur, venerande parens, his ut male versum

Increpites studiis, neque me vel conjuge carpas, 190

Vel mentis vitio: non anxia Bellerophontis

Mens est, nec Tanaquil mihi, sed Lucretia conjux.

Nec mihi nunc patrii est (ut vis) oblivio coeli,

Qui summum suspecto Patrem, quem qui colit unum,

Hic vere memor est coeli. Crede ergo, pater, nos 195

Nec coeli immemores, nec vivere mentis egentes,

Humanisque agitare locis; studia ipsa piorum

Testantur mores hominum: nec enim impia summum

Gens poterit novisse Deum; sint multa locorum,

Multa hominum studiis inculta, expertia legum, 200

Quae regio agresti ritu caret? Aut quid honestis

Improbitas aliena nocet? Quid tu mihi vastos

Vasconiae saltus, et ninguida Pyrenaei

Objicis hospitia, in primo quasi limine fixus

Hispanae regionis agam, nec sit locus usquam 205

Rure vel urbe mihi, summum qua dives in orbem

Usque patet mersos spectans Hispania soles?

Sed fuerit fortuna, jugis habitasse latronum:

Non lare barbarico rigui, mutatus in ipsos,

Inter quos habui socia feritate, colonos.

210

Non recipit mens pura malum, neque levibus haerent

Inspersae fibris maculae: sic Vascone saltu

Quisquis agit purus sceleris vitam inter iniquos,

Nulla ab inhumano morum contagia ducit

Hospite. Sed mihi cur sit ab illo nomine crimen, 215

Qui diversa colo, ut colui, loca juncta superbis

Urbibus, et laetis hominum celeberrima cultis?

Ac si Vasconicis mihi vita fuisset in oris:

Cur non more meo potius formata, ferinos

Poneret in nostros migrans gens barbara ritus? 220

Nam quod in aversis habitacula ponis Hiberis

Urbibus, et deserta tuo legis oppida versu,

Montanamque mihi Calagurrim et Bilbilim acutis

Pendentem scopulis, collemque jacentis Herdae

Exprobras, velut his habitem laris exsul et urbis 225

Extra hominum tecta atque vias: an credis Hiberae

Has telluris opes, Hispani nescius orbis,

Quo gravis ille poli sub pondere constitit Atlas,

Ultima nunc ejus mons portio metaque terrae

Discludit bimarem celso qui vertice Calpen? 230

Bilbilis huic tantum, Calagurris, Ilerda notatur,

Caesarea est Augusta cui, cui Barcino amoena,

Et capite insigni despectans Tarraco pontum.

Quid numerem egregias terris et moenibus urbes,

Qua geminum felix Hispania tendit in aequor, 235

Qua Betis Oceanum, Thyrrenumque auget Hiberus,

Lataque distantis pelagi divortia complet,

Orbe suo finem ponens in limite mundi?

An tibi, mi domine illustris, si scribere sit mens,

Qua regione habites, placeat reticere nitentem 240

Burdigalam, et piceos malis describere Boios?

Cumque Marojalicis tua prodigis otia thermis,

Inter et umbrosos donas tibi vivere lucos,

Laeta locis, et mira colens habitacula tectis:

Nigrantesne casas et texta mapalia culmo, 245

Dignaque f pellitis habitas deserta Bigerris?

Quique superba tuae contemnis moenia Romae

Consul, arenosos num dedignare Vasatas?

Vel quia Pictonicis tibi fertile rus viret arvis,

Rauranum Ausonias huc devexisse curules

Conquerar; et trabeam veteri sordescere panno?

Quae tamen augusta Latiaris in urbe Quirini

Caesareas inter parili titulo palmatas

Fulget in attrito longum venerabilis auro,

Florentem retinens meriti vivacis honorem.

255

Aut cum Lucani retineris culmine fundi,

Aemula Romuleis habitans fastigia tectis,

Materiam praebente loco, qui proxima signat,

In Condatino diceris degere vico?

Multa jocis pateant; liceat quoque ludere fictis. 260

Sed lingua mulcente gravem interlidere dentem,

Ludere blanditiis urentibus, et male dulces

Fermentare jocos satirae mordacis aceto,

Saepe poetarum, numquam decet esse parentum.

Namque - fides pietasque petunt, ut quod mala nectens, 265

Insinuat castis fama auribus, hoc bona voti

Mens patris affigi, fixumque haerescere cordi

Non sinat, ut vulgus scaevo rumore malignum.

Ante habitos mores, non semper, flectere, vitam

Crimen habet: namque est laudi bene vertere. Cum me 270

Immutatum audis, studium officiumque require.

Si pravo rectum, si relligiosa profanis,

Luxurie parcum, turpi mutatur honestum;

Segnis, iners, obscurus ago: miserere sodalis

In mala perversi: blandum licet ira parentem 275

Excitet, ut lapsum rectis instauret amicum

Moribus, et monitu reparet meliora severo.

At si forte itidem, quod legi, et quod sequor, audis,

Corda pio vovisse Deo, venerabile Christi

Imperium docili pro credulitate sequentem, 280

Persuasumque Dei monitis, aeterna parari

Praemia mortali, damnis praesentibus emta,

Non reor id sano sic displicuisse parenti,

Mentis ut errorem credat, sic vivere Christo,

Ut Christus sanxit. Juvat hoc, nec poenitet hujus 285

Erroris, stultus diversa sequentibus esse

Nil moror, aeterno mea dum sententia Regi

Sit sapiens. Breve quidquid homo est, ut corporis aegri,

Temporis occidui, et sine Christo pulvis et umbra:

Quod probat aut damnat, tanti est, quanti arbiter ipse. 290

Ipse obit, atque illi suus est comitabilis error,

Cumque suo moriens sententia judice transit.

At nisi, dum tempus praesens datur, anxia nobis

Cura sit ad Domini praeceptum vivere Christi,

Sera erit exutis homini querimonia membris, 295

Dum levia humanae metuit convicia linguae,

Non timuisse graves divini judicis iras,

Quem Patris aeterni solio dextraque sedentem

Omnibus impositum Regem, et labentibus annis

Venturum, ut cunctas aequato examine gentes 300

Judicet, et variis referat sua praemia gestis,

Credo equidem et metuens studio properante laboro;

Si qua datur, ne morte prius quam crimine solvar.

Hujus in adventum trepidis mihi credula fibris

Corda tremunt, gestitque anima, id jam cauta futuri, 305

Praemetuens ne vincta aegris pro corpore curis,

Ponderibusque gravis rerum, si forte recluso

Increpitet tuba vasta polo, non possit in auras

Regis ad occursum levibus se tollere pennis,

Inter honora volans sanctorum millia coelo, 310

Qui per inane leves, neque mundi compede vinctos

Ardua in astra pedes facili molimine tollent,

Et teneris vecti per sidera nubibus ibunt,

Coelestem ut medio venerentur in aere Regem,

Claraque adorato conjungant agmina Christo. 315

Hic metus est, labor iste, dies ne me ultimus atris

Sopitum tenebris sterili deprendat in actu,

Tempora sub vacuis ducentem perdita curis.

Nam quid agam? Lentis si dum conniveo votis,

Christus ab aetheria mihi proditus arce coruscet, 320

Et subitis Domini coelo venientis aperto

Praestrictus radiis, obscura et tristia noctis

Subfugia illato confusus lumine quaeram?

Quod mihi ne pareret vel diffidentia veri,

Vel praesentis amor vitae, rerumque voluptas,

Curarumve labor, placuit praevertere casus 325 Proposito, et curas finire superstite vita;

Commissisque Deo ventura in secula rebus,

Exspectare trucem securo pectore mortem.

Si placet hoc, gratare tui spe divite amici: 330

Si contra est, Christo tantum me linque probari.

Secundae Ausonii epistolae respondet carmine sequenti.

Continuata meae durare silentia linguae,

Te numquam tacito memoras; placitamque latebris

Desidiam exprobras; neglectaeque insuper addis

Crimen amicitiae; formidatamque jugalem

Objicis, et durum jacis in mea viscera versum. 5

Parce, precor, lacerare tuum, nec amara paternis

Admiscere velis, ceu melli absinthia, verbis.

Cura mihi semper fuit, et manet, officiis te

Omnibus excolere, affectu observare fideli.

Non umquam tenui saltem tua gratia naevo 10

Commaculata mihi est; ipso te laedere vultu,

Semper et incauta timui violare figura.

Cumque tua accessi venerans, mea cautius ora

Composui, et laeto formavi lumine frontem;

Ne qua vel a tacito contractam pectore nubem 15

Duceret in sanctum suspicio falsa parentem.

Hoc mea te domus exemplo coluitque colitque,

Inque tuo tantus nobis consensus amore est,

Quantus et in Christo connexa mente colendo.

Quis tua, quaeso, tuis obduxit pectora livor? 20

Quo rumore pias facilis tibi fama per aures

Irrupit pepulitque animum contraque vetustam

Experta pietate fidem nova vulnera movit,

Laederet ut natis placidum malesuada parentem?

Sed mihi non fictae mens conscia simplicitatis, 25

Nec patris inculti pietas rea, respuit omne

Immeritum, et falso perstringi crimine non fert;

Immunis vero gravius violatur iniquo

Vulnere, tam tenera offensae, quam libera culpae.

Discussisse jugum quereris me, quo tibi doctis 30

Junctus eram studiis. Hoc nec gestasse quidem me

Assero: namque pares subeunt juga: nemo valentes

Copulat infirmis; neque sunt concordia frena,

Si sit compulsis mensura jugalibus impar.

Si vitulum tauro, vel equum commitis onagro, 35

Si confers fulicas cygnis, et aedona parrae;

Castaneis corylos, aequas viburna cupressis,

Me compone tibi: vix Tullius et Maro tecum,

Sustineant aequale jugum; si jungar amore,

Hoc tantum tibi me jactare audebo jugalem; 40

Quo modicum sociis magno contendit habenis

Dulcis amicitia aeterno mihi foedere tecum,

Et paribus semper redamandi legibus aequa.

Hoc nostra cervice jugum non scaeva resolvit

Fabula, non terris absentia longa diremit. 45

Nec perimet, toto licet abstrahar orbe, vel aevo.

Numquam animo divisus agam; prius ipsa recedet

Corpore vita meo, quam vester pectore vultus.

Ego te per omne, quod datum mortalibus

Et destinatum seculum est, 50

Claudente donec continebor corpore,

Discernar orbe quolibet,

Nec orbe longe, nec remotum lumine,

Tenebo fibris insitum,

Videbo corde, mente complectar pia 55

Ubique praesentem mihi.

Et cum solutus corporali carcere,

Terraque provolavero,

Quo me locarit axe communis Pater,

Illic quoque te animo geram. 60

Neque finis idem qui meo me corpore,

Et amore laxabit tui.

Mens quippe, lapsis quae superstes artubus

De stirpe durat coeliti,

Sensus necesse est simul et affectus suos 65

Teneat aeque ut vitam suam;

Et ut mori, sic oblivisci non capit,

Perenne viva et memor.

Inclite Confessor, meritis et nomine Felix,

Mens pietate potens, summi mens accola coeli,

Nec minus in totis experta potentia terris,

Qui Dominum Christum constanti voce professus,

Contemnendo truces meruisti evadere poenas, 5

Devotamque animam tormenta per omnia Christo,

Sponte tua jussus laxatis reddere membris,

Liquisti vacuos rabidis lictoribus artus,

Vectus in aethereum sine sanguine martyr honorem,

O pater, o domine, indignis licet, annue servis, 10

Ut tandem, hanc fragili trahimus dum corpore vitam,

Sedibus optatis, et qua requiescis in aula,

Hunc liceat celebrare diem, pia reddere coram

Vota, et gaudentes inter gaudere tumultus.

Sit jam, quaeso, satis merita impietate tulisse 15

Hanc poenam tot jam quot te sine viximus, annis,

Sede tua procul, heu! quamvis non mente remoti.

Jam desideriis immenso tempore fessis

Consule: jam vel sero memor miserere tuorum:

Perque orbem, magni qui nos procul aequore ponti 20

Disparat, obtritis quae nos inimica retardant,

Pande vias faciles: et, si properantibus ad te

Invidus hostis obest, objecta repagula pelle

Fortior adversis, et amicos provehe cursus.

Seu placeat telluris iter, comes aggere tuto 25

Esto tuis; seu magna tui fiducia longo

Suadeat ire mari, da currere mollibus undis,

Et famulis famulos a puppi suggere ventos,

Ut Campana simul Christo duce littora vecti,

Ad tua mox alacri rapiamur culmina cursu,

Inque tuo placidus nobis sit limine portus. 30

Illic dulce jugum, leve onus, blandumque feremus

Servitium sub te domino; etsi justus iniquis

Non egeas servis, tamen et patiere, et amabis

Qualescumque tibi Christo donante dicatos,

Et foribus servire tuis, tua limina mane 35

Munditie curare sines; et nocte vicissim

Excubiis servare piis; et munere in isto

Claudere promeritam defesso corpore vitam.

Felix, hoc merito, quod nomine; nomine et idem,

Qui merito; redit alma dies qua te sibi summus

Adscivit patriam confessum Christus in aulam,

Tempus adest plenis grates tibi fundere votis.

O pater, o domine, indignis licet optime servis, 5

Tandem exoratum est, inter tua limina nobis

Natalem celebrare tuum. Tria tempore longo

Lustra cucurrerunt ex quo sollemnibus istis

Coram vota tibi coram mea corda dicavi,

Ex illo qui me terraque marique labores 10

Distulerint a sede tua procul orbe remoto,

Novisti; nam te mihi semper ubique propinquum,

Inter dura viae, vitaeque incerta, vocavi.

Et maria intravi duce te, quia cura pericli

Cessit amore tui, nec te sine: nam tua sensi 15

Praesidia, in Domino superans maris aspera Christo:

Semper eo et terris te propter tutus et undis.

(Hunc, precor, aeterna pietate et pace serenum

Posce tuis, cujus magno stas nomine Felix.

Nunc juvat effusas in gaudia solvere mentes: 20

Cara dies tandem quoniam hic praesentibus orta est,

Semper et aeternum nobis celebrata per orbem,

Quae te sacravit terris et contulit astris.)

Ecce vias vario plebs discolor agmine pingit:

Urbes innumeras una miramur in urbe. 25

O felix Felice tuo tibi praesule Nola,

Inclita cive sacro, coelesti firma patrono,

Postque ipsam titulos Romam sortita secundos.

Quae prius imperio tantum, et victricibus armis,

Nunc et apostolicis terrarum est prima sepulcris.

30

Sis bonus o felixque tuis, Dominumque potentem

Exores, liceat placati munere Christi,

Post pelagi fluctus, mundi quoque fluctibus actis,

In statione tua placido consistere portu.

Hoc bene subductam religavi littore classem; 35

In te compositae mihi fixa sit anchora vitae.

Venit festa dies coelo, celeberrima terris,

Natalem Felicis agens, qua corpore terris

Occidit, et Christo superis est natus in astris,

Coelestem nanctus sine sanguine martyr honorem.

Nam Confessor obit, poenas non sponte lucratus, 5

Acceptante Deo fidam pro sanguine mentem;

Qui cordis taciti scrutator, ferre paratos

Aequiparat passis, sat habens interna probasse,

Supplicium carnis justa pietate remittit,

Martyrium sine caede placet, si promta ferendi 10

Mensque fidesque Deo caleat, passura voluntas

Sufficit, et summa est meriti, testatio voti.

Ergo dies, tanto quae munere rettulit alto

Felicem coelo, sacris sollemnibus ista est:

Nam post solstitium, quo Christus corpore natus 15

Sole novo gelidae mutavit tempora brumae,

Atque salutiferum praestans mortalibus ortum.

Procedente die secum decrescere noctes

Jussit, ab hoc quae lux oritur vicesima nobis

Sidereum meriti signat Felicis honorem. 20

Denique nil impar his, qui fudere cruorem,

Testibus, et titulo simul et virtute recepta,

Martyris ostendit meritum, cum jure potenti

Daemonas exercet, devinctaque corpora solvit.

Nam sibi Felicem caecis incumbere poenis, 25

Pestiferi proceres tristi clamore fatentur,

Occultasque cruces gemitu testantur aperto,

Velatumque oculis mortalibus, at manifestum

Auribus et multo praesentem numine produnt,

Cum captiva intra deprensi corpora, Christum 30

In sancto fulgere suo clamantque probantque,

Membrorum incussu tremuli, capitumque rotatu,

Tormentisque suis, sed non sua corpora torquent,

Clamantes proprios aliena per ora dolores

Orantum veniam: latet ultor, poena videtur. 35

Tum si quos graviore malo violentior hostis

Vinxerit, ista dies divino munere solvit.

Cernere tunc passim est sacra purgata medela

Pectora liminibus sterni, jam mente refectos,

Gratantes jam voce sua: concurrit hiantum 40

Turba tremens hominum; mixtae inter gaudia cunctis

Prosiliunt lacrymae: praesens Deus omnibus illic

Creditur: immensi Felix est gloria Christi.

Alma dies magnis celebratur coetibus, omnes

Vota dicant sacris rata postibus; omnia gaudent 45

Terrarum et coeli, ridere videtur apertis

Aethra polis: vernum spirare silentibus aurae

Flatibus, et laetum plaga cingere lactea coelum.

Nec modus est populis coeuntibus agmine denso,

Nec requies, properant in lucem a nocte, diemque 50

Exspectare piget, votis avidis mora noctis

Rumpitur, et noctem flammis funalia vincunt,

Stipatam multis unam juvat urbibus urbem

Cernere, totque uno compulsa examina voto.

Lucani coeunt populi, coit Appula pubes, 55

Et Calabri, et cuncti quos adluit aestus uterque,

Qui laeva et dextra Latium circumsonat unda:

Et qua bis ternas Campania laeta per urbes

Ceu propriis gaudet festis, quos moenibus amplis

Dives habet Capua, et quos pulcra Neapolis, aut quos 60

Gaurus alit, laeta exercent qui Massica, quique

Ufentem Sarnumque bibunt, qui sicca Tanagri,

Quique colunt rigui felicia culta Galesi,

Quos Atina potens, quos mater Aricia mittit.

Ipsaque coelestum sacris procerum monimentis 65

Roma Petro Pauloque potens, rarescere gaudet

Hujus honore diei, portaeque ex ore Capenae

Millia profundens ad amicae moenia Nolae,

Dimittit duodena decem per millia denso

Agmine: confertis longe latet Appia turbis. 70

Nec minus, ex alia populis regione profectis,

Aspera montosae carpuntur strata Latinae,

Quos Praeneste altum, quos fertile pascit Aquinum:

Quosque suburbanis vetus Ardea mittit ab oris,

Quique urbem liquere Cales, geminumque Teanum, 75

Quam gravis Auruncus, vel quam colit Appulus asper:

Huc et olivifero concurrit turba Venafro,

Oppida Samnites duri montana relinquunt.

Vicit iter durum pietas, amor omnia Christi

Vincit, et alma fides: animisque locisque rigentes 80

Suadet acerba pati, simul aspera ponera corda.

Una dies cunctos vocat, una et Nola receptat,

Totaque plena suis, spatiosaque limina cunctis;

Credas innumeris ut moenia dilatari.

Hospitibus, sic Nola assurgit imagine Romae. 85

Tu quoque post Urbem titulos sortita secundos?

Nam prius imperio tantum et victricibus armis,

Nunc et apostolicis terrarum est prima sepulcris.

Tu quoque perpetuas duplici sub honore coronas,

Ante sacerdotis, post martyris, omne per aevum 90

Felicis complexa tui, gemino bene coelum

Contingis merito divini mater amici.

Te prius alma pio celebrans altaria cultu

Presbyter instituit, placido et moderamine rexit.

Hinc quoque perpetuo decorat te nomine Felix. 95

Namque tuo meritum in gremio sacratus honorem,

Ducit odorifero pia conditus ossa sepulcro.

Aurea nunc niveis ornantur limina velis,

Clara coronantur densis altaria lychnis.

Lumina ceratis adolentur odora papyris, 100

Nocte dieque micant, sic nox splendore diei

Fulget: et ipsa dies coelesti illustris honore,

Plus micat innumeris lucem geminata lucernis.

Nos quoque felices, quibus istum cernere coram

Et celebrare diem datur, et spectare patroni 105

Praemia, praestantique suis tam grandia Christo

Gratari, et laetos inter gaudere tumultus.

Ferte Deo, pueri, laudem, pia solvite vota,

Et pariter castis date carmina festa choreis,

Spargite flore solum, praetexite limina sertis: 110

Purpureum ver spiret hiems, sit floreus annus

Ante diem, sancto cedat natura diei.

Martyris ad tumulum debes et terra coronas.

Ast illum superi sacra gloria luminis ambit,

Florentem gemina belli pacisque corona. 115

Hunc, precor, aeterna nobiscum pace serenum

Posce diem, hoc iterum liceat gaudere reverso,

Annuaque hic et vota tuis et carmina festis

Reddere placati tranquillo numine Christi.

Hic amor, hic labor est nobis; haec vota tuorum 120

Suscipe, commendaque Deo, ut cum sedula cura

Servitium nostrum longo tibi penderit aevo,

Tunc demum placidos pietate laboris alumnos

Absolvas mittente manu; positasque tuorum

Ante tuos vultus animas vectare paterno 125

Ne renuas gremio Domini fulgentis ad ora:

Quem bonitate pium, sed majestate tremendum,

Exora, ut precibus plenis meritisque redonet

Debita nostra tuis, cum tu quoque magna piorum

Portio, regnantem Felix comitaberis Agnum: 130

Posce ovium grege nos statui, ut sententia summi

Judicis hoc quoque nos iterum tibi munere donet,

Ne male gratatis laevos adjudicet hoedis,

Sed potius dextra positos in parte, salutis

Munifico pecori, laudatisque adgreget agnis.

135

Annua vota mihi remeant, simul annua linguae

Debita, natalis tuus, o clarissime Christo

Felix, natali proprio mihi carior; in quo

Quamlibet innumeris sint gaudia publica turbis.

Est aliquid speciale tuis, quod nos tibi Christus 5

Esse dedit, viles caro largitus amico.

Non quia tu dignus famulis tam vilibus esses,

Aeternis dignate Deo comes ire triumphis;

Sed quia nos inopes justi indignosque salutis

Sic voluit ditare Pater bonus, ut male dites 10

Criminibus versa in melius vice divitiarum,

Pro cunctis opibus cunctisque affectibus, et pro

Nobilibus titulis et honoribus omnia vanis,

Felicem caperemus opes, patriamque, domumque.

Tu pater, et patria, et domus, et substantia nobis, 15

In gremium translata tuum cunabula nostra,

Et tuus est nobis nido sinus, hoc bene foti

Crescimus, inque aliam mutantes corpora formam,

Terrena exuimur stirpe, et subeuntibus alis

Vertimur in volucres divini semine verbi. 20

Te relevante jugum Christi leve noscimus, in te

Blandus et indignis, et dulcis Christus amaris.

Ista dies ergo et nobis sollemnis habenda,

Quae tibi natalis: quia te mala nostra abolente

Occidimus mundo, nascamur ut in bona Christo. 25

Surge igitur cithara, et totis intendere fibris,

Excita vis animae tacito mea viscera cantu,

Non tacita cordis testudine, dentibus ictis,

Pulset amor linguae, plectro lyra personet oris.

Non ego Castalidas vatum phantasmata Musas, 30

Nec surdum Aonia Phoebum de rupe ciebo,

Carminis incentor Christus mihi: munere Christi

Audeo peccator sanctum et coelestia fari.

Nec tibi difficile, Omnipotens, mea solvere doctis

Ora modis, qui muta loqui, fluere arida, solvi 35

Dura jubes. Tu namque asinam reboare loquendo,

Perfectamque tibi lactentes condere laudem

Fecisti, et solidam solvisti in flumina rupem,

Et terram sine aqua subitis manere fluentis

Jussisti, deserta rigans in spem populorum, 40

In quorum arentes animas pia gratia fluxit,

Quos Christus vivo manans petra fonte refecit.

Unde ego pars hominum minima, isto munere fretus,

Roris, Christe, tui vivos precor aridus haustus.

De verbum de fonte tuo; tua non queo fari 45

Te sine; namque tui laus martyris, et tua laus est,

Qui facis Omnipotens homines divina valere,

Fortiaque infirmis superans, de carne triumphas,

Aerios proceres vincens in corpore nostro.

Quare ades, ut duce te repetens ab origine pergam 50

Felicem narrare tuum, cui nobile ductum

Ex Oriente genus: nec enim magis altera tellus

Felicis patriam decuit, quam quae patriarchas,

Quaeque pios tulerat, Christi sacra vasa, prophetas.

Unde et apostolicis fundens sua flumina linguis, 55

Totum Evangelii sonus emanavit in orbem.

Debitus inde Deo Felix, genitore profecto

Italiam necdum genitus, tamen in patre venit:

Civis ut affectu nostris oriretur in oris;

Nec cuiquam natum nisi nobis se meminisset. 60

Sic pater Abraham Domini praecepta secutus,

Mutavit patrias externo cespite terras,

Deposuitque sacrum Chananaeis semen in arvis;

Unde peregrinas subeunte propagine terras,

Mystica Felicem nobis transmisit origo, 65

Quem perfecta fides illa radice profectum

Prodidit, ut nobis esset pia vena fidei.

Felix nunc etiam posita cum carne quiescit,

Spiritus in Christo vivens, operantibus altae

Virtutis meritis Abrahae semine mutat 70

Duritiam lapidum, quos suscitat in bona vitae.

Hac igitur genitore Syro generatus in urbe,

Dilectam coluit patriae sub imagine Nolam,

Sede beans placita: multoque relictus in auro,

Dives opum viguit, quamvis non unicus heres. 75

Hermia cum fratre sui cognomine patris

Terrenas divisit opes; coelestia solus

Obtinuit Felix; geminos sententia discors

Divisit fratres: Hermiam mundus abegit,

Felicem Christus sibi sustulit: ille caduca 80

Maluit, hic solida: praesentibus ille cohaesit,

Iste solum coelo vertit, patrimonia regnis:

Ille heres tantum proprii patris, iste coheres

Christi. Sed quis tam variam miretur ab uno

Sanguine progeniem, veterum inter sancta parentum 85

Pignora qui relegat populorum stirpe duorum

Fecundam pugnas uteri doluisse Rebeccam

Conquestamque Deo gravidi luctamina ventris?

Cum jam tunc fremeret sanctae intra viscera matris,

Quae nunc intra uterum mundi discordia saevit. 90

Hispida Judaeis hirti sectantibus Esau

Perfidia, addictis populo servire minori.

At nobis laevem per lenia pacis Iacob,

Qua via lucis agit, meliore sequentibus ortu.

Ergo pari dispar fratrum de sanguine sanguis: 95

Hermias, velut asper Edom terrena secutus,

Squaluit in vacua captivus imagine mundi,

Duraque Idumaei praelegit rura parentis,

-In gladio vivens proprio, vanaeque laborem

Militiae sterilem tolerans, qui Caesaris armis 100

Succubuit, privatus agens ad munia Christi.

At meus aeterni satus arma capessere Regis,

In patris Israel migravit nomina Felix:

Seseque a puero pia mens coelestibus edens,

Instituit servire Deo; nec gratia pauper 105

Adfuit, et quantum sitiebat corde capaci

Lucis hians animus, tam largiter influa traxit

Dona Dei. Primis lector servivit in annis.

Inde gradum cepit, cui munus voce fideli

Adjurare malos, et sacris pellere verbis. 110

Quod quia perspicua meriti virtute gerebat,

Jure sacerdotis veneranda insignia nanctus;

Mente loco digna meritum decoravit honorem.

Sed ne sola sacrum caput infula comeret illi,

Exstitit et potior geminandae causa coronae. 115

Dira profanorum rabies exorta furorum;

Cum pia sacrilego quateretur Eclesia bello,

Praecipueque illos populo deposceret omni

Impietas, quorum pietas insignior esset:

Tunc senior sanctis Nolanam legibus urbem 120

Maximus e placido formabat episcopus ore,

Presbytero Felice potens; quem mente paterna

Complexus veluti natum, sedisque fovebat

Heredem; subita sed tempestate fugatus,

Non cedente fide, petiit deserta locorum. 125

Tunc magis atque magis, quaesito antistite, felix

Claruit oppositus gladiis, solusque fidei

Invidia affectus: nec spectabatur honore;

Major honore fides tantum quia causa fidei.

Tunc petitur, sua cum draco lividus excitat arma, 130

Proruere id cupiens, quo surgimus, et cadit ipse.

Ergo truces poenas, fugiente antistite, solus,

Vel primus de plebe, quasi de corpore vertex,

Competitur Felix.

Hunc omnes vincere certant;

Et quasi praecelsam obsessis in moenibus arcem 135

Facta mole petunt; cujus munimine victo

Cetera jam facili cadat urbs prostrata ruina.

O digna infidis dementia! creditur uno

Exstinguenda fides, totus quam credidit orbis.

Heu misera impietas! infernis caeca tenebris, 140

Quo ruis? in quem tela moves? an credis in uno

Mortali constare Deum? Et, si corpora solvas,

Vim simul et mentem divinam posse aboleri?

Quae mundi per membra meat, qua nasceris ipse,

Indignusque aleris, cujus de numine pendet 145

Vincere vel vinci; cujus virtute vel unus

Fortior innumeris: pietate armatus inermi,

Armatos ferro, sed inermes pectora Christo,

Prosternit superante fide, quae conscia veri

Coelestis, vitam praesenti monte futuram 150

Comparat, et victo victricem corpore mentem

Laeta Deo referens gaudentibus invehit astris.

Quid juvat ergo pium tanta quod mole furoris

Felicem vesane petis? manet intus operto

Mens invicta Deo; nec jam tibi sola resistit 155

Terreni natura hominis; Deus ipse repugnat

Quem petis, atque tuis serpens antique venenis

Ipse offert se per famulorum corpora Christus,

Teque tuis nectens laqueis, in caede suorum

Sternit, per mortis speciem de morte triumphans. 160

Sed fera corda suus stimulis furialibus error

Sanguinea flagrare siti, sanctumque cruorem

Urgebat, veluti sceleris deposcere palmam.

Ergo ubi sacrilegos excepit Nola furores,

Intentosque piis expavit civibus enses, 165

Quaeritur excussa Felix venerandus in urbe.

Nec refugit, celso jam spirans sidera flatu,

Et tacitis acuens stimulis in praelia mentem,

Impavidus trepidum sorvabat pastor ovile,

Exemplo Domini, promptus dare pro grege vitam. 170

Ergo alacer saevos perstat quasi murus in hostes;

Et canis, florente fide, revirescit in annis,

Totus in astra animo, Christi memor, immemor aevi,

Corde Deum gestans, et plenus pectora Christo.

Nec jam se capit ipse; sacer majorque videri, 175

Sidereumque oculis et honorem fulgere vultu.

Illicet arripitur gaudens; saevisque furentum

Protrahitur manibus, sed (qui mos hostis iniqui,

Cui potior labor est animas quam corpora nostra

Perdere), dilatum gladio terroribus ante 180

Tentat, et in mortem surgit gradibus poenarum.

Tous les livres