Philosophia mundi (page 2)

Guillaume de Conches · Philosophie

Texte latin, domaine public · Source : la.wikisource.org — Philosophia_mundi · 3 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

XX. QUID HUMECTUM ANIMAL (suite)

Ne abhorreas nomen, quod isti et illi dicuntur daemones quasi scientes, cum isti et illi angeli dicantur, unde dicitur bonus angelus et malus. Inferiorem partem mundi, i. e. terram, habitat animal rationale, mortale, i. e. homo, de quo in loco suo dicemus.

XXI. UTRUM CORPORA SINT VEL SPIRITUS

De praedictis daemonibus quaeritur, utrum corpora habeant, cum animalia sint et omne animal dicatur corpus, an sint spiritus ut ait propheta: "Qui facit angelos suos spiritus". Inde dicunt quidam quod corpora sint, sed ita subtilia, quod sensu percipi non possunt. Unde respectu nostrorum corporum, quae spissa et grossa sunt, spiritus dicuntur, quemadmodum aer, quamvis corpus sit, propter subtilitatem vocatur spiritus. Et hoc confirmant auctoritate beati Gregorii, qui in Moralibus de angelis loquens ait: "Comparatione quidem nostrorum corporum spiritus sunt, sed comparatione illius et incircumscripti spiritus corpora sunt dicenda". Hoc iterum probant auctoritate beati Augustini, qui in Enchiridion quoddam tale ponit capitulum: "Qualia corpora angeli habeant". Alii dicunt illos non esse corpora, sed spiritus. Sed qui ubique non sunt et de loco ad locum moventur, comparatione summi spiritus, qui ubique totus et integer est, a beato Gregorio corpora dicti sunt. Nec inde sequitur, quod corpora sint, sicut est illud "Sapientia huius mundi stultitia est apud deum": non quia deus sapientiam huius mundi stultitiam reputet, sed quia ad comparationem divinae sapientiae stultitia est. Nec tamen ideo sequitur, quod sit stultitia. De illo capitulo beati Augustini "Qualia corpora habeant angeli" dicunt beatum Augustinum loqui ibi de corporibus, quae assumunt, quando hominibus apparent, utrum vera sint corpora an non, nec tamen ideo dicit ea esse corpora.

Nos vero plus illorum sententiae accedimus, qui dicunt esse spiritus. Nec videatur alicui inconveniens, quod Plato dicit duo genera esse calodaemonum cum divina scriptura dicat novem esse ordines angelorum. Plato enim divisit ea secundum loca, sed divina pagina iuxta officia. In duobus ergo illis generibus continentur novem ordines et e converso.

Post tractatum de creatore et anima mundi et de daemonibus, restat tractare de anima hominis; sed quia de homine locuturi sumus, usque ad illum locum loqui de eius anima differamus, ut sit unus et continuus de homine tractatus.

XXII. DE ELEMENTIS

Hactenus de illis quae sunt et non videntur nostra disseruit oratio; nunc ad ea quae sunt et videntur stilus convertatur. Sed antequam initium dicendi faciamus, petimus, ut si loquentes de visibilibus, probabile et non necessarium dicamus, vel necessarium et non probabile, non inde vituperemur: ut philosophi enim necessarium, etsi non probabile ponimus, ut physici vero probabile, etsi non necessarium adiungimus. Sed illud videatur, si aliqui probabilius inter modernos inde tractaverunt. Tractaturi igitur de eis quae sunt et videntur, quia illa corpora sunt et omnia corpora ex elementis constant, ab elementis sumatur exordium, et ostendamus, quid sit elementum, quare IIII sint elementa nec pauciora, quod fuit chaos elementorum et qualiter solutum.

Elementum ergo, ut ait Constantinus in Pantegni, est simpla et minima pars alicuius corporis simpla ad qualitatem, minima ad quantitatem; cuius expositio talis est: elementum est pars simpla, i. e. cuius non sunt contrariae qualitates. Sed quia †hoc totum videntur† habere ossa et similia, ut removeat illa, addit "minima", i. e. quae ita est pars alicuius, quod nihil est pars eiusdem. Unde litterae per simile dicuntur elementa, quia ita sunt partes syllabae, quod nihil est pars eiusdem. Voluit autem iste Constantinus ex IIII elementis constare humores, ex humoribus partes tam omiomiras, i. e. consimiles ut est caro, ossa, quam organicas, i. e. officiales ut manus, pedes et similia, ex utrisque vero partibus humanum corpus constare. Ergo secundum eum nullum ex his IIII quae videntur et a quibusdam elementa reputata sunt, elementum est, videl. neque terra nec aqua nec aer nec ignis, nullum quippe eorum est simplum qualitate, minimum quantitate. Etenim in terra aliquid est calidi, aliquid frigidi, aliquid sicci, aliquid humidi. Quod quia patens est lippis et tonsoribus, probationem illius praetermittamus, neque enim aperte vera neque aperte falsa probanda sunt, sed de quibus aliqua dubitatio est.

Non est ergo simpla qualitate, minima quantitate, cum ex tam magnis partibus constet: quantae sunt IIII illius partes vel V zonae! Nec ergo elementum est. Similiter de aqua et aere et igne probari potest. Elementa ergo sunt simplae et minimae particulae, quibus haec IIII constant, quae videmus. Quae elementa numquam videntur, sed ratione divisionis intelliguntur. Dividitur enim, ut figuraliter dicatur, humanum corpus in organica, scil. in manus etc., organica vero in omiomira, i. e. consimilia, videl. in particulas carnis et ossis etc., omiomira autem in humores, melancoliam etc., et humores in elementa, i. e. in simplas et minimas particulas. Cuius divisionis pars actu, pars sola ratione et cogitatione, fieri potest, corpus enim humanum in membra, membra in omiomira actus dividere potest, sed omiomira in humores, humores in elementa solus intellectus dividit, quia ut ait Boetius in commentario super Porphyrium "vis est intellectus coniuncta disiungere, disiuncta coniungere".

Sed quaerat aliquis: "Ubi sunt elementa?" Nos vero dicimus: "In compositione humani corporis et aliorum sicut littera est in compositione syllabae, etsi non per se". Sed sunt quidam qui ut rustici nesciunt aliquid esse nisi sensu possint illud comprehendere, quia animalis homo non percipit quae spiritus sunt, cum sapienti plus sint inquirenda insensibilia quam sensibilia.

Cum ergo illae simplae et minimae particulae elementa sint quae est frigida et sicca, terra est; quae frigida et humida, aqua est; quae calida et humida, aer est; quae calida et sicca, ignis est. Cum igitur haec IIII quae videntur ex illis composita sunt, illud in quo particulae frigidae et siccae dominantur, nomine illius elementi dicitur terra; in quo frigidae et humidae, aqua; in quo calidae et siccae, ignis. Si ergo illis digna velimus imponere nomina, particulas praedictas dicamus "elementa", ista IIII quae videntur "elementata".

Sunt quidam, qui neque Constantini scripta neque alterius physici umquam legerunt, ex superbia ab aliquo discere dedignantes, et ex arrogantia quae nesciunt confingentes. Ne nihil dicere videantur, dicunt elementa esse proprietates istorum quae videntur, calorem scil., siccitatem, frigiditatem et humorem. Sed istis physicam velut in partem praedae detrahentibus reclamat eadem ore Platonis vocantis elementa materias, cum nullae qualitates materia alicuius esse possunt. Est etenim materia quod accepta forma transit in aliud. Reclamat item ore Ioannicii qui in Isagogis suis ait aliud esse elementa, aliud commistiones eorum, quae sunt calidae et siccae, et sic de aliis. Iterum reclamat ore Macrobii qui dicit: "Cum in singulis elementis essent diversae qualitates, talem unicuique dedit, ut in eo cui inhaererent, et cognatam et similem reperirent, ut aqua cum terra frigiditatem, aer cum aqua humiditatem, ignis cum aere calorem". Vide ut dixit elementa non esse qualitates, sed qualitates esse in elementis! Si ergo quod alicui inest, diversum est ab eo cui inest, non sunt qualitates elementa.

Sunt alii qui dicunt ista quae videntur esse elementa comprobantes hoc auctoritate Juvenalis qui de gulosis loquens ait: "Gustus per omnia elementa quaerunt", in terra scil. venationes, in aqua pisces, in aere volucres. Et quia ista sententia vera est nec auctoritati Constantini contraria, qualiter cum illa stare possit, exponamus: Constantinus igitur ut physicus de naturis corporum tractans simplices illorum et minimas particulas elementa quasi prima principia vocavit; philosophi vero de creatione mundi agentes, non de naturis singulorum corporum ista IIII quae videntur elementa mundi dixerunt, quia ex istis constat et ista prima creata sunt, deinde ex eis ut elementis cetera omnia vel creata sunt vel creantur vel creabuntur, ut in sequentibus ostendetur. Nulla ergo inter hos contrarietas.

Sed dicunt contra: "Nullum istorum elementum est, quia nullum illorum est, quod ex IIII elementis factum non sit", quod probant sic: in terra aliquid de aqua est, quia aliquid humiditatis inde videmus exire. In eadem est aliquid aeris, quod probat fumus inde evaporans, et aliquid caloris, quod tactu percipimus. Similiter de aliis probant. Hoc idem probant auctoritate Platonis qui ait: "Cum terra transeat in aquam et aqua in terram, quare magis dicatur terra quam aqua?" Nos vero dicimus contra in unoquoque illorum aliquid de aliis esse, nec tamen inde ea esse facta, quia non substantialiter, sed accidentaliter inest. Cum enim terra porosa sit et aquis circumdata, aliquid humoris aquae subintrat eam et aliquid aeris. Cum vero in medio mundi sit et ignis aequaliter ab ea ex omni parte distet, quid mirum si aliquid caloris inde recipiat? Insunt ergo ista terrae accidentaliter, non naturaliter neque ex eis constat. Similiter de aliis licet probare.

Sed quia brevitatem in hoc opere sectamur, quid in aliis de aliis sit et qualiter accidat eis, ingeniis aliorum inquirere dimittamus. Etenim principium a magistro, sed perfectio debet esse ab ingenio.

Quod iterum dicunt Platonem quaesisse, cur magis dicatur terra quam aqua, cum sic dissolvatur, sic intelligimus illum non loqui de elemento ibi, sed de parte elementi quae dissolvitur, numquam enim totum elementum dissolvitur. Dicit ergo id, quod dissolvitur, non esse terram, sed terreum i. e. partem terrae; sed quod remanet retinens proprietates terrae dicit terram et elementum. Sed de hoc deo annuente vitam satis dicemus.

Sunt ergo elementa corporum praedictae particulae, ut ait Constantinus. Sunt autem elementa mundi quae videntur. De quibus huiusmodi tractatus habendus videtur, quare unumquodque factum sit, quare IIII nec pauciora. Sed quia firmior est sententia quae auctoritate sapientis innititur, quid inde Plato senserit, ostendamus. "Divini", inquit, "decoris ratio postulabat talem fieri mundum qui et visum pateretur et tactum". Ac si diceret: "Cum deus sola bonitate, non indigentia, mundum creare disponeret, quippe qui perfectum bonum est, talem voluit illum fieri, qui et videretur et tangeretur, ut homo etiam oculis in rerum creatione et gubernatione divinam potentiam et sapientiam et bonitatem percipiens potentiam timeret, sapientiam veneraretur, bonitatem imitaretur". Deinde subiungit: "Constabat autem nihil posse videri sine ignis beneficio neque tangi sine solido neque solidum esse sine terra". (Quomodo visus sine igne esse non possit nec tangibile sine terra, loquentes de sensibus corporeis ostendemus). Postea addit: "ldcirco iecit deus quasi fundamenta ignem et terram. Sed quoniam in eis sunt contrarietates quippe terra est corpulenta, obtusa, immobilis, ignis acutus, subtilis, mobilis vidit deus sine medio ea iungi non posse et ideo inter ea medium creavit".

Et quia de coniunctione illorum fecimus mentionem, dicamus, quid sit commistio, quid coniunctio contrariorum. Commistio ergo contrariorum est, quando ex duobus ita fit unum, ut neutrum remaneat id quod ante fuerat, ut si calidissimum frigidissimo misceatur, fit tepidum neque calidissimo neque frigidissimo remanente. Coniunctio vero contrariorum est, quando ex duobus ita fit unum quod utrumque remanet quod antea fuerat. Sed hoc in contrariis, habentibus agentes qualitates, sine medio esse non potest; sunt autem agentes qualitates calor, frigiditas; sed quare, loquentes de homine dicemus.

Si enim unum alteri apponatur, repugnant dissolvitque unum aliud. Oportet ergo, ut subsistant, medium esse. Quodsi tale fuerit quod plus habeat se ad unum quam ad aliud, paulatim transibit in aliud, ad quod plus se habet et ita dissolvitur illa coniunctio, ut si inter calidissimum et frigidissimum aliquid ponatur plus se habens ad calidum quam ad frigidum transeunte illo in naturam calidi peribit frigidum et dissolvetur illa coniunctio. Sed si tale fuerit medium, quod aequaliter habeat se ad duo extrema non plus transiens in naturam unius quam alterius, coniunctionem illorum observabit.

Volens ergo praedicta duo elementa non commisceri, sed coniungere, ut utrumque id quod est remaneret, medium inter illa creavit, non unum tantum, sed duo, scil. aquam et aera. Si enim solam aquam inter ea posuisset, cum pius ad terram quam ad ignem se haberet, habet enim commune cum terra corpulentiam, obtusitatem, cum igne mobilitatem, coniunctio illa non duraret. Similiter si solum aera, habet enim commune subtilitatem et mobilitatem cum igne, cum terra obtusitatem.

Sed dicet aliquis: "Etsi unum istorum non sufficeret, potuit deus facere aliud quod sufficeret". Sed dicimus nos non ponere terminum in divina potentia, sed dicimus, de illis quae sunt nullum potuisse sufficere nec iuxta naturam rerum posse esse aliud quod sufficeret.

Sed quia iam ostendimus, quare unum ex istis solum non sufficeret, quare aliquid aliud esse non potest, aperiamus. Cum igitur inter aliqua duo sunt duae contrariae qualitates, quia binarius in duo aequa potest dividi, potest esse aliquid quod unam proprietatem uniuscuiusque retinens in medio sufficiat, ut cum terra et aer duas contrarias habent qualitates (est enim terra frigida et sicca, aer calidus et humidus) aqua habens commune cum terra frigiditatem, cum aere humorem, inter illa sola sufficit. Similiter ignis et aqua contrarias habent qualitates, est quippe ignis calidus et siccus, aqua frigida et humida. Sed quia aer habet commune cum aqua humiditatem, cum igne calorem, inter utramque solus sufficit.

Si vero inter aliqua sint tres contrariae sicut nec ternarius in duo aequa potest dividi, sic nec medium, quod aequaliter habeat se ad ea, potest inveniri, oportet enim quod de uno unam accipiat, de alio duas. Sic enim nec aliter in integra potest dividi ternarius. Qualitas vero per media non dividitur. Non ergo potest esse medium nisi participans una et duabus.

Iterum dicet: "Etsi secundum hanc sinzugiam trium qualitatum unum medium esse non potest, secundum illam, quae fit duabus qualitatibus illud habere potuerunt. Si enim inter ignem et aquam quae contrarias habent qualitates est aer qui participat una unius, una alterius, quare inter ignem et terram quae in sinzugia duarum qualitatum non habent omnino eas contrarias, unum medium quod utriusque unam accipiat, esse non potuit (est enim ignis calidus et siccus, terra frigida et sicca)? Nos vero dicimus nec secundum hanc medium fuisse necessarium, cum in aliquo conveniant, scil. in siccitate, nec esse potuit. Si enim aliquid tale medium esset quod ab utroque aliquid acciperet, vel acciperet ab igne calorem, a terra siccitatem et idem esset in hoc quod ignis; vel a terra frigiditatem, ab igne siccitatem et sic idem esset quod terra; vel ab igne calorem, a terra frigiditatem (praeter hos, ut opinor, nihil potest confingi); sed impossibile est aliquid esse calidum et frigidum.

Cum enim sint IIII elementa et IIII illorum qualitates, inde fiunt VI complexiones, quarum IIII quidem sunt possibiles, duae impossibiles. Sunt autem IIII possibiles: calidum et siccum, calidum et humidum, frigidum et humidum, frigidum et siccum; duae vero impossibiles sunt: calidum et frigidum, humidum et siccum. Duo ergo elementa creator in medio posuit, quia unum praedictis rationibus in medio sufficere non potuit.

Elementorum vero talis est dispositio, quod inferiorem locum obtinet terra, deinde aqua, postea aer, superiorem ignis. Si enim aliquid inferius terra esset, naturaliter gravis, ad illud tenderet (gravia enim naturaliter tendunt deorsum). Si vero aliquid supra ignem, ex levitate ad illud tenderet et dissolvi ab aliis quaereret. Iuxta terram posita est aqua, quia cum naturaliter gravis sit, etsi non quantum terra, secundum locum obtinere debuit. Deinde est aer qui, quia gravior est igne et levior aqua, merito inter utrumque ponitur.

Et quoniam quid sit elementum docuimus et quot sint et quare plura non sint et causam ordinationis signavimus, de chao, i. e. elementorum confusione quae fuit in principio, dicamus communem sententiam proponentes, deinde eam improbantes, ad ultimum nostram rationem confirmantes.

Dicunt omnes fere elementa in prima creatione certa loca non obtinuisse, sed modo simul ascendere, modo simul descendere. Subiungunt etiam rationem, quare: ut creator videl. ostenderet, nisi sua potentia et sapientia et bonitas res ordinaret, quanta rerum confusio foret. Deinde auctoritate Platonis hoc approbant qui in Timeo ait deum ex inordinata iactatione elementa redegisse in ordinem. Nos vero dicimus falsam esse sententiam quam proponunt, non convenientem esse rationem quam inducunt nec bene esse intellectam auctoritatem quam praetendunt. Prius ergo probemus sententiam esse falsam, postea rationem non esse convenientem, deinde auctoritatem non bene intellectam.

Dic ergo, quisquis hoc affirmas: Elementa tunc erant corpora vel non? Si corpora non erant, spiritus vel proprietates spiritus aut corporis erant. Sed neque spiritus neque aliqua proprietas materia esse potest, nec ergo elementa. Corpora igitur erant et loca obtinebant (omne enim corpus in aliquo loco est)? Si in loco erant, vel ubi nunc sunt vel alibi. Sed extra elementa nullus locus est. Erant ergo elementa ubi nunc sunt; etiam si sic non essent disposita ut nunc sunt, in his IIII locis erant. Aliquod ergo obtinebat inferiorem locum, aliquod superiorem, duo media loca. Si ergo, ut affirmas, simul descenderent inferius, cum aliis descenderent; sed non est, quo descenderent. Similiter, si ascenderent superius, cum aliis ascenderent, sed non erat, quo ascenderent. Nec ergo simul ascendebant nec simul descendebant. Falsa est ergo illorum sententia.

Inconveniens vero est ratio quam inducunt, scil. deum ad hoc fecisse, ut ostenderet, quanta rerum confusio foret, nisi bonitas eam ordinaret. Cui ostenderet? Angelo? Sed angelus ex natura et gratia divinam voluntatem cognoscit. Homini? Sed nondum erat homo. Et si, ut homini eam ostenderet facta esset, usque ad hominem servaretur. Sed ante creationem hominis ordinata est. Inconveniens igitur haec est ratio.

Auctoritas vero Platonis non bene ab eis intellecta est. Cum enim dicit Plato deum ex inordinata iactatione elementa reduxisse in ordinem, non ideo dicit, quod umquam inordinate iactarentur. Quis enim locus ullus esset inordinationi deo cuncta disponente? Sed quia esset, nisi sic ut nunc sunt a deo ordinata essent (cum enim terra naturaliter tendat deorsum ignisque sursum, nisi inferiorem locum terra obtineret et ignis superiorem, haec semper quaereret inferiorem, hic superiorem et sic esset inordinata iactatio), hanc redegit creator in ordinem conferendo terrae locum inferiorem, igni superiorem, ut hic non haberet quo descenderet, nec haec quo ascenderet.

Ex inordinata igitur iactatione (non quae fuit, sed esse potuit) deus elementa redegit in ordinem, veluti si monitu alicuius nostri amici aliquid quod contingeret nisi ipse moneret, fugiamus, dicimus "Iste liberavit nos ab hoc malo", non quia hoc malum primum fuisset et postea nos inde liberasset, sed quia nisi iste esset, nobis accidisset.

Tous les livres