Philosophia mundi (page 3)
XXII. DE ELEMENTIS (suite)
Fuerunt in prima creatione ubi nunc sunt, sed non qualia nunc sunt. Etenim terra omnino cooperta erat aquis, aqua vero spissior quam modo sit et ad magnam partem aeris elevata; aer autem spissior quam modo sit et obscurior, quippe cum neque sol neque luna neque aliae stellae essent, quibus illuminaretur. Ignis similiter spissior erat quam modo sit.
Id vero quod terra erat aquis omnino cooperta nec aliquo lumine illustrata nec aedificiis distincta nec suis animalibus repleta; quod aqua et aer spissi et obscuri erant; quod in superioribus stellae non apparebant vocaverunt chaos, i. e. confusionem elementorum. Unde Moyses: "Terra erat inanis et vacua et tenebrae super faciem abyssi".
Hoc chaos sic et dissolutum: cum aqua usque ad maximam partem aeris esset elevata, aer vero spissus et ignis similiter, in ea spissitudine aliquid terreae substantiae et aqueae inerat, quae ex calore ignis et siccitate coagulata et durata corpora stellarum visibilia et lucida creavit. Quod vero in compositione stellarum et de inferioribus et de superioribus elementis aliquid sit dominante tamen superiori, ex hoc potest probari quod visibilia sunt et splendida et mobilia. Quod enim visibilia sunt, ex visibili vel invisibili habent. At ex invisibili nihil potest esse visibile, unde Lucretius: "Ex insensibili ne credas sensile nasci" et Macrobius: "Omnis qualitas geminata crescit, numquam contrarium operatur". Non ergo ex igne vel aere habent, quod visibilia sunt, haec quippe sunt invisibilia; ex visibili ergo, i. e. a terra et aqua. Similiter quod splendida sunt et mobilia ex obscuro et immobili non habent, ergo ex splendido et mobili, scil. ex aere et igne. Facta sunt ergo ex IIII elementis, sed de inferioribus dominatur in eis aqua, de superioribus ignis, et hoc ex effectu probari potest, quod calorem terris conferunt, ad nutrimentum sui humorem attrahunt. Similia namque congaudent similibus.
Hic subiciet aliquis: "Cum in aere sit humor spissior quam esset in igne, et calor, etsi non tantus, quare in aere corpora stellarum facta non sunt?" Nos vero dicimus quod, quamvis aer sit calidus, est tamen et humidus, non ergo potuit desiccando spissare et sic corpus lucidum et visibile creare. Veluti si argilla supponatur igni, spissatur saepe et vertitur in lapideam substantiam; sin autem supponatur alicui calido et humido, sicut aquae bullienti ita quod ab illo solo recipiat calorem, non spissabitur.
Vel secundum Constantinum: Cum sint ista IIII et in unoquoque duae qualitates, unam habent singularem ex se, aliam ab alio. Ignis ex se calidus est, siccus a terra; aer humidus ex se, calidus ex igne; aqua humida est ex aere, sed frigida ex se; terra vero est ex se sicca, sed ex aqua est frigida. Quod vero in unoquoque est ex se, plus in eo praevalet quam quod ex alio est. Cum ergo in aere humiditas sit ex se, calor ex alio quia ex igne, ergo praevaluit in eo humiditas nec potuit desiccando corpora stellarum creare.
Iterum, quod maius est: Non fuit voluntas creatoris stellas in aere esse. Cum enim vicinus sit terrae, si in eo stellae essent, ex vicinitate terram incenderent nec aliquid in ea vivere posset.
Corporibus stellarum sic creatis, quia igneae sunt naturae, ceperunt movere se et ex motu aera subditum calefacere. Sed mediante aere aqua calefacta est et ex aqua calefacta diversa genera animalium creata sunt. Quorum quaedam, quae plus habuerunt superiorum elementorum, aves sunt; unde aves modo sunt in aere ex levitate superiorum, modo descendunt in terram ex gravedine inferiorum. Alia vero, quae plus habuerunt aquae, pisces sunt; unde in hoc solo elemento nec in alio possunt vivere. Sic ergo pisces et aves ex aqua facti sunt, unde scriptum est: "Magnae deus potentiae, qui ex aquis ortum genus partim remittis gurgiti, partim levas in aera".
Istis sic creatis ex aqua effectu superiorum, ubi tenuior fuit aqua ex calore et creatione praedictorum desiccata, apparuerunt in terra quasi quaedam maculae, in quibus habitant homines et alia quaedam animalia. Sed cum terra ex superposita aqua esset lutosa, ex calore bulliens, creavit ex se diversa genera animalium, et si in aliqua parte plus abundaverit ignis, colerica nata sunt ut leo; si terra, melancolica ut bos et asinus; si vero aqua, flegmatici ut porci. Ex quadam vero parte, in qua elementa aequaliter convenerunt, humanum corpus factum est, et hoc est quod divina pagina dicit, "Deum fecisse hominem ex limo terrae". Non enim credendum est animam, quae spiritus est et levis et munda, ex luto factam esse, sed a deo homini collatam, unde ait scriptura: "Formavit deus hominem ex limo terrae et inspiravit in faciem eius spiraculum vitae". Unde, cum diversa animalia melancolica creata sunt et infinita flegmatica et colerica, unus solus homo creatus est, quia (ut ait Boetius in Arithmetica) "omnis aequalitas pauca est et finita, inaequalitas numerosa et multiplex". Sed quoniam quod est proximum aequalitati, etsi minus tamen aliquanto temperatum, ex vicino limo terrae corpus mulieris esse creatum verisimile est, et ideo nec penitus idem est quod homo nec penitus diversa ab homine nec ita temperata ut homo, quia calidissima frigidior est frigidissimo viro, et hoc est quod divina pagina dicit, "deum fecisse mulierem ex latere Adae". Non enim ad litteram credendum est deum excostasse primum hominem.
Sed dicet aliquis eadem ratione plures homines et feminas tunc posse creari et adhuc posse. Nos dicimus verum esse, si divina voluntas esset, quia ut aliquid sit natura operante, necesse est divinam voluntatem praecedere.
Iterum dicet hoc esse divinae potestati derogare sic esse hominem factum esse dicere. Quibus respondemus e contrario, idem ei conferre, quia ei attribuimus et talem rebus naturam dedisse et sic per naturam operantem corpus humanum creasse. Nam in quo divinae scripturae contrarii sumus, si quid in illa dictum est esse factum, qualiter factum sit, explicemus? Si enim modo unus sapiens dicat aliquid esse factum et non explicet qualiter, alter vero dicat hoc idem et exponat quae in hoc contrarietas? Sed quoniam ipsi nesciunt vires naturae, ut ignorantiae suae omnes socios habeant, nolunt aliquem eas inquirere, sed ut rusticos nos credere nec rationem quaerere, ut iam impleatur illud propheticum: "Erit sacerdos sicut populus".
Nos autem dicimus in omnibus rationem esse quaerendam, si potest inveniri. Sin autem alicui deficiat quod divina pagina affirmat, sancto spiritui et fidei esse mandandum. Non enim ait Moyses: "Si agnus non potest comedi, statim igne comburatur", sed "Prius convocet vicinum, qui coniunctus est domui suae. Et si nec ita sufficiant ad esum agni, tunc demum igne comburatur", quia cum de divinitate aliquid quaerimus, si ad illud comprehendendum non sufficimus, vicinum domui nostrae coniunctum convocemus, i. e. manentem in eadem fide catholica inquiramus. Sin autem neque nos neque ille ad id comprehendendum sufficiamus, tunc igne fidei illud comburamus. Sed isti multos habentes vicinos domui suae coniunctos ex superbia nolunt aliquem convocare maluntque nescire quam ab alio quaerere, et si inquirentem aliquem sciant, illum esse haereticum clamant plus de suo capucio praesumentes quam sapientiae suae confidentes. Sed quaeso, ne habitui credas, iam enim in eis impletum est quod ait Satiricus: "Fronti nulla fides, quis enim non vicus abundat tristibus obscaenis?", et iterum: "Rarus sermo illis et magna libido tacendi".
Et quoniam de prima creatione rerum fecimus mentionem quam diversis temporibus diversi diversis rationibus dicunt esse factam, doceamus, qui in quo tempore et quibus rationibus hoc dicant.
Hebraei igitur et Latini dicunt in vere principium mundi fuisse, unde Virgilius loquens de diebus veris ait: "Non alios crediderim prima origine mundi illuxisse dies aliumve habuisse tenorem", deinde subiungit: "Ver illud erat, ver agebat". Horum ratio talis est: Quidquid oritur, aequalitate proportionum creari. Sed nullum tempus praeter ver temperatum est, in vere ergo nec in alio tempore anni creatio rerum facta est.
Aegyptii vero dicunt in Iulio factam esse mundi creationem, quos secutus Macrobius dicit in natali die mundi Cancrum gestasse Lunam, Leonem Solem. Quorum haec est ratio: In prima creatione tantum fuisse humorem, quod terra erat cooperta aquis tantusque humor sine maximo calore non potuit temperari. Ergo in tempore anni, in quo est maximus calor, i. e. in aestate, facta est mundi creatio.