Philosophia mundi

Guillaume de Conches · Philosophie

Texte latin, domaine public · Source : la.wikisource.org — Philosophia_mundi · 3 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

I. QUID SIT PHILOSOPHIA

Philosophia est eorum quae sunt et non videntur, et eorum quae sunt et videntur vera comprehensio.

II. QUAE SUNT ET NON VIDENTUR

Sunt et esse non videntur incorporalia, sensus enim extra subiectam materiam nihil potest.

III. QUAE SUNT ET VIDENTUR

Sunt et esse videntur corporalia, seu divinum seu caducum habeant corpus. Corpora namque subiacent sensui. Cum igitur in cognitione utrorumque sit philosophia, de utrisque disseramus inchoantes ab eis quae sunt et non videntur. Sunt autem haec creator, anima mundi, daemones, animae hominum.

IV. QUID SIT PERFECTE ALIQUID COGNOSCERE

Sed quoniam creator omnibus prior est (omnia enim ab ipso habent existere et ipse a nullo), ab ipso incipiamus. Sed quia dicunt sancti in hac vita non posse deum perfecte cognosci, quid sit perfecte aliquid cognoscere ostendamus, ut innotescat, quare creator in hac vita perfecte cognosci non possit.

Undecim sunt quae inquiruntur circa unamquamque rem: an sit, quid sit, quantum sit, ad quid sit, quale sit, quid agat, quid in ipsum agatur, ubi sit, qualiter in loco situm sit, quando sit, quid habeat. Perfecte ergo aliquid cognoscere est ista undecim de illo scire. Sed quamvis sciamus deum esse, quid sit, perfecte non comprehendimus; quantitas vero eiusdem, qui omnia implet, angustias nostri pectoris excedit; relationi illius explicandae humana sapientia deficit; qualitates illius non comprehendit; actionibus eius enarrandis infinitae linguae non sufficiunt; quid in ipsum agatur, non potentia agentis, sed permissio est volentis; ubi sit, qui supra omnia, infra omnia totus et integer; qualiter in loco sit, qui localis non est; de tempore vero illius, qui ante omne tempus est; quid habet, qui omnia palmo continet, nullus perfecte explicare potest. Nec ergo illum omnino ignoramus, quem esse scimus, nec perfecte cognoscimus, de quo praedicta ignoramus.

V. QUIBUS RATIONIBUS PROBETUR QUOD DEUS SIT

Et quoniam diximus in hac vita sciri deum esse, rationes quibus etiam incredulis hoc possit probari aperiamus, scil. per mundi creationem et cotidianam dispositionem.

Cum enim mundus ex contrariis factus sit elementis (calidis, frigidis, humidis, siccis), vel natura operante vel casu vel aliquo artifice in compositione mundi illa coniuncta sunt. Sed proprium est naturae semper contrarium fugere et simile appetere, non ergo natura contraria elementa coniunxit.

Casu vero coniuncta non sunt. Si enim casus mundum operatus esset, quare domum vel aliquid tale quod levius est, non faceret? Iterum: si casus mundum operatus esset, aliquae causae praecessissent mundum, quarum concursus operaretur illum. Est enim casus inopinatus eventus ex causis confluentibus. Cum ergo nihil praeter creatorem praecessit mundum, casu non est factus; igitur aliquo artifice. Artifex vero ille homo non fuit, ante enim mundus est factus quam homo. Deus ergo.

Per cotidianam vero dispositionem idem sic probatur: ea quae disponuntur, sapienter disponuntur; ergo aliqua sapientia; nihil enim sine sapientia sapienter disponitur. Est igitur sapientia, qua omnia disponuntur. Sapientia autem illa vel humana est vel divina. Humana vero non est, quae res facit vivere et loqui. Etsi namque humana sapientia formam hominis vel alterius animalis operatur, motum illi et vitam conferre non potest. Divina ergo sapientia est, quae hoc agit. Sed omnis sapientia alicuius est sapientia. Est ergo, cuius est illa sapientia, nec idem est homo. Deus ergo.

Sic per cotidianam dispositionem pervenitur ad divinam sapientiam, per sapientiam ad divinam substantiam. Unde divina sapientia dicitur signaculum et imago dei.

In hac divinitate omnium conditrice et omnia gubernante dixerunt philosophi inesse potentiam operandi, sapientiam, voluntatem. Si enim non potuit et nescivit, quomodo tam pulcra fecit? Si iterum fecit et noluit, vel ignorans vel coactus hoc fecit. Sed quid ignoraret, qui etiam novit cogitationes hominum? Quis cogeret illum, qui omnia potest? Est ergo in divinitate potentia, sapientia, voluntas, quas sancti tres personas vocant vocabula illa a vulgari propter affinitatem quandam transferentes, vocantes potentiam patrem, sapientiam filium, voluntatem spiritum sanctum.

Potentia dicitur pater, quia omnia creat et paterno affectu disponit.

VII. QUARE SAPIENTIA FILIUS

Sapientia vero dicitur filius a patre ante saecula genitus et tamen illi coaeternus, quia ut filius temporaliter est a patre, ita sapientia aeternaliter et consubstantialiter a potentia.

VIII. QUARE FILIUS COAETERNUS A PATRE GENITUS

Sed quia diximus filium gigni a patre et tamen coaeternum illi esse, de illa genitura aliquid dicamus, illud ante orantes, ne illud quod invenitur "Generationem eius quis enarrabit?" putetur nobis officere, illud enim dictum est non quia impossibile sit, sed quia difficile.

Pater ergo genuit filium, i.e. divina potentia sapientiam, quando providit, qualiter res crearet et creatas disponeret. Et quia ante saecula hoc providit, ante saecula sapientiam, i.e. filium, genuit; et hoc ex se, non ex alio, quia neque alicuius doctrina neque usus experientia, sed ex propria natura hoc scire habuit. Ex quo autem fuit (si fas est dicere: de aeterno), ex eo hoc scivit, nec fuit quin ista sciret. Si ergo aeternus est, et sapientia eius aeterna est. Sic igitur pater genuit filium coaeternum sibi et consubstantialem.

IX. QUARE VOLUNTAS SPIRITUS SANCTUS

Voluntas vero divina dicitur spiritus sanctus. Est autem proprie spiritus halitus, sed quia in spiritu et anhelitu saepe hominis voluntas perpenditur (aliter enim spirat laetus, aliter iratus) divinam voluntatem translative vocaverunt spiritum, sed antonomasice sanctum.

X. QUARE SPIRITUS SANCTUS COAETERNUS AB UTROQUE PROCEDAT

Spiritus iste a patre et filio procedit, quia voluntas divina et bonitas inde, quod ita potens est et sapiens deus, effectu ostenditur. Nihil enim aliud est spiritum sanctum a patre et filio procedere quam divinam voluntatem ex potentia et sapientia usque ad creationem rerum et gubernationem extendere.

XI. DE COAETERNITATE HORUM

Haec bonitas et voluntas patri coaeterna est et filio. Non enim fuit ita potens et sapiens, quod non esset bonus, quia idem est deo et esse et bonum esse. Et ante tempora voluit quod fecit, nulla enim in eo est mutabilitas. Coaeterna est ergo praedictis voluntas et bonitas.

Sed haec personarum trinitas est essentiae unitas. Una enim substantia est potentia divina et sapientia et bonitas.

XII. QUARE QUAEDAM OPERA UNI DE PERSONIS ATTRIBUANTUR CUM UNA SINE ALIA NIHIL OPERATUR

Quae trinitas quamvis in omnibus cooperetur (numquam enim divina potentia aliquid agit sine sapientia et voluntate, nec sapientia sine potentia et voluntate, nec voluntas sine potentia et sapientia), tamen quaedam opera referuntur potentiae et sic patri, quaedam sapientiae et inde filio, quaedam voluntati et ideo spiritui sancto. Attribuitur potentiae, i.e. patri, filii missio, quam tamen operata est sapientia et voluntas.

XIII. QUARE FILIO ATTRIBUATUR INCARNATIO

Attribuitur sapientiae, i.e. filio, incarnatio, quam tamen operata est potentia et voluntas; et merito sapientiae ascribitur, cum enim tam potens esset, quod de potestate diaboli humanum genus sola voluntate eripere posset, maluit tamen divinitatem coniungere humanitati, ut qui deum et hominem reconciliaret, in se quod hominis est et dei haberet. Si enim tantum deus esset, numquam diabolus in eum manus iniceret. Quippe quomodo servus in filium potentis domini cognitum manum mitteret? Unde scriptum est: "Si cognovissent, numquam filium dei crucifixissent". Si iterum tantum homo esset, quomodo captivus captivum liberaret? "Omnes enim peccaverunt et egent gratia dei". Redemptor ergo noster deus fuit et homo et adhuc est, ut ex divinitate salvare posset et ex humanitate latere diabolo, ut cum praeter ius et fas diabolus innocentem invaderet, potestatem sibi commissam iuste amitteret.

XIV. QUARE SPIRITUI SANCTO PECCATORUM REMISSIO

Voluntati vero et bonitati divinae remissio peccatorum attribuitur, quia ex voluntate et gratia condonat quod ex potentia et sapientia quam cito factum est punire posset. Sed quia, dum loquimur de divinitate, angustias nostrae scientiae transgressi sumus, tacentes interim de ea ad reliqua transeamus, illud orantes ne, si aliquid quod scriptum non sit alibi, hic inveniatur, haeresis putetur; non enim quia scriptum non est, haeresis est, sed si contra fidem est.

In partitione superiori de eis quae sunt et non videntur primum posuimus creatorem, deinde animam mundi. Finito ergo tractatu de creatore de anima mundi aliquid dicamus.

XV. DE ANIMA MUNDI

Anima ergo mundi secundum quosdam spiritus sanctus est. Divina enim voluntate et bonitate (quae spiritus sanctus est, ut praediximus) omnia vivunt quae in mundo vivunt. Alii dicunt animam mundi esse naturalem vigorem rebus insitum, quo quaedam vivunt tantum, quaedam vivunt et sentiunt, quaedam vivunt et sentiunt et discernunt; nec est aliquid quod vivat et sentiat et discernat, in quo ille naturalis vigor non sit. In homine ergo est illa et propria anima.

Si aliquis concludat: "Ergo in homine sunt duae animae", dicimus "Non", quia non dicimus animam mundi esse animam, sicut non dicimus caput mundi esse caput. Hanc dicit Plato ex dividua et individua substantia esse excogitatam et ex eadem natura et diversa. Cuius expositionem si quis quaerat, in glossulis nostris super Platonem inveniet.

Tertium genus de eis quae sunt et non videntur diximus daemones esse; de quibus tractare incipientes dicamus, quot illorum sunt ordines et quare vocati sint daemones.

XVI. DE DAEMONIBUS

Tres igitur daemonum ordines voluit Plato esse, a superiori usque ad imum nihil sine rationali creatura esse affirmans.

XVII. QUID SIT COELESTE ANIMAL

Dicit enim in firmamento esse quoddam rationale animal quod ita definit: animal rationale, immortale, coeleste, impatibile (stellas videlicet in firmamento, de quibus in loco suo dicemus, sunt enim de eis quae sunt et videntur).

XVIII. QUID AETHEREUM ANIMAL

Deinde dixit esse in aethere quoddam genus invisibilis animalis, i. e. a firmamento usque ad lunam, primum in ordine daemonum, quod ita definitur: animal rationale, immortale, impatibile, aethereum, cuius dicit esse officium soli divinae contemplationi vacare et de eius contemplatione delectari.

XIX. QUID SIT AEREUM ANIMAL

In inferiori vero loco, scil. circa superiorem partem aeris, vicinam lunae, dicit aliud esse genus, cuius haec est definitio: animal aereum, rationale, immortale, patibile, diligentiam hominibus impertiens, cuius est secundum eundem officium deferre preces hominum deo et voluntatem dei hominibus vel per somnia vel per signa vel per intimam aspirationem vel admonitionem, quod dicitur patibile, quia cum diligat bonos, congaudet illorum prosperitati, compatitur adversitati.

XX. QUID HUMECTUM ANIMAL

Tertius ordo est in hac humecta parte aeris, quod ita definitur: animal humectum, rationale, immortale, patibile, cuius est officium humanitati invidere, ex invidia insidiari, quia unde descendit per superbiam, ascendit humanitas per humilitatem. Et est ita luxuriosum, quod aliquando commiscet se mulieribus et aliquos generat. Unde incubi dicuntur daemones qui sic concumbunt. Qui differunt ab aliis daemonibus in hoc, quod primi duo ordines dicuntur calodaemones, i. e. bonum scientes, calos enim bonum, daemon sciens; isti vero dicuntur cacodaemones, i. e. malum scientes, cacos enim malum est.

Tous les livres