De clericorum institutione (page 11)

Raban Maur · Institutions

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 107 · 24 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

sunt, ita ut linguis omnium gentium Dei magnalia loquerentur. Adventus itaque Spiritus sancti de coelo super apostolos in varietate linguarum diffusam solemnitatem transmisit in posteros, eaque de causa Pentecoste celebratur, et dies ipse proinde insignis habetur. Concordat autem haec festivitas Evangelii, cum festivitate legis. Illic enim posteaquam agnus immolatus est, interpositis quinquaginta diebus, data est lex Moysi scripta digito Dei. Hic postquam occisus est Christus, qui tanquam ovis ad immolandum ductus est, celebratur verum Pascha, et interpositis quinquaginta diebus, Spiritus sanctus datur, qui est digitus Dei, super centum et viginti discipulos Mosaicae aetatis numero constitutos. Siquidem et haec festivitas aliud obtinet sacramentum.

Constat enim ex septem septimanis. Sed dierum quidem septimanae generant eamdem Pentecosten in quo fit peccati remissio per Spiritum sanctum. Annorum vero septimanae quinquagesimum annum faciunt, qui apud Hebraeos jubilaeus nominatur, in quo similiter terrae fit remissio, et servorum libertas, et possessionum restitutio, quae pretio fuerant comparata. Septem etenim septies multiplicati quinquagenarium ex se generant numerum, assumpta monade quam ex futuri saeculi figura praesumptam esse majorum auctoritas tradit. Fit enim ipsa et octava semper et prima, imo ipsa est semper una, quae est omnis dies. Necesse est enim sabbatismum animarum populi illuc occurrere atque ibi compleri ubi datur pars his qui octo, sicut quidam disserens Salomonis

dicta sapienter exposuit . Idcirco autem totius quinquagesimae dies post Domini resurrectionem resoluta abstinentia in sola laetitia celebrantur, propter figuram futurae resurrectionis, ubi jam non labor, sed requies erit laetitiae. Ideo his diebus nec genua in oratione flectuntur, quia sicut quidam sapientum ait, in flexu genuum poenitentiae et luctus indicium est. Unde etiam per omnia eamdem in illis solemnitatem quam Dominico die custodimus, in qua majores nostri nec jejunium agendum, nec genua esse flectenda, ob reverentiam Dominicae resurrectionis, tradiderunt. His diebus sanctis alleluia propter gaudium resurrectionis assidue esse cantandum in Ecclesia magistri sanciverunt Ecclesiae. Quia vero a

Dominica Septuagesimae toto tempore jejunii, usque in Pascha, quo poenitentiae et corporis nostri mortificationi instare debemus, ab ista laude abstinendum est, licet nullo tempore in Ecclesia laus Dei desit, ita in diebus solemnitatis paschalis, imo per totam Quinquagesimam usque in Pentecosten, atque in Dominicis diebus, quando laetari nos convenit, et jejunio relaxari, sine cessatione illam in cantu frequentare debemus. Ante pascha ergo tempus jejunii praesentis vitae significationem tenet, quia propter peccata nostra poenis aerumnisque quotidie affligimur. Tempus vero quinquagesimae paschalis futuram resurrectionem corporum nostrorum, id est, aeternam in coelis vitam, eo quod caput nostrum eo tempore resurrexerit, demonstrat, ac ideo coeleste canticum alleluia, quod

Joannes apostolus in coelis sanctorum turbam multam canere in Apocalypsi commemorat, eo tempore frequentandum esse, quo immortalitatem nostram desideramus, Salvatoris nostri glorificationem celebrantes; et hoc optandum, ut qui in terra aliena positi canticum Domini cantare digne non possumus, ad terram viventium perveniamus, qua sine fine gaudentes canticum novum Domino sine cessatione in aeternum decantemus. In sabbato autem sancto Pentecostes, sicut in sabbato sancto Paschae, baptismum celebratur, lectionibus Veteris Testamenti ante recitatis, et orationibus atque litaniis ante peractis, subsequente sancta missarum celebratione. Bene quoque sabbatum sanctum Pentecostes simili celebratione sabbato sancto Paschae veneratur, quia ipse

unigenitus Dei Filius in fide credentium, et in virtute operum, nullam inter se et Spiritum sanctum voluit esse distantiam, quia nulla est diversitas in natura, dicens: Ego rogabo Patrem meum, et alium paracletum dabit vobis, ut vobiscum sit in aeternum, Spiritum veritatis . Et iterum: Paracletus autem Spiritus sanctus, quem mittet Pater meus in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret universa quaecunque dixero vobis (Ibidem). Et iterum: Cum venerit ille Spiritus veritatis, diriget vos in omnem veritatem . Cum utique veritas Christus sit et Spiritus sanctus veritas, nomenque paracleti utrique sit proprium, non dissimile est festum, ubi semper unum est sacramentum.

Dominicum diem apostoli ideo religiosa solemnitate sanxerunt, quia in eodem Redemptor noster a mortuis resurrexit, ideo Dominicus appellatur, ut in eo a terrenis operibus vel mundi illecebris abstinentes, tantum divinis cultibus serviamus, dantes scilicet diei huic honorem et reverentiam, propter spem resurrectionis nostrae, quam habemus in illa. Nam sicut ipse Dominus Jesus Christus et Salvator noster tertia die resurrexit a mortuis, ita et nos resurrecturos in novissimo die speramus. Unde etiam in Dominico die stantes oramus, quod est signum futurae resurrectionis. Hoc agit Ecclesia universa, quae in peregrinatione mortalitatis inventa est, exspectans

in fine saeculi, quod in Domini nostri Jesu Christi corpore praemonstratum est, qui est primogenitus a mortuis. Sabbatum autem a priore populo in otio corporaliter celebratum legimus, ut figura esset in requiem, unde et sabbatum requies interpretatur. Dies autem Dominicus, non Judaeis sed Christianis per resurrectionem Domini declaratus est, et ex illo coepit habere festivitatem suam. Ipse est enim dies primus, qui post septimum reperitur octavus, unde et in Ecclesiaste ad duorum Testamentorum significationem dicitur: Illi septem, idem illi octo. Primo enim solum celebrandum sabbatum traditum est, quia erat antea requies mortuorum, resurrectio autem nullius erat usque ad Christum Dominum, qui resurgens a mortuis, non moritur, mors illi ultra non

dominabitur. Jam postquam facta est talis resurrectio in corpore Domini, ut praeiret in capite Ecclesiae, quod corpus Ecclesiae speraret in fine, dies Dominicus octavus, qui et primus, in festivitate successit. Apparet autem hunc diem etiam in Scripturis sanctis esse solemnem. Ipse enim est dies primus saeculi, in ipso formata sunt elementa mundi, in ipso creati sunt Angeli, in ipso quoque a mortuis resurrexit Christus, in ipso de coelis Spiritus sanctus super apostolos descendit, manna in eo die in eremo primo de coelo datum est. Sic enim dicit Dominus: Sex diebus colligetis manna, in die autem sexto duplum colligetis . Sextus enim dies est parasceve, qui ante sabbatum ponitur, sabbatum autem octavus dies est, quem sequitur Dominicus in quo primum manna de

coelo venit. Unde intelligant Judaei jam tunc praelatam esse Judaico sabbato Dominicam nostram, jam tunc indicatum quod in sabbato ipsorum gratia Dei de coelo ad eos nulla descenderit, sed in nostra Dominica in qua primum Dominus eam pluit.

Festivitates apostolorum sive in honorem martyrum solemnitates, antiqui patres in venerationis mysterio celebrare sanxerunt , vel ad excitandam imitationem, vel ut meritis eorum consociemur, atque orationibus adjuvemur, ita tamen, ut nulli martyrum, sed ipsi Deo martyrum, quamvis in memoriis martyrum, constituamus altaria. Quis enim antistitum in locis sanctorum corporum assistens

altari aliquando dixit: Offerimus tibi, Petre, aut Paule, aut Cypriane? Sed quod offertur, Deo offertur, qui martyres coronavit, apud memorias eorum quos coronavit, quod ex ipsorum amore major affectus exsurgat ad acuendam charitatem, et in illos quos imitari possemus, et in illo quo adjuvante possimus. Colimus ergo martyres eo cultu dilectionis et societatis, quo et in hac vita coluntur sancti homines Dei, quorum cor ad talem pro evangelica veritate passionem paratum sentimus, sed illos tanto devotius, quanto securius post incerta omnia superata, quanto etiam fidentiori laude praedicamus, jam in vita feliciore victores, quam in ista adhuc usque pugnantes. At vero illo cultu qui Graece latreia, λατρεία dicitur,

Latine uno verbo dici non potest, cum proprie sit quaedam divinitati debita servitus, nec colimus, nec colendum docemus, nisi unum Deum. Cum autem ad hunc cultum pertineat oblatio sacrificii, unde idololatria dicitur eorum, qui hoc etiam idolis exhibent, nullo modo aliquid tale offerimus aut offerendum praecipimus, vel cuiquam martyri, vel cuiquam sanctae animae, vel cuiquam angelo, et quisquis in hunc errorem dilabitur, corripiatur per sanam doctrinam, sive ut corrigatur, sive ut caveatur dum etiam ipsi sancti vel homines vel angeli exhiberi sibi nolint, quod uni Deo deberi norint. Apparuit hoc in Paulo et Barnaba cum, commoti miraculis, quae per eos facta sunt, Lycaonii, tanquam diis immolare voluerunt . Conscissis enim vestimentis suis, confitentes et persuadentes

se deos non esse, ista sibi vetuerunt. Apparuit et in angelis, sicut et in Apocalypsi legimus angelum se adorare prohibentem ac dicentem adoratori suo: Conservus tuus sum et fratrum tuorum, Deum adora . Recte itaque scribitur homini ab angelo prohibitum esse adorare se, sed unum Deum sub quo ei esset et ille conservus. Non ergo sit nobis ille divinae religionis cultus in angelos aut martyres, quia non sic habentur ut tales quaerant honores ut Deus, quia nec ipsi volunt se coli pro Deo, sed illum a nobis coli volunt quo illuminante laetantur. Honorandi ergo sunt martyres, propter imitationem, non adorandi propter religionem, honorandi charitate non servitute. Notandum vero quod Felix, papa Romanus, vigesimus septimus post sanctum Petrum,

legitur constituisse supra memorias martyrum missas celebrari. Attamen beatus Gregorius papa sexagesimus sextus Romanae urbis constituit supra corpus missas celebrari. Dicuntur quaedam festivitates natalitia, et merito. Quomodo enim consuete nasci dicitur, cum quis, de utero matris procedens, hanc in lucem egreditur, ita rectissime potest natus dici, quia vinculis carnis solutus, ad lucem sublimatur aeternam, et inde mos obtinuit ecclesiasticus, ut dies beatorum martyrum, sive confessorum Christi, qui de saeculo transierunt, natales vocitemus, eorumque solemnia, non funebria, sed natalitia dicantur.

vel pro eis orare, quia per totum orbem hoc custoditur, credimus quod ab ipsis apostolis traditum sit. Hoc enim ubique catholica tenet Ecclesia, quae nisi crederet fidelibus defunctis dimitti peccata, non pro eorum specialibus vel eleemosynam faceret, vel sacrificium offerret. Nam et cum dicit, qui peccaverit in Spiritum sanctum, non remittetur ei in hoc saeculo, neque in futuro , demonstrat quibusdam illic dimittenda peccata, et quaedam purgatorio igne purganda. Ergo ut in libris dialogi sanctus Gregorius narrat, et Beda magister in Gestis angelorum, frequenter exemplo ostensum seu visione revelatum est, animabus defunctorum multum prodesse pro eis sacrificia. Et in quodam loco dictum

est a sancto Augustino, defunctorum animas sine dubio pietate suorum viventium relevari, cum pro illis sacrificium offertur, vel eleemosynae fiunt si tamen aliquod quisque sibi meritum praeparavit, dum adhuc in corpore viveret, pro qua ista prosint, quaecunque pro illo fiunt. Nam non omnibus prosunt, nisi pro differentia vitae, quae quisque gessit in corpore. Nam pro valde bonis gratiarum actiones sunt, pro non valde bonis, et non valde malis, propitiationes sunt, pro valde malis, si etiam nulla sunt adjumenta mortuorum, qualescunque tamen vivorum consolationes sunt. Quibus autem prosunt, aut ad hoc prosunt, ut sit plena remissio, aut certe ut tolerabilior fiat ipsa damnatio.

CAPUT XLV. De Encaeniis, et unde omnis ordo ille originem duxerit.

Festivitates annuas dedicationis ecclesiarum, ex more veterum celebrari, in Evangelio legimus, ubi dicitur: Facta sunt autem encaenia Jerosolymis . Encaenia quippe festivitates erant dedicationes templi. Graece enim καινὸν dicitur novum. Quodcunque enim aliquid novum fuerit dedicatum, encaenia vocatur. Illum enim diem quo dedicatum est templum a Salomone, sicut Regum liber et Paralipomenon narrat, Judaei solemniter celebrabant, et ipse dies apud eos festus habebatur; qui usus videlicet in illis exolevit qui caruerunt et cultu et templo. Christiani autem servant morem illum patrum, in quibus gloria translata videtur. Nam quod

in dedicatione templi, in nocte praecedente diem dedicationis, reliquiae sanctorum feretro conditae in tentorio vigiliis custodiuntur, quid aliud demonstrat, quam quod arca testamenti cum sanctis quae in ea erant, in tabernaculo Mosaico ante aedificationem templi per excubias Levitarum servabatur. Et quod in tempore dedicationis multitudine undique convocata, feretrum cum reliquiis sanctorum per sacerdotes de tentorio ad templum fertur, quid aliud intimat, quam quod liber Paralipomenon narrat, quod venerunt omnes viri Israel ad regem Salomonem in die solemni, et portaverunt Levitae arcam foederis Domini cum omni apparatu tabernaculi, et intulerunt eam sacerdotes in locum suum , id est, oraculum templi in sancta sanctorum? Quod vero

pontifex simul cum sacerdotibus feretrum portantibus, et omni clero ac caetero populo laudem et litanias canendo antequam ingrediatur in templum, ter foris illud circuit, quid aliud significat, quam quod in adventu Domini et sanctorum ejus, qui fit per invocationem ejus sicut ipse dixit: Ubi duo vel tres congregati fuerint in nomine meo, in medio eorum sum , omnis superbia et virtus diaboli, si quae in domo latitaverit, corruat et dissipetur, et quod secundum prophetam: Exaltabitur Dominus solus in die illa, et vocabitur deinceps nomen loci illius Dominus . Legimus etiam in Jesu Nave, quod sacerdotes et Levitae, atque universus Israel simul cum arca Domini circumirent

urbem Jericho, et sacerdotibus clangentibus buccinis et conclamante universo populo, subito corruerunt muri civitatis, quod utique significat ad vocem praedicationis et laudis Domini post Salvatoris adventum, superbiam mundanam corruisse, et regnum diaboli destructum esse. Quod vero duodecim lucernae intus juxta parietes templi ponuntur, duodenarium numerum exprimit apostolorum et patriarcharum, quem etiam Joannes apostolus in Apocalypsi commemorat in aedificio coelestis Jerusalem esse insignem. Quod vero altare post aspersionem aquae chrismate perungitur, ad imitationem patriarchae Jacob factum est: qui post visionem illam terribilem, erexit lapidem in titulum, fundens oleum desuper,

in Exodo, quod Moyses faceret sanctum unctionis oleum, ungeretque ex eo tabernaculum testimonii, et arcam testamenti, mensamque cum vasis suis, candelabrum et utensilia ejus, altare thymiamatis et holocausti, et universam supellectilem quae ad cultum eorum pertinet. Aaron quoque et filios ejus, ut sacerdotio Domini fungerentur. Benedicit, ut res sacrificandae sacro chrismatis liniantur unguento, ut demonstretur quod omnis sanctificatio constat in Spiritu sancto, cujus virtus invisibilis sancto chrismate ad sanctificationem praebendam permista est. Quod vero tunc incensum a pontifice super altare ponitur, significat sacerdotis puram super illud orationem esse debere, ut possit dicere Domino cum Propheta: Dirigatur oratio mea

sicut incensum in conspectu tuo . Quod autem subtus tabulam altaris reliquiae sanctorum ponuntur, significat sanctos sub throno Dei sedes et requiem habere. Testatur etiam hoc Joannes in Apocalypsi, cum dicit: Vidi subtus altare animas interfectorum propter verbum Dei, et propter testimonium quod habebant, et clamabant voce magna dicentes: Usquequo Domine sanctus verus, non vindicas et judicas sanguinem de his qui habitant in terra? Et datae sunt his singulae stolae albae, et dictum est illis, ut requiescerent tempus adhuc modicum, donec impleantur conservi eorum et fratres eorum, qui interficiendi sunt sicut et illi . Perfecta vero dedicatione templi et altaris, induit se pontifex et clerus vestimentis aliis, et celebrant solemniter

sanctarum missarum celebrationem. Et hoc ex veteri usu servatum est, quia legitur in Paralipomenon, quod postquam collata sit arca in loco suo, id est, in sanctis sanctorum, et egressis sacerdotibus de sanctuario, omnes sacerdotes sanctificati sint, et tam Levitae quam cantores, et qui sub Asaph erant, et qui sub Eman, et qui sub Idithun, filii et fratres vestiti byssinis, cymbalis et psalteriis et citharis concrepabant, stantes ad orientalem plagam altaris,

et reliqua . Et item: Rex autem et omnis populus, immolabant victimas coram Domino. Et paulo post: Et dedicavit domum Dei rex et universus populus. Sacerdotes autem stabant in officiis suis, etc. . In hoc autem istud praestantius

est veteri illi dedicationi, quod illic mactabantur boum et ovium multa millia, hic vero immolatur agni illius corpus, qui abstulit peccata mundi; illic concrepabat multitudo tubarum et cymbalorum, et caetera instrumenta musicorum, hic autem jubilus ex devoto pectore prolatus, suaviter sonat per voces hominum. Quantum autem distat ab umbra veritas, tantum distat a legali victima nostrum sacrificium, et quantum praestat insensibili sensibile, tantum praestat laus vocis humanae ex puro corde prolata, inani flatu tubarum, et percussione cymbalorum. Sed quia omnia in figuram contingebant illis, et nos revelata facie gloriam Domini contemplamur, morem illum veterum translatum in nostra religione tanto congruentius quanto verius observamus.

Omnes autem festivitates pro varietate religionum, diversaque in honorem martyrum tempora, ideo a viris prudentibus instituta sunt, ne forte rara congregatio populi fidem minueret in Christo. Propterea ergo dies aliqui constituti sunt, ut in unum omnes pariter convenirent, et ex conspectu mutuo, et fides crescat, et laetitia major oriatur.

CAPUT XLVI. De festivitate veterum, et unde et festa vel feriae sint dictae.

Festi autem dies in veteri lege isti fuerunt: dies Azymorum et Phase, quando, luna plenissima, abjecto fermento, agnus immolabatur. Dies Pentecostes, qua in vertice montis, Sina lex data est Moysi, in quo de frugibus primi panes offerebantur propositionis.

Tous les livres