De clericorum institutione (page 10)
Quadragesimae quando Dominus et Salvator noster post typicum illud Pascha completum, ad verum Pascha transiens, mysterium corporis et sanguinis sui primum apostolis tradidit, quando post sacramenta coelestia discipulus fallax et proditor pretium a Judaeis accepit, et Christi sanguinem vendidit. Eo etiam die Salvator surgens a coena, pedes discipulorum lavit, propter humilitatis formam commendandam, quam docendam venerat, sicut et ipse consequenter exposuit: quod etiam dicebat potissimum ut facto doceret quod observare discipulos praemoneret. Hinc est quod eodem die altaria templi, parietes et pavimenta lavantur, vasaque purificantur, quae sunt Domino consecrata. Quo die proinde etiam sanctum chrisma conficitur, quia ante biduum
Paschae, Maria caput ac pedes Domini unguento perfudisse perhibetur. Unde et Dominus discipulis suis dixit: Scitis quia post biduum Pascha fiet, et filius hominis tradetur ut crucifigatur . Eodem etiam die (sicut supra ostendimus) poenitentes reconciliantur, quia scilicet ipsa die qua sacramenta corporis et sanguinis sui Dominus primum confecit, ac discipulis suis percipienda tradidit, oportebat ad haec resumenda poenitentes restaurentur: eo videlicet tempore, quo sanguis Christi in remissionem omnium fusus est peccatorum.
habetur, quia in eo die Christus mysterium crucis explevit, propter quod venerat in hunc mundum, ut qui ligno percussi fueramus in Adam, rursus per ligni mysterium sanaremur. Hujus enim causa triumphi, humana pusillitas Christo per omnem mundum celebritatem annuam praebet, pro eo quod dignatus est sanguine passionis suae saeculum redimere, et peccatum mundi per crucem morte devicta absolvere, cujus quidem crucis injuriam non pertulit illa divinitatis substantia, sed sola susceptae humanitatis natura. Passio enim corporis fuit; divinitas vero exsors injuriae mansit. Tripartita autem ratio Dominicae passionis ostenditur. Prima itaque causa est, ut Christus pro reatu mundi redemptio daretur, scilicet ut quos serpens absorbuerat evomeret, et praedam quam
tenebat amitteret, non potentia victus, sed justitia: non dominatione, sed ratione. Secunda causa est, ut secuturis hominibus vitae magisterium praeberetur. Ascendit enim in crucem Christus, ut nobis passionis et resurrectionis praeberet exemplum: passionis ad firmandam patientiam; resurrectionis, ad excitandam spem; ut duas vitas nobis ostenderet in carne: unam laboriosam, alteram beatam. Laboriosam quam tolerare debemus, beatam quam sperare debemus. Tertia causa est susceptae crucis, ut superba saeculi et inflata sapientia per crucis stultam, ut putatur, praedicationem humiliata corrueret, ut pateret id quod stultum Dei est quanto sit hominibus sapientius et quod infirmum Dei est, quanto sit fortius tota hominum fortitudine. Docet autem apostolus
Paulus illuminatos nos debere oculos cordis habere, ad intelligendum quae sit latitudo crucis, et longitudo, et altitudo et profundum. Crucis latitudo est transversum lignum quo extenduntur manus. Longitudo a latitudine deorsum usque ad terram. Altitudo, ab altitudine sursum ad caput. Profundum vero quod terrae infixum absconditur. Dicitur homini: Tolle crucem tuam et sequere me. Dum enim cruciatur caro, cum mortificantur membra nostra super terram, fornicatio, immunditia, luxuria et caetera, dumque exterior homo corrumpitur, ut interior renovetur de die in diem, passio est crucis. Et haec quidem dum sint bona opera, tamen adhuc laboriosa, quorum merces requies est. Ideoque dicitur spe gaudentes, ut cogitantes scilicet requiem futuram,
cum hilaritate et laboribus operemur. Hanc hilaritatem significat crucis latitudo in transverso ligno, ubi figuntur manus; per manus enim opus intelligitur; per latitudinem, hilaritas operantis, quia tristitia facit angustias. Porro per altitudinem crucis cui caput adjungitur, exspectatio supernae retributionis de sublimi justitia Dei sanctificatur, ut et ipsa opera bona non propter beneficia Dei terrena ac temporalia facienda credantur, sed potius propter illud quod desuper sperat fides, quae per dilectionem operatur. Jam vero per longitudinem qua totum corpus extenditur, ipsa tolerantia significatur, ut longanimes permaneamus. Unde longanimes dicuntur qui tolerant. Per profundum autem, hoc est partem
illam ligni quae in terrae abdito defixa latet, sed unde consurgit omne quod eminet, inscrutabilia indicantur judicia Dei, de quibus occulta cum voluntate vocatur homo ad participationem tantae gratiae Dei. Hac ergo die Ecclesiae altaria indumentis suis spoliata denudantur, quia in ea Christus suis vestimentis exutus esse legitur, et velum templi scissum esse occiso Christo, per Evangelium praedicatur. Hac die in Ecclesia luminaria non accenduntur, quia in ipso Redemptore crucifixo sidera obscurabantur. In hac die sanctarum plebium praesules, quia mandata sibimet legatione funguntur, apud divinam clementiam humani generis agunt causam, et tota secum Ecclesia congemiscente, postulant et precantur: primum pro statu totius Ecclesiae Christi; deinde ut
infidelibus dominetur fides, et idololatrae ab impietatis suae liberentur erroribus; ut Judaeis ablato cordis velamine, lux veritatis appareat; ut haeretici catholicae fidei receptione resipiscant; ut schismatici spiritum redivivae charitatis accipiant; ut lapsis poenitentiae remedia conferantur; ut denique catechumenis ad regenerationis sacramenta perductis, coelestis misericordiae aula reseretur, quia pro horum omnium redemptione, in hac die sanguis effusus est Christi. Haec autem non inaniter a Domino peti, rerum ipsarum monstrat affectus: quomodo quidem ex omni errorum genere plurimos Deus dignatur attrahere, quos erutos de potestate tenebrarum transferat in regnum Filii charitatis, ex vasis irae faciat vasa misericordiae. Quod a Deo totum divini
operis esse sentitur, ut haec efficienti Deo semper gratiarum actio laudisque confessio, pro illuminatione talium vel correctione, referatur. Ipsa die a pontifice et a clero et ab omni populo species crucis salutatur, quia passio Redemptoris a fidelibus in hora redemptionis suae digna laude veneratur. In hac die sacramenta penitus non celebrantur; sed Eucharistiam in coena Domini consecratam, peracto officio lectionum et orationum, et sanctae crucis salutatione, resumunt, quia, ut Innocentius papa testis est, ex eo quod apostoli et amatores Christi eo biduo quo crucifixus et sepultus Salvator est, in moerore constituti, ab omni cibo abstinuerunt se, hinc traditio Ecclesiae habet biduo memorato sacramenta non celebrari, sed magis sanctam resurrectionis
noctem exspectari, et in ipsa cum laetitia et gaudio speciali sacrificium offerri. In hac die vespera cum silentio celebratur, ut quieti Dominicae sepulturae veneratio exhibeatur.
Sabbati paschalis veneratio hinc celebratur, pro eo quod eadem die Dominus in sepulcro quievit: unde et bene in Hebraeo sermone sabbatum requies interpretatur, sive quod Deus in eo requievit die, mundo perfecto; sive quod in eo Dominus et Redemptor noster requievit in sepulcro. Hic autem dies inter mortem Domini et resurrectionem medius est, significans requiem quamdam animarum ab
omni labore omnium molestiarum post mortem, per quam fit transitus per resurrectionem carnis ad illam vitam quam Dominus noster sua resurrectione praemonstrasse dignatus est. In hac die cum omni silentio et tranquillitate oportet nos manere, et cum oratione et psalmodia sanctam resurrectionis horam exspectare, ne nos magis cura saecularis infestet, et terrena negotia inquietent, quam spiritalia studia et cura salutaris animarum nostrarum occupent. Hac autem die inclinante ad vesperam, statuta celebratio noctis Dominicae in Ecclesia incipitur, et primum secundum institutionem Zosimi papae, archidiacono cereum benedicente, apte quidem fit, ut in consecratione luminis paschalis celebratio incipiat, quae aeternae lucis nobis contulit claritatem. Deinde
lectionum Veteris Testamenti et orationum ordo peragitur, ut innotescat quanta exspectatione a primordio mundi per patriarchas et prophetas salus nostra praesagiebatur, quae in Salvatoris nostri passione et resurrectione completa est. Deinde litaniae aguntur, ut communicatio et memoria et oratio sanctorum nos ad ventura gaudia consequenda adjuvet: quas sequitur baptismi sacramentum, et ascendit grex dealbatorum de lavacro. Quicunque autem scire desiderat quanta auctoritate et ratione baptismum istius temporis nobis commendatur, legat decreta Leonis papae, et inveniet. Post baptismum vero et litanias, sequitur sancta missarum celebratio, et communicatio corporis et sanguinis Domini, cujus participatione quicunque fidelium se
hac nocte abstinuerit, nescio quomodo dicam illum Christianum, exceptis his qui, pro capitalibus criminibus excommunicati, poenitentiam gerunt. Notandum vero quod apud Hieronymum legimus, quod in Orientalibus Ecclesiis mos sit in hac nocte, ante mediam noctem, fideles ab ecclesia non recedere, horam illam exspectantes in sacris vigiliis, de qua scriptum est: Media nocte clamor factus est, etc. .
Jam vero paschale sacramentum quod nunc in Salvatoris nostri mysterium manifestissime celebratur, in Veteri Testamento figuraliter primum gestum est, quando agno occiso, Pascha celebravit populus
Dei in Aegypto: cujus figura in veritate completa est in Christo, qui sicut ovis ad immolandum ductus est; cujus sanguine illinitis postibus nostris, id est, cujus signo crucis signatis frontibus nostris, a periclitatione hujus saeculi, tanquam a captivitate Aegyptia, liberamur. Cujus quidem diem paschalis resurrectionis non solum pro eo celebramus, quod in eodem a mortuis resurrexit, sed etiam et pro aliis sacramentis quae per eumdem significantur. Quia enim, sicut dicit Apostolus: Mortuus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram , transitus quidem de morte ad vitam in illa passione Domini et resurrectione sacratus est. Nam et vocabulum ipsum quod Paseha
dicitur, non Graecum, sed Hebraeum est. Neque enim a passione, quoniam paschien, πάσχειν Graece, pati dicitur, sed a transitu Hebraeo verbo Pascha appellatum est: quod et maxime evangelista expressit, cum celebraretur a Domino Pascha cum discipulis: Cum vidisset, inquit, Jesus, quia venit hora ut transiret de mundo ad Patrem . Transitus ergo de hac vita mortali in aliam vitam immortalem, hoc est de morte ad vitam, in passione et resurrectione Domini commendatur. Hic transitus a nobis modo agitur per fidem, quae nobis datur in remissionem peccatorum, quando consepelimur cum Christo per baptismum, quasi a mortuis transeuntes de pejoribus ad meliora, de corporalibus ad spiritualia, de conversatione hujus vitae ad spem futurae
resurrectionis et gloriae. Propter ipsum ergo initium novae vitae ad quam transimus, et propter novum hominem quem jubemur induere et exuere veterem, expurgantes vetus fermentum, ut simus nova conspersio, quoniam Pascha nostrum immolatus est Christus, propter hanc vitae novitatem, primus mensis in anni mensibus celebrationi attributus est; nam ipse dicitur et mensis novorum. Quod vero in toto tempore saeculi nunc tertium tempus apparuit, ideo resurrectio Domini triduana est. Primum enim tempus est ante legem, secundum sub lege, tertium sub gratia, ubi jam manifestatum est sacramentum quod erat in prophetico aenigmate occultum. Hoc ergo et in lunari numero significatur. Quia enim numerus septenarius solet in Scripturis ad quamdam perfectionem
mysticus apparere, in tertia hebdomada lunae Pascha celebratur, id est, qui dies occurrerit a 15 in 21, sed non solum propter tempus tertium, quia incipit hebdomada tertia, sed etiam propter illam conversionem lunae. Tunc enim illa ab inferioribus ad superiora convertitur; et haec nobis de luna similitudo assumitur, de visibilibus ad invisibilia, de corporalibus ad spiritualia sacramenta transire, ut magis magisque huic saeculo moriamur, et vita nostra abscondatur cum Christo, omnemque lucem studii nostri quae ad inferiora vergebat, ad superiora convertamus, ad illam scilicet aeternam contemplationem immutabilis veritatis. Usque ad vicesimam primam ideo Pascha observatur, propter numerum septenarium quo universitatis significatio saepe figuratur,
qui etiam ipsi Ecclesiae tribuitur, propter instar universitatis; ideoque et Joannes apostolus in Apocalypsi septem scribit Ecclesiis. Ecclesia vero adhuc in ista mortalitatis carne constituta, propter istam mutabilitatem, lunae nomine in Scripturis saepe vocatur. Quod vero anniversarius dies paschalis non ad eumdem redit anni diem, sic ut puta dies quo creditur Dominus natus, hoc fit propter Dominicum diem et lunam. Manifestum est enim quo die Dominus crucifixus sit, et in sepulcro fuerit et resurrexerit. Adjuncta est enim ipsorum dierum observatio per Nicaenum concilium, et orbi universo Christiano persuasum eo modo Pascha celebrari oportere, ut non solum lunam paschalem, sed et
diem Dominicum in qua resurrexit a mortuis, exspectare debeamus. Inde est quod ad eumdem anni [diem] non revertetur Pascha. Nam Judaei tantumdem mensem novorum et lunam observant: diem autem addendum patres nostri censuerunt, ut et nostra festivitas a Judaeorum festivitate distingueretur. Initium videlicet primi mensis observandum est, ab octavo Iduum Martiarum usque in Nonarum Aprilium diem. Quarta decima vero luna Paschae a duodecima Kalend. Aprilis usque in decimam quartam Kalendas Maii, quaerenda est. Porro dies Paschae Dominica, ab undecima Kalendis Aprilis usque in septimam Kalendas Maii, et hoc a luna quindecima usque ad vicesimam primam. Nunquam ergo contingere potest, ut luna decima quarta primi mensis
ante vernale aequinoctium, quod fit in XII Kalendis Aprilis, eveniat, quia luminare minus luminare majus sequi in plenitudine sua non praecedere debet. Nam cum in Veteri Testamento tribus argumentorum indiciis paschale tempus observari sit praeceptum, videlicet ut post aequinoctium, et mense primo, ut tertia ejus septimana, id est, a vespera decimae quartae lunae quod est initium decimae quintae usque in vesperam, id est, terminum vigesimae primae, celebretur, quarta in ejusdem observatione regula est nobis a tempore Dominicae resurrectionis imposita, ut cum aequinoctio transcenso lunam primi mensis quartam decimam vespere ortum facere viderimus, non statim ad faciendum Pascha prosiliamus, sed Dominicum exspectantes in ipso
congrue Pascha celebremus. Et si fieri posset ut eadem omnibus annis sabbati die luna quarta decima contigisset, nihil nostrae paschalis observantiae tempus a legali discreparet. Nam et nos ipsi juxta legis edicta, semper quarta decima luna primi mensis ad vesperam, immolantes et comedentes agni immaculati carnem, sanguinemque illius, ad repellendum exterminatorem, nostris postibus aspergentes, id est, baptismi et paschalium celebrantes solemnia missarum, spiritalem superaremus Aegyptum, atque illucescente mane in luna decima quinta mensis ejusdem, primum Azymorum diem intraremus, septemque dies ejusdem celebritatis legitimos, a mane decimi quinti diei, usque in vesperam vicesimi primi mensis ipsius, id est, a Dominico Paschae, usque in Dominicum octavum
Paschae, debita veneratione compleremus. Sed quoniam lunae dies idem diversas septimanae devolvitur in ferias, inde fit ut qui propter resurrectionem Redemptoris nostri Dominicum diem Paschae initium servare docemur, aliquoties nostra festivitas septimo post legalium Azymorum exordium sumat ingressum, nonnunquam tamen contingat, ut nostra solemnitas paschalis aliquem legalium paschae dierum, saepe autem omnes intra se complectatur. Notan dum tamen quod inter pascha et azyma legis hoc distat, quod illa una dies qua agnum occidi necesse erat, et nocte sequenti transiens Dominus primogenita Aegyptiorum percussit, liberans domus filiorum Israel signatas agni sanguine , pascha dicebatur,
sequentes vero dies septem, id est, a decimo quinto usque ad vicesimum primum mensis ejusdem, azymorum proprie vocabantur. Quem legalium morem Ecclesia non ignobiliter etiam imitatur, unam videlicet noctem transitus Dominicae resurrectionis a mortuis, qua, impios triumphando, fideles salvare dignatus est, principaliter observans, ac deinde alios septem dies in memoriam ejusdem dominicae resurrectionis congrua festivitate subjungens quos septem dies Albas vocitamus, propter eos qui in sancta nocte baptizati, albis per totam hebdomadam utuntur vestibus; et tunc maxime dum alba tolluntur a baptizatis vestimenta, per manus impositionem a pontifice Spiritum sanctum accipere conveniens est, qui in baptismo omnium receperunt remissionem peccatorum,
et per septem dies evangelico castitatis habitu et luminibus coelestis claritatis sanctis assistere sacrificiis solent.
Ascensionis Dominicae solemnitas ideo celebratur, quia eodem die post mundi victoriam, post inferni regressum, ascendere Christus memoratur ad coelos, sicut scriptum est: Ascendens in altum, cepit captivitatem, dedit dona hominibus . Quae festivitas ideo per revolutum circulum annorum celebratur, ut humanitas assumptae carnis ascendens ad dexteram Patris in memoriam revocetur: cujus corpus ita in coelo esse credimus, ut erat quando ascendit,
quod et vox angelica protestatur dicens: Sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in coelum , id est, eadem carnis specie atque substantia, cui profecto carni immortalitatem dedit, naturam non abstulit. Dextera autem Patris ad quam idem Filius sedere creditur, non est corporea, quod nefas est de Deo sentire, sed dextera Patris, est beatitudo perpetua, quae sanctis in resurrectione promittitur, id est universae Ecclesiae quae est corpus Christi; sicut et sinistra ejus intelligitur miseria et poena perpetua, quae impiis dabitur. Ante hanc ergo diem Ascensionis Domini, mos est Ecclesiarum Occidentis per tres dies proximos jejunium exercere, et litanias agere, et hoc congrue. Nam si credimus Christum in hoc tempore ad coelos ascendisse, dignum est etiam ut
ante Ascensionis ejus diem operam demus jejuniis et orationibus, castigantes carnem nostram, et crucem ejus in nobismetipsis gestantes, quatenus illum sequi mereamur. Qui enim, inquit, vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me . Sicut ergo portamus in manibus nostris speciem crucis ejus, ita portemus et in carne nostra similitudinem passionis ejus. Qui autem sunt Christi, dixit Apostolus, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis . Et ita fiet, ut ubi Christus post resurrectionem suam cum gloria ascendit, illuc et nos resurgentes a mortuis, in carne incorruptibili per ejus gratiam ascendere valeamus, sicut dicit idem Apostolus: Si enim, inquit, complantati facti sumus similitudini mortis ejus, simul et resurrectionis erimus
Initium sane et causa festivitatis Pentecostes, id est, quinquagesimae, paulo altius repetenda est. Pentecostes enim dies hinc cepit exordium, quando Dei vox in Sina monte desuper intonans audita est, et lex data est Moysi. In Novo autem Testamento Pentecostes coepit, quando adventum sancti Spiritus quem Christus promisit, exhibuit, quem ait non esse venturum, nisi ipse ascendisset in coelum. Denique dum portam coeli Christus intrasset, decem diebus interpositis, intremuit subito orantibus apostolis locus, et descendente Spiritu sancto super eos, conflammati