De clericorum institutione (page 15)

Raban Maur · Institutions

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 107 · 24 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

Montanus, Prisca et Maximilla fuerunt: ii adventum Spiritus sancti non in apostolos, sed in se traditum asserunt.

Cathari propter munditiam ita se nominaverunt; gloriantes enim de suis meritis, negant poenitentibus veniam peccatorum; viduas si nupserint, tanquam adulteras damnant; mundiores se caeteris praedicant; qui nomen suum si cognoscere vellent, mundanos se potius quam mundos vocarent.

Pauliani, a Paulo Samosateno exorti sunt, qui dixit non semper fuisse Christum, sed a Maria sumpsisse initium.

Hermogeniani, ab Hermogene quodam vocati: qui materiam non natam introducens, Deo non nato eam comparavit, matremque elementorum et deam asseruit, quos Apostolus improbat elementis servientes.

Manichaei a quodam Persa exstiterunt, qui vocatus est Manes. Hic duas naturas et substantias introduxit, id est bonam et malam, et animas ex Deo quasi ex aliquo fonte manare asseruit; Vetus Testamentum respuit, Novum ex parte recipit.

Anthropomorphitae dicti, pro eo quod simplicitate rustica Deum humana membra habere, quae in divinis scripta sunt, arbitrantur; anthropos enim, Graece ἄνθρωπος Latine homo interpretatur; ignorantes

vocem Domini, qui ait: Spiritus Deus est. Incorporeus est enim, nec membris distinguitur, nec corporis mole censetur.

Heraclitae ab Heraclito auctore exorti, monachos tantum recipiunt, conjugia respuunt, regna coelorum parvulos habere non credunt.

Novatiani a Novato Romae urbis presbytero exorti, qui adversus Cornelium cathedram sacerdotalem conatus invadere haeresim instituit, nolens apostatas suscipere, et rebaptizans baptizatos.

Montani haeretici dicti, quod tempore persecutionis in montibus latuerunt, qua occasione se a corpore catholicae Ecclesiae diviserunt.

Ebionitae ab Ebione dicti, sive a paupertate. Christum enim per provectum solum justum putant effectum.

Unde competenter Ebionei pro paupertate intelligentiae appellati sunt. Hi semijudaei sunt, et ita tenent Evangelium, ut legem carnaliter servent, adversus quos ad Galatas Apostolus scribens invenitur.

Photiniani a Photino Gallo-Graeciae Syrmiae episcopo nuncupati, qui Ebionitarum haeresim suscitans, asseruit Christum a Maria per Joseph nuptiali coitu fuisse conceptum.

Aeriani ab Aerio quodam nuncupati sunt: hi offerre sacrificium pro defunctis spernunt.

Ethiani ab Ethio sunt vocati, idemque Eunomiani ab Eunomio quodam dialectico, Ethii discipulo, ex cujus nomine magis innotuerunt, dissimilem Patri asserentes Filium, et Filio Spiritum sanctum, dicunt etiam nullum imputari peccatum in fide manentium.

Origeniani ab Origene auctore exorti sunt, dicentes quod non possit Filius videre Patrem, nec Spiritus sanctus Filium; animas quoque in mundi principio dicunt peccasse, et pro diversitate peccatorum e coelis usque ad terram diversa corpora quasi vincula meruisse, eaque de causa factum fuisse mundum.

Noetiani a quodam Noetio vocati, qui dicebant Christum eumdem esse Patrem et Spiritum sanctum. ipsamque Trinitatem in officiorum nominibus, non in personis, accipiunt: unde et Patripassiani vocantur, quia Patrem passum dicunt.

Sabelliani ab eodem Noetio pullulasse dicuntur, cujus discipulum perhibent fuisse Sabellium, ex cujus nomine maxime innotuerunt, unde et Sabelliani

vocati sunt: hi unam personam Patris et Filii et Spiritus sancti astruunt.

Ariani ab Ario Alexandrino presbytero orti sunt, qui coaeternum Patri Filium non agnoscens, diversas in Trinitate substantias asseruit, contra illud quod ait Dominus: Ego et Pater unum sumus .

Macedoniani a Macedonio Constantinopolitano episcopo dicti sunt, negantes Deum esse Spiritum sanctum.

Apollinaristae ab Apollinari vocati sunt, dicentes Christum corpus tantummodo sine anima suscepisse.

Antidicomaritae appellati sunt, pro eo quod Mariae virginitati contradicunt, asserentes eam post Christum natum viro suo fuisse commistam

angos, ἄγγος Graece, vas dicitur. Asserunt enim sic esse in patre Filium, tanquam vas minus intra vas majus.

Patriciani a quodam Patricio nuncupati sunt, qui substantiam humanae carnis a diabolo conditam esse dicunt.

Colinthiani a quodam Colintho nominati, qui dicunt Deum non facere malum, contra illud quod scriptum est: Ego Dominus creans malum .

Floriani a Florino, qui e contrario dicunt Deum creasse mala, contra id quod scriptum est: Fecit Deus omnia bona.

Donatistae a Donato quodam Afro nuncupati, qui de Numidia veniens, totam pene Africam sua persuasione decepit: asserens minorem Patre Filium,

et minorem Filio Spiritum sanctum, et rebaptizans catholicos.

Bonosaici a Bonoso quodam episcopo exorti produntur, qui Christum Filium Dei adoptivum, non proprium, asserunt.

Tous les livres