De clericorum institutione (page 16)
Circumcelliones, dicti eo quod agrestes sunt, quos Cothopitas vocant, supradictae haeresis habentes doctrinam. Hi amore martyrii semetipsos perimunt, ut violenter de hac vita discedentes, martyres nominentur.
Priscillianistae a Priscilliano vocati, qui in Hispania ex errore Gnosticorum et Manichaeorum permistum dogma composuit.
Luciferiani a Lucifero Syrmiae episcopo orti. Episcopos catholicos, qui Constantii persecutione perfidiae
Arianorum consentientes erant, et postea correcti, redire in Ecclesiam catholicam delegerunt, damnantes sive quod crediderant, sive quod credidisse se simulaverant, Ecclesia catholica materno recepit sinu, tanquam Petrum post fletum negationis. Hanc illi matris charitatem superbe accipientes, eosque recipere nolentes, ab Ecclesiae communione recesserunt, et cum ipso Lucifero auctore suo, qui mane oriebatur, cadere meruerunt.
Jovinianistae a Joviniano quodam monacho dicti, asserentes nullam nuptiarum et virginum esse distantiam, nullumque inter abstinentes et simpliciter epulantes esse discrimen.
Paterniani a Paterno quodam exorti, qui inferiores corporis partes a diabolo factas opinantur.
Arabici nuncupati, eo quod in Arabia exorti sunt, dicentes animam cum corpore mori, atque in novissimo utrumque resurgere.
Tertullianistae dicti a Tertulliano, presbytero Africanae provinciae et civitatis Carthaginensis, animam immortalem esse, sed corpoream praedicantes, et animas hominum peccatorum, post mortem in daemones converti putantes.
Tessarodecaditae dicti, quod quarta decima luna pascha cum Judaeis observandum contendunt; nam tessara quatuor, deca decem significat.
Nyctares a somno nuncupati, quod vigilias noctis respuant, superstitionem esse dicentes, jura temerari Dei, qui noctem ad requiem tribuit.
Pelagiani a Pelagio monacho exorti. Hi liberum arbitrium divinae gratiae anteponunt, dicentes sufficere voluntatem ad implenda divina jussa.
Nestoriani a Nestorio Constantinopolitano episcopo nuncupati, qui beatam virginem Mariam non Dei, sed hominis tantummodo asseruit genitricem, ut aliam personam carnis, aliam faceret deitatis; nec unum Christum in Verbo Dei et carne credidit, sed separatim atque sejunctim, alterum Filium Dei, alterum filium hominis praedicavit.
Eutychiani ab Eutyche Constantinopolitano abbate, qui Christum post humanam assumptionem negavit
existere de duabus naturis, sed solum in eo divinam asseruit esse naturam.
Acephali dicti, id est sine capite quod sequantur, haeretici; nullus enim eorum reperitur auctor a quo exorti sint: hi trium Chalcedonensium capitulorum impugnatores, duarum in Christo substantiarum proprietatem negant, et unam in ejus persona naturam praedicant.
Theodosiani et Gaianitae appellati a Theodosio et Gaiano, qui temporibus Justiniani principis in Alexandria, populi perversi electione uno die sunt ordinati episcopi. Hi errores Eutychetis et Dioscori sequentes, Chalcedonense concilium respuunt; ex duabus unam in Christo naturam asserunt, quam Theodosiani corruptam, Gaianitae incorruptam contendunt.
Gnoitae et Tritoitae a Theodosianis exorti sunt, ex quibus Gnoitae ab ignorantia dicti, quia perversitati a qua exorti sunt, id adjiciunt, quod Christi divinitas ignoret futura quae sunt scripta de die et hora novissima; non recordantes Christi personam in Isaia loquentis: Dies judicii in corde meo .
Tritoitae vero vocati, quod sicut tres personas in Trinitate, ita quoque tres astruunt deos esse, contra illud quod scriptum est: Audi, Israel, Dominus Deus tuus, Deus unus est. Sunt et aliae haereses sine auctore, et sine nominibus, ex quibus aliae triformem putant Deum esse, aliae Christi divinitatem passibilem esse dicunt, aliae Christi de Patre nativitati initium temporis dant, aliae liberationem hominum
apud inferos factam Christi descensione non credunt, aliae animam imaginem Dei negant, aliae animas converti in daemones, et in quaecunque animalia existimant, aliae de mundi statu dissentiunt, aliae innumerabiles mundos opinantur, aliae aquam Deo coaeternam faciunt, aliae nudis pedibus ambulant, aliae cum hominibus non manducant.
et ab apostolis et sanctis Patribus, vel conciliis praedamnatae, quaedam in multis erroribus diversae invicem sibi dissentiunt, communi tamen nomine adversus Ecclesiam Dei conspirant. Sed et quicunque aliter Scripturam sacram intelligit, quam sensus Spiritus sancti flagitat, a quo conscripta est, licet de Ecclesia non recesserit, tamen haereticus appellari potest.
CAPUT PRIMUM. Quid eos scire et habere conveniat, qui ad sacrum ordinem accedere volunt.
Institutio ergo ecclesiastica, qualiter ad divinum officium instrui oporteat sanctissimum ordinem clericorum, multimoda narratione declarat, quia et scientiae plenitudinem, et vitae rectitudinem, et eruditionis perfectionem maxime eos habere decet, qui in quodam culmine constituti, gubernaculum regiminis in Ecclesia tenent. Nec enim eis aliqua eorum ignorare licet, cum quibus vel se, vel subjectos instruere debent, id est, scientiam sanctarum Scripturarum, puram veritatem historiarum, modos tropicarum locutionum, significationem rerum mysticarum, utilitatem omnium disciplinarum, honestatem vitae in probitate morum, elegantiam in prolatione sermonum, discretionem in exhibitione dogmatum, differentiam medicaminum, contra varietatem aegritudinum.
Haec ergo qui nescit, non dico aliorum, sed nec suam bene potest disponere utilitatem; ac ideo necesse est ut futurus populi rector, dum vacat, paret sibi ante arma, in quibus post modum hostes fortiter superet, et gregem sibi commissum opportune defendat. Turpe est enim tunc primum quemlibet velle discere, dum debet (pastor constitutus) docere, et periculosum est eum magisterii pondus subire, qui non, scientiae praesidio suffultus, potens est illud sufferre. Nulla ars doceri praesumatur, nisi prius intenta meditatione discatur. Ab imperitis ergo pastorale magisterium qua temeritate suscipitur, quando ars est artium regimen animarum? Quis autem cogitationum vulnera occultiora esse nesciat vulneribus
viscerum? Et tamen saepe qui nequaquam spiritualia praecepta cognoverunt, cordis se medicos profiteri non metuunt, dum qui pigmentorum vim nesciunt, videri medici carnis erubescunt. Nam sunt nonnulli qui intra sanctam Ecclesiam sola ambitione honoris culmen appetunt, atque attestante veritate primas salutationes in foro, primos in coenis recubitus, primas in conventionibus cathedras quaerunt; qui susceptum curae pastoralis officium ministrare digne tanto magis nequeunt, quanto ad humilitatis magisterium ex sola elatione pervenerunt. Quos contra Dominus per prophetam queritur, dicens: Ipsi regnaverunt et non ex me, principes exstiterunt, et ego ignoravi (Oseae VIII). Ex se namque et non ex arbitrio summi rectoris regnant, qui, nullis fulti virtutibus,
nequaquam divinitus vocati, sed sua cupiditate accensi, culmen regiminis rapiunt potius quam assequuntur, quos tamen internus judex provehit, et nescit
quia quos permittendo tolerat, profecto per judicium reprobationis ignorat. Pastorum ergo imperitia voce Veritatis increpatur, cum per prophetam dicitur: Ipsi pastores ignoraverunt intelligentiam, tenentes legem nescierunt me
. Nesciri ergo se ab eis queritur Veritas, et nescire se principatum nescientium protestatur, quia profecto hi qui ea quae sunt Domini nesciunt a Domino nesciuntur, Paulo attestante, qui ait: Si quis autem ignorat, ignorabitur . Quae nimium pastorum saepe imperitia meritis congruit subjectorum, qui quamvis lumen scientiae sua culpa exigente non habeant, districto tamen judicio agitur ut per eorum ignorantiam hi etiam qui sequuntur offendant. Hinc namque in Evangelio per semetipsam Veritas dicit: Si caecus
caeco ducatum praestat, ambo in foveam cadunt . Et sunt nonnulli qui solerti cura spiritalia praecepta perscrutantur, sed quae intelligendo penetrant, vivendo conculcant, repente docent quae non opere, sed meditatione, didicerunt, et quod verbis praedicant, moribus impugnant. Unde fit ut cum pastor per abrupta graditur, ad praecipitium grex sequatur. Hinc namque per prophetam Dominus contra contemptibilem pastorum sententiam queritur dicens: Cum ipsi limpidissimam aquam biberitis, reliquam pedibus vestris turbabatis, et oves meae quae conculcata pedibus vestris fuerant, pascebantur, et quae pedes vestri turbaverant, haec bibebant . Aquam quippe limpidissimam
pastores bibunt, cum fluenta veritatis recte intelligentes hauriunt; sed eamdem aquam pedibus turbare, est sanctae meditationis studia male vivendo corrumpere. Aquam scilicet eorum pedibus turbatam oves bibunt, cum subjecti quique non sectantur verba quae audiunt, sed ea sola quae conspiciunt exempla pravitatis, imitantur. Hinc rursus Dominus per prophetam dicit: Facti sunt domui Israel in offendiculum iniquitatis . Nemo quippe amplius in Ecclesia nocet, quam qui perverse agens, nomen vel ordinem sanctitatis habet. Refugerent autem indigni quique tanti reatus pondera, si veritatis sententiam sollicita cordis aure pensarent, qui ait: Qui scandalizaverit unum de pusillis istis, melius erat ei ut ligaretur mola asinaria in collo ejus, et
projiceretur in profundum maris . Per molam quippe asinariam, saecularis vitae circuitus et labor exprimitur, et profundum maris, extrema damnatio designatur. Qui ergo sanctitatis specie deductus, vel verbo, vel exemplo caeteros destruit, melius profecto fuerat, ut hunc ad mortem sub exteriori habitu terrena acta constringerent, quam hunc sacra officia in culpa caeteris imitabilem demonstrarent, quia nimirum si solus caderet, utcunque hunc tolerabilior inferna poena cruciaret. Sed quia utrumque necesse est, ut bonam vitam sapientia illustret, et sapientiam bona vita commendet, utrumque in hoc libro (si Dominus annuerit) digeremus, id est, ut sciant hi qui in sacris ordinibus Ecclesiae, aut jam Domino deserviunt, aut deservituri erunt,