De clericorum institutione (page 2)

Raban Maur · Institutions

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 107 · 24 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

designati ordines, uno eodemque vocabulo episcopi nominantur, sed privato nomine quidem utuntur propter distinctionem potestatum quam singulariter acceperunt. Metropolitanus autem idem vocatur, eo quod praesideat illi civitati, quae caeteris civitatibus in eadem provincia constitutis quodammodo mater sit. Metropolis μητρόπολις ergo Graece, mater civitatum interpretatur. Episcopatus autem vocabulum inde dictum, quod ille qui superefficitur superintendat, curam scilicet subditorum gerens. Scopein σκοπεῖν enim Latine intendere dicitur. Episcopi ἐπίσκοποι autem Graece, Latine speculatores sive superintendentes interpretantur. Nam speculator est praepositus in Ecclesia dictus, eo quod speculetur atque prospiciat populorum infra se positorum

mores et vitam, intimet unicuique actus suos, sicut Dominus ad Ezechielem dixit prophetam. Et tu, inquit, fili hominis, speculatorem dedi te domui Israel. Audiens ergo ex ore meo sermonem, annuntiabis eis ex me. Si me dicente ad impium morte morieris, non fueris locutus ut se custodiat impius a via sua, ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem ejus de manu tua requiram, etc. . Pontifex princeps sacerdotum est, quasi via sequentium: ipse et summus sacerdos, ipse pontifex maximus nuncupatur. Ipse enim efficit sacerdotes atque Levitas, ipse omnes ordines ecclesiasticos disponit, ipse quid unusquisque facere debeat, ostendit. Antistes autem idem dictus est, eo quod ante stet. Primus enim est in ordine Ecclesiae, et supra se nullum

habet sacerdotem. Sacerdos quidem nomen habet compositum ex Graeco et Latino, quasi sacrum dans. Dispensat ergo mysteria coelestia, fidelibus baptismum tradit, corpus et sanguinem Christi distribuit, et verbum Dei praedicat. Sacerdos autem vocari potest, sive episcopus sit, sive presbyter. Episcopi autem apostolorum vicem in Ecclesia tenent, sicut supra diximus. Et chorepiscopi qui vicarii sunt episcoporum, ad exemplum LXX seniorum constituti sunt; nec aliquid eis magis licet in Ecclesia ordinare aut constituere, nisi quantum eis conceditur a legitimis episcopis, qui sedem et regimen integrum in Ecclesiis obtinent. Ordinati sunt autem chorepiscopi propter pauperum curam, qui in agris et villis consistunt, ne eis solatium confirmationis deesset.

Dicti sunt autem chorepiscopi, quia de choro sunt sacerdotum; hi autem a solo episcopo civitatis cui adjacent ordinantur, sicut presbyteri.

Presbyterorum ordo exordium sumpsit a filiis, ut dictum est, Aaron. Qui enim sacerdotes in Veteri Testamento vocabuntur, hi sunt qui nunc appellantur presbyteri; et qui tunc princeps sacerdotum, nunc episcopus vocatur. Presbyter πρεσβύτερος enim Graece, Latine senior interpretatur. Non pro aetate autem vel decrepita senectute, sed propter honorem et dignitatem et doctrinam sapientiae quam acceperunt, presbyteri nominantur, sicut per Sapientiam

dicitur: Gloria senum canities , et item: Canities hominis prudentia ejus. Unde et apud veteres idem et episcopi et presbyteri fuerunt. Quia illud nomen dignitatis est, hoc aetatis. Et Paulus apostolus ad Titum scribens: Hujus, inquit, rei gratia reliqui te Cretae, ut ea quae desunt corrigas, et constituas per civitates presbyteros, sicut ego tibi disposui, si quis sine crimine est unius uxoris vir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriae; aut non subditos . Et statim subjungit: Oportet enim episcopum sine crimine esse, sicut Dei dispensatorem, non superbum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, etc. Et ad Philippenses episcopis et diaconibus scribit, cum una civitas plures episcopos habere non possit, sed sub episcoporum nomine presbyteros

complexus est. Ideo autem presbyteri sacerdotes vocantur, quia sacrum dant, sicut episcopi, id est, in confectione divini corporis et sanguinis, et in baptismate, et in officio praedicandi. Sed licet sint sacerdotes, tamen pontificatus apicem non habent, quod nec chrismate frontem signant, nec paracle tum spiritum dant, quod solis episcopis deberi lectio Actus apostolorum demonstrat; nec ordinare clericos in sacris ordinibus possunt, quod episcopis propter unitatem et concordiam reservatur. Secundi vero ordinis viri presbyteri sunt, quorum typum praeferebant LXX viri in Veteri Testamento, in quibus Dominus spiritum Moysi propagavit, ut talibus adjutoribus usus in populo, innumeras multitudines facile gubernaret. Sic et paternae plenitudinis abundantia

transfusa est in Eleazaro et Ithamaro, ut ad hostias salutares et frequentioris officii sacramentum, ministerium sufficeret sacerdotum. Sic et apostolis Christi, doctores, fidei comites additi sunt, quibus illi orbem totum secundis praedicatoribus impleverunt, et per evangelicam doctrinam dilataverunt.

Levitae ex nomine auctoris vocati, de nomine Levi Levitae exorti sunt, a quibus in templo Dei, mystici sacramenti mysteria explebantur. Praecepit enim Dominus et dixit ad Moysen, ut post ordinationem Aaron sacerdotis et filiorum ejus, rursus Levi tribus

in divini cultus mysterio ordinaretur, et consecrarentur Domino pro omnibus primogenitis, et servirent pro Israel coram Aaron et filiis ejus in tabernaculo Domini excubantes in templo die ac nocte, ipsique gestarent arcam et tabernaculum, et omnia vasa ejus, et in circuitu tabernaculi castra ipsi constituerent, et in promovendo tabernaculo ipsi deponerent, et rursus ipsi deponerent, et rursus ipsi componerent . Hi Graece diacones διάκονες, Latine ministri dicuntur, quod sicut in sacerdote consecratio, ita et in diacono ministerii dispensatio habetur. In Veteri Testamento excubabant in tabernaculo testimonii ad praecepta Aaron, et ad cuncta opera tabernaculi; verumtamen ad vasa sanctuarii et ad altare non accedebant,

sicut mandaverat Dominus Aaron dicens: Ecce dedi vobis fratres vestros Levitas de medio filiorum Israel, et tradidi donum Domino, ut serviant in ministeriis tabernaculi ejus; tu autem et filii tui custodite sacerdotium vestrum, et omnia quae ad cultum altaris pertinent, et intra velum sunt, per sacerdotes administrabuntur, etc. Hi a viginti quinque annis et supra ingrediebantur, ut ministrarent in tabernaculo foederis, cumque quinquagesimum annum aetatis explebant servire cessabant, et erant ministri fratrum suorum in tabernaculo foederis, ut custodirent quae sibi fuerant commendata. In Novo autem Testamento apostoli septem diaconos, propter sacramentum ejusdem numeri ordinaverunt ad ministerium sacrum et officium altaris, qui leguntur

etiam et praedicasse, et baptizasse non paucos, sicut sanctus Stephanus disputavit contra Judaeos, et Philippus, baptizato eunucho, evangelizavit civitatibus cunctis, donec veniret Caesaream, et in Samaria praedicabat, et baptizabat eos qui ab apostolis Petro et Joanne postmodum confirmabantur. Sed baptizare eis modo coram episcopis sive presbyteris licitum est. Caeteris autem non licet, nisi, praedictis fortassis officiis longius constitutis, necessitas extrema compellat. Hi enim sunt quos in Apocalypsi legimus septem angeli, tubis canentes. Hi sunt septem caudelabra aurea. Hi sunt voces tonitruorum septem . Ipsi enim clara voce in modum praeconis admonent cunctos, sive in psallendo, sive in lectionibus audiendis. Ipsi enim ut aures habeamus

ad Deum acclamant. Ipsi quoque evangelizant. Sine his sacerdos nomen habet, officium non habet. Nam sicut in sacerdote consecratio, ita in ministro dispensatio sacramenti est. Ille oblata sanctificat, hic sanctificata dispensat. Ipsis etiam sacerdotibus, propter praesumptionem non licet de mensa Domini tollere calicem, nisi eis traditus fuerit a diacono. Levitae offerunt oblationes in altaria. Levitae componunt mensam Domini. Levitae operiunt arcam testamenti; non enim omnes vident altare mysteriorum, quae operiuntur a Levitis, ne videant qui videre non debent, et sumant qui servare non possunt, quique propterea altari albis induti assistunt, ut hinc admoniti coelestem vitam habeant, candidique ad hostias et immaculati accedant. Quos primus fecit Silvester

papa, tricesimus quartus pontifex in Romana Ecclesia post Petrum dalmaticis uti, et constituit ut pallio linostimo eorum laena tegeretur, sicut in gestis pontificalibus continetur.

Hypodiacones ὑποδιάκονες Graece, quos nos subdiacones dicimus, qui ideo sic appellantur quia subjacent praeceptis et officiis Levitarum. Oblationes in templo Dei a fidelibus ipsi suscipiunt, et Levitis superponendas altaribus deferunt. Hi apud Hebraeos Nathinaei vocantur, ut liber Paralipomenon et Esdrae testatur, quod interpretatur in humilitate Domino servientes. Ex eorum ordine fuit ille Nathanael qui

in Evangelio Joannis, divina proditione commonitus, Salvatorem meruit confiteri, quique etiam ad primum divinitatis judicium fidelis enituit, protestante Domino ac dicente: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est . Isti quoque vasa corporis et sanguinis Domini diaconibus ad altare offerunt. De quibus quidem placuit patribus, ut quia sacra mysteria contrectant, casti et continentes ab uxoribus sint, et ab omni carnali immunditia liberi, juxta quod illis propheta docente jubetur: Mundamini, qui fertis vasa Domini . Hi ergo cum ordinantur non suscipiunt manus impositionem sicut sacerdos et Levitae, sed patenam tantum et calicem de manu episcopi, et archidiaconi scyphum aquae cum aqua, mantile et manutergium.

Acolythi ἀκόλουθοι Graece, Latine ceroferarii dicuntur, a deportandis cereis quando legendum est Evangelium, aut sacrificium offerendum. Tunc enim accenduntur luminaria ab eis et deportantur, non ad fugandas tenebras dum sol eodem tempore rutilet, sed ad signum laetitiae demonstrandum, ut sub typo luminis corporalis illa lux ostendatur, de qua in Evangelio legitur: Erat lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum , quorum typum praeferebant illi qui Domini mandato in tabernaculo lucernas quotidie accendebant super candelabrum positas.

Exorcistae ἐξορκίσται, ex Graeco in Latinum adjurantes seu increpantes vocantur. Invocant enim super catechumenos, vel super eos qui habent spiritum immundum, nomen Domini Jesu, adjurantes per eum ut egrediatur ab eis. Refert Josephus regem Salomonem excogitasse suamque gentem docuisse modos exorcismi, id est adjurationis, quibus immundi spiritus expulsi ab homine ulterius reverti non sunt ausi. Testatur et de eis liber Actus apostolorum, ita dicens: Tentaverunt autem quidam, et de circumeuntibus Judaeis, exorcismis invocare nomen Domini Jesu, etc. Invenimus eos quos Esdras actores memorat templi, eos nunc esse exorcistas in Ecclesia Dei. Fuerunt enim sub Esdra actores templi servorum

Salomonis filii, qui actum templi totius sub cura sua haberent, non tamen sacerdotalibus officiis ministrarent, aut sacris oblationibus deservirent. Nullam ergo aliam curam habebant actores templi, nisi ad sarta tecta reficienda, ut quaecunque fuissent veterata in aedificio templi aut delapsa, per eosdem actores de thesauris Dominicis reficerentur atque excolerentur. Ergo exactores templi exorcistae sunt in populo Dei. Quomodo enim actor prudens et bonus scit quid scit Domini sui census, et omnis substantiae modus, et redigit apud se totius possessionis instrumenta originalia, sic exorcista redigit in sua diligentia totius regni Domini secreta, ut memoriae mandet de Scripturarum sacramentis, unde exerceat

scilicet donum quod illi est a Spiritu sancto concessum secundum Apostoli praeconium. Exorcistas enim memorat Apostolus cum dicit: Nunquid omnes donationes habent sanationum? Hi enim cum ordinantur accipiunt de manu episcopi libellum in quo scripti sunt exorcismi, dicente eis episcopo: Accipite et commendate memoriae, et habete potestatem imponendi manus super energumenos sive catechumenos, ut imperetis immundis spiritibus, et abjiciatis.

Lectores a legendo, psalmistae a psalmis canendis vocati. Illi praedicant populis quid sequantur. Isti canunt ut excitant ad compunctiones animos audientium.

Licet et quidam lectores ita miseranter pronuntient, ut quosdam ad luctum lamentationemque compellant. Iidem etiam et pronuntiatores vocantur, quod porro annuntiant. Tanta enim et tam clara eorum erit vox, ut quantumvis longe positorum aures adimpleant. Lectorum ordo formam et initium a prophetis sumpsit. Sunt ergo lectores qui verbum Dei praedicant, quibus dicitur: Clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam . Isti quippe dum ordinantur, primum de eorum conversatione episcopus verbum Dei facit ad populum, deinde coram plebe tradit eis codicem apicum divinorum ad Dei verbum annuntiandum. Iste ergo doctrina et libris debet esse imbutus, sensuumque ac verborum scientia perornatus, ut distincte et aperte

sonans, audientium corda possit instruere. Psalmistarum, id est cantatorum principes sive auctores, fuere David sive Asaph. Isti enim post Moysen psalmos primi composuere et cantavere. Mortuo Asaph, filii ejus in hunc ordinem subrogati sunt a David, erantque psalmistae per successionem generis, sicut et ordo sacerdotalis, ipsique soli continuis diebus in templo canebant, candidis induti stolis, ad vocem unius respondente choro. Ex hoc veteri more Ecclesia sumpsit exemplum nutriendi Psalmistas, quorum cantibus ad effectum Dei, mentes audientium excitentur. Psalmistam autem et voce et arte praeclarum illustremque esse oportet, ita ut ad delectamentum dulcedinis animos incitet auditorum. Solent autem ad hoc officium etiam absque scientia episcopi sola

jussione eligi, quicunque in cantandi arte probabiles hujusmodi constiterint.

Ostiarii sunt qui et aeditui et janitores in lege dicebantur. Hi apud Hebraeos in Veteri Testamento electi sunt ad custodiam templi, quique ordinati per vices suas omnia interiora templi vel extra custodiebant ut non ingrederetur in eum immundus in omni re. Dicti autem ostiarii, quod praesint ostiis templi. Ipsi enim tenentes clavem omnia intus ex utraque parte custodiunt, atque inter bonos et malos habentes judicium fideles recipiunt, respuunt infideles.

CAPUT XIII. Quos oporteat ad sacrum ordinem accedere, et quo ordine.

Canones et decreta Zozymi papae decernunt ut clericus qui ad sacrum ordinem accedit, inter lectores sive exorcistas quinque annos exsolvat, exinde acolythus vel subdiaconus quatuor annis fiat. Ad benedictionem quoque diaconatus non minoris aetatis quam viginti quinque annorum accedat, in quo ordine quinque annis expletis, si inculpabiliter ministraverit, ad presbyteratus honorem promoveri poterit, non tamen ante triginta annos aetatis, licet valde dignus sit, quia et Dominus noster non ante tricesimum annum praedicare exorsus est. De quo gradu si eum auctior ad bonos mores vita perduxerit, summum

pontificatum accipere poterit, hac tamen lege servata, ut neque bigamus, poenitens, nec neophytus ad hos gradus possit admitti.

De veste ergo sacerdotali moderna ad antiquum Veteris Testamenti habitum comparationem facientes, secundum majorum sensum quid mystice significat, prosequamur.

Primum ergo eorum indumentum est ephod bad, quod interpretatur superhumerale lineum, quod significat munditiam bonorum operum. Hinc bene in lege, cum Dominus de veste sacerdotali Moysen instituit,

Tous les livres