De clericorum institutione (page 3)
primum de superhumerali faciendo praecepit, quia quisquis ad sacerdotium magisteriumque populi Dei promovendus est, primum ejus debent opera cognosci, ut dum hoc quod foris omnibus patet irreprehensibile paruerit, convenienter ex tempore et integritas cordis ejus, et fidei sinceritas scrutetur.
Secundum est linea tunica, quae Graece ποδήρης poderes, Latine talaris dicitur, eo quod ad talos usque descendat. Hanc Josephus byssinam vocat, cujus significatio mystica in promptu est. Cum enim constet lino vel bysso continentiam et castitatem significari, strictam habent lineam sacerdotes, cum
propositum continentiae non enerviter, sed studiose conservant. Haec ad talos usque descendit, quia usque ad finem vitae hujus bonis operibus insistere debet sacerdos, praecipiente ac promittente Domino: Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitae
Tertium vestimentum est cingulum, sive balteum, quo utuntur ne tunica ipsa defluat, et gressum impediat, hoc nimirum custodiam mentis significat. Qui enim tunica talari indutus absque cingulo incedit, defluit tunica, ac relicto corpore, ventis et frigoribus intrandi spatium tribuit, quin et praepeditis
gressibus incedendi usum retardat, vel etiam calcantibus se causa efficitur ruinae. Ergo lineas induunt sacerdotes ut castitatem habeant; accinguntur balteis, ne ipsa castitas sit remissa et negligens, ne vento elationis animum perflandi aditum impendat, ne crescente iniquitate refrigescere faciat charitatem ipsorum, ne bonorum gressus operum jactantia suae praesumptionis impediat, ne praepedito virtutum cursu, ipsa etiam terrestris concupiscentiae sordibus polluta vilescat, et ad ultimum auctorem suum ad ruinam superbiendo impellat.
Quartum vero mappula sive mantile, sacerdotis indumentum est, quod vulgo phanonem vocant, quod
ob hoc eorum tunc manibus tenetur quando missae officium agitur, ut paratos ad ministerium mensae Domini populus conspiciat. Mappae ergo convivii et epularum ad positarum linteamina sunt, unde diminutivum mappula sicut et mantilia, nunc pro operiendis mensis sunt: quae, ut nomen ipsorum indicat, olim tergendis manibus praebebantur. Oportet ergo sacerdotes et ministros altaris mappulas manibus tenere, quorum officium est divina sacramenta conficere, ut cum devotione mentis opus spontaneum concordet, digne exerceatur officium, quod pie divino est munere collatum.
hoc quidam stolam vocent. Hoc enim genere vestis solummodo eis personis uti est concessum, quibus praedicandi officium est delegatum. Bene etiam oratoribus Christi orarium habere convenit, quia cum indumentum eorum officio proprio concinat, et ipsi sedulo ad verbi ministerium cohortantur et plebs ipsis commissa indicium salutare conspiciens, ad meditationem legis concurrere ferventius admonetur. Apte ergo orarium collum simul et pectus tegit sacerdotis, ut inde instruatur, quod quidquid ore proferat, tractatu summae rationis attendat, ut illud Apostoli semper in eo appelletur quo dicit. Orabo spiritu, orabo et mente, psallam spiritu, psallam et mente . Et iterum: Os nostrum ad vos, o Corinthii, cor nostrum dilatatum est, ne forte si improvise
irrationabiliter loquatur, damnum patiatur ; Salomone attestante, qui ait: Cor sapientis erudiet os ejus, et labiis illius addet gratiam . Item: Qui custodit os suum, custodit animam suam; qui inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala .
Sextum namque est quod dalmatica a Dalmatia Graeciae provincia, in qua primum texta est, nuncupatur. Haec vestis in modum est crucis facta, et passionis Domini indicium est. Habet quoque et purpureos tramites ipsa tunica, a summo usque ad ima ante ac retro descendens, nec non et per utramque
manicam, ut admoneatur minister Domini per habitus sui speciem, cujus muneris particeps est, ut per mysticam oblationem passionis Dominicae commemorationem agat, ut ipse in eo fiat hostia Deo acceptabilis.
Septimum sacerdotale indumentum est quod Casulam vocant; dicta est autem per diminutionem a casa, eo quod totum hominem tegat, quasi minor casa, hanc Graeci planetam πλανήτην nominant. Haec supremum omnium indumentorum est, et caetera omnia interius per suum munimen tegit et servat. Hanc ergo vestem possumus intelligere charitatem, quae cunctis virtutibus supereminet, et earum decorem
suo tutamine protegit et illustrat. Nec enim ullus jam erit virtutum splendor, si non eas charitatis irradiaverit fulgor, quod ostendit Apostolus dicens: Si linguis hominum loquar et angelorum, charitatem non habeam, factus sum sicut aes sonans, aut cymbalum tinniens. Et si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia, et omnem scientiam, et si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest. Charitas patiens est, benigna est. Charitas non aemulatur, non agit perperam, non inflatur, non est ambitiosa, non quaerit quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati. Omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet. Charitas nunquam excidit, et reliqua . Sine hac charitate vel casula, nec sacerdos ipse ad altare appropinquare debet, nec munus offerre, nec preces fundere. Unde Veritas ipsa dicit: Si offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris, quia frater tuus habet aliquid adversum te, relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo, et tunc veniens offeres munus tuum . Et item: Cum stabitis ad orandum, dimitte si quid habetis adversum aliquem, et reliqua . De hoc itaque spiritali virtutum indumento Apostolus ad Colossenses ita scripsit: Induite, inquit, vos sicut electi Dei, sancti et dilecti viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam, etc. . Et de charitatis eminentia paulo post subjunxit dicens: Super omnia autem haec charitatem habentes, quod est vinculum perfectionis.
Induunt quoque sacerdotes pedes sandaliis sive solcis, quod genus calceamenti evangelica auctoritate eis est concessum, ut Marci evangelium testatur , quia hoc calceamentum mysticam significationem habet, ut pes neque tectus sit, neque nudus ad terram, id est ut nec occultetur evangelium, nec terrenis commodis innitatur. Nam scriptum est in Apostolo: Et calceati pedes in praeparatione Evangelii pacis . Sicut enim sandalia partem pedis tegunt, partem inopertam relinquunt,
ita et Evangelii doctores partim Evangelium operire, partimque aperire debent, ita videlicet ut fidelis et devotus sufficientem habeat doctrinam, et infidelis et contemptor non inveniat blasphemandi materiam. Admonet etiam et nos hoc genus calceamenti ut carni nostrae et corpori in necessitatibus consulamus, non in libidinis lasciviam defluamus, de quibus utique nos divina lex instruit. Scriptum est enim: Carnem tuam ne despexeris. Et item: Carnis curam ne feceritis in concupiscentiis .
Super haec autem omnia summo pontifici (qui archiepiscopus vocatur) propter apostolicam vicem
pallii honor decernitur, quod genus indumenti crucis signaculum purpureo colore exprimit, ut ipso indutus pontifex a tergo et pectore crucem habeat, suaque mente pie et digne de passione Redemptoris cogitet, ac populo pro quo Dominum deprecatur, redemptionis suae signaculum demonstret. Condecet quoque bene ut ipsa apostolica dignitas apostolicum virum faciat, ut plena devotione, sano sermone, et digna operatione possit dicere cum Apostolo: Mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo . Haec quaeque de habitu sacerdotali ad sensum secundum modulum ingenioli nostri breviter diximus, non praejudicantes his qui congruentius et dignius de eadem re possint scribere, et plenius
De sacramentis autem quae in Ecclesia fiunt oportet ut sequens sermo exponat, atque declaret ritum sacerdotalem. Sunt autem sacramenta, baptismum et chrisma, corpus et sanguis, quae ob id sacramenta dicuntur, quia sub tegumento corporalium rerum virtus divina secretius salutem eorumdem sacramentorum operatur, unde et a secretis virtutibus vel sacris, sacramenta dicuntur. Quae ideo fructuose penes Ecclesiam fiunt, quia sanctus in ea manens Spiritus, eumdem sacramentorum latenter operatur effectum. Unde seu per bonos seu per malos ministros intra Ecclesiam Dei dispensentur, nec bonorum meritis
dispensatorum amplificantur haec dona, nec malorum attenuantur, quia neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat, Deus, unde et Graece μυστήριον dicitur, quod secretam et reconditam habeat repositionem.
Primum autem sacramentorum est baptismum, quia antequam sancto chrismate ungatur aliquis, aut corporis et sanguinis Christi particeps existat, sacra regeneratione purgari debet, ac deinde ad caetera rite accedere. Baptismum βάπτισμα Graece, Latine tinctio interpretatur, quae non tamen ob hoc quod homo in aquam mergitur tinctio dicitur, sed
quia spiritu gratiae ibi in melius immutatur, et longe aliud quam erat efficitur. Primum homines foedi eramus deformitate peccatorum, in ipsa tinctione pulchri dealbatione virtutum efficimur. Unde et in Canticis scribitur canticorum: Quae est ista quae ascendit quasi dealbata? Cujus mysterium non aliter nisi sub Trinitatis designatione, id est, Patris et Filii et Spiritus sancti cognitione completur, dicente Domino ad Apostolos: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti . Sicut enim in tribus testibus stat omne verbum, ita sacramentum confirmat ternarius numerus nominum divinorum. Quod autem per aquam baptismum datur, haec ratio est: voluit enim Dominus ut res illa invisibilis per congruentiam, sed
profecto incontrectabile et invisibile impenderetur elementum, super quod etiam in principio ferebatur Spiritus sanctus. Nam sicut oleum naturali pondere superfertur omni liquore, ita in principio ferebatur Spiritus sanctus aquis. Sicut aqua purgat exterius corpus, ita latenter ejus mysterio per Spiritum sanctum purificatur et animus, cujus sanctificatio ita est. Invocato enim Deo descendit Spiritus sanctus de coelis, et medicatis aquis, sanctificat eas de semetipso, et accipiunt vim purgationis, ut in eis caro et anima delictis inquinata mundetur. Utrumque enim baptizando necesse est adhiberi, et baptismi lavacrum, et Spiritus sancti purgatio, quia ait Salvator: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei. Sed
ante baptismum, catechizandi debet in hominem pervenire officium, ut fidei primum catechumenus accipiat rudimentum. Nam in Evangelio secundum Matthaeum legitur quod post resurrectionem Dominus apostolis praeceperit ut in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti docerent, et baptizarent omnes gentes , id est, prius per fidem Dei illis insinuarent, et sic credentes in remissionem peccatorum baptizarent. Hoc est quod secundum Marcum idem Dominus legitur praeposuisse fidem baptismatis, cum ita dixerit: Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero non crediderit condemnabitur . Et, Joanne teste, prius ipse Jesus caeci nati oculos luto ex sputo facto superlinivit, et sic ad aquas Siloe misit, quia prius debet baptizandus
fide incarnationis Christi instrui, et sic ad baptismum jam credulus admitti, ut sciat cujus gratiae in eo est particeps, et cui jam debitor fiat deinceps
Catechumenus autem dicitur, pro eo quod adhuc doctrinam fidei audit, necdum tamen baptismum recepit. Nam catechumenus κατηχούμενος Graece, Latine auditor interpretatur. Et quia primum exhortationis praeceptum in lege est: Audi, Israel, Dominus Deus tuus Deus unus est , inde est ut is qui per sacerdotem quasi per Moysen Deus loquitur, catechumenus, id est audiens nominetur: scilicet ut
verum agnoscens Dominum, relinquat errores varios idolorum. Puto autem omnes a Joanne poenitentia baptizatos, catechumenorum praetulisse figuram. Post catechumenos autem, secundus gradus est competentium. Competentes autem sunt qui jam post doctrinam fidei, post continentiam vitae ad gratiam Christi percipiendam festinant: ideoque appellantur competentes, id est gratiam Christi petentes. Nam catechumeni tantum audiunt, necdum petunt. Sunt enim quasi hospites et vicini fidelium, deforis audiunt mysteria, audiunt gratiam, sed adhuc non appellantur fideles. Competentes autem petunt, jam accipiunt, jam catechizantur, id est imbuuntur inctructione fidei et sacramentorum. Istis enim traditur salutare Symbolum, quasi commonitorium fidei, et sanctae confessionis indicium, quo instructi agnoscant
quales jam ad gratiam Christi exhibere se debeant. Notandum autem quod in ecclesia Salvatoris parvulorum, qui per aetatem nec adhuc renuntiare diabolo nec credere in Deum possunt, per corda et ora gestantium salus adimpleatur, quia et in Evangelio legitur quod Jesus fidem illorum intuens qui paralyticum ad sanandum sibi afferebant, dixerit ipsi: Homo, remittuntur tibi peccata tua ; et quod filium viduae a mortuis suscitavit, misericordia motus super ea. Manifestum enim quod parvuli sicut ex aliis ea quae illis remittuntur in baptismo, peccata traxerunt, sic et per alios ad salutem credunt. Nec enim siquidem muti et surdi, qui nec audire neque profiteri fidem possunt, ab aliquibus Christianis
ad baptizandum offeruntur, per credulitatem offerentium salvari creduntur, quia non obsistit omnipotentis Dei gratiae naturae infirmitas humanae.
Catechizandi enim ordo hic est: Primum interrogatur paganus si abrenuntiat diabolo et omnibus damnosis ejus operibus atque fallacibus pompis, ut primum respuat errorem, et sic appropinquet ad veritatem, possitque juxta Apostolum deponere veterem hominem secundum pristinam conversationem, qui corrumpitur secundum desideria erroris, abnegans impietatem et saecularia desideria. Deinde apostolicae fidei ostenditur ei Symbolum, et exquiritur ab eo si credat in Deum Patrem omnipotentem, et in
Jesum Christum Filium ejus unicum Dominum nostrum, et in Spiritum sanctum, unum Deum in trinitate et unitate; si confiteatur unam esse Ecclesiam catholicam, et si credat remissionem peccatorum, et carnis resurrectionem. Haec ergo omnia si vere profitetur credere, jam incipit per fidem induere novum hominem, qui secundum Deum creatus est, in justitia et sanctitate veritatis, quo tamen plene induitur, quando per baptismi lavacrum regeneratur. At postquam se per confessionem verae fidei in alterius commendaverit dominium, et per abrenuntiationem prioris possessoris se alienaverit servitio, exsufflatur ab eo saeva potestas, ut per pium sacerdotis mysterium Spiritui sancto cedat fugiens spiritus malignus,