De clericorum institutione (page 23)

Raban Maur · Institutions

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 107 · 24 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

Temperatum autem genus non quidem semper, sed tamen aliquando submisso indiget, si, ut dixi, quaestio cujus nodus solvendus est, incurrat; vel quando nonnulla quae ornari possent, ideo non ornantur, ut quibusdam quasi thoris ornamentorum praebeant eminentiorem locum. Summissum genus dicendi silentes docet; et temperatum genus delectatione sua acclamationes audientium excitat; grande autem genus plerumque pondere suo voces premit, sed lacrymas exprimit: et hoc unde, nisi quia veritas sic demonstrata, sic defensa, sic invicta delectatur? Iste ergo doctor noster et dictor magnopere curare debet, ut non solum intelligenter, verum etiam libenter et obedienter audiatur; idque verbis agat ut veritas pateat, veritas placeat, veritas moveat: quoniam

nec ipsa quae praecepti finis et plenitudo legis est charitas, ullo modo recta esse potest, si ea quae diliguntur, non vera sed falsa sunt. Sicut autem cujus est pulchrum corpus, et deformis est animus, magis est dolendus, quam si deforme haberet corpus: ita qui eloquenter ea quae falsa sunt dicunt, magis miserandi sunt, quam si talia deformiter dicerent.

CAPUT XXXVI. Quid sit sapienter et eloquenter dicere; et quod alienum non dicat, qui ab alio prolata, vivendo praedicat.

Quid ergo est non solum eloquenter, verum etiam sapienter dicere, nisi verba in submisso genere sufficientia, in temperato splendentia, in grandi vehementia,

veris tamen rebus quibus audiri oporteat adhibere? Sed qui utrumque non potest, dicat sapienter quod non dicat eloquenter, potius quam dicat eloquenter quod dicit insipienter. Si autem nec hoc quidem potest, ita conversetur, ut non solum sibi praemium comparet, sed et praebeat aliis exemplum et sit ejus quasi copia dicendi, forma vivendi. Sunt sane quidam qui bene pronuntiare possunt, quid autem pronuntient, cogitare non possunt. Quod si ab aliis sumant eloquenter sapienterque conscriptum, memoriaeque commendent, atque ad populum proferant, si eam personam gerunt, non improprie faciunt. Sic enim, quod profecto utile est, multi praedicatores veritatis fiunt: nec multi magistri, si unius rei magistri idipsum dicant omnes, et non sint in eis

schismata. Nec deterrendi sunt isti voce Jeremiae prophetae, per quem Deus arguit eos, qui furantur verba ejus, unusquisque a proximo suo . Qui enim furantur, alienum rapiunt; verbum autem Dei non est alienum ab eis, qui obtemperant ei; potiusque dicit ille aliena, cui cum dicit bene, vivit male. Quicunque enim bona dicit, ejus videntur excogitari ingenio, sed ab ejus moribus aliena sunt. Eos itaque dixit Deus furari verba sua, qui boni volunt videri, loquendo quae Dei sunt; cum mali sunt, faciendo quae sua sunt. Cum vero boni fideles bonis fidelibus hanc operam accommodant, utrique sua dicunt: quod et Deus ipsorum est, cujus sunt illa quae dicuntur et ea sua faciunt, quae non ipsi componere potuerunt, qui secundum illa composite vivunt.

CAPUT XXXVII. De discretione dogmatum juxta qualitatem auditorum.

Hoc quoque nosse convenit unumquemque catholicum doctorem, quomodo sibi conciliet sui sermonis auditorem, ut dum sciat per supradictam rationem modos locutionum et species, bene dispensando fructus inveniat suae praedicationis et laudes. Cum enim oratio in se exhibet perfectionem, necesse est ut perpendat auditorum qualitatem, quia, ut reverendae memoriae Gregorius Nazianzenus edocuit, non una eademque cunctis exhortatio congruit, quia nec cunctos par morum qualitas astringit. Saepe namque alios offendunt quae aliis prosunt, quia plerumque

herbae quae haec animalia nutriunt, alia occidunt; et lenis sibilus equos mitigat, catulos instigat; et medicamentum quod hunc morbum imminuit, alteri vires injungit; et panis qui vitam fortium roborat, parvulorum necat. Pro qualitate ergo audientium, formari debet sermo doctorum, ut per singula singulis congruat, et a communis aedificationis arte nunquam recedat. Quid enim sunt intentae mentes auditorum, nisi, ut ita dixerim, quaedam in cithara tensiones stratae chordarum? quas artifex tangendo, ut non sibimetipsis dissimile canticum faciant, dissimiliter pulsat, et idcirco chordae consonam modulationem reddunt, quia uno quidem plectro, sed non uno impulsu feriuntur. Unde et doctor quisque ut in una cunctos virtute charitatis aedificet, examinata

doctrina non una eadem exhortatione corda audientium tangere debet. Aliter namque admonendi sunt viri, aliter feminae, quia illis secundum sexum suum gravia, istis vero injungenda sunt leviora: ut illos magna exerceant, istas vero levia demulcendo convertant. Aliter juvenes, atque aliter senes: quia illos plerumque severitas commonitionis ad perfectum dirigit; istos vero ad meliora opera deprecatio blanda componit. Aliter inopes, atque aliter locupletes: illis namque conferre consolationis solatium contra tribulationem; istis vero inferre metum contra elationem debemus. Plerumque tamen habitum personarum permutat qualitas morum, ut sit dives humilis, pauper elatus. Unde mox praedicantis lingua cum audientis debet

vita componi, ut tanto districtius in paupere elationem feriat, quanto eum nec illata paupertas inclinat; et tanto lenius humilitatem divitum mulceat, quanto eos nec abundantia quae sublevat, exaltat. Aliter admonendi sunt laeti, atque aliter tristes: laetis videlicet inferenda sunt tristitia quae sequuntur ex supplicio; tristibus vero inferenda sunt laeta quae promittuntur ex regno. Aliter subditi atque aliter praelati: illos ne subjectio conterat, istos ne locus superior extollat; illi ne minus impleant quam jubentur, isti ne plus justo jubeant quam compleantur. Aliter servi, atque aliter domini: servi quidem ut semper humilitatem conditionis aspiciant; domini vero ut naturae suae qua aequaliter sunt cum servis conditi, memoriam non amittant; isti admonendi

sunt ut sciant se servos esse dominorum, illi admonendi sunt ut cognoscant se conservos esse servorum. Aliter admonendi sunt sapientes hujus saeculi, atque aliter hebetes: sapientes quippe admonendi sunt ut non omittant scire quae sciunt, hebetes quoque ut appetant scire quae nesciunt; illi ut stultam sapientiam deserant et sapientiam Dei non stultam discant, isti vero ut ab ea quae putatur stultitia, ad veram sapientiam vicinius currant. Aliter impudentes admonendi sunt, atque aliter verecundi; illos namque ab impudicitiae vitio non nisi increpatio dura compescit, istos autem plerumque ad melius exhortatio modesta componit; illi se delinquere nesciunt nisi etiam a pluribus increpentur, istis plerumque ad conversionem sufficit, quia eis doctor

mala sua saltem leniter ad memoriam reducit. Aliter admonendi sunt protervi, atque aliter pusillanimes. Illi enim dum valde de se praesumunt, exprobrando caeteros dedignantur; isti autem dum nimis infirmitatis suae sunt conscii, plerumque in desperationem cadunt. Aliter admonendi sunt impatientes, atque aliter patientes: dicendum namque est impatientibus quia dum frenare spiritum negligunt, per multa etiam quae non appetunt, iniquitatum abrupta rapiuntur, quia videlicet mentem impellit furor quo non trahit desiderium, et agit commota velut nesciens, unde post doleat sciens. Dicendum itaque est patientibus, ut studeant diligere quos sibi necesse est tolerare: ne si patientiam dilectio non sequatur,

in deteriorem culpam odii virtus ostensa vertatur. Aliter admonendi benevoli, atque aliter invidi. Admonendi namque sunt benevoli, ut sic alienis bonis gaudeant, quatenus habere propria concupiscant: sic proximorum facta diligendo laudent, ut ea etiam imitando multiplicent, quia nihil mercedis sibi agunt, si ea quae diligunt, in quantum possunt non imitantur. Admonendi sunt invidi, ut perpendant quantae caecitatis et infelicitatis sunt, qui alieno profectu deficiunt, aliena exsultatione contabescunt; qui melioratione proximi deteriores sunt. Aliter admonendi sunt simplices, atque aliter impuri. Laudandi sunt simplices, ut studeant nunquam falsa dicere, sed admonendi sunt, ut noverint nonnunquam vera reticere, ut simplicitatis bono prudentiam adjungant,

quatenus sic securitatem de simplicitate possideant, ut circumspectionem prudentiae non amittant. At contra admonendi sunt impuri, ut quam gravis sit quem cum culpa sustinent, duplicitatis labor agnoscant. Dum enim deprehendi metuunt, semper improbas defensiones quaerunt. Aliter admonendi sunt incolumes, atque aliter aegri. Admonendi sunt incolumes, ne opportunitatem salutis in perpetuum promerendae despiciant; ne placere Deo si cum possunt noluerint, cum voluerint sero non possint. At contra admonendi sunt aegri, ut se filios Dei sentiant, quoniam illos disciplinae flagella castigant. Nisi enim correctis haereditatem dare disponeret, erudire eos per molestias non curaret. Aliter admonendi sunt qui flagella metuunt, et propterea innocenter vivunt;

aliter qui sic in iniquitate duraverunt, ut neque per flagella corrigantur. Dicendum namque est his qui propterea bona faciunt quia tormentorum mala metuunt, quia nullam spiritus libertatem tenent. Namque nisi poenam non metuerent, culpam procul dubio perpetrarent. Unde luce clarius constat, quia coram Deo innocentia amittitur, ante cujus oculos a desiderio peccatur. Atque iniqui quos ab iniquitatibus, nec flagella compescunt, tanto acriore invectione feriendi sunt, quanto majore insensibilitate duraverunt. Aliter admonendi sunt nimis taciti, aliter multiloquio vacantes. Insinuari namque nimis tacitis debet, quia dum quaedam vitia incaute fugiunt, occulte deterioribus implicentur. Nam saepe linguam quia immoderatius frenant, in corde gravius

multiloquium tolerant. At contra admonendi sunt multiloquio vacantes, ut vigilanter inspiciant a quanto rectitudinis statu depereunt, dum per multiplicia verba dilabuntur. Reliqua vide apud Gregorium loco quo supradictum est.

CAPUT XXXVIII. Quae virtutum species contrariae sint singulis speciebus vitiorum.

Haec igitur tanto congruentius unusquisque praedicator valet exprimere, quanto veracius species virtutum, et e contra vitiorum novit discernere: ut cum singula singulis novit opponere, cuique vulneri aptum possit medicamentum invenire. Sunt autem in virtutibus quaedam species, quae quodammodo

ex aliis speciebus quasi ex arboribus rami procedunt: quae quia ab una virtutum radice generantur, in uno ejusdem radicis stipite frondes pulcherrimi gestantur. Sunt et e contrario in vitiis quaedam virulenta germina, de quibus omnis illa multitudo pestifera nequitiarum generatur, et sicut in virtutibus aliae ex aliis procedunt, quasi ex genetricibus proles pretiosae, sic et in istis quaedam quasi nequissimae soboles, ex spurcissimis matribus prodeunt. Sed quia cum virtutibus vitiorum diuturna sunt bella, utriusque malitiae qui sint duces, quique eorum sint comites specialiter quantum possumus exponamus: ita tamen ut quae virtus cum quo vitio proprie pugnam gerat, pariter ostendamus. Nec enim aliter possumus ignita vitiorum jacula devitare,

nisi sciamus opportuna virtutum tegmina illis opponere, ut ex ipsis defensi, protervum illum exercitum simul cum ejus ducibus, Christo super nos regnante, possimus superare. Tentantia quippe vitia quae invisibili contra nos praelio regnanti super se superbiae militant, alia more ducum praeeunt, alia more exercitus subsequuntur. Nec enim culpae omnes pari accessu cor occupant; sed dum majores et paucae neglectam mentem praeveniunt, minores innumerae ad illam se catervatim fundunt. Ipsa namque vitiorum regina superbia, cum devictum cor plene ceperit, mox illud septem principalibus vitiis, quasi quibusdam suis ducibus devastandum trahit: quos videlicet duces exercitus sequitur, quia ex eis procul dubio importunae vitiorum multitudines oriuntur.

Radix quippe cuncti mali superbia est: de qua Scriptura attestante dicitur: Initium omnis peccati superbia est . Primae autem ejus soboles, septem nimirum principalia vitia, de hac virulenta radice proferuntur: scilicet inanis gloria, invidia, ira, tristitia, avaritia, ventris ingluvies, luxuria. Nam quia his septem vitiis superbiae nos captos doluit, idcirco Redemptor noster ad spiritale liberationis praelium, Spiritu septiformis gratiae plenus venit. Sed habent contra nos haec singula exercitum suum. Nam de inani gloria, inobedientia, jactantia, hypocrisis, contentiones, pertinaciae, discordiae et novitatum praesumptiones oriuntur. De invidia odium, susurratio, detractio, exsultatio in adversis proximi, afflictio autem in prosperis nascitur. De ira, rixa,

et tumor mentis, contumeliae, clamor, indignatio, blasphemiae proferuntur. De tristitia, malitia, rancor, pusillanimitas, desperatio, torpor circa praecepta, vagatio mentis erga illicita nascitur. De avaritia, proditio, fraus, fallacia, perjuria, inquietudo, violentiae, et contra misericordiam obdurationes cordis oriuntur. De ventris ingluvie, inepta laetitia, scurrilitas, immunditia, multiloquium, hebetudo sensus circa intelligentiam propagatur. De luxuria, caecitas mentis, inconsideratio, inconstantia, praecipitatio, amor sui, odium Dei, affectus saeculi praesentis, horror autem vel desperatio futuri generatur. Sed enumeratis septem superbiae sordibus, quae vitiorum exercitum contra nos ducunt, videamus quae sint

virtutum duces et agmina exercitus, quae humilitatis auctor Christus nobis praestat, ad pugnandum contra vitiorum cohortes; et opponamus singulis ducibus vitiorum duces contrarios virtutum, exercitibusque exercitus. Duci igitur inani gloriae contra statuenda est dux humilitas, quae maxime generat in homine despectionem sui et contemptum caducarum rerum; comitibusque ejus comites contrarii, id est, inobedientiae obedientia; jactantiae, humilis professio; hypocrisi, simplicitas; contentioni, innocentia; pertinaciae, subjectio; discordiae, pax; novitatum praesumptioni, timor Dei et honoratio patrum. Duci quoque invidiae opponenda est dux benevolentia; comitibus ejus contrarii comites, id est odio dilectio vera; susurrationi, locutio vera; detractioni,

pia laudatio; exsultationi in adversis proximi, compassio in ejus afflictione; in prosperis ipsius, laetitia in sospitate ejus. Irae duci contraria est dux mansuetudo; comitibusque ejus illius comites istius, id est, tumori mentis placiditas animi; contumeliae, benignitas; clamori gravitas verborum; indignationi, suavitas morum; blasphemiae, puritas oris. Tristitiae namque duci, obsistit dux spiritalis laetitia; exercituique ejus exercitus istius, id est malitiae bonitas; rancori, lenitas; pusillanimitati, longanimitas; desperationi, perseverantia; torpori circa praecepta, studium spiritale; vagationi mentis erga illicita, intentio divinae lectionis. Avaritiae duci adversa est dux largitas; agminibusque ejus agmina istius, id est, proditioni, fides non ficta; fraudi, sinceritas;

fallaciae, veritas; perjuriis, non jurare; inquietudini, tranquillitas; violentiae, patientia; duritiae, misericordia. Duci quippe gastrimargiae, id est, horrendae voracitati, contraria est dux abstinentia; cohortibusque illius, cohortes istius, id est ineptae laetitiae, modestia; scurrilitati, ratio sermonum; immunditiae, sobrietas; multiloquio taciturnitas; hebetudini sensus circa intelligentiam, furor discendi sapientiam; somnolentiae, vigilantia. Luxuriaeque duci ac plebi ejus reluctatur dux castitas cum plebe sua: id est, caecitati mentis, contemplatio Dei; inconsiderationi, provisio; inconstantiae, constantia; praecipitationi, continentia; amori sui, mortificatio desideriorum carnis suae; odio Dei, charitas perfecta Dei. Ecce haec sunt quae praesulem animarum oportet

scire, et quae debet in praedicationis diversitate custodire, ut sollicitus infirmitates singulorum perpendat, et congrua eorum vulneribus medicamina opponat. Sed cum magni studii sit ut exhortandis singulis serviatur ad singula, cum valde laboriosum sit unumquemque de propriis sub dispensatione debitae considerationis instruere, longe tamen est laboriosius auditores innumeros ac diversis passionibus laborantes, uno eodemque tempore, voce unius et communis exhortationis admonere. Ibi quippe tanta arte vox temperanda est, ut cum diversa sint auditorum vitia, et singulis inveniantur congrua, et tamen sibimetipsis non sint diversa, ut inter medias passiones uno quidem ductu transeat, sed more ancipitis

gladii, tumores cogitationum carnalium ex diverso latere incidat, quatenus sic superbis praedicetur humilitas, ut tamen timidis non augeatur metus; sic timidis infundatur austeritas, ut tamen superbis non crescat effrenatio; sic sollicitudo boni operis, ut tamen inquietis immoderatae licentia non augeatur actionis; sic inquietis ponatur modus, ut tamen otiosis non fiat torpor securus; sic ab impatientibus exstinguatur ira, ut tamen remissis ac lenibus non crescat negligentia; sic lenes accendantur ad zelum, ut tamen iracundis non addatur incendium; sic tenacibus infundatur tribuendi largitas, ut tamen prodigis effusionis frena minime laxentur; sic prodigis praedicetur parcitas, ut tamen continentes non revocentur ad luxum; sic continentibus

laudetur virginitas, ut tamen in conjugibus despecta non fiat fecunditas carnis; sic praedicanda sunt bona, ne ex latere jubeantur et mala; sic laudanda sunt bona summa, ne desperentur ultima; sic nutrienda sunt ultima, ne dum creduntur sufficere, nequaquam tendatur ad summa. Curandum est itaque praedicatori, quatenus sic tergatur tristitia quae venit ex tempore, ut non augeatur laetitia quae est ex conspersione; et sic frenetur laetitia quae ex conspersione est, ut tamen non crescat tristitia quae venit ex tempore, sic itaque in isto reprimatur subito oborta formido, ut tamen non excrescat enutrita diu praecipitatio; sic in illo reprimatur diu oborta praecipitatio, ut tamen non valescat impressa ex conspersione formido.

CAPUT XXXIX. Quod oporteat postulari a Domino possibilitas praedicandi.

Tous les livres