De clericorum institutione (page 22)

Raban Maur · Institutions

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 107 · 24 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

eloquentius mihi videri potest; et audeo dicere omnes qui recte intelligunt quod illi loquuntur, simul intelligere non eos aliter loqui debuisse. Sicut autem est quaedam eloquentia quae magis aetatem juvenilem decet, est quae senilem; nec jam dicenda eloquentia, si personae non congruat eloquentis. Ubi vero non eos intelligo, minus quidem apparet mihi eorum eloquentia, sed eam non dubito esse talem, qualis est ubi intelligo. Sic quippe illi locuti sunt, ut posteriores qui eos recte intelligerent et exponerent, alteram gratiam, disparem quidem, verumtamen subsequentem in Dei Ecclesia reperirent. Non ergo expositores eorum ita loqui debent, tanquam seipsos exponendos simili auctoritate proponant; sed in omnibus

sermonibus suis primitus ac maxime ut intelligantur elaborent, ea quantum possunt perspicuitate dicendi, ut aut multum tardus sit qui non intelligit, aut in rerum quas explicare atque ostendere volumus difficultate ac subtilitate, non in nostra locutione sit causa quo minus tardiusve quae dicimus possint intelligi. Sunt enim quaedam, quae aut non intelliguntur, aut vix intelliguntur, quamvis planissime dicentis versentur eloquio, quae in populi audientiam, vel raro, si aliquid urget, vel nunquam omnino mittenda sunt.

Quamvis in bonis doctoribus tanta docendi cura sit vel esse debeat, ut verbum quod nimis obscurum

sit vel ambiguum, Latinum esse non possit, vulgi autem more sic dicatur, ut ambiguitas obscuritasque vitetur, non sic dicatur ut a doctis, sed potius ut ab indoctis dici solet. Quid enim prodest locutionis integritas quam non sequitur intellectus audientis, cum non intelligunt propter quos ut intelligant loquimur? Qui ergo docet, vitabit verba omnia quae non docent; et si pro eis aliqua, quae intelligantur, integra potest dicere, id magis eliget; si autem non potest, sive quia non sunt, sive quia in praesentia non occurrunt, utetur etiam verbis minus integris, dum tamen res ipsa doceatur atque discatur integre. Et hoc quidem non solum in collocutionibus, sive fiant cum aliquo uno, sive cum pluribus, verum etiam multo magis in populis quando sermo promitur,

ut intelligamur instandum est. Quia in collocutionibus est cuique interrogandi potestas; ubi autem omnes tacent ut audiatur unus, et in eum intenta ora convertunt, ibi ut requirat unusquisque quae non intellexerit, nec moris est nec decoris; ac per hoc debet maxime tacenti subvenire cura dicentis. Solet autem motu suo significare utrum intellexerit cognoscendi avida multitudo: quae donec significet, versandum est quod agitur multimoda varietate dicendi; quae in postestate non habent, qui praeparata et ad verbum memoriter retenta pronuntiant. Mox autem ut intellectum esse constiterit, aut sermo sumendus est, aut in alia transeundum. Sicut enim gratus est qui agnoscenda enubilat, sic onerosus, qui cognita inculcat.

CAPUT XXXI. De optimo modo dicendi, et quid oporteat praedicatorem in dicendo observare.

Est autem optimus modus dicendi, qui fit ut qui audit, verum audiat; et quae audit, intelligat; bonorumque ingeniorum insignis est indoles, in verbis verum amare, non verba. Quid enim prodest clavis aurea, si aperire quae volumus non potest? Aut quid obest lignea, si hoc potest, quando nihil quaerimus, nisi ut pateat quod clausum est? Dixit ergo quidam eloquens, et verum dixit, ita debere eloquentem loqui, ut doceat, ut delectet, ut flectat. Deinde addidit: Docere necessitatis est, delectare suavitatis, et flectere victoriae. Horum trium quod

primo loco positum est, hoc est docendi necessitas, in rebus est constituta quas dicimus; reliqua duo, in modo quo dicimus. Prorsus haec sit in docendo eloquentia, non ut libeat quod horrebat, aut ut fiat quod pigeat, sed ut appareat quod latebat. Quod si etiam delectare vult eum cui dicit, aut flectere, non quocunque modo hoc dixerit, faciet; sed interest quomodo dicat, ut faciat. Sicut est autem ut teneatur ad audiendum delectandus auditor, ita flectendus, ut moveatur ad agendum; et sicut delectatur si suaviter loquaris, ita flectitur si amet quod polliceris, timeat quod minaris, oderit quod arguis, quod commendas amplectatur, quod dolendum exaggeras doleat, cum quid laetandum praedicas gaudeat, misereatur eorum quos miserandos ante oculos dicendo

constituis, fugiat eos quos cavendos terrendo praeponis; et quidquid aliud grandi eloquentia fieri potest ad commovendos animos auditorum, non quid agendum sit ut sciant, sed ut agant quae agenda esse jam sciunt. Oportet ergo eloquentem ecclesiasticum, quando suadet aliquid quod agendum est, non solum docere ut instruat, et delectare ut veniat, verum etiam flectere ut vincat.

CAPUT XXXII. De triplici genere locutionis, quod Romani doctor eloquii ita distinxit.

Ad haec enim tria, id est, ut doceat, ut delectet, ut flectet, etiam illa tria videtur pertinere voluisse idem ipse Romani auctor eloquii, cum itidem dicit:

Is erit igitur eloqueas, qui poterit parva submisse, modica temperate, magna granditer dicere: tanquam si adderet illa etiam tria, et sic explicaret unam eamdemque sententiam dicens: Is erit ergo eloquens, qui ut doceat, poterit parva submisse; ut delectet, modica temperate: ut flectat, magna dicere granditer. Haec autem tria ab eo dicta, in causis forensibus possunt ostendi; non autem hic, hoc est, in ecclesiasticis quaestionibus, in quibus hujus, quem volumus informare, sermo versatur. In illis enim ea parva dicuutur, ubi de rebus pecuniariis judicandum est; ea magna, ubi de salute ac capite hominum; ea vero ubi nihil judicandum est nihilque agitur ut agat sive discernat, sed tantummodo ut delectetur auditor, inter utrumque quasi media, et ob hoc modica,

hoc est moderata dixerunt: modicis enim modis nomen posuit; nam modica pro parvis abusive, non proprie dicimus. In istis autem nostris, quandoquidem omnia, maxime quae de loco superiore dicimus populis, ad hominum salutem, nec temporariam, sed aeternam referre debemus, ubi etiam cavendus est aeternus interitus, omnia sunt magna quae dicimus; usque adeo, ut nec de ipsis pecuniariis rebus vel acquirendis vel amittendis, parva videri debeant, quae doctor ecclesiasticus dicit, sive sit illa magna, sive parva pecunia. Neque enim parva est justitia, quam profecto et parva pecunia custodire debemus, dicente Domino: Qui in minimo fidelis est, et in magno fidelis est . Quod ergo

minimum est, minimum est; sed in minimo fidelem esse, magnum est.

CAPUT XXXIII. Quando submisso genere, et quando temperato, quandoque grandi utendum sit.

Attamen cum doctor iste debeat rerum dictor esse magnarum, non semper eas debet granditer dicere, sed submisse, cum aliquid docetur; temperate, cum aliquid vituperatur sive laudatur. Cum vero aliquid agendum est, et ad eos loquimur qui hoc agere debent, nec tamen volunt, tunc ea quae magna sunt, dicenda sunt granditer, et ad flectendos animos congruenter. Et aliquando de una eademque re magna et submisse dicitur, si docetur; et temperate si praedicatur; et granditer si aversus inde animus ut convertatur

impellitur. Quid enim Deo ipso majus est? Nunquid ideo non dicitur? Aut qui docet unitatem Trinitatis, debet nisi submissa disputatione agere, ut res ad dignoscendum difficilis, quantum datur, possit intelligi? Nunquid hic ornamenta et non documenta quaeruntur? Nunquid ut aliquid agat est flectendus auditor, et non ut discat potius instruendus? Porro cum laudatur Deus sive de ipso, sive de operibus suis, quanta facies pulchrae ac splendidae dictionis suboritur ei qui potest quantum potest laudare, quem nemo convenienter laudat, nemo quomodocunque laudat! At si non colatur, aut cum illo vel etiam pro illo colantur idola, sive daemonia, sive quaecunque creatura, quantum hoc malum sit, atque ut ab hoc avertantur homines, debet utique

CAPUT XXXIV. Exempla in Apostolo, de praedictis generibus tribus.

Submissae dictionis exemplum est apud apostolum Paulum, ut planius aliquid commemorem, ubi ait ad Galatas: Dicite mihi, sub lege volentes esse, legem non legistis? Scriptum est enim, quoniam Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, et unum de libera. Sed qui de ancilla, secundum carnem natus est; qui autem de libera, per repromissionem: quae sunt per allegoriam dicta. Haec enim sunt duo testamenta, etc. Item ubi ratiocinatur et dicit: Fratres, secundum hominem dico. Tamen hominis confirmatum testamentum nemo irritum facit aut superordinat. Abrahae dictae sunt promissiones

et semini ejus. Non dicit, Et seminibus, quasi in multis, sed tanquam in uno, Et semini tuo qui est Christus. Hoc autem dico, testamentum confirmatum a Deo, post quadringentos et triginta annos facta lex, non infirmat ad evacuandas promissiones. Si enim ex lege haereditas, jam non ex promissione. Abrahae autem per repromissionem donavit Deus. Et quia occurrere poterat audientis cogitationi, Ut quid ergo lex data est, si ex illa non est haereditas? Ipse sibi hoc objecit, atque ait velut interrogans: Quid ergo lex? Deinde respondit: Transgressionis gratia proposita est, donec veniret semen, cui promissum est, disposita per angelos in manu mediatoris, etc. Pertinet ergo ad docendi curam non solum aperire clausa, et nodos

solvere quaestionum, sed etiam dum hoc agitur, aliis quaestionibus quae fortassis inciderint, ne id quod dicimus improbetur per illas aut refellatur, occurrere: si tamen ipsa eorum solutio pariter occurrerit, ne moveamus quod auferre non possumus. Fit autem, ut cum incidentes quaestioni aliae quaestiones, et aliae rursus incidentibus incidentes pertractantur atque solvuntur, in eam longitudinem ratiocinationis extendatur intentio, ut nisi memoria plurimum valeat atque vigeat, ad caput unde agebatur disputator redire non possit. Valde autem bonum est ut quidquid contradici potest, si occurrerit, refutetur; ne ibi occurrat ubi non est qui respondeat; aut praesenti quidem, sed tacenti occurrat, et minus sanatus abscedat. In illis autem apostolicis verbis

dictio est temperata: Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem, juniores ut fratres, anus ut matres, adolescentulas ut sorores . Et in illis: Obsecro autem vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam vivam, sanctam, Deo placentem

. Et totus fere ipsius exhortationis locus temperatum habet locutionis genus: ubi illa pulchriora sunt, ubi propria propriis tanquam debita reddita, decenter excurrunt, sicuti est: Habentes dona diversa secundum gratiam quae data est nobis; sive prophetiam, secundum regulam fidei; sive ministerium, in ministrando; sive qui docet, in doctrina; sive qui exhortatur, in exhortatione; qui tribuit, in simplicitate; qui praeest, in sollicitudine; qui miseretur, in hilaritate, etc. Et aliquanto post: Reddite,

inquit, omnibus debita: cui tributum, tributum; cui vectigal, vectigal: cui timorem, timorem; cui honorem, honorem . Quae membratim fusa clauduntur etiam ipso circuitu, quem duo membra contexunt: Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis

. Grande autem dicendi genus hoc maxime distat ab isto genere temperato, quod non tam verborum ornatibus comptum est, quam violentum est animi affectibus. Nam capit etiam illa ornamenta pene omnia; sed ea si non habuerit, non requirit. Fertur enim impetu suo, et elocutionis pulchritudinem, si occurrerit, vi rerum rapit, non cura decoris assumit. Satis est enim ei propter quod agitur, ut verba congruentia, non oris eligantur industria,

sed pectoris sequantur ardorem. Nam si aurato gemmatoque ferro vir fortis armetur, intentissimus pugnae, agit quidem illis armis quod agit, non quia pretiosa, sed quia arma sunt. Agit apostolus, ut pro evangelico ministerio patienter mala hujus temporis cum solatio donorum Dei omnia tolerentur. Magna res est, et granditer agitur, nec desunt ornamenta dicendi: Ecce nunc, inquit, tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. Nullam in quoquam dantes offensionem, ut non reprehendatur ministerium nostrum; sed in omnibus commendantes nosmetipsos ut Dei ministros, in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, etc., quae persequi longum est . Itemque ad Romanos ait: Ut persecutiones hujus mundi charitate vincantur, spe

. Ait autem et granditer et ornate: Scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum his qui secundum propositum vocati sunt sancti: quoniam quos ante praescivit, et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus, etc.; quae in eodem capitulo sequuntur.

CAPUT XXXV. Quomodo debeant inter se haec tria genera permisceri.

Interest enim quod genus cui generi interponatur vel adhibeatur certis et necessariis locis. Nam quando prolixa est in uno genere, minus detinet auditorem. Cum vero fit in aliud ab alio transitus, etiam si longius erret, decentius procedit oratio. In grandi ergo genere semper, aut pene semper, temperata

decet esse principia; et in potestate est eloquentis ut dicantur nonnulla submisse, etiam quae possent granditer dici: ut ea quae dicuntur granditer, ex illorum fiant comparatione grandiora, et eorum tanquam umbris luminosiora reddantur. In quocunque autem genere aliqua quaestionum vincula solvenda sunt, acumine opus est, quod sibi summissum genus proprie vindicat. Ac per hoc eo genere utendum est et aliis duobus generibus, quando eis ista incidunt: sicut est laudandum aliquid vel vituperandum, ubi nec damnatio cujusquam, nec liberatio, nec ad actionem quamlibet assensio requiritur, in quocunque alio genere occurrit, genus adhibendum et interponendum est temperatum. In grandi ergo genere inveniunt locos suos duo caetera, et submisso similiter.

Tous les livres