Rationes dictandi (page 2)

Anonyme de Bologne (XIIe s.) · Lettres

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — éd. Franklin · 5 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

He autem salutationes uel his similes mitti conuenientes sunt inter ecclesiasticos uiros, a subditis uidelicet ad prelatos, et addendum est semper : in Christo, uel in domino Jesu Christo.

Hec enim sunt precipua nomina que in huiusmodi salutationibus dumtaxat ponere consueuimus : reuerentiam, obedientiam, deuotionem, subiectionem, famulatum, et famulamen. Atque ex his adiectiua cum substantivis simul debent constitui, et prefato modo ad salutationem redigi. Salutatio pape inuariabiliter universis destinata. Innocentius episcopus seruus seruorum dei dilecto in Christo filio N Romanorum imperatori augusto salutem et apostolicam benedictionem.

N dei gratia Romanorum imperator augustus fauentino episcopo, uel pictauiensi comiti, uel pisano populo, gratiam et bonam uoluntatem.

Quando tamen ad imperatorem quilibet episcopus uel dux uel cuiuslibet ciuitatis populus scribit, hec vel his similia circa regium nomen debent adiungi: inclyto excellentissimo inuictissimo precellentissimo triumphatori semperque augusto Romanorum imperatori C N pisanus archiepiscopus licet indignus debitam in Christo subiectionem, uel conpetentem aliquam de supradictis.

Salutationes ecclesiasticorum uirorum inter se. N dei gratia sancte bononiensis ecclesie episcopus licet indignus perpetuam in Christo salutem, uel salutem in Christo perpetuam,

fraternam salutem et orationes in domino, fraterne salutis et caritatis augmentum, fraterne dilectionis affectum, uel salutem et precordiales orationes in domino.

Euenit autem prelatos habere sub se reuerendas personas. Quibus non benedictionem, set salutem et uere uel sincere uel pure religionis augmentum.

Uere in Christo religionis augmentum, sancte conuersationis meritum, eterne meritum felicitatis.

Ad monachos namque scribentes semper de religione uel de sancta conuersatione facere mentionem consueuimus. Salutationes ecclesiasticorum prelatorum ad subditos. N dei gratia sancte bononiensis ecclesie episcopus licet indignus P sancte Marie plebano salutem et benedictionem, salutem et benedictionis augmentum, benedictionem in domino cum salute.

Semper namque consuetudinis est, ut ecclesiastici prelati in salutatione sua ad subditos benedictionem pronuntient. Notandumque est, quod ipsi ecclesiarum prelati etiam si scribant inferioribus si de ipsorum regimine non fuerint eis benedictionem non dirigant, set salutem cum beniuolentie affectu, uel quidquid inter amicos mitti conuenit si sacerdotes sint. si uero non sint sacerdotes, mandent salutem cum dilectionis affectu.

In epistola suspensionis uel exconmunicationis aut dure correptionis sic simpliciter dicunt: N dei gratia fauentinus episcopus N presbitero. et nichil aliud, ut subintelligatur : scribit hanc epistolam. si ad conminationem autem pertinet significandam , ut salutem secundum meritum, uel gratiam qua dignus habetur , uel beniuolentiam meritis dignam, uel salutem quam dignus est promereri.

Qui ab inferioribus ad prelatos ecclesiasticos congruas salutationes nosse uoluerit, ad ipsarum constitutionem sex dictiones esse nouerit idoneas: obedientiam, reuerentiam, subiectionem, deuotionem, famulatum, et famulamen. et quamcunque earum posuerimus, ei congruum adiectiuum proferamus, debitam obedientiam uel reuerentiam adicientes, uel interponentes : in Christo, uel in domino, uel in Jesu Christo, aut in domino Jesu Christo, hoc modo: debitam in Christo reuerentiam, uel debitam obedientiam in Christo Jesu.

Hanc autem si uariare uoluerimus, uertendi sunt accusatiui in genitiuos, et superaddenda quelibet de predictis que sit conueniens, ut dicamus, debite in Christo reuerentie famulatum uel obedientiam, uel debiti famulatus reuerentiam in domino.

Has possumus ad humilitatem redigere quantum conuenienter uoluerimus, ut deuotissimam in Christo reuerentiam, uel deuotissime reuerentie famulatum , et addatur : in Christo Jesu, in his qui Christi sunt.

Nobili strennuoque militi N comiti P Venetie dux salutem omnemque prosperitatem, salutem et intimam dilectionem,uelcontinuam dilectionem cum salute perpetua, siue fortassis aliqua de his conueniens est inter hos delegari quas uidelicet dirigi oportune inter socios et amicos sequens sermo declarabit. Salutationes amicorum propinquorum uel sociorum.

N amicorum intimo,uelsociorum amantissimo,ueldilectorum amicissimo, uel mutua sibi dilectionis unione coniuncto, uel indissolubili secum dilectionis uinculo copulato, N litterarum studiis applicatus salutem et intime dilectionis affectum, intimi affectus dilectionem cum salute perpetua, intime humanitatis constantiam, gratissime dulcedinem familiaritatis , precordialis beniuolentie firmitatem, indissolubilis amoris dulcedinem.

Item de amicicia copulanda. Guidonem precordiali sibi dilectionis linea copulatum N professions dialectice minister mutuo sibi dilectionis uinculo copulari nullisque aduersitatibus perturbari, iugiter uiuere et bonis omnibus habundare, semper honeste uiuere et nunquam a sui dilectione cessare, felicem uitam semper prudenter habere deque bonis ueris semper potiora tenere. Hee quoque salutationes sociis amicis propinquis mitti conuenientes sunt, quarum siquidem personarum uarietates facili satis mutatione ualent denotari. nam ubi scriptum est Guidonem precordiali sibi dilectionis linea copulatum, ubi scriptum est dilectionis, scribatur: propinquitatis uel societatis uel consanguinitatis, ubi ueritatis negotium postulabit.

Cum in secularibus personis subditi ad dominos salutem pronuntiant, non utique reuerentiam nec obedientiam dicant, set seruitium, obsequium, seruitutem, fidelitatem, subiectionem, et similia.

Suo domino carissimo — aliter precelsi honoris excellentia dignissimo — N suus fidelis famulus, uel deuotus sibi cliens, uel in omnibus sibi subditus, fidele seruitium, summe fidelitatis instantiam, debite seruitutis obsequium, debiti obsequii famulamen, fidelitatem et omnimodum seruitium, intime fidelitatis seruitium, et similia.

N Guidonis filius N fideli famulo uel deuoto clienti salutem et beniuolentiam, salutem et bone uoluntatis perseuerantiam, beniuolentiam et omne presidium, continuum auxilium cum salute, et similia.

N Fauentinorum episcopus licet indignus Johanni sancte Marie presbitero salutem et gratiam secundum meritum, salutem quam meruit, gratiam qua dignus habetur, uel sue nequitie dignam salutem, et similia.

N scolastice professions minister N amicum et socium karissimum uniuersarum capere dogmata litterarum, omnem phylosophice professions industriam plenarie possidere, nullum sequi dementiam set Socratis Platonisque scientiam.

N diuina gratia tulliani leporis industria prefulgenti N sue peritie deuote suppositus sinceri pectoris famulatum, obediens iugiter et honestum seruitium, uel conpetentem aliquam de illis que a subditis ad prelates conueniens est delegari. Quid in salutationibus parentum ad Filios notandum sit. In salutationibus quoque que a parentibus ad filios ex dilectionis affectu diriguntur semper benedictionem ponere

consueuimus, hoc pacto quia scriptum est: obsequia filiorum parentes letificant, et ipsorum benedictionibus filii iugiter augmentantur.

Petrus pater et Maria genitrix Johanni dilectissimo filio paternam cum salute benedictionem, integram salutem et perpetuam benedictionem.

Salutatio uero filiorum ad parentes ea utique dirigatur que superioribus a subditis conuenienter dirigi superius denotatur, sic: filialem cum deuotione reuerentiam, filialis reuerentie famulatum, et similia.

Petrus et Maria dolore potius quam temporis diuturnitate decrepiti N unicum filium, suorum lumen oculorum, senectutis baculum, tediose uile solatium , duritiam cordis relinquere , et ad parentum tumulanda saltem corpora remeare.

Petro et Marie parentibus N, quondam filius, nec filiali dilectione priuatus, quondam carus, nec sine causa uilis factus, quicquid potest, licet nichil posse uideatur.

Item. N dilectissimo domino, uel patri carissimo,uel propinquo, uelfratri,uelsocio, N ferreis uinculis conpeditus, uel durissima carceris custodia mancipatus,uelgrauibus catenarum nodis astrictus, omnimodam salulem qua caret penitus, omnem cum salute prosperitatem, si quidem non habetur, mittit, et similia. Consideratio in salutationes.

Preterea considerandum est diligenter, ut aliquoties tales salutationes epistolis ponere studeamus que scilicet materie de qua consequenter tractaturi sumus conpetere uideantur.

Tous les livres