Rationes dictandi
Cogimur erudiendorum sedulitati de ratione dictandi quedam summatim perstringere. set ea rogamus ne dictandi peritus irrideat, ne emulorum lividus dens corripiat, ne ignarus artis abhorreat, quoniam et si lima perfectionis non assit non ideo tamen in omni parte erit inutile. Quapropter simpliciter edita simplices simpliciter audiant, et audita intelligant, et intellecta in cordis arcula tenaciter figant. Et in eadem arte promoti aliquos in aream de suis manipulis gratia excutiendi grani adiciant.
Igitur eo iuuante qui linguas infancium facit disertas et qui dona sua diuidit singulis prout uult, in ipso preceptorum exordio quid sit dictamen succincte explicemus. Quid sit dictamen.
Dictamen est cuiuslibet rei litteralis prolatio congrua continuatione procedens. uel dictamen est congruus et appositus cuiuslibet rei tractatus ad ipsam rem commode applicatus. uel dictamen est congrua et apposita litteralis editio de quolibet uel mente retenta uel sermone aut litteris declarata. */
Dictaminum autem alia sunt metrica, alia rithmica, alia prosaica.
Metricum dictamen est litteralis editio que certis mensuris pedum et temporum conpetenter extinguitur.
Rithmicum sane dictamen est quod certa numerorum lege sillabatim colligitur.
Uerum quoniam de prosaico solum intentionis nostre propositum est pertractare, quid ipsum sit et qualiter fieri debeat attentius prosequamur.
Prosaicum dictamen est litteralis editio mensuras metrorum respuens et longa congruaque continuatione procedens. in hoc autem uocabuli proprietatem exequamur. nam grece proson longum dicitur. illam igitur litteralem editionem congruam esse dicimus qua uerbis grammatice ordinatis prosaice uel metrice materiam propositam describimus.
Hoc utique dictamen uel recta et simplici constructione uel per appositionem formare studeamus.
Tunc inquam recta et simplici, cum minus peritis siue ydiotis sermo dictantis porrigitur, ut si dicam ex industria: o karissime et fidelis, ego bene credo esse cognitum tibi quod magnam fiduciam habeo in te de omnibus meis negotiis. Per appositionem uero perfectioribus aliquid significamus. et est appositio apposita dìctionum ordinatio a constructionis serie remota. quam utique sonoram et distinctam id est quasi currentem fieri oportet.
Circa nimirum rectam ordinationem, licet potius auris ipsa diiudicet quam cuius libet doctrina possit ostendere, quandam tamen introductionis formam rudibus ministrare satagimus.
Est igitur epistola congrua sermonum ordinatio ad exprimendam intentionem delegantis instituta. uel aliter epistola est oratio ex constitutis sibi partibus congrue ac distincte conposita delegantis affectum plene significans.
Cuius uidelicet quinque sunt partes: salutatio, beniuolentie captatio, narratio, petitio, atque conclusio.
Salutatio est oratio salutis affectum indicans a personarum situ non discordans.
Omnis autem salutatio aut prescripta aut subscripta aut circumscripta dicitur.
Prescripta dicitur, qua recipientis nomen prius scribitur, consequentibus his que eidem persone quomodolibet adiciuntur,
untur, hoc modo : G amicorum intimo et totius probitatis gloria precellenti F litteralium studiorum quamuis tardus tamen continuus assecla salutem et intime dilectionis affectum. Subscripta uero uocatur, qua recipientis nomen posterius ponitur, precedentibus illis que sibi adiciuntur, ut in predicta salutatione perspicue cernitur si conuersim scribatur. Circumscripta dicitur, qua nomen recipientis utrimque circumscribitur ad hunc modum: uenerabili in Christo domino Innocentio dei gratia totius sancte ecclesie summo pontifici et universali pape R ueronensis episcopus debitam in Christo reuerentiam. Quid in salutationibus notandum sit.
Item diligenter considerandum est, cum in salutatione qualibet recipientium nominibus adiectiones aliquas fieri uolumus, tales profecto debere constitui que circa ipsos recipientes aliquid laudis uel honestatis ostendant.
Cum autem mittentium nominibus aliquid adicere uolumus, id solum congrue fiet cum exponentur que humilitatem uel certe nullam arrogantiam significent. oportet igitur nos taliter moderari personarum uarietatibus , ut quotiens officiorum ecclesiasticorum uel dignitatum nomina mittentium nominibus adiunguntur sic per adiuncta modificentur ut per ea nichil utique arrogantie demonstretur, ut si fuerit clericus uel quisquam de ecclesiasticis gradibus semper ita ponatur: Johannes clericus uel leuita uel sacerdos uel episcopus uel abbas, licet indignus uel inmeritus uel peccator. In secularibus uero dignitatibus uel officiis non est id fieri oportunum, ut si dicatur: N Tuscanorum comes uel N Venetie dux uel Tuscie marchio, et similia.
Est item in salutationibus notandum, ut recipientium nomina semper mittentium nominibus preponantur, siue datiuo casu cum omnibus eorum adiectiuis, siue accusatiuo cum omnibus similiter eorum adiectiuis. nisi tunc solummodo cum maior scribit minori. tunc enim mittentis nomen preponendum est, ut eius dignitas ipsa nominum positione monstretur.
Cum autem datiuo casui cum adiectiuis suis recipientis nomen asscribitur, tunc utique salutationem casualibus dictionibus terminamus, id est frequentius accusatiuo uel genitiuo uel forte ablatiuo ad dictantis arbitrium apponuntur. accusatiuo terminatur salutatio, cum dicimus: salutem et intime
dilectionis affectum. si autem uertas, genitiuo terminatur, ut dicas: affectum intime dilectionis. ablatiuo terminabitur si addideris : cum salute perenni, uel aliquid simile. Si uero accusatiuo casui recipiendum nomina cum eorum adiectiuis asscribimus, oportunum est utique ut salutationem ipsam uerbis infinitis claudamus uel aliqua earum dictionum que ad infiniti pertinent constructionem, hoc modo : Gregorium diuina gratia uniuersis sapientie fulgoribus prefulgentem N felici prosperitate uiuere et secundis semper successibus habundare , uel secundis habundare successibus, subintelligentes quidem in hac salutatione uerbum optat uel cupit uel desiderat, sicut in alia mittit uel dirigit uel mandat.
Deinceps igitur que omnibus personis mitti salutationes conueniant, breuiter insinuemus.
Personarum quidem omnium alie sunt excellentes, alie infime, alie mediocres.
Excellentes autem persone dicuntur quibus nulle superiores inueniuntur: ut pape, imperatoris.
Hac igitur personarum uarietate cognita, cum ad scribendum dictator accesserit, primo sibi intuendum est, si unus uni, uel unus pluribus, uel plures uni, aut plures pluribus scribere oporteat, si par pari, inferior superiori, aut superior inferiori scribat.
Item modus materie considerandus est, ut secundum eam congruis et determinatis sermonibus salutationem instituat. Item quid nominibus personarum applicari conueniat, ut proprias cuiusque salutationis agnoscat terminationes. Si unus scripserit uni uel pluribus, uel plures uni siue pluribus, si inter pares scribi conueniat, seu ab inferioribus ad superiores, nomina recipientium in salutationis ordine per datiuum uel per accusatiuum casum cum adiectiuis preponenda sunt, nomina uero mittentium cum conpetentibus adiectiuis per nominatiuum postponenda sunt, si uero
superiores inferioribus, preponenda sunt nomina mittentium, ut eorum dignitas ipsa scripture serie ostendatur. Ad papam autem si quando ab ipso imperatore uel ab aliquo ecclesiastici officii uiro salutatio dirigitur, hanc uel huic similem mitti oportunum est.
Salutationes regis ad papam, et cuiusque, subditi ad prelatos.
Domino et in Christo uenerabili N dei gratia totius sancte ecclesie summo et uniuersali pontifici N dei gratia Romanorum imperator augustus , uel N rauennatis ecclesie minister licet indignus, debitam in Christo reuerentiam , uel debite subiectionis perseuerantiam, debite reuerentie famulatum, debiti famulatus obedientiam, debite obedientie subiectionem.