Rationes dictandi (page 5)

Anonyme de Bologne (XIIe s.) · Lettres

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — éd. Franklin · 5 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

Constans uero ea dicitur, que ad sensus quidem perfectionem nullo indiget, set dictantis animus aliud intendit superaddere.

Finitiuam autem eam dicimus, qua finitur oratio et ipsa dictantis intentio.

Quarum quidem omnium hoc uersu reperitur exemplum. licet suum sit iusticie , sua cuique tribuere , ipsa tamen amat iusticia sub moderatione tractari, et corde contritis misericordie solatium inpendi.

Omnis namque epistola uel per rectam constructionem, ut superius dictum est, uel per appositionem dirigenda est. Quam uidelicet appositionem oportet fieri quasi currentem, et sonoram, et diligenti sermonum positione fulgentem. quod utique licet aurium potius iuditio et dictandi exercitio quam certissima qualibet doctrina conparetur, quedam tamen artificia rudibus ministrare satagemus.

Qualiter igitur in ea omnes partes orationis ordinande sunt, breuiter doceamus.

Nominis autem sex sunt casus, prius ergo de uocatiuo et nominatiuo uideamus, postmodum de reliquis.

Cum appositionem constituimus, uocatiuus quidem casus nunquam in principio distinctionis alicuius ponendus est, set uel in medio circa principium, uel certe in fine, in medio circa principium, ut uidelicet una uel due uel tres uel ad plus quam quatuor dictiones precedant, hoc pacto: inter omnes, dilectissimi fratres, pacem et concordiam fieri uniuersalis amat ecclesia, unica fides postulate uera caritas concupiscit. in fine uero sic : sicut euidenter nouit dilectio uestra, karissimi, ardet cottidie, frendet iugiter humani generis inimicus. Nominatiuus autem casus si cum obliquis in appositione ponatur, eis utique subponendus est, sicut eisdem in constructione preponitur, hoc modo: iudiciorum causa tunc euidenter apparet , cum iudicantis discretio in alterutra parte non pendet. hoc autem secundum maiorem dicimus. non enim incongrue obliquis quandoque preponitur.

Obliqui autem casus si forte in appositione omnes oportuni fuerint, ita eos ordinamus quo uidelicet ordine in declinationis serie conponuntur, hoc modo: narrationis ordini necessarias solummodo causas subtili discretione adhibemus. Et hic ordo inter hos casus seruandus est, quantumlibet minuatur. nominatiuus enim omnibus reliquis preponendus est, et datiuus reliquis, et sic de ceteris.

Nec tamen hos aliter poni posse negamus. nam inter adiectiuum et substantiuum qui eiusdem casus fuerint alium dissimilem casum ad exornationem crebro ponere solemus, sic : uestre prudentiam probitatis humiliter exposcimus. uel etiam aduerbium uel quamlibet aliam dictionem.

Hoc autem quod de nomine dictum est, in omnibus aliis casualibus per omnes casus et numeros obseruandum fore censemus.

In pronomine tamen hoc considerandum est, quod prime uel secunde persone nominatiuus tam uidelicet pluralis quam singularis in appositione nullatenus ponendus est, nisi — ut Priscianus in constructionibus refert — causa discretionis uel causa maioris significantie ponatur. causa discretionis, cum de duobus quidem diuersa dicuntur, hoc modo: cum autem ego scriberem, et tu scribenti mihi nuntiares, contigit nuntium remeasse. causa uero maioris significantie, cum per solam nominatiui positionem plus quam dicatur intelligitur, sicut quidam dominus inpropriose cuidam seruo dicebat : ego sepe numero tibi calciamenta detraxi, aquam manibus tribui, ego mutuum tibi reddidi famulatum. cum diceret ego, intelligitur uidelicet qui dominus tuus fueram, qui a te seruitium recipere debueram. Uerba uero personalia, nisi sillabarum penuria contingat, in fine dictionum redigenda sunt, infinita tamen et inpersonalia quandoque in distinctionum fine non inconcincte ponuntur. oportet autem ea que in fine ponuntur uerba trissillaba esse et deinceps. si autem monosillaba uel dissillaba fuerint, ille que iuxta fuerint dictiones, si plurium sint sillabarum, in fine ponantur, siue nomina sint, siue aduerbia, siue alia, nee tamen in monosillabis et dissillabis uerbis distinctiones terminationibus omnino bonas fieri per appositiones negamus.

Impersonalia tamen omnia siue in principio siue in medio siue in fine satis conuenienter poni possunt.

Aduerbialia uero uel iuxta uerba continenter ponenda sunt, uel parum distanter a uerbis, ita siquidem quod tota significationis eorum uis ad uerbum pertinere uideatur. De coniunctionibus autem diligenter obseruandum est, quod alie sunt in distinctionibus prepositiue, alie suppositiue, alie quidem conmunes. prepositiuas autem eas dicimus, que distinctionum principiis preponi possunt nulla dictione precedente. in quarum quidem numero sunt omnes ille que a Prisciano dicuntur esse positiui ordinis, ut at, ast, aut, ac, sin, sed, ceterum. preter autem istas hie est fere numerus : quoniam , quocirca , quia , quandoquidem , quapropter, enimuero, nam, cum, et dum. suppositiue autem ille dicuntur que in distinctionibus poni non possunt nisi aliqua dictione precedente. quarum hic est numerus: ergo, igitur, quidem, equidem, quippe, tamen, quoque, autem, enim, et uero. alie uero conmunes appellantur.

De prepositionibus autem non est aliud hic obseruandum nisi quod de eis in grammatica preceptum est.

Interiectiones uero raro intericiuntur. cum tamen oportune fuerint, ubilibet collocantur.

Sunt item ex aduerbiis et coniunctionibus dictiones quedam que conpletiue uocantur, que uidelicet sola ornatus et bone sonoritatis causa prosaicis dictaminibus inseruntur. quarum hic est numerus: quidem, equidem, siquidem, quippe, profecto, sane, scilicet, uidelicet , nimirum, utique, quidni. hee autem inter adiectiuum et substantiuum eiusdem casus plerumque conuenienter ponuntur, ut si dicamus: uestram utique probitatem non latere uolumus. similiter quotiens quis uel quiin alicuius prosaici uersus principio ponuntur, quelibet de supra dictis coniunctionibus conpletiuis iuxta adhibenda est, hoc modo : quibus utique precibus, uel sane, uel siquidem.

Tous les livres