Rationes dictandi (page 4)
Initium autem huius epistole erit a narratione, hoc modo : significatum est uel conpertum nobis, uelueridica narratione plurimorum cognoscimus.
Item si a principio salutatio tollatur, ex reliquis quatuor integra epistola remanebit. fit enim quandoque, ut quando aliquis dedignationem uel iram uel motum indignantis animi profiteri uoluerit salutationem nullam preferat, sed tantummodo salutationis loco utrorumque nominum utatur positione, ut: Petrus Johanni; uel aliqua de supra dictis ad maiorem animi dedignitationem significandam, ut: Petrus Johanni nequam seruo et omni beniuolentia destituendo gratiam quam meruit, et similia. subticetur tamen quandoque propter timorem, ut in Salustio: quis sim, ex eo quem ad te misi cognosces. Si autem aliquo modo auferatur salutatio, necesse est consequenter auferri beniuolentie captationem, quoniam contigue sunt et ad inuicem coherentes.
Conuenienter ergo ex reliquis tribus manebit epistola secundum mittentis arbitrium.
Si etiam narratio tollatur ab istis, ex peticione et conclusione satis perfecta constabit. cuius erit initium: per
presentium tibi scripta mandamus, uel constanter, aut firmiter tibi precipimus, quatenus remota dilatione.
Ex sola quoque peticione multas in tali casu epistolas inuenimus permanere.
Item notandum est, quod salutatio cum sola narratione uel cum sola peticione epistolam constituit, set neque cum sola beniuolentie captatione neque cum sola conclusione aliquid reddit.
Enumeratis igitur epistole partibus et diligenter expositis, quo uidelicet ordine inter se uicissim loca ualeant conmutare succincte tractemus.
Ut enim secundum maiorem partem harum partium documenta tradamus, cum omnes quidem oportune fuerint, ita eas ordinandas censemus quo scilicet ordine posite et exposite conprobantur, ut uidelicet salutatio semper precedat, ut epistola sicut instituta est nuncii officium gerere uideatur. Aliarum uero partium exordium sit captatio beniuolentie, ut cum ea recipientis animus fuerit delinitus proclivior ad intelligenda reliqua constituatur. quam utique sequatur narratio. et post hanc peticio. pro quibus maxime omnis beniuolentia inducitur. demum sequatur conclusio, que predicta concludit et quid ex illis ualeat prouenire denuntiat. Hi tamen modi quandoque non incongrue uariantur. Potest autem captatio beniuolentie — que fit scilicet a persona mittentis, uel recipientis, uel ab utraque simul; uel a rerum effectu — habita narratione non incongrue constitui, ut cum per eam recipientis animus fuerit delinitus confestim peticionis ordo sequatur, hoc modo:
quid sollicitudinis et meroris, quid calamitatis et precordials luctus proprii decessione pastoris impia mors nobis attulerit , quicunque eiusdem pii patris nostri uitam moresque cognouit, inambigue ualet agnoscere. hinc est utique, pater egregie, quod ad paternitatem uestram confugimus. hinc est , quod pietatem uestram litteris sollicitamus.
quis enim non libenter ab eo petat auxilium, quern pie nouerit ouium oportunitatibus prouidere? quis illius incunctanter non
postulet solatium, quern benignum nouerit misericordem et sanctum ? quia igitur, pater, hec omnia uirtutum dona in uos quasi corporaliter uigere cognoscimus, peticio:
simpliciter exoramus, quatenus ecclesie nostre immo uestre in domino pii patris sollicitudine prouideatis, et sub uestri moderaminis discretione idoneum nobis patrem inuenire et inuentum tribuere procuretis.
Ponitur etiam captatio beniuolentie aliquotiens post narrationem et peticionem, et ultima conclusio non negatur. et in responsiuis maxime id fieri solet epistolis, hoc modo : narratio :
rarissime uel nullius consuetudinis est, ut tribuere quispiam quam accipere malit. conditionis enim humane est ista natura, ut ubi se nouit plurimis indigentem permulta iugiter postulet et inquirat. nam de matris utero nudus quisque progreditur. sicut uidelicet indumentis, ita rebus omnibus spoliatur. cuius igitur natura fit ulique, quod tibi parentes pauca dirigunt, pauciora quidem nisi filialis uerecundia cogeret directuri. ego enim, fili, ut, quod petisti ex integro supplere nequeo.
nam probitatis tue prudentiam tantam esse cognosco, quod non solum a propinquitate coniunctis uerum quoque ab omnibus dignus es honorari.
Potest etiam satis conuenienter preponi narrationi peticio, si diligenter id facere studeat discretio dictatoris. cum enim narratio peticionem sequitur, ita eam subiungi oportunum est , ut sit ad peticionem quasi rationis subiectio et ad eius quasi probationem inducta, sicut sequentis epistole formatione perpenditur.
quoniam uos mihi et propinquitatis copula et intime dilectionis unitate coniunctum esse non ambigo, idcirco siquidem gratiam uestram exposcere , unde suffragium postulare confidenti audatia nullatenus dubito.
posco ergo suppliciter, deuotissime deprecor, misericorditer flagito, quatenus ab hinc usque ad resurrectionis pascha ueslris me muneribus benigne foueatis.
nostis enim parentum data, quam exigua sint , quam rara, quamque impropriosa. qui cum pauca direxerint, mulla fuisse deputant, et superflua meditantur , ignorantes. uidelicet litterarum studiis applicatum quid opus sit, solummodo dies et tempora metientes, et mei labores inualidos nulla ratione preuidentes.
Item diligenter considerandum est, quod multociens multiplicem narrationem sequitur simplex peticio, uel simplicem narrationem multiplex peticio comitatur, uel simpliciter utraque uel multipliciter statuitur.
Cum autem peticio multiplex multiplicem sequitur narrationem, si singula peticionis membra de singulis narrationis membris dependeant, possunt utique intermixte tractari, hoc modo:
audiuimus in propatulo, et certis quibusdam indiciis fidem tribuimus, Rogerium Apulie tyrannum contra Beneuentum arma mouisse, et quasdam iam castrorum fortissimas munitiones ad sui certaminis presidium occupasse.
unde siquidem fidelitatem tuam exposcimus, ut ei pro uiribus armatus occurras et uniuersis quibus poteris te illi rebus obicias.
similiter accepimus, Anconitanos ad ipsius federa conuersos sue ciuitatis curam eius nefandissimo imperio conmisisse. alia pars peticionis:
pro quo etiam rogamus obnixe, ut huius rei ueritate conperta uel eos ad nostre fdelitatis constantiam reuoces, uel sicut perfidos et romani hostes imperii eos iudices corripias et expugnes.
Et sic in uniuersis similibus quantumlibet progredi conuenienter licebit. uel positis omnibus membris narrationis omnia peticionis membra continenter ponantur, ut dictantis placebit arbitrio.
His ergo de epistole partibus conpendiose tractatis, ad eius constitutionem ueniamus.
Ad cuius tamen euidentiam prius considerandum est, in omni dictaminum genere tres esse distinctiones , quas utique et ratio probat et bene legentis iudicium. Quarum uidelicet prima uocatur suspensiua, alia constans, tercia finitiua.
Suspensiua siquidem ea dicitur, qua uidelicet audita auditoris animus quasi suspenditur et adhuc aliud audire prestolatur. et est semper acuto accentu pronuncianda.