Rhetorica ad Herennium

Pseudo-Cicéron · Arts Libéraux

Texte latin, domaine public · Source : la.wikisource.org · 2 pages

Aussi en français.

Fiche de l’œuvre dans le savoir

Marcus Tullius CiceroRhetorica ad Herennium0Saeculo I a.C.n

Marcus Tullius Cicero

Rhetorica ad Herennium

Saeculo I a.C.n

editio: Lipsiae, in aedibus Teubnerii, 1923; Fridericus Marx recensuit

fons: Corpus Corporum

Index

Liber I Liber II Liber III Liber IV

Liber I

0Rhetorica ad Herennium0Saeculo I a.C.n

Sine Nomine

Rhetorica ad Herennium

Liber I

Saeculo I a.C.n

editio: Lipsiae, in aedibus Teubnerii, 1923; Fridericus Marx recensuit

fons: Corpus Corporum

Index Liber II

1

Etsi [in] negotiis familiaribus inpediti vix satis otium studio suppeditare possumus et id ipsum, quod datur otii, libentius in philosophia consumere consuevimus, tamen tua nos, Gai Herenni, voluntas commovit, ut de ratione dicendi conscriberemus, ne aut tua causa noluisse aut fugisse nos laborem putares. Et eo studiosius hoc negotium suscepimus, quod te non sine causa velle cognoscere rhetoricam intellegebamus: non enim in se parum fructus habet copia dicendi et commoditas orationis, si recta intellegentia et definita animi moderatione gubernetur. Quas ob res illa, quae Graeci scriptores inanis adrogantiae causa sibi adsumpserunt, reliquimus. Nam illi, ne parum multa scisse viderentur, ea conquisierunt, quae nihil adtinebant, ut ars difficilior cognitu putaretur, nos autem ea, quae videbantur ad rationem dicendi pertinere, sumpsimus. Non enim spe quaestus aut gloria commoti venimus ad scribendum, quemadmodum ceteri, sed ut industria nostra tuae morem geramus voluntati. Nunc, ne nimium longa sumatur oratio, de re dicere incipiemus, [sed] si te unum illud monuerimus, artem sine adsiduitate dicendi non multum iuvare, ut intellegas hanc rationem praeceptionis ad exercitationem adcommodari oportere.

2

Oratoris officium est de iis rebus posse dicere, quae res ad usum civilem moribus et legibus constitutae sunt, cum adsensione auditorum, quoad eius fieri poterit. Tria genera sunt causarum, quae recipere debet orator: demonstrativum, deliberativum, iudiciale. Demonstrativum est, quod tribuitur in alicuius certae personae laudem vel vituperationem. Deliberativum est in consultatione, quod habet in se suasionem et dissuasionem. Iudiciale est, quod positum est in controversia et quod habet accusationem aut petitionem cum defensione. Nunc quas res oratorem habere oporteat, docebimus, deinde quo modo has causas tractari conveniat, ostendemus.

3

Oportet igitur esse in oratore inventionem, dispositionem, elocutionem, memoriam, pronuntiationem. Inventio est excogitatio rerum verarum aut veri similium, quae causam probabilem reddant. Dispositio est ordo et distributio rerum, quae demonstrat, quid quibus locis sit conlocandum. Elocutio est idoneorum verborum et sententiarum ad inventionem adcommodatio. Memoria est firma animi rerum et verborum et dispositionis perceptio. Pronuntiatio est vocis, vultus, gestus moderatio cum venustate. Haec omnia tribus rebus adsequi poterimus: arte, imitatione, exercitatione. Ars est praeceptio, quae dat certam viam rationemque dicendi. Imitatio est, qua inpellimur cum diligenti ratione ut aliquorum similes in dicendo valeamus esse. Exercitatio est adsiduus usus consuetudoque dicendi. Quoniam ergo demonstratum est, quas causas oratorem recipere quasque res habere conveniat, nunc, quemadmodum possit oratio ad rationem oratoris officii adcommodari, dicendum videtur.

4

INVENTIO in sex partes orationis consumitur: in exordium, narrationem, divisionem, confirmationem, confutationem, conclusionem. Exordium est principium orationis, per quod animus auditoris constituitur ad audiendum. Narratio est rerum gestarum aut proinde ut gestarum expositio. Divisio est, per quam aperimus, quid conveniat, quid in controversia sit, et per quam exponimus, quibus de rebus simus acturi. Confirmatio est nostrorum argumentorum expositio cum adseveratione. Confutatio est contrariorum locorum dissolutio. Conclusio est artificiosus orationis terminus. Nunc, quoniam una cum oratoris officiis, quo res cognitu facilior esset, producti sumus, ut de orationis partibus loqueremur et eas ad inventionis rationem adcommodaremus, de exordio primum dicendum videtur.

5

Causa posita, quo commodius exordiri possimus, genus causae est considerandum. Genera causarum sunt quattuor: honestum, turpe, dubium, humile. Honestum causae genus putatur, cum aut id defendimus, quod ab omnibus defendendum videtur, aut obpugnabimus, quod ab omnibus videtur obpugnari debere ut pro viro forti contra parricidam. Turpe genus intellegitur, cum aut honesta res obpugnatur aut defenditur turpis. Dubium genus est, cum habet in se causa et honestatis et turpitudinis partem. Humile genus est, cum contempta res adfertur.

6

Cum haec ita sint, conveniet exordiorum rationem ad causae genus adcommodari. Exordiorum duo sunt genera: principium, quod Graece prohemium appellatur, et insinuatio, quae epodos nominatur. Principium est, cum statim auditoris animum nobis idoneum reddimus ad audiendum. Id ita sumitur, ut attentos, ut dociles, ut benivolos auditores habere possimus. Si genus causae dubium habebimus, a benivolentia principium constituemus, ne quid illa turpitudinis pars nobis obesse possit. Sin humile genus erit causae, faciemus attentos. Sin turpe causae genus erit, insinuatione utendum est, de qua posterius dicemus, nisi quid nacti erimus, qua re adversarios criminando benivolentiam captare possimus. Sin honestum genus causae erit, licebit recte vel uti vel non uti principio. Si uti volemus, aut id oportebit ostendere, qua re causa sit honesta, aut breviter, quibus de rebus simus dicturi, exponere. Sin principio uti nolemus, ab lege, ab scriptura, aut ab aliquo nostrae causae adiumento principium capere oportebit.

7

Quoniam igitur docilem, benivolum, attentum auditorem habere volumus, quo modo quidque effici possit, aperiemus. Dociles auditores habere poterimus, si summam causae breviter exponemus et si attentos eos faciemus; nam docilis est, qui attente vult audire. Attentos habebimus, si pollicebimur nos de rebus magnis, novis, inusitatis verba facturos aut de iis, quae ad rem publicam pertineant, aut ad eos ipsos, qui audient, aut ad deorum inmortalium religionem; et si rogabimus, ut attente audiant; et si numero exponemus res, quibus de rebus dicturi sumus.

8

Benivolos auditores facere quattuor modis possumus: ab nostra, ab adversariorum nostrorum, ab auditorum persona, et ab rebus ipsis. Ab nostra persona benivolentiam contrahemus, si nostrum officium sine adrogantia laudabimus, atque in rem publicam quales fuerimus aut in parentes aut in amicos aut in eos, qui audiunt aliquid referemus, dum haec omnia ad eam ipsam rem, qua de agitur, sint adcommodata. Item si nostra incommoda proferemus, inopiam, solitudinem, calamitatem; et si orabimus, ut nobis sint auxilio et simul ostendemus nos in aliis noluisse spem habere. Ab adversariorum persona benivolentia captabitur, si eos in odium, in invidiam, in contemptionem adducemus. In odium rapiemus, si quid eorum spurce, superbe, perfidiose, crudeliter, confidenter, malitiose, flagitiose factum proferemus. In invidiam trahemus, si vim, si potentiam, si factionem, divitias, incontinentiam, nobilitatem, clientelas, hospitium, sodalitatem, adfinitates adversariorum proferemus, et his adiumentis magis quam veritati eos confidere aperiemus. In contemptionem adducemus, si inertiam ignaviam, desidiam luxuriam adversariorum proferemus. Ab auditorum persona benivolentia colligitur, si res eorum fortiter, sapienter, mansuete, magnifice iudicatas proferemus; et si, quae de iis existimatio, quae iudicii expectatio sit, aperiemus. Ab rebus ipsis benivolum efficiemus auditorem, si nostram causam laudando extollemus, adversariorum per contemptionem deprimemus.

9

Deinceps de insinuatione aperiendum est. Tria sunt tempora, quibus principio uti non possumus, quae diligenter sunt consideranda: aut cum turpem causam habemus, hoc est, cum ipsa res animum auditoris a nobis alienat; aut cum animus auditoris persuasus esse videtur ab iis, qui ante contra dixerunt; aut cum defessus est eos audiendo, qui ante dixerunt. Si causa turpitudinem habebit, exordiri poterimus his rationibus: rem, hominem spectari oportere; non placere nobis ipsis, quae facta dicantur ab adversariis, et esse indigna aut nefaria; deinde cum diu rem auxerimus, nihil simile a nobis factum ostendemus; aut aliquorum iudicium de simili causa aut de eadem aut de minore aut de maiore proferemus, deinde ad nostram causam pedetemptim accedemus et similitudinem conferemus. Item si negabimus nos de adversariis aut de aliqua re dicturos, et tamen occulte dicemus interiectione verborum.

10

Si persuasus auditor ‹fuerit, id est›, si oratio adversariorum fecerit fidem auditoribus - neque enim non facile scire poterimus, quoniam non sumus nescii, quibus rebus fides fieri soleat - ergo si fidem factam putabimus, his nos rebus insinuabimus ad causam: de eo, quod adversarii firmissimum sibi adiumentum putarint, primum nos dicturos pollicebimur; ab adversarii dicto exordiemur, et ab eo maxime, quod ille nuperrime dixerit; dubitatione utemur quid potissimum dicamus aut quoi loco primum respondeamus, cum admiratione. Si defessi erint audiendo, ab aliqua re, quae risum movere possit, ab apologo, fabula verei simili, imitatione depravata, inversione, ambiguo, suspicione, inrisione, stultitia, exuperatione, collectione, litterarum mutatione, praeter expectationem, similitudine, novitate, historia, versu, ab alicuius interpellatione aut adrisione; ‹si promiserimus› aliter ac parati fuerimus, nos esse dicturos, nos non eodem modo, ut ceteri soleant, verba facturos; quid alii soleant, quid nos facturi sumus, breviter exponemus.

11

Inter insinuationem et principium hoc interest. Principium eius modi debet esse, ut statim apertis rationibus, quibus praescripsimus, aut benivolum aut attentum aut docilem faciamus auditorem: at insinuatio eiusmodi debet esse, ut occulte per dissimulationem eadem illa omnia conficiamus, ut ad eandem commoditatem in dicendi opere venire possimus. Verum hae tres utilitates tametsi in tota oratione sunt conparandae, hoc est, ut auditores sese perpetuo nobis adtentos, dociles, benivolos praebeant, tamen id per exordium causae maxime conparandum est. Nunc, ne quando vitioso exordio utamur, quae vitia vitanda sint, docebo. Exordienda causa servandum est, ut lenis sit sermo et usitata verborum consuetudo, ut non adparata videatur oratio esse. Vitiosum exordium est, quod in plures causas potest adcommodari, quod vulgare dicitur. Item vitiosum est, quo nihilo minus adversarius potest uti, quod commune appellatur; item illud, quo adversarius ex contrario poterit uti. Item vitiosum est, quod nimium apparatis conpositum est aut nimium longum est; et quod non ex ipsa causa natum videatur, ut proprie cohaereat cum narratione; et quod neque benivolum neque docilem neque adtentum facit auditorem. De exordio satis erit dictum: deinceps ad narrationem transeamus.

12

Narrationum tria sunt genera. Unum est, cum exponimus rem gestam et unum quidque trahimus ad utilitatem nostram vincendi causa, quod pertinet ad eas causas, de quibus iudicium futurum est. Alterum genus est narrationis, quod intercurrit nonnumquam ‹aut› fidei aut criminationis aut transitionis aut alicuius apparationis causa. Tertium genus est id, quod a causa civili remotum est, in quo tamen exerceri convenit, quo commodius illas superiores narrationes in causis tractare possimus.

13

Eius narrationis duo sunt genera: unum quod in negotiis, alterum quod in personis positum est. Id, quod in negotiorum expositione positum est, tres habet partes: fabulam, historiam, argumentum. Fabula est, quae neque veras neque veri similes continet res, ut eae sunt, quae tragoedis traditae sunt. Historia est gesta res, sed ab aetatis nostrae memoria remota. Argumentum est ficta res, quae tamen fieri potuit, velut argumenta comoediarum. Illud genus narrationis, quod in personis positum est, debet habere sermonis festivitatem animorum dissimilitudinem, gravitatem lenitatem, spem metum, suspicionem desiderium, dissimulationem, misericordiam rerum varietates fortunae commutationem, insperatum incommodum subitam laetitiam iucundum exitum rerum. Verum haec in exercendo transigentur; illud, quod ad veritatem pertinet, quomodo tractari conveniat, aperiemus.

14

Tres res convenit habere narrationem, ut brevis, ut dilucida, ut veri similis sit; quae quoniam fieri oportere scimus, quemadmodum faciamus, cognoscendum est. Rem breviter narrare poterimus, si inde incipiemus narrare, unde necesse erit; et si non ab ultimo initio repetere volemus; et si summatim, non particulatim narrabimus; et si non ad extremum, sed usque eo, quo opus erit, persequemur; et si transitionibus nullis utemur, et si non deerrabimus ab eo, quod coeperimus exponere; et si exitus rerum ita ponemus, ut ante quoque quae facta sint, scire possint, tametsi nos reticuerimus: quod genus, si dicam me ex provincia redisse, profectum quoque in provinciam intellegatur. Et omnino non modo id, quod obest, sed etiam id, quod neque obest neque adiuvat, satius est praeterire. Et ne bis aut saepius idem dicamus, cavendum est; etiam ne quid, novissime [id] quod [supra] diximus, deinceps dicamus, hoc modo:

Athenis Megaram vesperi advenit Simo:

Ubi advenit Megaram, insidias fecit virgini:

Insidias postquam fecit, vim in loco adtulit.

15

Rem dilucide narrabimus, si ut quicquid primum gestum erit, ita primum exponemus et rerum ac temporum ordinem conservabimus, ut gestae res erunt aut ut potuisse geri videbuntur: hic erit considerandum, ne quid perturbate, ‹ne quid contorte,› ne quid nove dicamus; ne quam in aliam rem transeamus; ne ab ultimo repetamus; ne longe persequamur; ne quid, quod ad rem pertineat, praetereamus; et si sequemur ea, quae de brevitate praecepta sunt; nam quo brevior, dilucidior et cognitu facilior narratio fiet.

16

Veri similis narratio erit, si, ut mos, ut opinio, et natura postulat, dicemus; si spatia temporum, personarum dignitates, consiliorum rationes, locorum opportunitates constabunt, ne refelli possit aut temporis parum fuisse, aut causam nullam, aut locum idoneum non fuisse, aut homines ipsos facere aut pati non potuisse. Si vera res erit, nihilominus haec omnia narrando conservanda sunt; nam saepe veritas, nisi haec servata sint, fidem non potest facere: sin erunt ficta, eo magis erunt conservanda. De iis rebus caute confingendum est, quibus in rebus tabulae aut alicuius firma auctoritas videbitur interfuisse. Adhuc quae dicta sunt arbitror mihi constare cum ceteris artis scriptoribus, nisi quia de insinuationibus nova excogitavimus, quod eam soli ‹nos› praeter ceteros in tria tempora divisimus, ut plane certam viam et perspicuam rationem exordiorum haberemus. Nunc, quod reliquum est - quoniam de rerum inventione disputandum est, in quo singulare consumitur oratoris artificium - dabimus operam, ut nihilominus industrie, quam rei utilitas postulabit, quaesisse videamur *** si prius pauca de divisione causarum dixerimus.

17

Causarum divisio in duas partes distributa est. Primum per narrationem debemus aperire, quid nobis conveniat cum adversariis si ea, quae utilia sunt nobis, convenient, quid in controversiis ‹relictum sit›, hoc modo: «Interfectam esse ab Oreste matrem convenit mihi cum adversariis: iure fecerit et licueritne facere, id est in controversia.» Item e contrario: «Agamemnonem esse a Clytemestra occisum confitentur; cum id ita sit, me ulcisci parentem negant oportuisse.» Deinde, cum hoc fecerimus, distributione uti debemus. Ea dividitur in duas partes: enumerationem et expositionem. Enumeratione utemur, cum dicemus numero, quot de rebus dicturi sumus. Eam plus quam trium partium numero ‹esse› non oportet: nam et periculosum est, ne quando plus minusve dicamus; et suspicionem adfert auditori meditationis et artificii: quae res fidem abrogat orationi. Expositio est, cum res, quibus de rebus dicturi sumus, exponimus breviter et absolute.

18

Nunc ad confirmationem ‹et confutationem› transeamus. Tota spes vincendi ratioque persuadendi posita est in confirmatione et in confutatione. Nam cum adiumenta nostra exposuerimus contrariaque dissolverimus, absolute nimirum munus oratorium confecerimus. Utrumque igitur facere poterimus, si constitutionem causae cognoverimus. Causarum constitutiones alii quattuor fecerunt: noster doctor tres putavit esse, non ut de illorum quicquam detraheret inventione, sed ut ostenderet, id, quod oportuisset simpliciter ac singulari modo docere, illos distribuisse dupliciter et bipertito. Constitutio est prima deprecatio defensoris cum accusatoris insimulatione coniuncta. Constitutiones itaque, ut ante diximus, tres sunt: coniecturalis, legitima, iuridicialis. Coniecturalis est, cum de facto controversia est, hoc modo: Aiax in silva, postquam resciit, quae fecisset per insaniam, gladio incubuit. Ulixes intervenit: occisum conspicatur, corpore telum cruentum educit. Teucer intervenit: fratrem occisum, inimicum fratris cum gladio cruento videt. Capitis arcessit. Hic coniectura verum quaeritur; de facto erit controversia: ex eo constitutio causae coniecturalis nominatur.

19

Legitima est constitutio, cum ‹in› scripto aut e scripto aliquid controversiae nascitur. Ea dividitur in partes sex: scriptum et sententiam, contrarias leges, ambiguum, definitionem, translationem, ratiocinationem. Ex scripto et sententia controversia nascitur, cum videtur scriptoris voluntas cum scripto ipso dissentire, hoc modo: Si lex sit, quae iubeat «eos, qui propter tempestatem navem reliquerint, omnia perdere, eorum navem ceteraque esse, si navis conservata sit, qui remanserunt in navi.» Magnitudine tempestatis omnes perterriti navem reliquerunt - in scapham conscenderunt - praeter unum aegrotum: is propter morbum exire et fugere non potuit. Casu et fortuitu navis in portum incolumis delata est; illam aegrotus possedit. Navem petit ille cuius fuerat. Haec constitutio legitima est ex scripto et sententia.

20

Ex contrariis legibus controversia constat, cum alia lex iubet aut permittit, alia vetat quippiam fieri, hoc modo: Lex vetat eum, qui de pecuniis repetundis damnatus sit, in contione orationem habere: altera lex iubet, augurem in demortui locum qui petat, in contione nominare. Augur quidam damnatus de pecuniis repetundis in demortui locum nominavit; petitur ab eo multa. Constitutio legitima ex contrariis legibus. Ex ambiguo controversia nascitur, cum res unam sententiam scripta, scriptum duas aut plures sententias significat, hoc modo: Paterfamilias cum filium heredem faceret, testamento vasa argentea uxori legavit [Tullius] «heres meus [Terentiae] uxori meae XXX pondo vasorum argenteorum dato, qua volet.» Post mortem eius vasa pretiosa et caelata magnifice petit mulier. Filius se, qua ipse vellet, in XXX pondo ei debere dicit. Constitutio est legitima ex ambiguo.

21

Definitione causa constat, cum in controversia est, quo nomine factum conpelletur. Ea est huiusmodi: Cum Lucius Saturninus legem frumentariam de semissibus et trientibus laturus esset, ‹Q.› Caepio, qui per id temporis quaestor urbanus erat, docuit senatum aerarium pati non posse largitionem tantam. Senatus decrevit, si eam legem ad populum ferat, adversus rem publicam videri ea facere. Saturninus ferre coepit. Collegae intercedere, ille nihilominus sitellam detulit. Caepio, ut illum, contra intercedentibus collegis, adversus rem publicam vidit ferre, cum viris bonis impetum facit; pontes disturbat, cistas deicit, impedimento est, quo setius feratur: arcessitur Caepio maiestatis. Constitutio legitima ex definitione. Vocabulum enim definitur ipsum cum quaeritur, quid sit minuere maiestatem.

22

Ex translatione controversia nascitur, cum aut tempus differendum aut accusatorem mutandum aut iudices mutandos reus dicit. Hac parte constitutionis Graeci in iudiciis, nos in iure [civili] plerumque utimur [in hac parte nos iuris civilis scientia iuvabit]: in iudiciis tamen nonnihil utimur ut hoc modo: Si quis peculatus accusatur, quod vasa argentea publica de loco privato dicatur sustulisse, possit dicere, cum definitione sit usus quid sit furtum, quid peculatus: secum furti agi, non peculatus oportere. Haec partitio legitimae constitutionis his de causis raro venit in iudicium, quod in privata actione praetoriae exceptiones sunt et causa cadit qui egit, nisi habuit actionem, et in publicis quaestionibus cavetur legibus, ut ante, si reo commodum sit, iudicium de accusatore fiat, utrum illi liceat accusare necne.

23

Ex ratiocinatione controversia constat, cum res sine propria lege venit in iudicium, quae tamen ab aliis legibus similitudine quadam aucupatur. Ea est huiusmodi: Lex: si furiosus existet, adgnatum gentiliumque in eo pecuniaque eius potestas esto. Et lex: qui parentem necasse iudicatus erit, ut is obvolutus et obligatus corio devehatur in profluentem. Et lex: paterfamilias uti super familia pecuniave sua legaverit, ita ius esto. Et lex: si paterfamilias ‹intestato moritur, familia› pecuniaque eius agnatum gentilium esto. Malleolus iudicatus est matrem necasse. Ei damnato statim folliculo lupino os ‹obvolutum est› et soleae ligneae in pedibus inductae sunt: in carcerem ductus est. Qui defendebant eum, tabulas in carcerem adferunt, testamentum ipso praesente conscribunt, testes recte adfuerunt; de illo supplicium sumitur. Ii, qui heredes erant testamento, hereditatem adeunt. Frater minor Malleoli, qui eum obpugnaverat in eius periculo, suam vocat hereditatem lege agnationis. Hic certa lex in rem nulla adfertur, et tamen multae adferuntur, ex quibus ratiocinatio nascitur, quare potuerit aut non potuerit iure testamentum facere. Constitutio legitima ex ratiocinatione. Cuiusmodi partes essent legitimae constitutionis ostendimus: nunc de iuridiciali constitutione dicamus.

24

Iuridicialis constitutio est, cum factum convenit, sed iure an iniuria factum sit, quaeritur. Eius constitutionis partes duae sunt, quarum una absoluta, altera adsumptiva nominatur.

Absoluta est, cum id ipsum, quod factum est, ut aliud nihil foris adsumatur, recte factum esse eam rem dicemus, eiusmodi:

Mimus quidam nominatim Accium poetam conpellavit in scaena. Cum eo Accius iniuriarum agit. Hic nihil aliud defendit nisi licere nominari eum, cuius nomine scripta dentur agenda.

Adsumptiva pars est, cum per se defensio infirma est, adsumpta extraria re conprobatur. Adsumptivae partes sunt quattuor: concessio, remotio criminis, translatio criminis, conparatio.

Concessio est, cum reus postulat ignosci. Ea dividitur in purgationem et deprecationem.

Purgatio est, cum consulto negat se reus fecisse. Ea dividitur in inprudentiam, fortunam, necessitatem:

fortunam, ut Caepio ad tribunum plebis de exercitus amissione;

inprudentiam, ut ille, qui de eo servo, qui dominum occiderat, supplicium sumpsit, cui frater esset, antequam tabulas testamenti aperuit, cum is servus testamento manu missus esset;

necessitudinem, ut ille, qui ad diem commeatus non venit, quod flumina vias interclusissent.

Deprecatio est, cum et peccasse se et consulto fecisse confitetur, et tamen postulat, ut sui misereantur. Hoc in iudicio fere ‹non› potest usu venire, nisi quando pro eo dicimus, cuius multa recte facta extant, hoc modo: in loco communi per amplificationem iniciemus:

«quodsi hoc fecisset, tamen ei pro pristinis beneficiis ignosci conveniret, verum nihil postulat ignosci.»

Ergo in iudicium non venit: at ‹in› senatum, ad imperatorem et in consilium talis causa potest venire.

25

Ex translatione criminis causa constat, cum fecisse nos non negamus, sed aliorum peccatis coactos fecisse dicimus: ut Orestes, cum se defendit in matrem conferens crimen. Ex remotione criminis causa constat, cum a nobis non crimen, sed culpam ipsam amovemus et vel in hominem transferimus vel in rem quampiam conferimus. In hominem transfertur, ut si accusetur is, qui Publium Sulpicium se fateatur occidisse, et id iussu consulum defendat et eos dicat non modo imperasse, sed rationem quoque ostendisse, quare id facere liceret. In rem confertur, ut si quis, ex testamento quod facere iussus sit, ex plebis scito vetetur. Ex conparatione causa constat, cum dicimus necesse fuisse alterutrum facere, et id, quod fecerimus, satius fuisse facere. Ea causa huiusmodi est: C. Popilius, cum a Gallis obsideretur neque fugere ullo modo posset, venit cum hostium ducibus in conlocutionem; ita discessit, ut inpedimenta relinqueret, exercitum educeret. Satius esse duxit amittere inpedimenta quam exercitum. ‹Exercitum› eduxit, inpedimenta reliquit: arcessitur maiestatis. Quae constitutiones et quae constitutionum partes sint, videor ostendisse. Nunc quo modo eas et qua via tractari conveniat demonstrandum est, si prius aperuerimus, quid oporteat ab ambobus in causa destinari, quo ratio omnis totius orationis conferatur.

26

Constitutione igitur reperta statim quaerenda ratio est. ‹Ratio est› quae causam facit et continet defensionem, hoc modo, ut docendi causa in hac potissimum causa consistamus: Orestes confitetur se occidisse matrem: nisi adtulerit facti rationem, perverterit defensionem. Ergo adfert eam, quae nisi intercederet, ne causa quidem esset. Illa enim, inquit, patrem meum occiderat. Ergo, ut ostendi, ratio ea est, quae continet defensionem, sine qua ne parva quidem dubitatio potest remorari damnationem. Inventa ratione firmamentum quaerendum est, id est, quod continet accusationem, quod adfertur contra rationem defensionis, de qua ante dictum est. Id constituetur hoc modo: Cum usus fuerit Orestes ratione hoc pacto: «Iure occidi: illa enim patrem meum occiderat», utetur accusator firmamento, hoc modo: «At non abs te occidi neque indamnatam poenas pendere oportuit.» Ex ratione defensionis et ex firmamento accusationis iudicii quaestio nascatur oportet: eam nos iudicationem, Graecei crinomenon appellant. Ea constituetur ex coniunctione firmamenti et rationis defensione hoc modo: Cum dicat Orestes se patris ulciscendi matrem occidisse, rectumne fuerit sine iudicio a filio Clytemestram occidi. Ergo hac ratione iudicationem reperire convenit: reperta iudicatione omnem rationem totius orationis eo conferri oportebit.

27

In omnibus constitutionibus et partibus constitutionum hac via iudicationes reperientur, praeterquam in coniecturali constitutione: in ea nec ratio qua re fecerit quaeritur, fecisse enim negatur: nec firmamentum exquiritur, quoniam non subest ratio. Quare ex intentione et infitiatione iudicatio constituitur, ‹hoc› modo:

Intentio: «Occidisti Aiacem.»

Infitiatio: «Non occidi.»

Iudicatio: «Occideritne?»

Ratio omnis utriusque orationis, ut ante dictum est, ad hanc iudicationem conferenda est. Si plures erunt constitutiones aut partes constitutionum, iudicationes quoque plures erunt in una causa, sed et omnes simili ratione reperientur. Sedulo dedimus operam, ut breviter et dilucide, quibus de rebus adhuc dicendum fuit, diceremus. Nunc quoniam satis huius voluminis magnitudo crevit, commodius est in altero libro de ceteris rebus deinceps exponere, ne qua propter multitudinem litterarum possit animum tuum defatigatio retardare. Si qua tardius haec, quam studes, absolventur, cum rerum magnitudini tum nostris quoque occupationibus adsignare debebis. Verumtamen maturabimus et, quod negotio deminutum fuerit, exaequabimus industria, ut pro tuo in nos officio, nostro in te studio munus hoc adcumulatissume tuae largiamur voluntati.

Liber II

0Rhetorica ad Herennium0Saeculo I a.C.n

Sine Nomine

Rhetorica ad Herennium

Liber II

Saeculo I a.C.n

editio: Lipsiae, in aedibus Teubnerii, 1923; Fridericus Marx recensuit

fons: Corpus Corporum

Liber I Liber III

1

In primo libro, Herenni, breviter exposuimus, quas causas recipere oratorem oporteret, et in quibus officiis artis elaborare conveniret, et ea officia qua ratione facillime consequi posset. Verum, quod neque de omnibus rebus simul dici poterat et de maximis rebus primum scribendum fuit, quo cetera tibi faciliora cognitu viderentur, ita nobis placitum est, ut ea, quae difficillima essent, potissimum conscriberemus. Causarum tria genera sunt: demonstrativum, deliberativum, iudiciale. Multo difficillimum iudiciale est; ergo id primum absolvimus hoc et priore libro. De oratoris officiis quinque inventio et prima et difficillima est. Ea quoque nobis erit hoc libro propemodum absoluta: parvae partes eius in tertium volumen transferentur.

2

De sex partibus orationis primum scribere incepimus: in primo libro locuti sumus de exordio, narratione, divisione, nec pluribus verbis, quam necesse fuit, nec minus dilucide, quam te velle existimabamus; deinde coniuncte de confirmatione et confutatione dicendum fuit. Quare genera constitutionum et earum partes aperuimus; ex quo simul ostendebatur, quomodo constitutionem et partem constitutionis causa posita reperiri oporteret. Deinde docuimus, iudicationem quemadmodum quaeri conveniret: qua inventa curandum, ut omnis ratio totius orationis ad eam conferatur. Postea admonuimus esse causas conplures, in quas plures constitutiones aut partes constitutionum adcommodarentur. Relicum videbatur esse, ut ostenderemus, quae ratio posset inventiones ad unam quamque constitutionem aut partem constitutionis adcommodare; et item quales argumentationes, quas Graeci epicheremata appellant, sequi, quales veitari oporteret; quorum utrumque pertinet ad confirmationem et ad confutationem. Deinde ad extremum docuimus, cuiusmodi conclusionibus orationum uti oporteat; qui locus erat extremus de sex partibus orationis. Primum ergo quaeremus, quemadmodum quamque causam tractare conveniat et nimirum ‹[coniecturalem] eam quae prima› quaeque difficillima est, potissimum consideremus.

3

In causa coniecturali narratio accusatoris suspiciones interiectas et dispersas habere debet, ut nihil actum, nihil dictum, nusquam ventum aut abitum, nihil denique factum sine causa putetur. Defensoris narratio simplicem et dilucidam expositionem debet habere cum adtenuatione suspicionis. Huius constitutionis ratio in sex partes est distributa: probabile, conlationem, signum, argumentum, consecutionem, adprobationem. Horum unum quidquid quid valeat, aperiemus. Probabile est per quod probatur expedisse peccare et ab simili turpitudine hominem numquam afuisse. Id dividitur in causam et in vitam. Causa est ea, quae induxit ad maleficium commodorum ‹spe aut incommodorum› vitatione, cum quaeritur, num quod commodum maleficio appetierit, num honorem, num pecuniam, num dominationem; num aliquam cupiditatem ‹aut› amoris aut eiusmodi libidinis voluerit explere, aut num quod incommodum vitarit: inimicitias, infamiam, dolorem, supplicium.

4

Hic accusator in spe commodi cupiditatem ostendet adversarii, in vitatione incommodi formidinem augebit. Defensor autem negabit fuisse causam, si poterit, aut eam vehementer extenuabit; deinde inicum esse dicet omnes, ad quos aliquid emolumenti ex aliqua re pervenerit, in suspicionem maleficii devocari.

5

Deinde vita hominis ex ante factis spectabitur.

Primum considerabit accusator, num quando simile quid fecerit. Si id non reperiet, quaeret, num quando venerit in similem suspicionem; et in eo debebit esse occupatus, ut ad eam causam peccati, quam paulo ante exposuerit, vita hominis possit adcommodari, hoc modo: Si dicet pecuniae causa fecisse, ostendat eum semper avarum fuisse, si honoris, ambitiosum; ita poterit animi vitium cum causa ‹peccati conglutinare. Si non poterit par vitium cum causa› reperire, reperiat dispar. Si non poterit avarum demonstrare, demonstret conruptorem, perfidiosum, si quo modo poterit denique aliquo aut quam plurimis vitiis contaminare [personam]; deinde qui illud fecerit tam nequiter, eundem hunc tam perperam fecisse non esse mirandum. Si vehementer castus et integer existimabitur adversarius, dicet facta, non famam spectarei oportere; illum ante occultasse sua flagitia; se planum facturum ab eo maleficium non abesse.

Defensor primum demonstrabit vitam integram, si poterit: id si non poterit, confugiet ad inprudentiam, stultitiam, adulescentiam, vim, persuasionem; quibus de rebus *** vituperatio eorum, quae extra id crimen erunt, non debeat atsignari. Sin vehementer hominis turpitudine inpedietur et infamia, prius dabit operam, ut falsos rumores dissipatos esse dicat de innocente; et utetur loco communi, rumoribus credi non oportere. Sin nihil eorum fieri potest, utatur extrema defensione: dicat non se de moribus eius apud censores, sed de criminibus adversariorum apud iudices dicere.

6

Conlatio est, cum accusator id, quod adversarium fecisse criminatur, alii nemini nisi reo bono fuisse demonstrat; aut alium neminem potuisse perficere nisi adversarium; aut eum ipsum aliis rationibus aut non potuisse aut non aeque commode potuisse aut eum fugisse alias rationes commodiores propter cupiditatem. Hoc loco defensor demonstret oportet aut aliis quoque bono fuisse, aut alios quoque id, quod ipse insimuletur, facere potuisse. Signum est, per quod ostenditur idonea perficiendi facultas esse quaesita. Id dividitur in partes sex: locum, tempus, spatium, occasionem, ‹spem› perficiendi, spem celandi.

7

Locus quaeritur, celebris an desertus, semper desertus an tum, cum id factum sit, ‹fuerit› in eo loco solitudo, sacer an profanus, publicus an privatus fuerit; cuiusmodi loci adtingant, num, qui est passus, perspectus, exauditus esse possit. Horum quid reo, quid accusatori conveniat, perscribere non gravaremur, nisi facile quivis causa posita posset iudicare. Initia enim inventionis ab arte debent proficisci, cetera facile conparabit exercitatio. Tempus ita quaeritur: quid anni, qua hora noctu an interdiu, et qua die, qua noctis hora factum esse dicatur et cur eiusmodi temporibus. Spatium ita considerabitur: satisne longum fuerit ad eam rem ‹transigendam›, scieritne satis ad id perficiendum spatii futurum: nam parui refert satis spatii fuisse ad id perficiendum, si id ante sciri et ratione provideri non potuit. Occasio quaeritur, idoneane fuerit ad rem adoriendam an alia melior, quae aut praeterita sit aut non expectata. Spes perficiendi ecqua fuerit, spectabitur hoc modo: si, quae supra dicta sunt signa, concurrent, si praeterea ‹ex› altera parte vires, pecunia, consilium, scientia, apparatio videbitur esse, ex altera parte inbecillitas, inopia, stultitia, inprudentia, inapparatio demonstrabitur fuisse; qua re scire potuerit, utrum diffidendum an confidendum fuerit. Spes celandi quae fuerit quaeritur ex consciis, arbitris, adiutoribus, liberis aut servis aut utrisque.

8

Argumentum est, per quod res coarguitur certioribus argumentis et magis firma suspicione. Id dividitur in tempora tria: praeteritum, instans, consequens. In praeterito tempore oportet considerare, ubi fuerit, ubi visus sit, quicum visus sit, num quid appararit, num quem convenerit, num quid dixerit, num quid habuerit de consciis, de adiutoribus, de adiumentis; num quo in loco praeter consuetudinem fuerit aut alieno tempore.

‹In› instanti tempore quaeretur, num visus sit, cum faciebat, num qui strepitus, clamor, crepitus exauditus aut denique num quid aliquo sensu perceptum sit, aspectu, auditu, tactu, odoratu, gustatu; nam quivis horum sensus potest conflare suspicionem.

In consequenti tempore spectabitur, num quid re transacta relictum sit, quod indicet aut factum esse maleficium aut ab quo factum sit. Factum esse, hoc modo: si tumore et livore decoloratum corpus est mortui, significat eum veneno necatum. A quo factum sit, hoc modo: si telum, si vestimentum, si quid eiusmodi relictum aut si vestigium ‹rei› repertum fuerit; si cruor in vestimentis: si in eo loco conprehensus aut visus transacto negotio, quo in loco res gesta dicitur.

Consecutio est, cum quaeritur, quae signa nocentis et innocentis consequi soleant.

Accusator dicet, si poterit, adversarium, cum ad eum ventum sit, erubuisse, expalluisse, titubasse, inconstanter locutum esse, concidisse, pollicitum esse aliquid; quae signa conscientiae sint. Si reus horum nihil fecerit, accusator dicet eum usque adeo praemeditatum fuisse, quid sibi esset usu venturum, ut confidentissime resisteret et responderet; quae signa confidentiae, non innocentiae sint.

Defensor, si pertimuerit, magnitudine periculi, non conscientia peccati se commotum esse dicet; si non pertimuerit, fretum innocentia negabit esse commotum.

9

Adprobatio est, qua utimur ad extremum confirmata suspicione. Ea habet locos proprios atque communes. Proprii sunt ii, quibus nisi accusator nemo potest uti, et ii, quibus nisi defensor. Communes sunt, qui alia in causa ab reo, alia ab accusatore tractantur. In causa coniecturali proprius locus accusatoris est, cum dicit malorum misereri non oportere et cum auget peccati atrocitatem. Defensoris proprius locus est, cum misericordiam captat et cum accusatorem calumniari criminatur. Communes loci sunt cum accusatoris tum defensoris, abs testibus contra testes, abs quaestionibus contra quaestiones, ab argumentis contra argumenta, ab rumoribus contra rumores. A testibus dicemus secundum auctoritatem et vitam testium et constantiam testimoniorum; contra testes: vitae turpitudinem, testimoniorum inconstantiam; si aut fieri non potuisse dicemus aut non factum esse quod dicant aut scire illos non potuisse aut cupide dicere et argumentari. Haec et ad inprobationem et ad interrogationem testium pertinebunt.

10

A quaestionibus dicemus: cum demonstrabimus maiores veri inveniendi causa tormentis et cruciatu voluisse quaeri et summo dolore homines cogi, ut quicquid sciant dicant; et praeterea confirmatior haec erit disputatio, si, quae dicta erint, argumentando isdem viis, quibus omnis coniectura tractatur, trahemus ad veri similem suspicionem; idemque hoc in testimoniis facere oportebit. Contra quaestiones hoc modo dicemus: primum maiores voluisse certis in rebus interponi quaestiones, cum, quae vere dicerentur, sceirei, quae falso in quaestione pronuntiarentur, refelli possent, hoc modo: Quo in loco quid positum sit, et si quid esset simile, quod videri *** aut aliquo simili signo percipi posset; deinde dolori credi non oportere, quod alius alio recentior sit in dolore, quod ingeniosior ad eminiscendum, quod denique saepe scire aut suspicari possit, quid quaesitor velit audire; quod cum dixerit, intellegat sibi finem doloris futurum. Haec disputatio conprobabitur, si refellemus, quae in quaestionibus erunt dicta, probabili argumentatione; idque partibus coniecturae, quas ante exposuimus, facere oportebit.

11

Ab argumentis et signis et ceteris locis, quibus augetur suspicio, dicere hoc modo convenit: Cum multa concurrant argumenta et signa, quae inter se consentiant, rem perspicuam, non suspiciosam videri oportere. Item plus oportere signis et argumentis credi quam testibus: haec enim eo modo exponi, quo modo re vera sint gesta; testes corrumpi posse vel pretio vel gratia vel metu vel simultate. Contra argumenta et signa et ceteras suspiciones dicemus hoc modo: si demonstrabimus nullam rem esse, quam non suspicionibus quivis possit criminari; deinde unam quamque suspicionem extenuabimus et dabimus operam, ut ostendamus nihilo magis in nos eam quam in alium quempiam convenire; indignum facinus esse sine testibus coniecturam et suspicionem firmamenti satis habere.

12

A rumoribus dicemus: si negabimus temere famam nasci solere, quin supsit aliquid; et si dicemus causam non fuisse, quare quispiam confingeret et eminisceretur; et praeterea, si ceteri falsi soleant esse, argumentabimur hunc esse verum. Contra rumores dicemus: primum, si docebimus multos esse falsos rumores, et exemplis utemur, de quibus falsa fama fuerit; et aut iniquos nostros aut homines natura malivolos et maledicos confincxisse dicemus; et aliquam aut fictam fabulam in adversarios adferemus, quam dicamus omnibus in ore esse, aut verum rumorem proferemus, qui illis aliquid turpitudinis adferat, neque tamen ei rumori nos fidem habere dicemus, ideo quod quivis unus homo possit quamvis turpem de quolibet rumorem proferre et confictam fabulam dissipare. Verumtamen si rumor vehementer probabilis esse videbitur, argumentando famae fidem poterimus abrogare. Quod et difficillima tractatu est constitutio coniecturalis et in veris causis saepissime tractanda est, eo diligentius omnis eius partis perscrutati sumus, ut ne parvula quidem titubatione aut offensatione impediremur, si ad hanc rationem praeceptionis adsiduitatem exercitationis adcommodassemus. Nunc ad legitimae constitutionis partes transeamus.

13

Cum voluntas scriptoris cum scripto dissidere videbitur, si a scripto dicemus, his locis utemur: secundum narrationem primum scriptoris conlaudatione, deinde scripti recitatione; deinde percontatione, scirentne idonee adversarii id scriptum fuisse in lege aut testamento aut stipulatione aut quolibet scripto, quod ad eam rem pertinebit; deinde conlatione, quid scriptum sit, quid adversarii se fecisse dicant, quid iudicem sequi conveniat: utrum id, quod diligenter perscriptum sit, an id, quod acute sit excogitatum; deinde ea sententia, quae ab adversariis sit excogitata et scripto adtributa, contemnetur et infirmabitur. Deinde quaeretur, quid periculi fuerit, si id voluisset adscribere; aut num non potuerit perscribi. Deinde a nobis sententia reperietur et causa proferetur, quare id scriptor senserit, quod scripserit; et demonstrabitur scriptum illud esse dilucide, breviter, commode, perfecte, cum ratione certa. Deinde exempla proferentur, quae res, cum ab adversariis sententia et voluntas adferretur, ab scripto potius iudicatae sint. Deinde ostendetur, quam periculosum sit ab scripto recedere. Locus communis est contra eum, qui, cum fateatur se contra quod legibus sanctum aut testamento perscriptum sit, fecisse, tamen facti quaerat defensionem.

14

Ab sententia sic dicemus: primum laudabimus scriptoris commoditatem atque brevitatem, quod tantum scripserit, quod necesse fuerit; illud quod sine scripto intellegi potuerit, non necessario scribendum putarit. Deinde dicemus calumniatoris esse officium verba et litteras sequi, neclegere voluntatem. Deinde id, quod scriptum sit, aut non posse fieri, aut non lege non more non natura non aequo et bono posse fieri; quae omnia noluisse scriptorem quam rectissime fieri nemo dicet; at ea, quae a nobis facta sint, iustissime facta. Deinde contrariam sententiam aut nullam esse, aut stultam, aut iniustam, aut non posse fieri, aut ‹non› constare cum superioribus et inferioribus sententiis; aut cum iure communi aut cum aliis legibus communibus aut cum rebus iudicatis dissentire. Deinde exemplorum a voluntate et contra scriptum iudicatorum enumeratione, deinde legum aut stipulationum breviter exscriptarum, in quibus intellegatur scriptorum voluntas, et *** expositione. Locus communis contra eum, qui scriptum recitet et scriptoris voluntatem non interpretetur.

15

Cum duae leges inter se discrepent, videndum est primum, num quae obrogatio aut derogatio sit; deinde utrum leges ita dissentiant, ut altera iubeat, altera vetet, an ita, ut altera cogat, altera permittat. Infirma enim erit eius defensio, qui negabit se fecisse, quod cogeretur, cum altera lex permitteret: plus enim valet sanctio permissione. Item illa defensio tenuis est, cum ostenditur id factum esse, quod ea lex sanciat, cui legi obrogatum aut derogatum sit; id, quod posteriore lege sanctum sit, esse neclectum. Cum haec erunt considerata, statim nostrae legis expositione, recitatione, conlaudatione utemur. Deinde contrariae legis enodabimus voluntatem et eam trahemus ad nostrae causae commodum. Dein de iuridiciali absoluta sumemus rationem iuris et quaeremus partes iuris, utrocum faciant; de qua parte iuridicialis posterius disseremus.

16

Si ambiguum esse scriptum putabitur, quod in duas aut plures sententias trahi possit, hoc modo tractandum est: primum, sitne ambiguum, quaerendumst; deinde, quomodo scriptum esset, si id, quod adversarii interpretantur, scriptor fieri voluisset, ostendendum est; deinde id, quod nos interpretemur, et fieri posse, et honeste recte lege more natura bono et aequo fieri posse; quod adversarii interpretentur, ex contrario; nec esse ambigue scriptum, cum intellegatur, utra sententia vera sit. Sunt, qui arbitrentur ad hanc causam tractandam vehementer pertinere cognitionem amphiboliarum eam, quae ab dialecticis proferatur. Nos vero arbitramur non modo nullo adiumento esse, sed potius maximo inpedimento. Omnes enim illi amphibolias aucupantur, eas etiam, quae ex altera parte sententiam nullam possunt interpretari. Itaque et alieni sermonis molesti interpellatores et scripti cum odiosi tum obscuri interpretes sunt; et dum caute et expedite loqui volunt, infantissimi reperiuntur. Ita dum metuunt in dicendo, ne quid ambiguum dicant, nomen suum pronuntiare non possunt. Verum horum pueriles opiniones rectissimis rationibus, cum voles, refellemus. In praesentiarum hoc intercedere non alienum fuit, ut huius infantiae garrulam disciplinam contemneremus.

17

Cum definitione utemur, primum adferemus brevem vocabuli definitionem, hoc modo: «Maiestatem is minuit, qui ea tollit, ex quibus rebus civitatis amplitudo constat. Quae sunt ea, Q. Caepio? Suffragia, magistratus. Nempe igitur tu et populum suffragio et magistratum consilio privasti, cum pontes disturbasti.» Item ex contrario: «Maiestatem is minuit, qui amplitudinem civitatis detrimento ‹adficit. Ego non adfeci, sed prohibui detrimento:› aerarium enim conservavi, libidini malorum restiti, maiestatem omnem interire non passus sum.» Primum igitur vocabuli sententia breviter et ad utilitatem adcommodate causae describitur; deinde factum nostrum cum verbi descriptione coniungetur; deinde contrariae descriptionis ratio refelletur, si aut falsa erit aut inutilis aut turpis aut iniuriosa: id quod ex iuris partibus sumetur de iuridiciali absoluta, de qua iam loquemur.

18

Quaeritur in translationibus primum, num aliquis eius rei actionem, petitionem aut persecutionem habeat, num alio tempore, num alia lege, num alio quaerente. Haec legibus et moribus, aequo et bono reperientur; de quibus dicetur in iuridiciali absoluta. In causa ratiocinali primum quaeretur, ecquid in rebus maioribus aut minoribus aut dissimilibus similiter scriptum aut iudicatum sit; deinde, utrum ea res similis sit ei rei, qua de agitur, an dissimilis; deinde, utrum consulto de ea re scriptum non sit, quod noluerit cavere, an quod satis cautum putarit propter ceterorum scriptorum similitudinem. De partibus legitimae constitutionis satis dictum est: nunc ad iuridicialem revertemur.

19

Absoluta iuridiciali constitutione utemur, cum ipsam rem, quam nos fecisse confitemur, iure factum dicemus, sine ulla adsumptione extrariae defensionis. In ea convenit quaeri, iurene sit factum. De eo causa posita dicere poterimus, si, ex quibus partibus ius constet, cognoverimus. Constat igitur ex his partibus: natura, lege, consuetudine, iudicato, aequo et bono, pacto. Natura ius est, quod cognationis aut pietatis causa observatur, quo iure parentes a liberis, et a parentibus liberi coluntur. Lege ius est id, quod populi iussu sanctum est quod genus: ut in ius eas, cum voceris. Consuetudine ius est id, quod sine lege aeque, ac si legitimum sit, usitatum est quod genus id quod argentario tuleris expensum, ab socio eius recte petere possis. Iudicatum est id, de quo sententia lata est aut decretum interpositum. Ea saepe diversa sunt, ut aliud alio iudici aut praetori aut consuli aut tribuno plebis placitum sit et fit, ut de eadem re saepe alius aliud decreverit aut iudicarit, quod genus: M. Drusus praetor urbanus, quod cum herede mandati ageretur, iudicium reddidit, Sex. Iulius non reddidit. Item:‹C.› Caelius iudex absolvit iniuriarum eum, qui Lucilium poetam in scaena nominatim laeserat, P. Mucius eum, qui L. Accium poetam nominaverat, condemnavit.

20

Ergo, quia possunt res simili de causa dissimiliter iudicatae proferri, cum id usu venerit, iudicem cum iudice tempus cum tempore, numerum cum numero iudiciorum conferemus. Ex aequo et bono ius constat, quod ad veritatem ‹et utilitatem› communem videtur pertinere, quod genus ut maior annis LX et cui morbus causa est, cognitorem det. Ex eo vel novum ius constitui convenit ex tempore et ex hominis dignitate. Ex pacto ius est, si quid inter se pepigerunt, si quid inter quos convenit. Pacta sunt, quae legibus observanda sunt, hoc modo: Rem ubi pagunt, ‹orato; ni pagunt,› in comitio aut in foro ante meridiem causam coicito. Sunt item pacta, quae sine legibus observantur ex convento quae iure praestare dicuntur. His igitur partibus iniuriam demonstrari, ius confirmari convenit, id quod in absoluta iuridiciali faciundum videtur.

21

Cum ex conparatione quaeretur, utrum satius fuerit facere, id, quod reus dicat se fecisse, an id, quod accusator dicat oportuisse fieri, primum quaeri conveniet, utrum fuerit utilius ex contentione, hoc est, utrum honestius, facilius, conducibilius. Deinde oportebit quaeri, ipsumne oportuerit iudicare, utrum fuerit utilius an aliorum fuerit utilius statuendi potestas. Deinde interponetur ab accusatore ‹suspicio ex constitutione› coniecturali, qua re putetur non ‹ea› ratione factum esse, quo melius deteriori anteponetur, sed in eo dolo malo negotium gestum de aliqua probabili causa. Ab defensore ‹contra› refellatur argumentatio coniecturalis, de qua ante dictum est. Deinde quaeretur, potueritne vitari, ne in eum locum veniretur. His sic tractatis accusator utetur loco communi in eum, qui inutile utili praeposuerit,

22

Liber II cum statuendi non habuerit potestatem. Defensor contra eos, qui aecum censeant rem perniciosam utili praeponi, utetur loco communi per conquestionem: ‹et› simul quaerat ab accusatoribus, ab iudicibus ipsis, quid facturi essent, si in eo loco fuissent; et tempus, locum, rem, deliberationem suam ponet ante oculos. Translatio criminis est, cum ab reo facti causa in aliorum peccatum transfertur. Primum quaerendum est, iurene in alium crimen transferatur; deinde spectandum est, aeque magnum sit illud peccatum, quod in alium transferatur, atque illud, quod reus suscepisse dicatur; deinde, oportueritne in ea re peccare, in qua alius ante peccarit; deinde, oportueritne iudicium ante fieri; deinde, cum factum iudicium non sit de illo crimine, quod in alium transferatur, oporteatne de ea re iudicium fieri, quae res in iudicium non devenerit. Locus communis accusatoris contra eum, qui plus censeat vim quam iudicia valere oportere. Et ab adversariis percontabitur accusator, quid futurum sit, si idem ceteri faciant, ut de indemnatis supplicia sumant, quod eos idem fecisse dicant. Quid, si ipse accusator idem facere voluisset? Defensor eorum peccati atrocitatem proferet, in quos crimen transferet; rem, locum, tempus ante oculos ponet, ut ii, qui audient, existiment, aut non potuisse aut [non] inutile fuisse rem in iudicium venire.

23

Concessio est, per quam nobis ignosci postulamus. Ea dividitur ‹in› purgationem et deprecationem. Purgatio est, cum consulto a nobis factum negamus. Ea dividitur in necessitudinem, fortunam, inprudentiam. De his partibus primum ostendendum est; deinde ad deprecationem revertendum videtur. Primum considerandum est, num culpa ventum sit in necessitudinem [num culpa veniendi necessitudinem fecerit]. Deinde quaerendum est quo modo vis illa vitari potuerit ac levari. Deinde ‹is, qui› in necessitudinem causam conferet, expertusne sit, quid contra facere aut excogitare posset. Deinde, num quae suspiciones ex coniecturali constitutione trahi possint, quae significent id consulto factum esse, quod necessario cecidisse dicitur. Deinde, si maxime necessitudo quaepiam fuerit, conveniatne eam satis idoneam ‹causam› putari.

24

‹Si autem inprudentia reus se peccasse dicet,› primum quaeretur, utrum potuerit nescire an non potuerit; deinde utrum data sit opera, ut sciretur, an non; deinde, utrum casu nescierit an culpa. Nam qui se propter vinum aut amorem aut iracundiam fugisse rationem dicet, is animi vitio videbitur nescisse, non inprudentia; quare non inprudentia se defendet, sed culpa contaminabit. Deinde coniecturali constitutione quaeretur, utrum scierit an ignoraverit; et considerabitur satisne inprudentia praesidii debeat esse, cum factum esse constet. Cum in fortunam causa confertur et ea re defensor ignosci reo dicet oportere, eadem omnia videntur consideranda, quae de necessitudine praescripta sunt. Etenim omnes haec tres partes purgationis inter se finitimae sunt, ut in omnes eadem fere possint adcommodari. Loci communis in his causis: accusatoris contra eum, qui cum peccasse confiteatur, tamen oratione iudices demoretur; defensoris, de humanitate, misericordia: voluntatem in omnibus rebus spectari convenire; quae consulto facta non sint, an ea fraudei esse non oportere.

25

Deprecatione utemur, cum fatebimur nos peccasse neque id inprudentes, aut fortuito aut necessario fecisse dicemus: et tamen ignosci nobis postulabimus. Hic ignoscendi ratio quaeritur ex his locis: si plura aut maiora officia quam maleficia videbuntur constare; si qua virtus aut nobilitas erit in eo, qui supplicabit; si qua spes erit usui futurum, ‹si› sine supplicio discesserit; si ipse ille supplex mansuetus et misericors in potestatibus ostendetur fuisse; si ea, quae peccavit, non odio neque crudelitate, sed officio et recto studio commotus fecit; si tali de causa aliis quoque ignotum est; si nihil ab eo periculi nobis futurum videbitur, si eum missum fecerimus; si nulla ‹aut› a nostris civibus aut ab aliqua civitate vituperatio ex ea re suscipietur.

26

Loci communis: de humanitate, fortuna, misericordia, rerum commutatione. His locis omnibus ex contrario utetur is, qui contra dicet, cum amplificatione et enumeratione peccatorum. Haec causa iudicialis fieri non potest, ut in libro primo ostendimus, sed, quod potest vel ad senatum vel ad consilium venire, non visa est supersedenda. Cum ab nobis crimen removere volemus, aut in rem aut in hominem nostri peccati causam conferemus. Si causa in hominem conferetur, quaerendum erit primum, potueritne tantum, quantum reus demonstrabit, is, in quem causa conferetur: et, quone modo aut honeste aut sine periculo potuerit obsisti; si maxime ita sit, num ea re concedi reo conveniat, quod alieno inductu fecerit. Deinde in coniecturalem trahetur controversiam et edisseretur, num consulto factum sit. Si causa in rem quandam conferetur, et haec eadem fere et omnia, quae de necessitudine praecepimus, consideranda erunt.

27

Quoniam satis ostendisse videamur, quibus argumentationibus in uno quoque genere causae iudicialis uti conveniret, consequi videtur, ut doceamus, quemadmodum ipsas argumentationes ornate et absolute tractare possimus. Nam fere non difficile invenire, quid sit causae adiumento; difficillimum est inventum expolire et expedite pronuntiare. Haec enim res facit, ut neque diutius, quam satis sit, in eisdem locis commoremur, nec eodem identidem revolvamur, neque incoatam argumentationem relinquamus, neque incommode ad aliam deinceps transeamus. Itaque hac ratione et ipsei meminisse poterimus, quid quoque loco dixerimus, et auditor cum totius causae tum unius cuiusque argumentationis distributionem percipere et meminisse poterit.

28

Liber II

Ergo absolutissima et perfectissima est argumentatio ea, quae in quinque partes est distributa: propositionem, rationem, rationis confirmationem, exornationem, conplexionem. Propositio est, per quam ostendimus summatim, quid sit quod probari volumus. Ratio est quae causam demonstrat, verum esse id, quod intendimus, brevi subiectione. Rationis confirmatio est ea, quae pluribus argumentis conroborat breviter expositam rationem. Exornatio est, qua utimur rei honestandae et conlocupletandae causa, confirmata argumentatione. Conplexio est, quae concludit breviter, conligens partes argumentationis. Hisce igitur quinque partibus ut absolutissime utamur, hoc modo tractabimus argumentationem: «Causam ostendemus Ulixi fuisse, quare interfecerit Aiacen. Inimicum enim acerrimum de medio tollere volebat, a quo sibi non iniuria summum periculum metuebat. Videbat illo incolumi se incolumem non futurum; sperabat illius morte se salutem sibi conparare; consueverat, se iure non potuerat, iniuria quavis inimico exitium machinari: cui rei mors indigna Palamedi testimonium dat. Ergo et metus periculi hortabatur eum interimere, a quo supplicium verebatur; ‹et› consuetudo peccandi maleficii suscipiendi removebat dubitationem.

29

Omnes enim cum minima peccata cum causa suscipiunt, tum vero illa, quae multo maxima sunt maleficia, aliquo certo emolumento inducti suscipere conantur. Si multos induxit in peccatum pecuniae spes, si conplures scelere se contaminarunt imperii cupiditate, si multi leve conpendium fraude maxima commutarunt, cui mirum videbitur, istum a maleficio propter acerrimam formidinem non temperasse? Virum fortissimum, integerrimum, inimicitiarum persequentissimum, iniuria lacessitum, ira exsuscitatum homo timidus, nocens, conscius sui peccati, insidiosus *** inimicum incolumem esse noluit: qui tandem hoc mirum videbitur? Nam cum feras bestias videamus alacres et erectas vadere, ut alteri bestiae noceant, non est incredibile putandum istius quoque animum ferum, crudelem atque inhumanum cupide ad inimici perniciem profectum; praesertim cum in bestiis nullam neque bonam neque malam rationem videamus, in isto plurimas et pessumas rationes semper fuisse intellegamus.

30

Si ergo pollicitus sum me daturum causam, qua inductus Ulixes accesserit ad maleficium, et si inimicitiarum acerrimam rationem et periculi metum intercessisse demonstravi, non est dubium quin confiteatur causam maleficii fuisse.» Ergo absolutissima est argumentatio ea, quae ex quinque partibus constat; sed ea non semper necesse est uti. Est cum conplexione supersedendum est, si res brevis est, ut facile memoria conprehendatur; est cum exornatio praetermittenda est, si parum locuples ad amplificandum et exornandum res videtur esse. Sin et brevis erit argumentatio et res tenuis aut humilis, tum et exornatione et conplexione supersedendum est. In omni argumentatione de duabus partibus postremis haec, quam exposui, ratio est habenda. Ergo amplissima est argumentatio quinquepertita; brevissima est tripertita; mediocris sublata aut exornatione aut conplexione quadripertita.

31

Duo genera sunt vitiosarum argumentationum: unum, quod ab adversario reprehendi potest, id quod pertinet ad causam: alterum, quod tametsi nugatorium est, tamen non indiget reprehensionis. ‹Quae sint, quae reprehensione confutari conveniat, quae tacite contemni atque vitari sine reprehensione, nis›i exempla subiecero, intellegere dilucide non poteris. Haec cognitio vitiosarum argumentationum duplicem utilitatem adferet. Nam et vitare in argumentatione vitium admonebit et ab aliis non vitatum commode reprehendere docebit. Quoniam igitur ostendimus perfectam et plenam argumentationem ex quinque partibus constare, in una quaque parte argumentationis quae vitia vitanda sunt consideremus, ut et ipsi ab his vitiis recedere, et adversariorum argumentationes hac praeceptione in omnibus partibus temptare et ab aliqua parte labefactare possimus.

32

Expositio vitiosa est, cum ab aliqua aut a maiore parte ad omnes confertur id, quod non necessario est omnibus adtributum; ut si quis hoc modo exponat: «Omnes, qui in paupertate sunt, malunt maleficio parare divitias, quam officio paupertatem tueri.» Si qui hoc modo exposuerit argumentationem, ut non curet quaerere, qualis ratio aut rationis confirmatio sit, ipsam facile reprehendemus expositionem, cum ostendemus, id, quod in aliquo paupere inprobo sit, in omnes pauperes falso et iniuria conferri.

33

Item vitiosa expositio est, cum id, quod raro fit, fieri omnino negatur, hoc modo: «Nemo potest uno aspectu neque praeteriens in amorem incidere.» Nam cum nonnemo devenerit in amorem uno aspectu, et cum ille neminem dixerit, omnino nihil differt raro id fieri, dummodo aliquando fieri aut posse modo fieri intellegatur. Item vitiosa expositio est, cum omnes res ostendemus nos collegisse et aliquam rem idoneam praeterimus, hoc modo: «Quoniam igitur hominem occisum constat esse, necesse est aut a praedonibus aut ab inimicis occisum esse aut abs te, quem ille heredem testamento ex parte faciebat. Praedones in illo loco visi numquam sunt, inimicum nullum habebat: relinquitur, si neque a praedonibus neque ab inimicis occisus est, quod alteri non erant, alteros non habebat, ut abs te sit interemptus.» Nam in huiuscemodi expositione reprehensione utemur, si quos praeterquam quos ille conlegerit, potuisse suscipere maleficium ostenderimus: velut in hoc exemplo, cum dixerit necesse esse aut a praedonibus aut ab inimicis aut a nobis occisum esse, dicemus: potuisse vel a familia vel a coheredibus nostris. Cum hoc modo illorum conlectionem disturbaverimus, nobis latiorem locum defendendi reliquerimus. Ergo hoc quoque vitandum est in expositione, ne quando, cum omnia collegisse videamur, aliquam idoneam partem reliquerimus.

34

Item vitiosa expositio est, quae constat ex falsa enumeratione, si aut, cum plura sunt, pauciora dicamus, hoc modo: «Duae res sunt, iudices, quae omnes ad maleficium inpellant, luxuries et avaritia.» «Quid amor?» inquiet quispiam, «Quid ambitio? Quid religio? Quid metus mortis? Quid imperii cupiditas? Quid denique alia permulta?» Item falsa enumeratio est, cum pauciora sunt et plura dicimus, hoc modo: «Tres res sunt, quae omnes homines sollicitent, metus, cupiditas, aegritudo.» Satis enim fuerat dixisse metum, cupiditatem, quoniam aegritudinem cum utraque re coniunctam esse necesse est. Item vitiosa expositio est, quae nimium longe repetitur, hoc modo: «Omnium malorum stultitia est mater atque materies. Ea parit inmensas cupiditates. Inmensae porro cupiditates infinitae, inmoderatae sunt. Haec pariunt ‹avaritiam.› Avaritia porro hominem ad quod vis maleficium impellit. Ergo avaritia inducti adversarii nostri hoc in se facinus admiserunt.» Hic id, quod extremum dictum est, satis fuit exponere, ne Ennium et ceteros poetas imitemur, quibus hoc modo loqui concessum est:

Utinam ne in nemore Pelio securibus

Caesae accidissent abiegnae ad terram trabes,

Neve inde navis inchoandi exordium

Cepisset, quae nunc nominatur nomine

Argo, quia Argivi in ea delecti viri

Vecti petebant pellem inauratam arietis

Colchis, imperio regis Peliae, per dolum:

Nam numquam ‹era› errans mea ‹domo› efferret pedem.

Nam hic satis erat dicere, si id modo, quod satis esset, curarent poetae:

Utinam ne era errans mea domo efferret pedem.

[Medea animo aegro, amore saevo saucia]

Ergo hac quoque ab ultimo repetitione in expositionibus magnopere supersedendum est. Non enim † reprehensione, sed sicut aliae conplures, *** sua sponte vitiosa est.

35

Vitiosa ratio est, quae ad expositionem non est adcommodata vel propter infirmitatem vel propter vanitatem. Infirma ratio est, quae non necessario ostendit ita esse, quemadmodum expositum est, velut apud Plautum:

Amicum castigare ob meritam noxiam

Inmune est facinus, verum in aetate utile

Et conducibile.

Haec expositio est. Videamus, quae ratio adferatur:

nam ego amicum hodie meum

Concastigabo pro commerita noxia.

Ex eo, quod ipse facturus est, non ex eo, quod fieri convenit, utile quid sit, ratiocinatur. Vana ratio est, quae ex falsa causa constat, hoc modo: «Amor fugiendus non est: nam ex eo verissima nascitur amicitia.» Aut hoc modo: «Philosophia vitanda est: adfert enim socordiam atque desidiam.» Nam hae rationes nisi falsae essent, expositiones quoque earum veras esse confiteremur.

36

Itemque infirma ratio est, quae non necessariam causam adfert expositionis: velut Pacuvius:

Fortunam insanam esse et caecam et brutam perhibent philosophi

Saxoque instare in globoso praedicant volubili:

Id quo saxum inpulerit Fors, eo cadere Fortunam autumant.

Caecam ob eam rem esse iterant, quia nihil cernat, quo sese adplicet;

Insanam autem ‹esse› aiunt, quia atrox, incerta instabilisque sit;

Brutam, quia dignum atque indignum nequeat internoscere.

Sunt autem alii philosophi, qui contra Fortunam negant

Ullam misera in aetate esse: Temeritatem esse autumant.

Id magis veri simile esse usus reapse experiundo edocet:

Velut Orestes modo fuit rex, factust mendicus modo.

Naufragio nempe rem ergo id factum, hau Forte aut Fortuna optigit.

Nam hic Pacuvius infirma ratione utitur, cum ait verius esse temeritate quam fortuna res geri. Nam utraque opinione philosophorum fieri potuit, ut is, qui rex fuisset, mendicus factus esset.

37

Item infirma ratio est, cum videtur pro ratione adferri, sed idem dicit, quod in expositione dictum est, hoc modo: «Magno malo est hominibus avaritia, idcirco quod homines magnis et multis incommodis conflictantur propter inmensam pecuniae cupiditatem.» Nam hic aliis verbis idem per rationem dicitur, quod dictum est per expositionem. Item infirma ratio est, quae minus idoneam, quam res postulat, causam subicit expositionis, hoc modo: «Utilis est sapientia, propterea quod qui sapientes sunt, pietatem colere consuerunt.» Item: «Utile est amicos veros habere: habeas enim quibuscum iocari possis.» Nam in huiusmodi rationibus non universa neque absoluta, sed extenuata ‹ratione expositio confirmatur. Item infirma› ratio est, quae vel alii expositioni potest adcommodari, ut facit Pacuvius, qui eandem adfert rationem, quare caeca, eandem, quare bruta fortuna dicitur.

38

In confirmatione rationis multa et vitanda in nostra et observanda in adversariorum oratione sunt vitia proptereaque diligentius consideranda, quod adcurata confirmatio rationis totam vehementissime conprobat argumentationem. Utuntur igitur studiosei in confirmanda ratione duplici conclusione hoc modo:

Iniuria abs te adficior indigna, pater;

Nam si inprobum esse Chrespontem existimas,

Cur me huic locabas nuptiis? Sin est probus,

Cur talem invitam invitum cogis linquere?

Quae hoc modo concludentur, aut ex contrario convertentur aut ex simplici parte reprehendentur. Ex contrario hoc modo:

Nulla te indigna, nata, adficio iniuria.

Si probus est, te locavi; sin est inprobus,

Divortio te liberabo incommodis.

Ex simplici parte reprehendetur, sei ex duplici conclusione alterutra pars diluitur, hoc modo:

Nam si inprobum esse Chrespontem existimas,

Cur me huic locabas nuptiis? Duxi probum,

Erravi. Post cognovi, et fugio cognitum.»

39

Ergo reprehensio huiusmodi conclusionis duplex est; auctior illa superior, facilior haec posterior ad excogitandum. Item vitiosa confirmatio est rationis, cum ea re, quae plures res significat, abutimur pro certo unius rei signo, hoc modo: «Necesse est, quoniam pallet, aegrotasse»; aut «Necesse est peperisse, quoniam sustinet puerum infantem.» Nam haec sua sponte certa signa non habent: sin cetera quoque similia concurrunt, nonnihil illiusmodi signa adaugent suspicionem. Item vitiosum est, quod vel in alium vel ‹in› eum ipsum, qui dicit - quod in adversarium dicit - potest convenire, hoc modo:

Miseri sunt, si uxores ducunt. At tu duxisti alteram.»

Item vitiosum est id, quod vulgarem habet defensionem, hoc modo: «Iracundia deductus peccavit aut adulescentia aut amore.» Huiuscemodi enim deprecationes si probabuntur, inpune maxima peccata dilabentur. Item vitiosum est, quom id pro certo sumitur quod inter omnes constat, quod etiam nunc in controversia, hoc modo:

Ehotu, dii, quibus est potestas motus superum atque inferum,

Pacem enim inter sese conciliant, conferunt concordiam.

Nam ita pro suo iure hoc exemplo utentem Chrespontem Ennius induxit, quasi iam satis certis rationibus ita esse demonstrasset.

40

Item vitiosum est, quod iam quasi sero atque acto negotio dici videtur, hoc modo: «In mentem mihi si venisset, Quiritis, non commisissem, ut in hunc locum res veniret, nam hoc aut hoc fecissem; sed me tum haec ratio fugit.» Item vitiosum est, quom id, quod in aperto delicto positum est, tamen aliqua tegitur defensione, hoc modo:

Cum te expetebant omnes, florentissimo

Regno reliqui: nunc desertum ab omnibus

Summo periclo sola ‹ut› restituam paro.

Item vitiosum est, quod in aliam partem ac dictum sit potest accipi. Id est huiusmodi, ut si quis ‹potens ac factiosus in contione› dixerit: «Satius est uti regibus, quam uti malis legibus.» Nam et hoc, tametsi rei augendae causa potest sine malitia dici, tamen propter potentiam eius, qui dicit, non dicitur sine atroci suspicione.

41

Item vitiosum est falsis aut vulgaribus definitionibus uti. Falsae sunt huiusmodi, ‹ut› si quis dicat iniuriam esse nullam, nisi quae ex pulsatione aut convicio constet. Vulgares sunt, quae nihilominus in aliam rem transferri possunt, ut si quis dicat: «Quadruplator, ut breviter scribam, capitalis: est enim inprobus et pestifer civis.» Nam nihilo magis quadruplatoris quam furis, quam sicarii aut proditoris attulit definitionem. Item vitiosum est pro argumento sumere, quod in disquisitione positum est; ut si quis quem furti arguat et ita dicat, eum esse hominem inprobum, avarum, fraudulentum: ei rei testimonium esse, quod sibi furtum fecerit. Item vitiosum est controversiam controversia dissolvere, hoc modo: «Non convenit, censores, istum vobis satis facere, quod ait se non potuisse adesse ita, ut iuratus fuerat. Quid? Si ad exercitum non venisset, idemne tribuno militum diceret?» Hoc ideo vitiosum est, quia non expedita aut iudicata res, sed inpedita et in simili controversia posita exempli loco profertur.

42

Item vitiosum est, cum id, de quo summa controversia est, parum expeditur et, quasi transactum sit, relinquitur, hoc modo:

Aperte fatur dictio, sei intellegas:

Tali ‹dari arma, qualis qui gessit› fuit,

Iubet, potiri si studeamus Pergamum.

Quem ego me profiteor esse: me est aecum frui

Fraternis ‹armis› mihique adiudicarier,

Vel quod propinquus vel quod virtute aemulus.

Item vitiosum est ipsum sibi in sua oratione dissentire et contra atque ante dixerit dicere, hoc modo: Qua causa accusem hunc? tum id exputando evolvere:

Nam si veretur, quid eum accuses, qui est probus?

Sin inverecundum animi ingenium possidet,

Quid autem eum accuses, qui id parvi auditum aestimet?

Non incommoda ratione videtur sibi ostendisse, quare non accusaret. Quid postea? Quid ait? Nunc ego te ab summo iam detexam exordio.

43

Item vitiosum est, quod dicitur contra iudicis voluntatem aut eorum, qui audiunt, si aut partes, quibus illi student, aut homines, quos illi caros habent, laedantur aut aliquo eiusmodi vitio laeditur auditoris voluntas. Item vitiosum est non omnis res confirmare, quas pollicitus sis in expositione. Item verendum est, ne de alia re dicatur, cum alia de re controversia sit; inque eiusmodi vitio considerandum est, ne aut ad rem addatur quid aut quippiam de re detrahatur, aut tota causa mutata in aliam causam derivetur; uti apud Pacuvium faciunt Zethus cum Amphione, quorum controversia de musica inducta disputatione in sapientiae rationem et virtutis utilitatem consumitur. Item considerandum est, ne aliud accusatoris criminatio contineat, aliud defensoris purgatio purget, quod saepe consulto multi ab reo faciunt angustiis causae coacti; ut si quis, cum accusetur ambitu magistratum petisse, ab imperatoribus saepe numero apud exercitum *** donatum esse. Hoc si diligenter in oratione adversariorum observaverimus, saepe deprehendemus eos de ea re quod dicant non habere.

44

Item vitiosum est artem aut scientiam aut studium quodpiam vituperare propter eorum vitia, ‹qui› in eo studio sunt: veluti qui rhetoricam vituperant propter alicuius oratoris vituperandam vitam. Item vitiosum est ex eo, quia perperam factum constet esse, putari ostendi a certo homine factum esse, hoc modo: «Mortuum deformatum, tumore praeditum, corpore decoloratum constat fuisse: ergo veneno necatus est.» Deinde, si sit usque in eo occupatus, ut multi faciunt, venenum datum, vitio non mediocri conflictetur. Non enim factumne sit quaeritur, sed a quo factum sit.

45

Item vitiosum est in conparandis rebus alteram rem efferre, de re altera mentionem non facere aut neglegentius disputare: ut si cum conparetur, utrum satius sit populum frumentum accipere an non accipere, quae commoda sint in altera re vera, curet, enumeret; quae in altera incommoda sint et quae velit depressa, praetereat aut ea, quae minima sint, dicat. Item vitiosum est in rebus conparandis necesse putari alteram rem vituperari, cum alteram laudes: quod genus, si quaeratur, utris maior honor habendus sit, Albensibus an Vestinis Pennensibus, quo rei publicae populi Romani profuerint, et is, qui dicat, alteros laedat. Non enim necesse est, si alteros praeponas, alteros vituperare: fieri enim potest, ut, quom alteros magis laudaris, aliquam alteris partem laudis adtribuas, ne cupide depugnasse contra veritatem puteris.

Item vitiosum est de nomine et vocabulo controversiam struere, quam rem consuetudo optime potest iudicare; velut Sulpicius, qui intercesserat, ne exulis, quibus causam dicere non licuisset, reducerentur, idem posterius inmutata voluntate, cum eandem legem ferret, alio se ferre dicebat propter nominum commutationem: nam non exules, sed vi eiectos se reducere aiebat. Proinde quasi id fuisset in controversia, quo illi nomine appellarentur, aut proinde quasi non omnes, quibus aqua et igni interdictum est, exules appellentur. Verum illi fortasse ignoscimus, si cum causa fecit; nos tamen intellegamus vitiosum esse intendere controversiam propter nominum mutationem.

46

Quoniam exornatio constat ex similibus et exemplis et amplificationibus ‹et rebus iudicatis› et ceteris rebus, quae pertinent ad exaugendam et conlocupletandam argumentationem, quae sint his rebus vitia consideremus. Simile vitiosum est, quod de aliqua parte dissimile est, nec habet parem rationem conparationis, aut sibi ipsi obest qui adfert. Exemplum vitiosum est, si aut falsum est, ut reprehendatur, aut inprobum, ut non sit imitandum, aut maius aut minus, quam res postulat. Res iudicata vitiose proferetur, si aut dissimili de re proferetur, ‹aut› de ea re, qua de controversia non est, aut inproba, aut eiusmodi, ut aut plures aut magis idoneae res iudicatae ab adversariis proferri possint. Item vitiosum est id, quod adversarii factum esse confiteantur, de eo argumentari et planum facere factum esse; nam id augeri oportet. Item vitiosum est id augere, quod convenit docere, hoc modo: ut si quis quem arguat hominem occidisse et, antequam satis idoneas argumentationes attulerit, augeat peccatum et dicat nihil indignius esse quam hominem occidere. Non enim, utrum indignum sit an non, sed, factumne sit, quaeritur. Conplexio vitiosa est, quae non, quod quique primum dictum est, ‹primum› conplectitur; et quae non breviter concluditur; et quae non ex enumeratione certum et constans aliquid relinquit, ut intellegatur, quid propositum in argumentatione sit, quid deinde ratione, ‹quid› rationis confirmatione, quid tota argumentatione demonstratum.

47

Conclusiones, quae apud Graecos epilogi nominantur, tripertitae sunt. Nam constant ex enumeratione, amplificatione, et conmiseratione. Quattuor locis uti possumus ‹conclusionibus: in› principio, secundum narrationem, secundum firmissimam argumentationem, in conclusione. Enumeratio est, per quam colligimus et commonemus, quibus de rebus verba fecerimus, breviter, ut renovetur, non redintegretur oratio: et ordine, ut quicquid erit dictum, referemus, ut auditor, si memoriae mandaverit, ad idem, quod ipse meminerit, reducatur. Item curandum est, ne aut ab exordio aut narratione repetatur orationis enumeratio. Ficta enim et dedita opera conparata oratio videbitur esse artificii significandi, ingenii venditandi, memoriae ostendendae causa. Quapropter initium enumerationis sumendum est a divisione. Deinde ordine breviter exponendae res sunt, quae tractatae erunt in confirmatione et confutatione. Amplificatio est res, quae per locum communem instigationis auditorum causa sumitur. Loci communis ex decem praeceptis commodissume sumentur adaugendi criminis causa.

48

Primus locus sumitur ab auctoritate, cum commemoramus, quantae curae ea res fuerit diis inmortalibus aut maioribus nostris, regibus, civitatibus, nationibus, hominibus sapientissimis, senatui; item maxime, quo modo de his rebus legibus sanctum sit. Secundus locus est, ‹cum› consideramus, illae res, de quibus criminamur, ad quos pertineant: utrum ad omnes, quod atrocissimum est; an ad superiores, quod genus ii sunt, a quibus auctoritatis locus communis sumitur; an ad pares, hoc est, in isdem partibus animi, corporis, fortunarum positos; an ad inferiores, qui his omnibus rebus antecelluntur. Tertius locus est, quo percontamur, quid sit eventurum, si omnibus idem concedatur; et ea re neglecta ostendemus quid periculorum atque incommodorum consequatur. Quartus locus est, quo demonstratur, si huic sit permissum, multos alacriores ad maleficium futuros, quod adhoc expectatio iudicii remoratur. Quintus locus est, quom ostendimus, si semel aliter iudicatum sit, nullam rem fore, quae incommodo mederi aut erratum iudicum corrigere possit. Quo in loco non incommodum erit uti ceterarum rerum conparatione, ut ostendamus alias res posse aut vetustate sedari aut consilio corrigi, huius rei aut leniendae aut corrigendae nullam rem adiumento futuram.

49

Sextus est locus, quom ostendimus et consulto factum, et dicimus voluntario facinori nullam ‹esse› excusationem, inprudentiae [et] iustam deprecationem paratam. Septimus locus est, quo ostendimus taetrum facinus, crudele, nefarium, tyrannicum esse: quod genus iniuria mulierum, aut earum rerum aliquid, quarum rerum causa bella suscipiuntur et cum hostibus de vita dimicatur. Octavus locus est, quo ostendimus non vulgare sed singulare esse maleficium, spurcum, nefarium, inusitatum: quo maturius et atrocius vindicandum est. Nonus locus ‹est qui› constat ex peccatorum conparatione, quasi cum dicemus maius esse maleficium stuprare ingenuum quam sacrum legere quod alterum propter egestatem, alterum propter intemperantem superbiam fiat. Decimus locus est, per quem omnia, quae in negotio gerundo acta sunt quaeque rem consequi solent, exputamus acriter et criminose et diligenter, ut agi res et geri negotium videatur rerum consequentium enumeratione.

50

Misericordia commovebitur auditoribus, si variam fortunarum commutationem dicemus: si ostendemus, ‹in quibus commodis fuerimus› quibusque incommodis simus, conparatione: si, quae nobis futura sint, nisi causam optinuerimus, enumerabimus et ostendemus: si supplicabimus et nos sub eorum, quorum misericordiam captabimus, potestatem subiciemus: si, quid nostris parentibus, liberis, ceteris necessariis casurum sit propter nostras calamitates, aperiemus, et simul ostendemus illorum nos sollicitudine et miseria, non nostris incommodis dolere: si de clementia, humanitate, misericordia nostra, qua in alios usi sumus, aperiemus: si nos semper aut diu in malis fuisse ostendemus: si nostrum fatum aut fortunam conqueremur: si animum nostrum fortem, patientem incommodorum ostendemus futurum. Conmiserationem brevem esse oportet. Nihil enim lacrima citius arescit.

Fere locos obscurissimos totius artificii tractavimus in hoc libro; quapropter huic volumini modus hic sit: reliquas praeceptiones, quoad videbitur, in tertium librum transferemus. Haec si, ut conquisite conscripsimus, ita tu diligenter et nobiscum et sine nobis considerabis, et nos industriae fructus ex tua conscientia capiemus, et tute nostram diligentiam laudabis, tua perceptione laetabere: tu scientior eris praeceptorum artificii, nos alacriores ad relicum persolvendum. Verum haec futura satis scio; te enim non ignoro. Nos deinceps ad cetera praecepta transeamus, ut, quod libentissime faciamus, tuae rectissime voluntati morem geramus.

Liber III

0Rhetorica ad Herennium0Saeculo I a.C.n

Sine Nomine

Rhetorica ad Herennium

Liber III

Saeculo I a.C.n

editio: Lipsiae, in aedibus Teubnerii, 1923; Fridericus Marx recensuit

fons: Corpus Corporum

Liber II Liber IV

1

Ad omnem iudicialem causam quaemadmodum conveniret inventionem rerum adcommodari, satis abundanter arbitror superioribus libris demonstratum. Nunc earum rationem rerum inveniendarum, quae pertinebant ad causas deliberativas ‹et demonstrativas,› in hunc librum transtulimus, ut omnis inveniundi praeceptio tibi quam primum persolveretur. Reliquae quattuor partes erant artificii. De tribus partibus in hoc libro dictum est: dispositione, pronuntiatione, memoria. De elocutione, quia plura dicenda videbantur, in quarto libro conscribere maluimus, quem, ut arbitror, tibi librum celeriter absolutum mittemus, ne quid tibi rhetoricae artis deesse possit. Interea prima quaeque et nobiscum, ‹cum› voles, et interdum sine nobis legendo consequere, ne quid inpediare, quin ad hanc utilitatem pariter nobiscum progredi possis. Nunc tu fac attentum te praebeas: nos proficisci ad instituta pergemus.

2

Deliberationes partim sunt eiusmodi, ut quaeratur, utrum potius faciendum sit; partim eiusmodi, ut, quid potissimum faciendum sit, consideretur. Utrum potius, hoc modo: Kartago tollenda an relinquenda videatur. Quid potissimum, hoc pacto: ut si Hannibal consultet, quom ex Italia Kartaginem arcessatur, an in Italia remaneat, an domum redeat, an in Aegyptum profectus occupet Alexandriam. Item deliberationes partim ipsae propter se consultandae sunt, ut si deliberet senatus, captivos ab hostibus redimat, an non; partim propter aliquam extraneam causam veniunt in deliberationem et consultationem, ut si deliberet senatus [bello Italico], solvatne legibus Scipionem, ut eum liceat ante tempus consulem fieri; partim et propter se sunt deliberandae et magis propter extraneam causam veniunt in consultationem, ut si deliberet senatus bello Italico, sociis civitatem det, an non. In quibus causis rei natura faciet deliberationem, omnis oratio ad ipsam rem adcommodabitur; in quibus extranea causa conficiet deliberationem, in his ea ipsa causa erit adaugenda aut deprimenda.

3

Omnem orationem eorum, qui sententiam dicent, finem sibi conveniet utilitatis proponere, ut omnis eorum ad eam totius orationis ratio conferatur. Utilitas in duas partes in civili consultatione dividitur: tutam, honestam. Tuta est, quae conficit instantis aut consequentis periculi vitationem qualibet ratione. Haec tribuitur in vim et dolum, quorum ‹aut› alterum separatim aut utrumque sumemus coniuncte. Vis decernitur per exercitus, classes, arma, tormenta, evocationes hominum et alias huiusmodi res. Dolus consumitur in pecunia, pollicitatione, dissimulatione, maturatione, mentitione et ceteris rebus de quibus magis idoneo tempore loquemur, si quando de re militari aut de administratione re ‹publica› scribere velimus. Honesta res dividitur in rectum et laudabile. Rectum est, quod cum virtute et officio fit. Id dividitur in prudentiam, iustitiam, fortitudinem, modestiam. Prudentia est calliditas, quae ratione quadam potest dilectum habere bonorum et malorum. Dicitur item prudentia scientia cuiusdam artificii: item appellatur prudentia rerum multarum memoria et usus conplurium negotiorum. Iustitia est aequitas ius uni cuique re tribuens pro dignitate cuiusque. Fortitudo est rerum magnarum adpetitio et rerum humilium contemptio et laboris cum utilitatis ratione perpessio. Modestia est in animo continens moderatio cupiditatem.

4

Prudentiae partibus utemur in dicendo, si commoda cum incommodis conferemus, cum alterum sequi, vitare alterum cohortemur; aut si qua in re cohortabimur aliquid, cuius rei aliquam disciplinam [scientiam] poterimus habere, quo modo aut qua quidque ratione fieri oporteat; aut si suadebimus quippiam, cuius rei gestae aut praesentem aut auditam memoriam poterimus habere: qua in re facile id, quod velimus, exemplo allato persuadere possumus. Iustitiae partibus utemur, si aut innocentium aut supplicium misereri dicemus oportere; si ostendemus bene merentibus gratiam referre convenire; si demonstrabimus ulcisci male meritos oportere; si fidem magnopere censebimus conservandam; si leges et mores civitatis egregie dicemus oportere servari; si societates atque amicitias studiose dicemus coli convenire; si, quod ius in parentis, deos, patriam natura conparavit, id religiose colendum demonstrabimus; si hospitia, clientelas, cognationes, adfinitates caste colenda esse dicemus; si nec pretio nec gratia nec periculo nec simultate a via recta ostendemus deduci oportere; si dicemus in omnibus aequabile ius statui convenire. His atque huiusmodi partibus iustitiae si quam rem in contione aut in consilio faciendam censebimus, iustam esse ostendemus, contrariis iniustam. Ita fiet, ut isdem locis et ad suadendum et ad dissuadendum simus conparati.

5

Sin fortitudinis retinendae causa faciendum esse dicemus, ostendemus res magnas et celsas sequi et appeti oportere; et item res humiles et indignas viris fortibus *** vel viros fortes propterea contemnere oportere nec idoneas dignitate sua iudicare. Item ab nulla re honesta periculi aut laboris magnitudine deduci oportere; antiquiorem mortem turpitudine haberei; nullo dolore cogi, ut ab officio recedatur; nullius pro rei veritate metuere inimicitias; quodlibet pro patria, parentibus, hospitibus, amicis, iis rebus, quas iustitia colere cogit, adire periculum et quemlibet suscipere laborem. Modestiae partibus utemur, si nimias libidines honoris, pecuniae, similium rerum vituperabimus; si unam quamque rem certo naturae termino definiemus; si quoad cuique satis sit, ostendemus, nimium progredi dissuadebimus, modum uni cuique rei statuemus.

6

Huiusmodi partes sunt ‹virtutis amplificandae, si suadebimus›, omnibus verbis adtenuandae, si ab his dehortabimur, ut haec adtenuentur quae supra demonstravi. Nam nemo erit, qui censeat a virtute recedendum; verum aut res non eiusmodi dicatur esse, ut virtutem possimus egregiam experiri, aut in contrariis potius rebus quam in his virtus constare, quae ostendantur. Item, si quo pacto poterimus, quam is, qui contra dicet, iustitiam vocabit, nos demonstrabimus ignaviam esse et inertiam, ac pravam liberalitatem; quam prudentiam appellarit, ineptam et garrulam et odiosam scientiam esse dicemus; quam ille modestiam dicet esse, eam nos inertiam et dissolutam neglegentiam esse dicemus; quam ille fortitudinem nominarit, eam nos gladiatoriam et inconsideratam appellabimus temeritatem.

7

Laudabile est, quod conficit honestam et praesentem et consequentem commemorationem. Hoc nos eo separavimus ‹a recto, non quod hae quattuor› partes, quae subiciuntur sub vocabulum recti, hanc honestatis commemorationem dare ‹non› soleant; sed quamquam ex recto laudabile nascitur, tamen in dicendo seorsum tractandum est hoc ab illo: neque enim solum laudis causa rectum sequi convenit, sed si laus consequitur, duplicatur rectei adpetendi voluntas. Cum igitur erit demonstratum rectum esse, laudabile esse demonstrabimus aut ab idoneis hominibus - ut si qua res honestiori ordinei placeat, quae a deteriore ordine inprobetur - aut quibus sociis aut omnibus civibus, exteris nationibus, posterisque nostris. Cum huiusmodi divisio sit locorum in consultatione, breviter aperienda erit totius tractatio causae. Exordiri licebit vel a principio vel ab insinuatione vel isdem rationibus, quibus in iudicialei causa. Si cuius rei narratio incidet, eadem ratione narrari oportebit.

8

Quoniam in huiusmodi causis finis est utilitas et ea dividitur in rationem tutam atque honestam, ‹si› utrumque poterimus ostendere, utrumque pollicebimur nos in dicendo demonstraturos esse; si alterum ‹erimus demonstraturi, simpliciter› quid dicturi sumus, ostendemus. At si nostram rationem tutam esse dicemus, divisione utemur in vim et consilium. Nam quod in docendo rei dilucidae magnificandae causa dolum appellavimus, id in dicendo honestius consilium appellabimus. Si rationem nostrae sententiae rectam esse dicemus et omnes partes rectei incident, quadripertita divisione utemur: si non incident, quot erunt, tot exponemus in dicendo. Confirmatione et confutatione utemur, nostris locis, quos ante ostendimus, confirmandis, contrariis confutandis. Argumentationis artificiose tractandae ratio de secundo libro petetur. Sed si acciderit, ut in consultatione alteri ab tuta ratione, alteri ab honesta sententia sit, ut in deliberatione eorum qui a Poeno circumsessi deliberant, quid agant, ‹qui› tutam rationem sequi suadebit, his locis utetur: nullam rem utiliorem esse incolumitate; virtutibus uti neminem posse, qui suas rationes in tuto non conlocarit; ‹ne› deos quidem esse auxilio is, qui se inconsulto in periculum mittant; honestum nihil oportere existimari, quod non salutem pariat.

9

Qui tutae rei praeponet rationem honestam, his locis utetur: virtutem nullo tempore relinquendam; vel dolorem, si is timeatur, vel mortem, si ea formidetur, dedecore et infamia leviorem esse; considerare, quae sit turpitudo consequtura: at non inmortalitatem neque aeternam incolumitatem consequi, nec esse exploratum illo vitato periculo nullum in aliud periculum venturum; virtutei vel ultra mortem proficisci esse praeclarum; fortitudini fortunam quoque esse adiumento solere; eum tute vivere, qui honeste vivat, non, qui in praesentia incolumis, et eum, qui turpiter vivat, incolumem in perpetuum esse non posse. Conclusionibus fere similibus in his et in iudicialibus causis uti solemus, nisi quod his maxime conducit quam plurima rerum ante gestarum exempla proferre.

10

Nunc ad demonstrativum genus causae transeamus. Quoniam haec causa dividitur in laudem et vituperationem, quibus ex rebus laudem constituerimus, ex contrariis rebus erit vituperatio conparata. Laus igitur potest esse rerum externarum, corporis, animi. Rerum externarum sunt ea, quae casu aut fortuna secunda aut adversa accidere possunt: genus, educatio, divitiae, potestates, gloriae, civitas, amicitiae, et quae huiusmodi sunt et quae his contraria. Corporis sunt ea, quae natura corpori adtribuit commoda aut incommoda: velocitas, vires, dignitas, valetudo, et quae contraria sunt. Animi sunt ea, quae consilio et cogitatione nostra constant: prudentia, iustitia, fortitudo, modestia, et quae contraria sunt.

11

Erit igitur haec confirmatio ‹et confutatio› nobis in huiusmodi causa. Principium sumitur aut ab nostra aut ab eius, de quo loquemur, aut ab eorum, qui audient, persona aut ab re. Ab nostra, si laudabimus: aut officio facere, quod causa necessitudinis intercedat; aut studio, quod eiusmodi virtute sit, ut omnes commemorare debeant velle, quod rectum sit; aut ex aliorum laude ostendere, qualis ipsius animus sit. Si vituperabimus: aut merito facere, quod ita tractati sumus; aut studio, quod utile putemus esse ab omnibus unicam malitiam atqua nequitiam cognosci; aut quod placeat ostendi, quod nobis placeat, ex aliorum vituperatione. Ab eius persona, de quo loquemur, si laudabimus: vereri nos, ut illius facta verbis consequi possimus; ‹omnes› homines illius virtutes praedicare oportere; ipsa facta omnium laudatorum eloquentiam anteire. Si vituperabimus, ea, quae videmus contrarie paucis verbis commutatis dici posse, dicemus, ut paulo supra exempli causa demonstratum est.

12

Ab auditorum persona, ‹si› laudabimus: quoniam non apud ignotos laudemus, nos monendei causa pauca dicturos; aut si erunt ignoti, ut talem virum velint cognoscere, petemus: quoniam in eodem virtutis studio sint, apud quos laudemus, atque ille, qui laudatur, fuerit aut sit, sperare nos facile iis, quibus velimus, huius facta probaturos. Contraria vituperatio: quoniam norint, pauca de nequitia eius dicturos; quod si ignorent, petemus, uti gnoscant, uti malitiam vitare possint: quoniam dissimiles sint, qui audiant, atque ille, qui vituperatur, sperare eos illius vitam vehementer inprobaturos. Ab rebus ipsis: incertos esse, quid potissimum laudemus; vereri, ne, cum multa dixerimus, plura praetereamus, et quae similes sententias habebunt; quibus sententiis contraria sumuntur a vituperatione.

13

Principio tractato aliqua harum, quas ante commemoravimus, ratione, narratio non erit ulla, quae necessario consequatur; sed si qua inciderit, quom aliquod factum eius, de quo loquemur, nobis narrandum sit cum laude aut vituperatione, praeceptio narrandi de primo libro repetetur. Divisione hac utemur: exponemus, quas res laudaturi sumus aut vituperaturi; deinde, ut quaeque, quove tempore res erit gesta, ordine dicemus, ut, quid quamque tute cauteque egerit, intellegatur. Sed exponere oportebit animi virtutes aut vitia; deinde commoda aut incommoda corporis aut rerum externarum, quomodo ab animo tractata sunt, demonstrare. Ordinem hunc adhibere in demonstranda vita debemus: ab externis rebus: genus: in laude, quibus maioribus natus sit; si bono genere, parem aut excelsiorem fuisse; si humili genere, ipsum in suis, non in maiorum virtutibus habuisse praesidium; in vituperatione, si bono genere, dedecori maioribus fuisse; si malo, tamen his ipsis detrimento fuisse. Educatio: in laude, *** honeste in bonis disciplinis totius pueritiae fuerit; in vituperatione. ***

14

Deinde transire oportet ad corporis commoda: natura si sit dignitas atque forma, laudei fuisse eam, non quemadmodum ceteris detrimento atque dedecori; si vires atque velocitas egregia, honestis haec exercitationibus et industriis dicemus conparata; si valetudo perpetua, diligentia et temperantia cupiditatum; in vituperatione, si erunt haec corporis commoda, de his usum dicemus, quae casu et natura tamquam quilibet gladiator habuerit; si non erunt, praeter formam omnia ipsius culpa et intemperantia afuisse dicemus. Deinde revertemur ad extraneas res, et in his animi virtutes aut vitia quae fuerint, considerabimus; divitiae an paupertas fuerit, et quae potestates, quae gloriae, quae amicitiae, quae inimicitiae, et quid fortiter inimicitiis gerundis fecerit; cuius causa susceperit inimicitias; qua fide, benivolentia, officio gesserit amicitias; in divitiis qualis aut paupertate cuiusmodi fuerit; quemadmodum habuerit in potestatibus gerundis animum. Si interierit, cuiusmodi ‹mors eius fuerit, cuiusmodi› res mortem eius sit consecuta.

15

Ad omnes autem res, in quibus animus hominis maxime consideratur, illae quattuor animi virtutes erunt adcommodandae; ut, si laudemus, aliud iuste, aliud fortiter, aliud modeste, et aliud prudenter factum esse dicamus; si vituperabimus, ‹aliud iniuste,› aliud inmodeste, aliud ignave, aliud stulte factum praedicemus. Perspicuum est iam nimirum ex hac dispositione, quemadmodum sit tractanda tripertita divisio laudis et vituperationis, si illud etiam adsumpserimus, non necesse esse nos omnes has partes in laudem aut in vituperationem transferre, propterea quod saepe ‹ne› incidunt ‹quidem, saepe ita tenuiter incidunt,› ut non sint necessaria dictu. Quapropter eas partes, quae firmissimae videbuntur, legere oportebit.

Conclusionibus brevibus utemur, ‹enumeratione ad exitum causae; in ipsa› causa crebras et breves amplificationes interponemus per locos communis. Nec hoc genus causae, eo quod raro accidit in vita, neglegentius commendandum est: neque enim id quod potest accidere, ut faciendum sit aliquando, non oportet velle quam adcommodatissime posse facere; et si separatim haec causa minus saepe tractatur, at in iudicialibus et in deliberativis causis saepe magnae partes versantur laudis aut vituperationis. Quare in hoc quoque causae genere nonnihil industriae consumendum putemus. Nunc, absoluta a nobis difficillima parte rhetoricae, hoc est inventione perpolita atque omne causae genus adcommodata, tempus est ad ceteras partes proficisci. Deinceps igitur de dispositione dicemus.

16

Quoniam DISPOSITIO est, per quam illa, quae invenimus, in ordinem redigimus, ut certo quidquid loco pronuntietur, videndum est, cuiusmodi rationem in disponendo habere conveniat. Genera dispositionum sunt duo: unum ab institutione artis profectum, alterum ad casum temporis adcommodatum. Ex institutione artis disponemus, cum sequemur eam praeceptionem, quam in primo libro exposuimus, hoc est, ut utamur principio, narratione, divisione, confirmatione, confutatione, conclusione; et ut hunc ordinem, quemadmodum praeceptum est ante, in dicendo sequamur. Item ex institutione artis non modo totas causas per orationem, sed singulas quoque argumentationes disponemus, quemadmodum in libro secundo docuimus: in expositionem, rationem, confirmationem rationis, exornationem, conclusionem.

17

Haec igitur duplex dispositio est: una per orationes, altera per argumentationes, ab institutione artis profecta. Est autem alia dispositio, quae, cum ab ordine artificioso recedendum est, oratoris iudicio ad tempus adcommodatur; ut si ab narratione dicere incipiamus aut ab aliqua firmissima argumentatione aut litterarum aliquarum recitatione; aut si secundum principium confirmatione utamur, deinde narratione aut si quam eiusmodi permutationem ordinis faciemus; quorum nihil, nisi causa postulat, fieri oportebit. Nam si vehementer aures auditorum optunsae videbuntur atque animi defatigati ab adversariis multitudine verborum, commode poterimus principio supersedere, exordiri causam aut ‹a› narratione aut aliqua firma argumentatione. Deinde, si commodum erit, quod non semper necesse est, ad principii sententiam reverti licebit. Si causa nostra magnam difficultatem videbitur habere, ut nemo aequo animo principium possit audire, ab narratione cum inceperimus, ad principii sententiam revertemur. Si narratio parum probabilis, exordiemur ab aliqua firma argumentatione. His commutationibus et translationibus saepe uti necesse est, cum ipsa res artificiosam dispositionem artificiose commutare cogit.

18

In confirmatione et confutatione argumentationum dispositiones huiusmodi convenit habere: firmissimas argumentationes in primis et in postremis causae partibus conlocare; mediocris et neque inutiles ad dicendum neque necessarias ad probandum, quae, si separatim ac singulae dicantur, infirmae sint, cum ceteris coniunctae firmae et probabiles fiunt, interponi [in medio conlocari] oportet. Nam et statim re narrata expectat animus auditoris, sei qua re causa confirmari possit - quapropter continuo firmam aliquam oportet inferre argumentationem -: et, reliqua, quoniam nuperrime dictum facile memoriae mandatur, utile est, cum dicere desinamus, recentem aliquam relinquere in animis auditorum bene firmam argumentationem. Haec dispositio locorum, tamquam instructio militum, facillime in dicendo, sicut illa in pugnando, parere poterit victoriam.

19

PRONUNTIATIONEM multi maxime utilem oratori dixerunt esse ‹et› ad persuadendum plurimum valere. Nos quidem unum de quinque rebus plurimum posse non facile dixerimus, ‹nec› egregie magnam esse utilitatem in pronuntiatione audacter confirmaverimus. Nam commodae inventiones et concinnae verborum elocutiones et partium causae artificiosae dispositiones et horum omnium diligens memoria sine pronuntiatione non plus, quam sine his rebus pronuntiatio sola valere poterit. Quare, ‹et› quia nemo de ea re diligenter scripsit - nam omnes vix posse putarunt de voce et vultu et gestu dilucide scribi, cum eae res ad sensus nostros pertinerent - et quia magnopere ‹ea pars› a nobis ad dicendum conparanda est, non neglegenter videtur tota res consideranda. Dividitur igitur pronuntiatio in vocis figuram ‹et› in corporis motum. Figura vocis est ea, quae suum quendam possidet habitum ratione et industria conparatum.

20

Ea dividitur in tres partes: magnitudinem, firmitudinem, mollitudinem. Magnitudinem vocis maxime conparat natura, nonnihil auget, sed maxime amplificat adcuratio. Firmitudinem vocis maxime conparat cura, nonnihil adauget et maxime conservat exercitatio imitationes. Mollitudinem vocis, hoc est, ut eam torquere in dicendo nostro commodo possimus, maxime taciet exercitatio declamationis. Quapropter de magnitudine vocis et firmitudinis parte, quoniam altera natura paritur, altera cura conparatur, nihil nos adtinet commonere, nisi ut ab iis, qui ‹non› inscii sunt eius artificii, ratio curandae vocis petatur. De ea parte firmitudinis, quae conservatur ratione declamationis, et de mollitudine vocis, quae maxime necessaria est oratori, quoniam ea quoque moderatione declamationis conparatur, dicendum videtur.

21

Firmam ergo maxime poterimus in dicendo vocem conservare, si quam maxime sedata et depressa voce principia dicemus. Nam laeditur arteria, si, antequam voce lenei permulsa est, acri clamore completur. Et intervallis longioribus uti convenit: recreatur enim spiritu vox et arteriae reticendo adquiescunt. Et in continuo clamore remittere et ad sermonem transire oportet: commutationes enim faciunt, ut nullo genere vocis effuso in omni voce integri simus. Et acutas vocis exclamationes vitare ‹debemus›: ictus enim fit et vulnus arteriae acuta atque attenuata nimis adclamatione, et qui splendor est vocis, consumitur uno clamore universus. Et uno spiritu continenter multa dicere in extrema convenit oratione: fauces enim calefiunt et arteriae conplentur et vox, quae tractata varie est, reducitur in quendam sonum aequabilem atque constantem. Quam saepe rerum naturae gratia quaedam iure debetur! Velut accidit in hac re. Nam quae dicimus ad vocem servandam prodesse, eadem adtinent ad suavitudinem pronuntiationis, ut, quod nostrae voci prosit, idem voluntati auditoris probetur.

22

Utile est ad firmitudinem sedata vox in principio. Quid insuavius quam clamor in exordio causae? Intervalla vocem confirmant; eadem sententias concinniores divisione reddunt et auditori spatium cogitandi relinquunt. Conservat vocem continui clamoris remissio: et auditorem quidem varietas maxime delectat, cum sermone animum retinet aut exsuscitat clamore. Acuta exclamatio vocem volnerat; eadem laedit auditorem: habet enim quiddam inliberale et ad muliebrem potius vociferationem quam ad virilem dignitatem in dicendo adcommodatum. In extrema oratione continens vox remedio est voci. Quid? Haec eadem nonne animum vehementissime calefacit auditoris in totius conclusione causae? Quoniam [res] igitur eadem vocis firmitudini et pronuntiationis suavitudini prosunt, de utraque re simul erit in praesentia dictum, de firmitudine, quae visa sunt, de suavitudine, quae coniuncta fuerunt: cetera suo loco paulo post dicemus.

23

Mollitudo igitur vocis, quoniam omnis ad rhetoris praeceptionem pertinet, diligentius nobis consideranda est. Eam dividimus in sermonem, contentionem, amplificationem. Sermo est oratio remissa et finitima cotidianae locutioni. Contentio est oratio acris et ad confirmandum et ad confutandum adcommodata. Amplificatio est oratio, quae aut in iracundiam inducit aut ad misericordiam trahit auditoris animum. Sermo dividitur in partes quattuor: dignitatem, demonstrationem, narrationem, iocationem. Dignitas est oratio cum aliqua gravitate ‹et vocis remissione. Demonstratio est oratio,› quae docet ‹remissa voce›, quomodo quid fieri potuerit aut non potuerit. Narratio est rerum gestarum aut proinde ut gestarum expositio. Iocatio est oratio, quae ex aliqua re risum pudentem et liberalem potest conparare. Contentio dividitur in continuationem et in distributionem. Continuatio est ‹orationis enuntiandae adceleratio clamosa. Distributio est in contentione› oratio frequens cum raris et brevibus intervallis acri vociferatione.

24

Amplificatio dividitur in cohortationem et conquestionem. Cohortatio est oratio, quae aliquod peccatum amplificans auditorem ad iracundiam adducit. Conquestio est oratio, quae incommodorum amplificatione animum auditoris ad misericordiam perducit. Quoniam igitur mollitudo vocis in tres partes divisa est, ‹et› eae partes ipsae sunt in octo partes alias distributae, harum octo partium, quae cuiusque idonea pronuntiatio sit, demonstrandum videtur. Sermo cum est in dignitate, plenis faucibus quam sedatissuma et depressissuma voce ‹uti› conveniet; ita tamen, ut ne ab oratoria consuetudine ad tragicam transeamus. Cum autem est in demonstratione, voce paulolum attenuata crebris intervallis et divisionibus oportet ‹uti,› ut in ipsa pronuntiatione eas res, quas demonstrabimus, inserere atque insecare videamur in animis auditorum. Cum autem est sermo in narratione, vocum varietates opus sunt, ut, quo quidque pacto gestum sit, ita narrare videatur. Strenue quod volumus ostendere factum: celeriuscule dicemus; at aliud otiose: retardabimus. Deinde modo acriter, tum clementer, maeste, hilare in omnes partes commutabimus ut verba item pronuntiationem. Si qua inciderint in narrationem dicta, rogata, responsa, si quae admirationes de quibus nos narrabimus, diligenter animum advertemus, ut omnium personarum sensus atque animos voce exprimamus.

25

Sin erit sermo in iocatione, leviter tremibunda voce, cum parva significatione risus, sine ulla suspicione nimiae cachinnationis leniter oportebit ab sermone serio torquere verba ad liberalem iocum [vocem]. Cum autem contendere oportebit, quoniam id aut per continuationem aut per distributionem faciendumst, in continuatione, adaucto mediocriter sono voci, verbis continuandis vocem quoque augere oportebit et torquere sonum et celeriter cum clamore verba conficere, ut vim volubilem orationis vociferatio consequi possit. In distributione vocis ab imis faucibus exclamationem quam clarissimam adhibere oportet, et quantum spatii in singulas exclamationes sumpserimus, tantum in singula intervalla spatii consumere iubemur. In amplificationibus ‹cum› cohortatione utamur voce attenuatissima, clamore leni, sono aequabili, commutationibus ‹crebris,› maxima celeritate. In conquestione utemur voce depressa, inclinato sono, crebris intervallis, longis spatiis, magnis commutationibus. De figura vocis satis dictum est: nunc de corporis motu dicendum videtur.

26

Motus est corporis gestus et vultus moderatio quaedam, quae probabiliora reddit ea, quae pronuntiantur. Convenit igitur in vultu pudorem et acrimoniam esse, in gestu nec venustatem conspiciendam nec turpitudinem esse, ne aut histriones aut operarii videamur esse. Ad easdem igitur partes, in quas vox est distributa, motus quoque corporis ratio videtur esse adcommodanda. Nam si erit sermo cum dignitate, stantis in vestigio levi dexterae motu loqui oportebit, hilaritate, tristitia, mediocritate vultus ad sermonis sententias adcommodata. Sin erit in demonstratione sermo, paulolum corpus a cervicibus demittemus: nam est hoc datum, ut quam proxime tum vultum admoveamus ad auditores, si quam rem docere eos et vehementer instigare velimus. Sin erit in narratione sermo, idem motus poterit idoneus esse, qui paulo ante demonstrabatur in dignitate. Sin in iocatione, vultu quandam debebimus hilaritatem significare sine commutatione gestus.

27

Sin contendemus per continuationem, brachio celeri, mobili vultu, acri aspectu utemur. Sin contentio fiet per distributionem, porrectione perceleri brachii, inambulatione, pedis dexteri rara subplusione, acri et defixo aspectu uti oportet. Sin utemur amplificatione per cohortationem, paulo tardiore et consideratiore gestu conveniet uti, similibus ceteris rebus atque in contentione per continuationem. Sin utemur amplificatione per conquestionem, feminis plangore et capitis ictu, nonnumquam sedato et constanti gestu, maesto et conturbato vultu uti oportebit. Non sum nescius, quantum susceperim negotii, qui motus corporis exprimere verbis et imitari scriptura conatus sim voces. Verum nec hoc confisus sum posse fieri, ut de his rebus satis commode scribi posset, nec, si id fieri non posset, hoc, quod feci, fore inutile putabam, propterea quod hic admonere voluimus, quid oporteret: reliqua trademus exercitationi. Hoc ‹tamen› scire oportet, pronuntiationem bonam id perficere, ut res ex animo agi videatur.

28

Nunc ad thesaurum inventorum atque ad omnium partium rhetoricae custodem, memoriam, transeamus. MEMORIA utrum habeat quiddam artificiosi, an omnis ab natura proficiscatur, aliud dicendi tempus ‹magis› idoneum dabitur. Nunc proinde atque constet in hac re multum valere artem et praeceptionem, ita de ea re loquemur. Placet enim nobis esse artificium memoriae; quare placeat, alias ostendemus; in praesentia, cuiusmodi sit ea, aperiemus. Sunt igitur duae memoriae: una naturalis, altera artificiosa. Naturalis est ea, quae nostris animis insita est et simul cum cogitatione nata; artificiosa est ea, quam confirmat inductio quaedam et ratio praeceptionis. Sed qua via in ceteris rebus ingenii bonitas imitatur saepe doctrinam, ars porro naturae commoda confirmat et auget, item fit in hac re, ut nonnumquam naturalis memoria,

29

si cui data est egregia, similis sit huic artificiosae, porro haec artificiosa naturae commoda retineat et amplificet ratione doctrinae; quapropter ‹et› naturalis memoria praeceptione confirmanda est, ut sit egregia, et haec, quae doctrina datur, indiget ingenii. Nec hoc magis aut minus in hac re, quam in ceteris artibus fit, ut ingenio doctrina, praeceptione natura nitescat. Quare et illis, qui natura memores sunt, utilis haec erit institutio, quod tute paulo post poteris intellegere: et si illei, freti ingenio, nostri non indigerent, tamen iusta causa daretur, quare iis, qui minus ingenii habent, adiumento velimus esse. Nunc de artificiosa memoria loquemur. Constat igitur artificiosa memoria locis et imaginibus. Locos appellamus eos, qui breviter, perfecte, insignite aut natura aut manu sunt absoluti, ut eos facile naturali memoria conprehendere et amplecti queamus: ‹ut› aedes, intercolumnium, angulum, fornicem et alia, quae his similia sunt. Imagines sunt formae quaedam et notae et simulacra eius rei, quam meminisse volumus: quod genus equi, leones, aquilae; [memoriam] si volemus habere imagines eorum, locis certis conlocare oportebit.

30

Nunc, cuiusmodi locos invenire et quo pacto reperire et in locis imagines constituere oporteat, ostendemus. Quemadmodum igitur qui litteras sciunt, possunt id, quod dictatur, eis scribere et recitare quod scripserunt, item qui nemonica didicerunt, possunt, quod audierunt, in locis conlocare ‹et› ex his memoriter pronuntiare. Nam loci cerae aut cartae simillimi sunt, imagines litteris, dispositio et conlocatio imaginum scripturae, pronuntiatio lectioni. Oportet igitur, si volumus multa meminisse, multos ‹nos› nobis locos conparare, uti multis locis multas imagines conlocare possimus. Item putamus oportere ‹ex ordine hos locos habere,› ne quando perturbatione ordinis inpediamur, quo setius, quoto quoquo loco libebit, vel ab superiore vel ab inferiore parte imagines sequi et ea, quae mandata locis erunt, edere possimus: nam ut, si in ordine stantes notos quomplures viderimus, nihil nostra intersit, utrum ab summo an ab imo an ab medio nomina eorum dicere incipiamus, item in locis ex ordine conlocatis eveniet, ut in quamlibebit partem quoque loco lubebit imaginibus commoniti dicere possimus id, quod locis mandaverimus:

31

quare placet et ex ordine locos conparare. Locos, quos sumpserimus, egregie commeditari oportebit, ut perpetuo nobis haerere possint: nam imagines, sicuti litterae delentur, ubi nihil utimur; loci, tamquam cera, remanere debent. Et, ne forte in numero locorum falli possimus, quintum quemque placet notari: quod genus, si in quinto loco manum auream conlocemus, ‹si› in decumo aliquem notum, cui praenomen sit Decumo; deinde facile erit inceps similis notas quinto quoquo loco conlocare. Item commodius est in derelicta, quam in celebri regione locos conparare, propterea quod frequentia et obambulatio hominum conturbat et infirmat imaginum notas, solitudo conservat integras simulacrorum figuras. Praeterea dissimilis forma atque natura loci conparandi sunt, ut distincti interlucere possint: nam si qui multa intercolumnia sumpserit, conturbabitur similitudine, ut ignoret, quid in quoquo loco conlocarit. Et magnitudine modica et mediocris locos habere oportet: nam et praeter modum ampli vagas imagines reddunt et nimis angusti saepe non videntur posse capere imaginum conlocationem.

32

Tum nec nimis inlustris nec vehementer obscuros locos habere oportet, ne aut obcaecentur tenebris imagines aut splendore praefulgeant. Intervalla locorum mediocria placet esse, fere paulo plus aut minus pedum tricenum: nam ut aspectus item cogitatio minus valet, sive nimis procul removeris sive vehementer prope admoveris id, quod oportet videri. Sed quamquam facile est ei, qui paulo plura noverit, quamvis multos et idoneos locos conparare, tamen si qui satis idoneos invenire se non putabit, ipse sibi constituat quam volet multos licebit. Cogitatio enim quamvis regionem potest amplecti et in ea situm loci cuiusdam ad suum arbitrium fabricari et architectari. Quare licebit, si hac prompta copia contenti non erimus, nosmet ipsos nobis cogitatione nostra regionem constituere et idoneorum locorum commodissimam distinctionem conparare. De locis satis dictum est; nunc ad imaginum rationem transeamus.

33

Quoniam ergo rerum similes imagines esse oportet, ex omnibus rebus nosmet nobis similitudines eligere debemus. Duplices igitur similitudines esse debent, unae rerum, alterae verborum. Rerum similitudines exprimuntur, cum summatim ipsorum negotiorum imagines conparamus; verborum similitudines constituuntur, cum unius cuiusque nominis et vocabuli memoria imagine notatur. Rei totius memoriam saepe una nota et imagine simplici conprehendimus; hoc modo, ut si accusator dixerit ab reo hominem veneno necatum, et hereditatis causa factum arguerit, et eius rei multos dixerit testes et conscios esse: si hoc primum, ut ad defendendum nobis expeditum ‹sit,› meminisse volemus, in primo loco rei totius imaginem conformabimus: aegrotum in lecto cubantem faciemus ipsum illum, de quo agetur, si formam eius detinebimus; si eum non, at aliquem aegrotum ‹non› de minimo loco sumemus, ut cito in mentem venire possit. Et reum ad lectum eius adstituemus, dextera poculum, sinistra tabulas, medico testiculos arietinos tenentem: hoc modo et testium et hereditatis et veneno necati memoriam habere poterimus.

34

Item deinceps cetera crimina ex ordine in locis ponemus; et, quotienscumque rem meminisse volemus, si formarum dispositione et imaginum diligenti notatione utemur, facile ea, quae volemus, memoria consequemur. Cum verborum similitudines imaginibus exprimere volemus, plus negotii suscipiemus et magis ingenium nostrum exercebimus. Id nos hoc modo facere oportebit:

Iam domum itionem reges Atridae parant

in loco constituere manus ad caelum tollentem Domitium, cum a Regibus

Marciis loris caedatur: hoc erit «Iam domum itionem reges»; in altero loco Aesopum et Cimbrum subornari, ut ad Ephigeniam, in Agamemnonem et Menelaum: hoc erit «Atridae parant.» Hoc modo omnia verba erunt expressa. Sed haec imaginum conformatio tum valet, si naturalem memoriam exsuscitaverimus hac notatione, ut versu posito ipsi nobiscum primum transeamus bis aut ter eum versum, deinde tum imaginibus verba exprimamus. Hoc modo naturae subpeditabitur doctrina. Nam utraque altera separata minus erit firma, ita tamen, ut multo plus in doctrina atque arte praesidii sit. Quod docere non gravaremur, nei metueremus, ne, cum ab instituto nostro recessissemus, minus commode servaretur haec dilucida brevitas praeceptionis.

35

Nunc, quoniam solet accidere, ut imagines partim firmae et acres et ad monendum idoneae sint, partim inbecillae et infirmae, quae vix memoriam possint excitare, qua de causa utrumque fiat, considerandum est, ut cognita causa, quas vitemus et quas sequamur imagines, scire possimus. Docet igitur nos ipsa natura, quid oporteat fieri. Nam si quas res in vita videmus parvas, usitatas, cottidianas, meminisse non solemus propterea quod nulla nova nec admirabili re commovetur animus: at si quid videmus aut audimus egregie turpe aut honestum, inusitatum, magnum, incredibile, ridiculum, id diu meminisse consuevimus. ‹Itaque quas res ante ora videmus› aut audimus, obliviscimur plerumque; quae acciderunt in pueritia, meminimus optime saepe; nec hoc alia de causa potest accidere, nisi quod usitatae res facile e memoria elabuntur, insignes et novae diutius ‹manent in animo.

36

Solis› exortus, cursus, occasus nemo admiratur, propterea quia cottidie fiunt; at eclipsis solis mirantur, quia raro accidunt, et solis eclipsis magis mirantur quam lunae, propterea quod hae crebriores sunt. Docet ergo se natura vulgari et usitata re non exsuscitari, novitate et insigni quodam negotio commoveri. Imitetur ars igitur naturam et, quod ea desiderat, id inveniat, quod ostendit, sequatur. Nihil est enim, quod aut natura extremum invenerit aut doctrina primum; sed rerum principia ab ingenio profecta sunt, exitus disciplina conparantur.

37

Imagines igitur nos in eo genere constituere oportebit, quod genus in memoria diutissime potest haerere. Id accidet, si quam maxime notatas similitudines constituemus; si non multas nec vagas, sed aliquid agentes imagines ponemus; si egregiam pulcritudinem aut unicam turpitudinem eis adtribuemus; si aliquas exornabimus, ut si coronis aut veste purpurea, quo nobis notatior sit similitudo; aut si qua re deformabimus, ut si cruentam aut caeno oblitam aut rubrica delibutam inducamus, quo magis insignita sit forma, aut ridiculas res aliquas imaginibus adtribuamus: nam ea res quoque faciet, ut facilius meminisse valeamus. Nam, quas res ‹veras› facile meminerimus, easdem fictas et diligenter notatas meminisse non difficile est. Sed illud facere oportebit, ut identidem primos quosque locos imaginum renovandarum causa celeriter animo pervagemus.

38

Scio plerosque Graecos, qui de memoria scripserunt, fecisse, ut multorum verborum imagines conscriberent, uti, qui ediscere vellent, paratas haberent, ne quid in quaerendo consumerent operae. Quorum rationem aliquot de causis inprobamus: primum, quod in verborum innumerabili multitudine ridiculumst mille verborum imagines conparare. Quantulum enim poterunt haec valere, cum ex infinita verborum copia modo aliud modo aliud nos verbum meminisse oportebit? Deinde cur volumus ab industria quemquam removere, ut ne quid ipse quaerat, nos illi omnia parata quaesita tradamus? Praeterea similitudine alia alius magis commovetur. Nam ut saepe, formam si quam similem cuipiam dixerimus esse, non omnes habemus adsensores, quod alii videtur aliud, item fit ‹in› imaginibus, ut, quae nobis diligenter notata sit, ea parum videatur insignis aliis.

39

Quare sibi quemque suo commodo convenit imagines conparare. Postremo praeceptoris est docere, quemadmodum quaeri quidque conveniat, et unum aliquod aut alterum, non omnia, quae eius generis erunt, exempli causa subicere, quo res possit esse dilucidior: ‹ut› quom de prohemiis quaerendis disputamus, rationem damus quaerendi, non mille prohemiorum ‹genera conscribimus, item arbitramur› de imaginibus fieri convenire. Nunc, ne forte verborum memoriam aut nimis difficilem aut parum utilem arbitrere, rerum ipsarum memoria contentus sis, quod et utilior sit et plus habeat facultatis, admonendus es, quare verborum memoriam ‹non› inprobemus. Nam putamus oportere eos, qui velint res faciliores sine labore et molestia facere, in rebus difficilioribus esse ante exercitatos. Nec nos hanc verborum memoriam inducimus, ‹ut versus meminisse possimus,› sed ut hac exercitatione illa rerum memoria, quae pertinet ad utilitatem, confirmetur, ut ab hac difficili consuetudine sine labore ad illam facultatem transire possimus.

40

Sed cum in omni disciplina infirma est artis praeceptio sine summa adsiduitate exercitationis, tum vero in nemonicis minimum valet doctrina, nisi industria, studio labore, diligentia conprobatur. Quam plurimos locos ut habeas et quam maxime ad praecepta adcommodatos curare poteris; in imaginibus conlocandis exerceri cotidie convenit. Non enim, sicut a ceteris studiis abducimur nonnumquam occupatione, item ab hac re nos potest causa deducere aliqua. Numquam est enim, quin aliquid memoriae tradere velimus et tum maxime, cum aliquo maiore negotio detinemur. Quare, cum sit utile facile meminisse, non te fallit, quod tantopere utile sit, quanto labore sit adpetendum: ‹quod› poteris existimare utilitate cognita. Pluribus verbis ad eam te hortari non est sententia, ne aut tuo studio diffisi aut minus, quam res postulat, dixisse videamur. De quinta parte rhetoricae deinceps dicemus: tu primas quasque partes in animo frequenta et, quod maxime necesse est, exercitatione confirma.

Liber IV

0Rhetorica ad Herennium0Saeculo I a.C.n

Sine Nomine

Rhetorica ad Herennium

Liber IV

Saeculo I a.C.n

editio: Lipsiae, in aedibus Teubnerii, 1923; Fridericus Marx recensuit

fons: Corpus Corporum

Liber III

1

Quoniam in hoc libro, Herenni, de ELOCUTIONE conscripsimus et, quibus in rebus opus fuit exemplis uti, nostris exemplis usi sumus et id fecimus praeter consuetudinem Graecorum, qui de hac re scripserunt, necessario faciendum est, ut paucis rationem nostri consilii demus. Atque hoc necessitudine facere, non studio, satis erit signi, quod in superioribus libris nihil neque ante rem neque praeter rem locuti sumus. Nunc, si pauca, quae res postulat, dixerimus, tibi id, quod reliquum est artis, ita uti instituimus, persolvemus. Sed facilius nostram rationem intelleges, si prius, quid illi dicant, cognoveris. Compluribus de causis putant oportere, cum ipsi praeceperint, quo pacto oporteat ornare elocutionem, unius cuiusque generis ab oratore aut poeta probato sumptum ponere exemplum. Et primum se id modestia commotos facere dicunt, propterea quod videatur esse ostentatio quaedam non satis habere praecipere de artificio, sed etiam ipsos videri velle artificiose gignere exempla: hoc est, inquiunt, ostentare se, non ostendere artem.

2

Quare pudor in primis est ad eam rem inpedimento, ne, ut nos et solos probare, nos amare ‹alios contemnere et deridere› videamur. Etenim cum possimus ab Ennio sumere aut a Gracco ponere exemplum, videtur esse adrogantia illa relinquere, ad sua devenire. Praeterea exempla testimoniorum locum optinent. ‹Id› enim, quod admonuerit et leviter fecerit praeceptio, exemplo sicut testimonio conprobatur. Non igitur ridiculus sit, si quis in lite aut in iudicio domesticis ‹testimoniis› pugnet? Ut enim testimonium, sic exemplum rei confirmandae causa sumitur. Non ergo oportet hoc nisi a probatissimo sumi, ne quod aliud confirmare debeat, egeat ‹id› ipsum confirmationis. Etenim necesse est, aut se omnibus anteponant et sua maxime probent, aut ‹negent optima esse exempla quae a› probatissimis ‹oratoribus aut poetis› sumpta sint. Si se omnibus anteponant, ‹intolerabili adrogantia sunt; si quos sibi praeponant et eorum exempla suis exemplis non putant praestare, non possunt dicere, quare sibi illos anteponant.› Quid? Ipsa auctoritas antiquorum non cum res probabiliores tum hominum studia ad imitandum alacriora reddit? Immo erigit omnium cupiditates et acuit industriam, cum spes iniecta est posse imitando Gracci aut Crassi consequi facultatem.

3

Postremo hoc ipsum summum est artificium res varias et dispares in tot poematis et orationibus sparsas et vage disiectas ita diligenter eligere, ut unum quodque genus exemplorum sub singulos artis locos subicere possis. Hoc si industria solum fieri posset, tamen essemus laudandi, cum talem laborem non fugissemus; nunc sine summo artificio non potest fieri. Quis est enim, qui, non summe cum tenet artem, possit ea, quae iubeat ars, de tanta et tam diffusa scriptura notare et separare? Ceteri, cum legunt orationes bonas aut poemata, probant oratores et poetas neque intellegunt, qua re commoti probent, quod scire non possunt, ubi sit nec quid sit nec quo modo factum sit id, quod eos maxime delectet; ‹at› is, qui et haec omnia intellegit, et idonea maxime eligit, et omnia in arte maxime scribenda redigit in singulas rationes praeceptionis, necesse est eius rei summus artifex sit. Hoc igitur ipsum maximum artificium est in arte sua posse et alienis exemplis uti.

4

Haec illi cum dicunt, magis nos auctoritate ‹sua commovent quam veritate› disputationis. Illud enim veremur, ne cui satis sit ad contrariam rationem probandam, quod ab ea steterint ii, et qui inventores huius artificii fuerint et vetustate iam satis omnibus probati sint. Quodsi, illorum auctoritate remota, res omnes volent cum re conparare, intellegent non omnia concedenda esse antiquitati. Primum igitur, ab eis quod de modestia dicitur, videamus, ‹ne› nimium pueriliter proferatur. Nam si tacere aut nil scribere modestia est, cur quicquam scribunt aut locuntur? Sin aliquid suum scribunt, cur, quo setius omnia scribant, inpediuntur modestia? Quasi si quis Olympia cum venerit cursum et steterit, ut mittatur, inpudentis dicat esse illos, qui currere coeperint, ipse intra carcerem stet et naret aliis, quomodo Ladas aut boviscum sisonius cursitarint, sic isti, cum in artis curriculum descenderunt, illos, qui in eo, quod est artificii, elaborent, aiunt facere inmodeste, ipsi aliquem antiquum oratorem aut poetam laudant aut scripturam, sic uti in stadium rhetoricae prodire non audeant.

5

Non ausim dicere, sed tamen vereor, ne, qua in re laudem modestiae venentur, in ea ipsa re sint inpudentes. «Quid enim tibi vis?» aliquis inquiat. «Artem tuam scribis; gignis novas nobis praeceptiones; eas ipse confirmare non potes; ab aliis exempla sumis. Vide ne facias inpudenter, qui tuo nominei velis ex aliorum laboribus libare laudem.» Nam si eorum volumina prenderint antiqui oratores et poetae et suum quisque de libris suis tulerit, nihil istis, quod suum velint, relinquatur. «At exempla, quoniam testimoniorum similia sunt, item convenit ut testimonia ab hominibus probatissimis sumi.» Primum omnium exempla ponuntur nec confirmandi neque testificandi causa, sed demonstrandi. Non enim, cum dicimus esse exornationem, quae verbi causa constet ex similiter desinentibus verbis et sumimus hoc exemplum a Crasso: «quibus possumus et debemus» testimonium conlocamus, sed exemplum. Hoc interest igitur inter testimonium et exemplum: exemplo demonstratur id, quod dicimus, cuiusmodi sit; testimonio, esse illud ita, ut nos dicimus, confirmatur.

6

Praeterea oportet testimonium ‹cum re convenire; aliter enim rem non potest confirmare. At id,› quod illi faciunt, quom re non convenit. Quid ita? Quia pollicentur artem scribere, exempla proferunt ab iis plerumque, qui artem nescierunt. Tum quis est, qui possit id, quod de arte scripserit, conprobare, nisi aliquid scribat ex arte? Contraque faciunt, quam polliceri videntur. Nam cum scribere artem instituunt, videntur dicere se excogitasse, quod alios doceant; cum scribunt, ostendunt nobis, alii quid excogitarint. «‹At› hoc ipsum difficile est», inquiunt, «eligere de multis.» Quid dicitis difficile, utrum laboriosum an artificiosum? Laboriosum non statim praeclarum. Sunt enim multa laboriosa, quae si faciatis, non continuo gloriemini; nisi etiam, si vestra manu fabulas aut orationes totas transscripsissetis, gloriosum putaretis. Sin istud artificiosum egregium dicitis, videte ne insueti rerum maiorum videamini, si vos parva res sicuti magna delectabit. Nam isto modo selegere rudis quidem nemo potest, sed sine summo artificio multi.

7

Quisquis enim audivit de arte paulo plus, in elocutione praesertim, omnia videre poterit, quae ‹ex› arte dicentur; facere nemo poterit nisi eruditus. Ita ut, si ‹Ennii› de tragoediis velis sententias eligere aut de Pacuvianis nuntios, sed quia plane rudis id facere nemo poterit, cum feceris, te litteratissimum putes, ineptus sis, propterea quod id facile faciat quivis mediocriter litteratus, item si, cum de orationibus aut poematis elegeris exempla, quae certis signis artificii notata sunt, quia rudis id nemo facere possit, artificiosissime te fecisse putes, erres, propterea quod isto signo videmus te nonnihil scire, aliis signis multa scire intellegemus. Quod si artificiosum est intellegere, quae sint ex arte scripta, multo est artificiosius ipsum scribere ex arte. Qui enim scribit artificiose, ab aliis ‹commode scripta facile intellegere poterit; qui eliget facile, non continuo commode ipse scribet. Et, si est maxime artificiosum, alio tempore utantur ea facultate, non tum, cum parere et ipsi gignere et proferre debent. Postremo in eo vim artificii consumant, ut ipsi ab aliis› potius eligendi, quam aliorum boni selectores existimentur. Contra ea, quae ab iis dicuntur, qui dicunt alienis exemplis uti oportere, satis est dictum. Nunc, quae separatim dici possint, consideremus.

Dicimus igitur eos id, quod alienis utantur, peccare, cum magis etiam delinquere, quod a multis exempla sumant. Et de eo, quod postea diximus, antea videamus. Si concederem aliena oportere adsumere exempla, vincerem unius oportere, primum quod hoc contra nulla staret illorum ratio. Licet enim eligerent et probarent quemlibet, qui sibi in omnes res subpeditaret exempla, vel poetam vel oratorem, cuius auctoritate niterentur. Deinde interest magni eius, qui discere vult, utrum omnium omnia an omnia a nemine [aliud alium] putet consequi posse. Si enim putabit posse omnia penes unum consistere, ipse quoque ad omnium nitetur facultatem. Si id desperarit, in paucis se exercebit; ipsis enim contentus erit, nec mirum, cum ipse praeceptor artis omnia penes unum reperire non potuerit. Allatis igitur exemplis a Catone, a Graccis, a Laelio, a Scipione, Galba Porcina, Crasso Antonio, ceteris, item sumptis aliis a poetis et historiarum scriptoribus necesse erit eum, qui discet, putare ab omnibus omnia, ab uno pauca vix potuisse sumi.

8

Quare unius alicuius esse similem satis habebit; omnia, quae omnes habuerint, solum habere se posse diffidet. Ergo inutilest ei, qui discere vult, ‹non› putare unum omnia posse. Igitur nemo in hanc incideret opinionem, si ab uno exempla sumpsissent. Nunc hoc signi est ipsos artis scriptores non putasse unum potuisse in omnibus elocutionis partibus enitere, quoniam neque sua protulerunt neque unius alicuius aut denique duorum, sed ab omnibus oratoribus et poetis exempla sumpserunt. Deinde, si quis velit artem demonstrare nihil prodesse ad dicendum, non male utatur hoc adiumento, quod unius omnis artis partes consequi nemo potuerit. Quod igitur iuvat eorum rationem, qui omnino ‹non› probent artem, id non ridiculum est ipsum artis scriptorem suo iudicio conprobare? Ergo ab uno sumenda fuisse docuimus exempla, si semper aliunde sumerentur.

9

Nunc omnino aliunde sumenda non fuisse sic intellegemus. Primum omnium, quod ab artis scriptore adfertur exemplum, id eius artificii debet esse. Ut si quis purpuram aut aliud quippiam vendens dicat: «Sume a me, sed huius exemplum aliunde rogabo tibi quod ostendam», sic mercem ipsi qui venditant, aliunde exemplum quaeritant aliquod mercis, acervos se dicunt tritici habere, eorum exemplum pugno non habent, quod ostendant. Si Triptolemus, cum a se hominibus semen gigneretur, ipse ab aliis id hominibus mutuaretur, aut si Prometheus, cum mortalibus ignem dividere vellet, ipse a vicinis cum testo ambulans carbunculos corrogaret, ridiculus videretur: isti magistri, omnium dicendi praeceptores, non videntur sibi ridicule facere, cum id, quod aliis pollicentur, ab aliis quaerunt? Si qui se fontes maximos penitus absconditos aperuisse dicat, et haec sitiens quommaxime loquatur neque habeat, qui sitim sedet, non rideatur? Isti cum non modo dominos se fontium, sed se ipsos fontes esse dicant et omnium rigare debeant ingenia, non putant fore ridiculum, si, cum id polliceantur, arescant ipsi siccitate? Chares ab Lysippo statuas facere non isto modo didicit, ut Lysippus caput ostenderet Myronium, brachia Praxitelae, pectus Polycletium, sed omnia coram magistrum facientem videbat, ceterorum opera vel sua sponte poterat considerare isti credunt eos, qui haec velint discere, alia ratione doceri posse commodius.

10

Praeterea ne possunt quidem ea, quae sumuntur ab aliis, exempla tam esse artem adcommodata, propterea quod in dicendo leviter unus quisque locus plerumque tangitur, ne ars appareat; in praecipiendo expresse conscripta ponere oportet exempla, uti in artis formam convenire possint: et post in dicendo, ne possit ars eminere et ab omnibus videri, facultate oratoris occultatur. Ergo etiam ut magis ars cognoscatur, suis exemplis melius est uti. Postremo haec quoque res nos duxit ad hanc rationem, quod nomina rerum Graeca ‹quae› convertimus, ea remota sunt a consuetudine. Quae enim res apud nostros non erant, earum rerum nomina non poterant esse usitata. Ergo haec asperiora primo videantur necesse est, id quod fiet rei, non nostra difficultate. Relicum scripturae consumetur in exemplis: haec tamen aliena si posuissemus, factum esset, ut, quod commodi esset in hoc libro, id nostrum non esset; quod asperius et inusitatum, id proprie nobis adtribueretur. Ergo hanc quoque incommoditatem fugimus. His de causis, cum artis inventionem Graecorum probassemus, exemplorum rationem secuti non sumus. Nunc tempus postulat, ut ad elocutionis praecepta transeamus. Bipertita igitur erit nobis elocutionis praeceptio. Primum dicemus, quibus in generibus ferme semper omnis oratoria elocutio debeat esse; deinde ostendemus, quas res semper habere debeat.

11

Sunt igitur tria genera, quae genera nos figuras appellamus, in quibus omnis oratio non vitiosa consumitur: unam gravem, alteram mediocrem, tertiam extenuatam vocamus. Gravis est, quae constat ex verborum gravium levi et ornata constructione. Mediocris est, quae constat ex humiliore neque tamen ex infuma et pervulgatissima verborum dignitate. Attenuata est, quae demissa est usque ad usitatissimam puri consuetudinem sermonis. In gravei consumetur oratio figurae genere, si, quae cuiusque rei poterunt ornatissima verba reperiri, sive propria sive extranea, unam quamque rem adcommodabuntur; et si graves sententiae, quae in amplificatione et commiseratione tractantur, eligentur; et si exornationes sententiarum aut verborum, quae gravitatem habebunt, de quibus post dicemus, adhibebuntur. In hoc genere figurae erit hoc exemplum:

12

«Nam quis est vestrum, iudices, qui satis idoneam possit in eum poenam excogitare, qui prodere hostibus patriam cogitarit? Quod maleficium cum hoc scelere conparari, quod huic maleficio dignum supplicium potest inveniri? In iis, qui violassent ingenuum, matremfamilias constuprassent, volnerassent aliquem aut postremo necassent, maxima supplicia maiores consumpserunt: huic truculentissimo ac nefario facinori singularem poenam non reliquerunt. Atque in aliis maleficiis ad singulos aut ad paucos ex alieno peccato iniuria pervenit: huius sceleris qui sunt adfines, uno consilio universis civibus atrocissimas calamitates machinantur. O feros animos! O crudeles cogitationes! O derelictos homines ab humanitate! Quid agere ausi sunt aut cogitare possunt? Quo pacto hostis, revulsis maiorum sepulcris, diiectis moenibus, ovantes inruerent in civitatem; quo modo deum templis spoliatis, optimatibus trucidatis, aliis abreptis in servitutem, matribusfamiliis et ingenuis sub hostilem libidinem subiectis urbs acerbissimo concidat incendio conflagrata; qui se non putant id, quod voluerint, ad exitum perduxisse, nisi sanctissimae patriae miserandum scelerati viderint cinerem. Nequeo verbis consequi, iudices, indignitatem rei; sed neglegentius id fero, quia vos mei non egetis. Vester enim vos animus amantissimus rei publicae facile edocet, ut eum, qui fortunas omnium voluerit prodere, praecipitem proturbetis ex ea civitate, quam iste hostium spurcissimorum dominatu nefario voluerit obruere.»

13

In mediocri figura versabitur oratio, si haec, ut ante dixi, aliquantum demiserimus neque tamen ad infimum descenderimus, sic:

«Quibuscum bellum gerimus, iudices, videtis: cum sociis, qui pro nobis pugnare et imperium nostrum nobiscum simul virtute et industria conservare soliti sunt. Ii cum se et opes suas et copiam necessario norunt, tum vero nihilominus propter propinquitatem et omnium rerum societatem, quid omnibus rebus populus Romanus posset, scire ‹et› existimare poterant. Ii, cum deliberassent nobiscum bellum gerere, quaeso, quae res erat, qua freti bellum suscipere conarentur, cum multo maximam partem sociorum in officio manere intellegerent? Cum sibi non multitudinem militum, non idoneos imperatores, non pecuniam publicam praesto esse viderent? Non denique ullam rem, quae res pertinet ad bellum administrandum? Si cum finitumis de finibus bellum gererent, si totum certamen in uno proelio positum putarent, tamen omnibus rebus instructiores et apparatiores venirent; nedum illi imperium orbis terrae, cui imperio omnes gentes, reges, nationes partim vi, partim voluntate consenserunt, cum aut armis aut liberalitate a populo Romano superati essent, ad se transferre tantulis viribus conarentur. Quaeret aliquis: Quid? Fregellani non sua sponte conati sunt? Eo quidem isti minus facile conarentur, quod illi quemadmodum discessent videbant. Nam rerum inperiti, qui unius cuiusque rei de rebus ante gestis exempla petere non possunt, ii per inprudentiam facillime deducuntur in fraudem: at ii, qui sciunt, quid aliis acciderit, facile ex aliorum eventis suis rationibus possunt providere. Nulla igitur re inducti, nulla spe freti arma sustulerunt? Quis hoc credet, tantam amentiam quemquam tenuisse, ut imperium populi Romani temptare auderet nullis copiis fretus? Ergo aliquid fuisse necessum est. Quid aliud, nisi id, quod dico, potest esse?»

14

In adtenuato figurae genere, id quod ad infumum et cottidianum sermonem demissum est, hoc erit exemplum: «Nam ut forte hic in balineas venit, coepit, postquam perfusus est, defricari; deinde, ubi visum est, ut in alveum descenderet, ecce tibi iste de traverso: «Heus», inquit, «adolescens, pueri tui modo me pulsarunt; satis facias oportet.» Hic, qui id aetatis ab ignoto praeter consuetudinem appellatus esset, erubuit. Iste clarius eadem et alia dicere coepit. Hic: «Vix; tamen», inquit, «sine me considerare.» Tum vero iste clamare voce ista, quae perfacile cuivis rubores eicere potest: ita petulans est atque acerba, ne ad solarium quidem, ut mihi videtur, sed pone scaenam et in eiusmodi locis exercitata. Conturbatus est adolescens: nec mirum, cui etiam nunc pedagogi lites ad oriculas versarentur inperito huiusmodi conviciorum. Ubi enim iste vidisset scurram exhausto rubore, qui se putaret nihil habere, quod de existimatione perderet, ‹ut› omnia sine famae detrimento facere posset?»

15

Igitur genera figurarum ex ipsis exemplis intellegi poterant. Erat enim et adtenuata verborum constructio quaedam et item alia in gravitate, alia posita in mediocritate. Est autem cavendum, ne, dum haec genera consectemur, in finituma et propinqua vitia veniamus. Nam gravi figurae, quae laudanda est, propinqua est ea, quae fugienda; quae recte videbitur appellari, si sufflata nominabitur. Nam ita ut corporis bonam habitudinem tumos imitatur saepe, item gravis oratio saepe inperitis videtur ea, quae turget et inflata est, cum aut novis aut priscis verbis aut duriter aliunde translatis aut gravioribus, quam res postulat, aliquid dicitur, hoc modo: «Nam qui perduellionibus venditat patriam, non satis subplicii dederit, si praeceps in Neptunias depultus erit lacunas. Poenite igitur istum, qui montis belli fabricatus est, campos sustulit pacis.» In hoc genus plerique cum declinantur et ab eo, quo profecti sunt, aberrarunt, specie gravitatis falluntur nec perspicere possunt orationis tumorem.

16

Qui in mediocre genus orationis profecti sunt, si pervenire eo non potuerunt, errantes perveniunt ad confinii genus eius generis; quod appellamus ‹dissolutum, quod est sine nervis et articulis; ut hoc modo appellem «fluctuans» eo, quod› fluctuat huc et illuc nec potest confirmate neque viriliter sese expedire. Id est eiusmodi:

«Socii nostri cum belligerare nobiscum vellent, profecto ratiocinati essent etiam atque etiam, quid possint facere, si quidem sua sponte facerent et non haberent hinc adiutores multos, malos homines et audaces. Solent enim diu cogitare omnes, qui magna negotia volunt agere.»

Non potest huiusmodi sermo tenere adtentum auditorem; diffluit enim totus neque quicquam conprehendens perfectis verbis amplectitur.

Qui non possunt in illa facetissima verborum attenuatione commode versari, veniunt ad aridum et exangue genus orationis, quod non alienum est exile nominari, cuiusmodi est hoc:

«Nam istic in balineis accessit ad hunc; postea dicit: «Hic tuus servus me pulsavit.» Postea dicit hic illi: «Considerabo.» Post ille convicium fecit et magis magisque praesente multis clamavit.»

Frivolus hic quidem iam et inliberalis est sermo: non enim est adeptus id, quod habet attenuata figura, puris et electis verbis conpositam orationem. Omne genus orationis, et grave et mediocre et adtenuatum, dignitate adficiunt exornationes, de quibus post loquemur; quae si rarae disponentur, distinctam, sicuti coloribus, si crebrae conlocabuntur, obliquam reddunt orationem. Sed figuram in dicendo commutare oportet, ut gravem mediocris, mediocrem excipiat attenuata, deinde identidem commutentur, ut facile satietas varietate vitetur.

17

Quoniam, quibus in generibus elocutio versari debeat, dictum est, videamus nunc, quas res debeat habere elocutio commoda et perfecta. Quae maxime admodum oratori adcommodata est, tres res in se debet habere: elegantiam, conpositionem, dignitatem. Elegantia est, quae facit, ut locus unus quisque pure et aperte dici videatur. Haec tribuitur in Latinitatem, explanationem. Latinitas est, quae sermonem purum conservat, ab omni vitio remotum. Vitia in sermone, quo minus is Latinus sit, duo possunt esse: soloecismus et barbarismus. Soloecismus est, cum in verbis pluribus consequens verbum superius non adcommodatur. Barbarismus est, cum verbis aliquid vitiose efferatur. Haec qua ratione vitare possumus, in arte grammatica dilucide dicemus. Explanatio est, quae reddit apertam et dilucidam orationem. Ea conparatur duabus rebus, usitatis verbis et propriis. Usitata sunt ea, quae versantur in [sermone] consuetudine cotidiana; propria, quae eius rei verba sunt aut esse possunt, qua de loquemur.

18

Conpositio est verborum constructio, quae facit omnes partes orationis aequabiliter perpolitas. Ea conservabitur, si fugiemus crebras vocalium concursiones, quae vastam atque hiantem orationem reddunt, ut haec est:

«Bacae aeneae amoenissime inpendebant»;

et, si vitabimus eiusdem litterae nimiam adsiduitatem, cui vitio versus hic erit exemplo - nam hic nihil prohibet in vitiis alienis exemplis uti -:

O Tite, tute, Tatei, tibi tanta, tyranne, tulisti,

et hic eiusdem poetae:

quoiquam quicquam quemquam,

quemque quisque conveniat, neget;

et si eiusdem verbi adsiduitatem nimiam fugiemus, eiusmodi:

Nam cuius rationis ratio non extet, ei

rationi ratio non est fidem habere - * -;

et, si non utemur continenter similiter cadentibus verbis, hoc modo:

Flentes, plorantes, lacrimantes, obtestantes;

Liber IV et si verborum transiectionem vitabimus, nisi quae erit concinna, qua de re posterius loquemur; quo in vitio est Caelius adsiduus, ut haec est: In priore libro has res ad te scriptas, Luci, misimus, Aeli. Item fugere oportet longam verborum continuationem, quae et auditoris aures et oratoris spiritum laedit. His vitiis in conpositione vitatis relicum operae consumendum est in dignitate. Dignitas est, quae reddit ornatam orationem varietate distinguens. Haec in verborum et in sententiarum exornationes dividitur. Verborum exornatio est, quae ipsius sermonis insignita continetur perpolitione. Sententiarum exornatio est, quae non in verbis, sed in ipsis rebus quandam habet dignitatem.

19

Repetitio est, cum continenter ab uno atque eodem verbo in rebus similibus et diversis principia sumuntur, hoc modo:

«Vobis istuc adtribuendum est, vobis gratia est habenda, vobis ista res erit honori.»

Item: «Scipio Numantiam sustulit, Scipio Kartaginem delevit, Scipio pacem peperit, Scipio civitatem ‹servavit.»› Item: «Tu in forum prodire, tu lucem conspicere, tu in horum conspectum venire conaris? Audes verbum facere? Audes quicquam ab istis petere? Audes supplicium deprecari? Quid est, quod possis defendere? Quid est, quod ‹audeas postulare? Quid est, quod› tibi concedi putes oportere? Non ius iurandum reliquisti? Non amicos prodidisti? Non parenti manus adtulisti? Non denique in omni dedecore volutatus es?»

Haec exornatio cum multum venustatis habet tum gravitatis et acrimoniae plurimum. Quare videtur esse adhibenda et ad ornandam et ad exaugendam orationem.

Conversio est, per quam non, ut ante, primum repetimus verbum, sed ad postremum continenter revertimur, hoc modo:

«Poenos populus Romanus iustitia vicit, armis vicit, liberalitate vicit.» Item: «Ex quo tempore concordia de civitate sublata est, libertas sublata est, fides sublata est, amicitia sublata est,› res publica sublata est.» Item: «C. Laelius homo novus erat, ingeniosus erat, doctus erat, bonis viris et studiis amicus erat: ergo in civitate primus erat.»

Item: «Nam cum istos, ut absolvant te, rogas, ut peiurent, rogas, ut exeistimationem neglegant, rogas, ut leges populi Romani tuae libidini largiantur, rogas.»

20

Conplexio est, quae utramque conplectitur exornationem, *** utamur, quam ante exposuimus, et ut repetatur idem verbum saepius et crebro ad idem postremum revertamur, hoc modo: «Qui sunt, qui foedera saepe ruperunt? Kartaginienses. Qui sunt, ‹qui› crudelissime bellum gesserunt? Kartaginienses. Qui sunt, qui Italiam deformaverunt? Kartaginienses. Qui sunt, qui sibi postulent ignosci? Kartaginienses. Videte ergo, quam conveniat eos inpetrare.» Item: «Quem senatus damnarit, quem populus damnarit, quem omnium exeistimatio damnarit, eum vos sententiis vestris absolvatis?» Traductio est, quae facit, uti, cum idem verbum crebrius ponatur, non modo non offendat animum, sed etiam concinniorem orationem reddat, hoc pacto: «‹Qui› nihil habet in vita iucundius vita, is cum virtute vitam non potest colere.» Item: «Eum hominem appellas, qui si fuisset homo, numquam tam crudeliter hominis vitam petisset. At erat inimicus. Ergo inimicum sic ulcisci voluit, ut ipse sibi reperiretur inimicus?» Item: «Divitias sine divitis esse: ‹tu vero virtutem praefer divitiis›; nam si voles divitias cum virtute conparare, vix satis idoneae tibi videbuntur divitiae, quae virtutis pedisequae sint.»

21

Ex eodem genere est exornationis, cum idem verbum ponitur modo in hac, modo in altera re, hoc modo: «Cur eam rem tam studiose curas, quae tibi multas dabit curas?» Item: «Nam amarei iucundumst, si curetur, ne quid insit amari.» Item: «Veniam ad vos, si mihi senatus det veniam.» In his quattuor generibus exornationum, quae adhuc propositae sunt, non inopia verborum fit, ut ad idem verbum redeatur saepius; sed inest festivitas, quae facilius auribus diiudicari quam verbis demonstrari potest. Contentio est, cum ex contrariis rebus oratio conficitur, hoc pacto: «Habet adsentatio iucunda principia, eadem exitus amarissimos adfert.» Item: «Inimicis te placabilem, amicis inexorabilem praebes.» Item: «In otio tumultuaris; in tumultu es otiosus; in re frigidissima cales, in ferventissima friges; tacito cum opus est, clamas; ubi loqui convenit, obmutescis; ades, abesse vis; abes, reverti cupis; in pace bellum quaeritas, in bello pacem desideras; in contione de virtute loqueris, in proelio prae ignavia tubae sonitum perferre non potes.» Hoc genere sei distingemus orationem, et graves et ornati poterimus esse.

22

Exclamatio est, quae conficit significationem doloris aut indignationis alicuius per hominis aut urbis aut loci aut rei cuiuspiam conpellationem, hoc modo: «Te nunc adloquor, Africane, cuius mortui quoque nomen splendorei ac decori est civitati. Tui clarissimi nepotes suo sanguine aluerunt inimicorum crudelitatem.» Item: «Perfidiosae Fregellae, quam facile scelere vestro contabuistis, ut, cuius nitor urbis Italiam nuper inlustravit, eius nunc vix fundamentorum reliquiae maneant.» Item: «Bonorum insidiatores, latrocinia, vitam innocentissimi cuiusque petistis; tantamne ex iniquitate iudiciorum vestris calumniis adsumpsistis facultatem?» Hac exclamatione si loco utemur, raro, et cum rei magnitudo postulare videbitur, ad quam volemus indignationem animum auditoris adducemus. Interrogatio non omnis gravis est neque concinna, sed haec, quae, cum enumerata sunt ea, quae obsunt causae adversariorum, confirmat superiorem orationem, hoc pacto: «Cum igitur haec omnia faceres, diceres, administrares, utrum ‹animos sociorum ab re publica removebas et abalienabas, an non? Et utrum› aliquem exornarei oportuit, qui istaec prohiberet ac fieri non sineret, an non?»

23

Liber IV

Ratiocinatio est, per quam ipsi a nobis rationem poscimus, quare quicque dicamus, et crebro nosmet a nobis petimus unius cuiusque propositionis explanationem. Ea est huiusmodi:

«Maiores nostri si quam unius peccati mulierem damnabant, simplici iudicio multorum maleficiorum convictam putabant. Quo pacto? Quam inpudicam iudicarant, ea veneficii quoque damnata exeistimabatur. Quid ita? Quia necesse est eam, quae suum corpus addixerit turpissimae cupiditati, timere multos. Quos istos? Virum, parentes, ceteros, ad quos videt sui dedecoris infamiam pertinere. Quid postea? Quos tantopere timeat, eos necesse est, *** ‹Quare necesse est?› Quia nulla potest honesta ratio retinere eam, quam magnitudo peccati facit timidam, intemperantia audacem, natura mulieris inconsideratam. Quid? Veneficii damnatam quid putabant? Inpudicam quoque necessario. Quare? Quia nulla facilius ad id maleficium causa, quam turpis amor et intemperans libido commovere potuit; tum cuius mulieris animus esset corruptus, eius corpus castum esse non putaverunt. Quid? In viris idemne hoc observabant? Minime. Quid ita? Quia viros ad unum quodque maleficium singulae cupiditates inpellunt, mulieris ad omnia maleficia cupiditas una ducit.» Item: «Bene maiores hoc conparaverunt, ut neminem regem, quem armis cepissent, vita privarent. Quid ita? Quia, quam nobis fortuna facultatem dedisset, inicum erat in eorum supplicium consumere, quos eadem fortuna paulo ante in amplissimo statu conlocarat. Quid, quod exercitum contra duxit? Desino meminisse. Quid ita? Quia viri fortis est, qui de victoria contendant, eos hostes putare; qui victi sunt, eos homines iudicare, ut possit bellum fortitudo minuere, pacem humanitas augere. Et ille, si vicisset, non idem fecisset? Non profecto tam sapiens fuisset. Cur igitur ei parcis? Quia talem stultitiam contemnere, non imitari consuevi.»

24

Haec exornatio sermonem vehementer adcommodata est et animum auditoris retineat attentum cum venustate sermonis tum rationum expectatione. Sententia est oratio sumpta de vita, quae aut quid sit aut quid esse oporteat in vita, breviter ostendit, hoc pacto: «Difficile est primum *** virtutes revereri, qui semper secunda fortuna sit usus.» Item: «Liber is est existimandus, qui nulli turpitudini servit.» Item: «Egens aeque est is, qui non satis habet, et is, cui satis nihil potest esse.» Item: «Optima vivendi ratio est eligenda; eam iucundam consuetudo reddet.» Huiusmodi sententiae simplices non sunt inprobandae, propterea quod habet brevis expositio, si rationis nullius indiget, magnam delectationem. Sed illud quoque probandum est genus sententiae, quod confirmatur subiectione rationis, hoc pacto: «Omnes bene vivendi rationes in virtute sunt conlocandae, propterea quod sola virtus in sua potestate est, omnia praeterea subiecta sunt sub fortunae dominationem.» Item: «Qui fortunis alicuius inducti amicitiam eius secuti sunt, hi, simul ac fortuna dilapsa est, devolant omnes. Cum enim recessit ea res, quae fuit consuetudinis causa, nihil superest, quare possint in amicitia teneri.» Sunt item sententiae, quae dupliciter efferuntur. Hoc modo sine ratione: «Errant, qui in prosperis rebus omnis impetus fortunae se putant fugisse; sapienter cogitant, qui temporibus secundis casus adversos reformidant.» Cum ratione, hoc pacto:

25

«Qui adulescentium peccatis ignosci putant oportere, falluntur, propterea quod aetas illa non est inpedimento bonis studiis. At ii sapienter faciunt, qui adulescentes maxime castigant, ut, quibus virtutibus omnem tueri vitam possint, eas in aetate maturissima velint conparare.» Sententias interponi raro convenit, ut rei actores, non vivendi praeceptores videamur esse: cum ita interponentur, multum adferent ornamenti. * necesse est animi conprobet eam tacitus auditor, cum ad causam videat adcommodari rem certam, ex vita et moribus sumptam. [Contrarium idem fere est, quod contentio.] Contrarium est, quod ex rebus diversis duabus alteram breviter et facile * confirmat, hoc pacto: «Nam, qui suis rationibus inimicus fuerit semper, eum quomodo alienis rebus amicum fore speres?» Item: «Nam, quem in amicitia perfidiosum cognoveris, eum quare putes inimicitias cum fide gerere posse? Aut qui privatus intolerabili superbia fuerit, eum commodum et cognoscentem sui fore in potestate ‹qui speres› et qui in sermonibus et conventu amicorum verum dixerit numquam, eum sibi in contionibus a mendacio temperaturum?» Item: «Quos ex collibus deiecimus, cum his in campo metuimus dimicare? Qui cum plures erant, paris nobis esse non poterant, hi, postquam pauciores sunt, metuimus, ne sint superiores?»

26

Tous les livres