Sacramentaire Gélasien (Sacramentarium Gelasianum) (page 10)
FERIA SEPTIMA. (suite)
Adjuva nos, Deus salutaris noster, et in sacrificio jejuniorum nostras mentes purifica, ut ad beneficia recolenda, quibus nos instaurare dignatus es, tribuas venire gaudenter. Per.
Secreta.
Exaudi nos, omnipotens Deus, et famulos tuos, quos fidei Christianae, primitiis imbuisti, hujus sacrificii tribuas operatione mundari. Per.
Postcommun.
Sanctificent nos, Domine, sumpta mysteria, et paschalis observantiae sufficientem nobis tribuant facultatem. Per.
Ad populum.
Benedictio, Domine, quaesumus, in tuos fideles copiosa descendat, et quam subjectis cordibus expetunt, largiter consequantur. Per.
FERIA TERTIA Hebdom. quinta.
Praesta, quaesumus, Domine, ut observationes sacras annua devotione recolentes, et corpore tibi placeamus et mente. Per.
Fiat, quaesumus, Domine, per gratiam tuam fructuosus nostrae devotionis affectus, quia tunc nobis proderunt suscepta jejunia, si tuae sint placita pietati. Per.
Secreta.
Concede nobis, Domine, quaesumus, ut celebraturi sacra mysteria, non solum abstinentiam corporalem, sed, quod est potius, habeamus mentium puritatem. Per.
Postcommun.
Vegetet nos, Domine, semper et innovet tuae mensae libatio, quae fragilitatem nostram gubernet, et protegat, et in portum perpetuae salutis inducat. Per.
Ad populum.
Libera, Domine, quaesumus, a peccatis et hostibus tibi populum supplicantem: in sancta conversatione viventes, nullis afficiantur adversis. Per Dominum.
FERIA QUARTA Hebdom. quinta.
Jejunia, quaesumus, Domine, quae sacris exequimur institutis, et nos a reatibus nostris semper expediant, et tuam nobis justitiam faciant esse placatam. Per Dominum.
Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut quos jejunia votiva castigant, ipsa quoque devotio sancta laetificet, ut, terrenis affectibus mitigatis, facilius caelestia capiamus. Per.
Secreta.
Praesta, omnipotens Deus, ut jejuniorum placatus sacrificiis, remissionis tuae nos venia prosequaris. Per.
Postcommun.
Adesto, Domine, fidelibus tuis, et quos caelestibus reficis sacramentis, a terrenis conserva periculis. Per Dominum.
Ad populum.
Gregem tuum, Pastor bone, placatus intende, et oves, quas pretioso sanguine Filii tui redemisti, diabolica non sinas incursione lacerari. Per.
FERIA SEXTA Hebdom. quinta.
Tribue nobis, quaesumus, Domine, indulgentiam peccatorum, ut instituta paschalia tibi placitis sensibus operemur. Per.
Omnipotens sempiterne Deus, clementiam tuam suppliciter exoramus, ut qui mala nostra semper praevenis miserendo, facias nos tibi placitos, et piis actionibus et jejuniis salubribus expiando. Per.
Secreta.
Sanctifica nos, quaesumus, Domine, his muneribus offerendis, et paschalis observantiae sufficientem nobis tribue facultatem. Per.
Postcommun.
Da, quaesumus, Domine, ut tanti mysterii munus indultum, non condemnatio, sed sit medicina sumentibus. Per.
Ad populum.
Protege, Domine, populum tuum, et in sanctorum tuorum patrocinio confidentem perpetua defensione guberna. Per.
FERIA SEPTIMA Hebdom. quinta.
Omnipotens sempiterne Deus, qui per abstinentiam salutarem et corporibus nostris mederis et mentibus, Majestatem tuam supplices exoramus, ut pia jejunantium precatione placatus, et praesentia nobis subsidia praebeas et futura. Per.
Sanctifica hoc jejunium tuorum corda fidelium, Deus miserator inlustra, et quibus devotionis praestas affectum, praebe supplicantibus pium benignus auditum. Per.
Secreta.
Sacrificia, Domine, propensius ista restaurent, quae medicinalibus sunt instituta jejuniis. Per.
Postcommun.
Supplices te rogamus, Domine Deus noster, ut sicut nos Filii tui corporis et sanguinis sacrosancti pascis alimonio, ita nos et divinae naturae ejus facias esse consortes. Per.
Ad populum.
Visita, quaesumus, Domine, plebem tuam, et corda sacris dicata mysteriis pietate tuere pervigili, ut remedia salutis aeternae, quae te miserante percipit, te protegente custodiat. Per.
XXIX. DENUNTIATIO PRO SCRUTINIO, Quod tertia hebdomada in Quadrages. secunda feria, initiatur. Scrutinii diem, dilectissimi fratres, quo electi nostri divinitus instruantur, imminere cognoscite. Ideoque solicita devotione, succedente sequente illa feria, circa horam diei sextam convenire dignemini. Ut caeleste mysterium, quo diabolus cum sua pompa destruetur, et janua regni caelestis aperitur, inculpabili, Deo juvante, ministerio peragere valeamus. Per Dominum nostrum Jesum Christum, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.
Ut autem venerint ad ecclesiam, scribuntur nomina infantum ab acolytho, et vocantur in ecclesia per nomina, sicut scripti sunt. Et statuuntur masculi in dexteram partem, foeminae in sinistram, et dat orationem presbyter super eos.
XXX. ORAT. SUPER ELECTOS Ad catechumenum faciendum. Omnipotens sempiterne Deus, Pater Domini nostri Jesu Christi, respicere dignare super hos famulos tuos, quos ad rudimenta fidei vocare dignatus es. Omnem caecitatem cordis ab eis expelle; disrumpe omnes laqueos Satanae, quibus fuerant conligati; aperi eis, Domine, januam pietatis tuae; et signo sapientiae tuae imbuti, omnium cupiditatum foetoribus careant, et suavi odore praeceptorum tuorum laeti tibi in ecclesia deserviant; et proficiant de die in diem, ut idonei efficiantur accedere ad gratiam baptismi tui, percepta medicina. Per Dominum nostrum.
Preces nostras, quaesumus, Domine, clementer exaudi, et hos electos tuos crucis Dominicae, cujus impressione signamus, virtute custodi, ut magnitudinis gloriae rudimenta servantes, per custodiam mandatorum tuorum ad regenerationis pervenire gloriam mereantur. Per.
Deus, qui humani generis ita es conditor, ut sis etiam reformator, propitiare populis adoptivis, et novo testamento sobolem novae prolis adscribe, ut filii promissionis, quod non potuerunt adsequi per naturam, gaudeant se recepisse per gratiam. Per Dominum nostrum.
XXXI. BENEDICTIO SALIS dandi catechumen. Exorcizo te, creatura salis, in nomine Dei Patris omnipotentis, et in charitate Domini nostri Jesu Christi, et in virtute Spiritus sancti. Exorcizo te per Deum vivum, et per Deum verum, qui te ad tutelam humani generis procreavit, et populo venienti ad credulitatem per servos suos consecrare praecepit. Proinde regamus te, Domine Deus noster, ut haec creatura salis in nomine Trinitatis efficiatur salutare sacramentum ad effugandum inimicum; quem tu, Domine, sanctificando sanctifices, benedicendo benedicas, ut fiat omnibus accipientibus perfecta medicina permanens in visceribus eorum, in nomine Domini nostri Jesu Christi. Qui venturus est judicare vivos et mortuos et saeculum per ignem.