Sacramentaire Gélasien (Sacramentarium Gelasianum) (page 12)
FERIA SEPTIMA. (suite)
Dominus et Salvator noster Jesus Christus, inter caetera salutaria praecepta, discipulis suis petentibus quemadmodum orare deberent eam formam eis orationis concessit, quam etiam lectione praesenti et vos plenius cognovistis. Audiat nunc dilectio vestra quemadmodum doceat discipulos suos orare Deum Patrem omnipotentem: Tu autem cum orabis, intra in cubiculum tuum, et, clauso ostio, ora Patrem tuum. Cubiculum quod nominat, non occultam domum ostendit, sed cordis nostri secreta illi soli patere commemorat. Et clauso ostio, Deum adorare debere, id est, ut a mala cogitatione pectus nostrum mystica clave claudamus, ac, labiis clausis, incorrupta mente Deo loquamur. Deus autem noster, fidei, et non vocis, auditor est. Claudatur ergo clave fidei pectus nostrum contra insidias adversarii, et soli Deo pateat, cujus templum esse cognoscitur, ut cum habitat in cordibus nostris, ipse sit advocatus in precibus nostris. Ergo Dei Sermo et Dei Sapientia, Christus Dominus noster, hanc orationem nos docuit, ut ita oremus.
Post hoc intras, et dicis:
PATER NOSTER, QUI ES IN CAELIS.
Haec libertatis vox est, et plena fiducia. Ergo his vobis moribus est vivendum ut et filii Dei, et fratres Christi esse possitis. Nam Patrem suum Deum, qua temeritate dicere praesumit, qui ab ejus voluntate degenerat? Unde vos, dilectissimi, dignos exhibete adoptione divina, quoniam scriptum est: Quotquot crediderunt in eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri.
ANCTIFICETUR NOMEN TUUM.
Id est, non quod Deus nostris sanctificationibus, qui semper est Sanctus, sed petimus ut nomen ejus sanctificetur in nobis, ut qui in baptismate ejus sanctificamur, in eo quod esse incoepimus perseveremus.
ADVENIAT REGNUM TUUM.
Deus namque noster quando non regnat maxime, cujus regnum est immortale? Sed cum dicimus: Veniat regnum tuum, nostrum regnum petimus advenire a Deo nobis promissum, Christi sanguine et passione quaesitum.
FIAT VOLUNTAS TUA, SICUT IN CAELO ET IN TERRA.
Idest, in eo fiat voluntas tua, ut quod tu vis in caelo, hoc nos in terra positi inreprehensibiliter faciamus:
PANEM NOSTRUM COTIDIANUM DA NOBIS HODIE.
Hic spiritalem cibum intelligere debemus. Christus enim panis est noster, qui dixit: Ego sum panis vivus, qui de caelo descendi. Quem cotidianum dicimus, quod ita nos semper immunitatem petere debemus peccati, ut digni simus caelestibus alimentis.
ET DIMITTE NOBIS DEBITA NOSTRA, SICUT ET NOS DIMITTIMUS DEBITORIBUS NOSTRIS.
Hoc praecepto significans, non nos aliter peccatorum posse veniam promereri, nisi prius nos, in nos delinquentibus aliis relaxemus, sicut in Evangelio Dominus dicit: Nisi dimiseritis peccata hominibus, nec vobis Pater vester dimittet peccata vestra.
ET NE NOS INDUCAS IN TENTATIONEM.
Id est, ne nos patiaris induci ab eo qui tentat, pravitatis auctore. Nam dicit Scriptura: Deus enim intentator malorum est. Diabolus vero est tentator; ad quem evincendum Dominus dicit: Vigilate et orate ne intretis in tentationem.
SED LIBERA NOS A MALO.
Hoc ideo ait, quia dixit Apostolus: Nescitis quid vos oporteat orare. Unus Deus omnipotens ita a nobis orandus, ut quidquid humana fragilitas cavere et vitare non praevalet, hoc ille ut possimus propitius nobis conferre dignetur Jesus Christus Dominus noster. Qui vivit et regnat Deus in unitate Spiritus sancti, per omnia saecula saeculorum.
Item adnuntiat diacon. ut supra.
State cum disciplina et cum silentio, audientes intente.
Audistis, dilectissimi, Dominicae orationis sancta mysteria; nunc euntes ea vestris cordibus innovate, ut ad exorandam ac percipiendam Dei misericordiam perfecti in Christo esse possitis. Potens est Dominus Deus noster, et vos, qui ad fidem curretis, ad lavacrum aquae regenerationis perducat, et nos, qui vobis mysterium fidei catholicae una tradidimus, vobiscum ad caelestia regna faciat pervenire. Qui vivit et regnat cum Deo Patre in unitate Spiritus sancti, per omnia saecula saeculorum.
XXXVII. DOMINICA IN PALMAS. DE PASSIONE DOMINI. Deus, qui humano generi ad imitandum numilitatis exemplum, Salvatorem nostrum et carnem sumere, et crucem subire fecisti, concede propitius ut et patientiae ejus habere documentum, et resurrectionis ejus consortia mereamur Christi Domini nostri. Qui tecum vivit et regnat Deus in unitate Spiritus sancti. Per.
Deus, quem diligere et amare justitia est, ineffabilis gratiae tuae in nobis dona multiplica, ut qui fecisti nos morte Filii tui sperare quod credimus, fac nos, eodem resurgente, pervenire quo tendimus. Per.
Secreta.
Ipsa majestati tuae, Domine, fideles populos commendet oblatio, quae per Filium tuum reconciliavit inimicos, Jesum Christum Dominum nostrum. Qui tecum vivit et regnat Deus in unitate Spiritus sancti, per omnia saecula saeculorum.
Postcommun.
Sacro munere satiati, supplices te, Domine, deprecamur, ut quod debitae servitutis celebramus officio, salvationis tuae suscipiamus augmentum. Per.
Ad populum.
Purifica, quaesumus, Domine, familiam tuam, et ab omnibus contagiis pravitatis emunda, ut redempta vasa sui Domini passione, non spiritus immundus rursus inficiat sed salvatio sempiterna possideat. Per.
FERIA SECUNDA Hebdom. sexta.
Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et famulos tuos aeterna protectione sanctifica, pro quibus Christus Filius tuus per suum cruorem nobis instituit paschale mysterium. Per Dominum nostrum.
Excita, Domine, tuorum corda fidelium, ut sacris intenta doctrinis et intelligant quod sequantur, et sequendo fideliter adprehendant. Per.
Secreta.
Respice, Domine, propitius sacra mysteria, quae gerimus, et quod ad nostra evacuanda praejudicia misericors providisti, vitam nobis tribue fructificare perpetuam. Per.
Postcommun
Sancta tua nos, Domine, quaesumus, et vivificando semper renovent, et renovando vivificent. Per.
Ad populum.
Populum tuum, Domine, quaesumus, toto corde converte, quia quos defendis etiam delinquentes, majore pietate tueris et sincera mente devotos. Per.
FERIA TERTIA Hebdom. sexta.
Da, misericors Deus, ut quod in tui Filii passione mundus exercuit, salutare nobis fideliter sentiamus. Per:
Fac, omnipotens Deus, ut quae veraciter facta recurrimus, in nostrum transire remedium gratulemur. Per.
Secreta.
Intende, quaesumus, Domine, hostias familiae tuae, et quam sacris muneribus facis esse participem, tribuas ad ejus plenitudinem pervenire. Per.
Postcommun
Repleti, Domine, sacri muneris gratia, supplices exoramus, ut quae gustu corporeo dulci veneratione contigimus, dulciora mentibus sentiamus. Per.
Ad populum.
Da, quaesumus, Domine, fidelibus tuis, et sine cessatione, capere paschalia Sacramenta; et desideranter expectare ventura, ut mysteriis, quibus renati sunt, permanentes, ad novam vitam his operibus perducantur. Per.
FERIA QUARTA Hebdom. sexta.
Omnipotens sempiterne Deus, qui Christi tui beata passione nos reparas, conserva in nobis opera misericordiae tuae, ut in hujus celebritate mysterii, perpetua devotione vivamus. Per.
Praesta, quaesumus, omnipotens et misericors Deus, ut sicut in condemnatione Filii tui, salus omnium fuit piaculum perfidorum, ita et per misericordiam tuam communis sit cultus iste credentium. Per.
Secreta.
Suscipe, quaesumus, Domine, munus oblatum, et dignanter operare, ut quod passionis mysterio gerimus, piis affectibus consequamur. Per.
Postcommun.
Caelestis doni benedictione praecepta, supplices te, Domine, deprecamur, ut hoc idem nobis semper et sacramenti causa sit et salutis. Per.
Ad populum.
Auxiliare, Domine, populo tuo, ut sacris et devotionem proficiens incrementis, et tuo semper munere gubernetur, et ad redemtionis aeternae pertingat, te ducente, consortium. Per.