Sacramentaire Gélasien (Sacramentarium Gelasianum) (page 14)
ORDO AGENTIBUS PUBLICAM POENITENTIAM. (suite)
Istud oleum ad ungendos infirmos. Ut autem veneris: Nobis quoque peccatoribus famulis tuis; et reliqua, usque ad: Per Christum Dominum nostr. Et intras.
Emitte, quaesumus, Domine, Spiritum sanctum Paraclitum de caelis in hanc pinguedinem olei, quam de viridi ligno producere dignatus es ad refectionem mentis et corporis. Et tua sancta benedictio sit omni ungenti, gustanti, tangenti tutamentum corporis, animae et spiritus, ad evacuandos omnes dolores, omnem infirmitatem, omnem aegritudinem mentis et corporis. Unde unxisti sacerdotes, reges, et prophetas, et martyres: chrisma tuum perfectum a te, Domine, benedictum, permanens in visceribus nostris in nomine Domini nostri Jesu Christi. Per quem haec omnia, Domine, semper bona creas. Et caetera.
Expleto enim canone, dicit:
Oremus. Praeceptis salutaribus moniti. Sequitur oratio Dominica. Et iterum subsequitur alia oratio: Libera nos, quaesumus, Domine. Ipsa expleta, confrangis, et tegis de sindone altaris munera, et ascendis ad sedem. Ibique oblato a diacono alio oleo ad benedicendum, et dicis:
Dominus vobiscum.
Resp. Et cum spiritu tuo.
Dicis. Oremus. Et intras.
Deus incrementorum et profectuum spiritalium munerator, qui virtute sancti Spiritus tui imbecillarum mentium rudimenta confirmas, te oramus, Domine, ut venturis ad beatae regenerationis lavacrum tribuas per unctionem istius creaturae, purgationem mentis et corporis. Ut si quae illis adversantium spirituum inhaerere reliquiae, ad tactum sanctificati olei hujus abscedant. Nullus spiritalibus nequitiis locus, nulla refugis virtutibus sit facultas, nulla insidiantibus malis latendi licentia relinquatur, sed venientibus ad fidem servis tuis, et sancti Spiritus operatione mundandis, sit unctionis hujus praeparatio utilis ad salutem, quam etiam per caelestis regenerationis nativitatem in sacramento sunt baptismatis adepturi. Per Dominum nostrum Jesum Christum, qui venturus est judicare saeculum per ignem.
Iterum dicis: Dominus vobiscum.
Resp. Et cum spiritu tuo.
Sursum corda.
Resp. Habemus ad Dominum.
Gratias agamus Domino Deo nostro.
Resp. Dignum et justum est.
Et justum est, aequum et salutare, nos tibi semper hic et ubique gratias agere, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus. Qui in principio inter caetera bonitatis et pietatis tuae munera terram producere fructifera ligna jussisti. Inter quae hujus pinguissimi liquoris ministrae oleae nascerentur; quarum fructus sacro chrismati deserviret. Nam David prophetico spiritu gratiae tuae sacramenta praenoscens, vultus nostros in oleo exhilarandos esse cantavit. Et cum mundi crimina diluvio quondam expiarentur effuso, in similitudinem futuri muneris columba demonstrans, per olivae ramum pacem terris redditam nuntiavit. Quod in novissimis temporibus manifestis est effectibus declaratum, cum baptismatis aquis omnium criminum commissa delentibus, haec olei unctio vultus nostros jucundos efficiat ac serenos. Inde etiam Moysi famulo tuo mandata dedisti, ut Aaron fratrem suum, prius aqua lotum, per infusionem hujus unguenti constituerit sacerdotem. Accessit ad hoc amplior honor, cum Filius tuus, Dominus noster Jesus Christus, lavari a Johanne undis Jordanicis exegisset, et Spiritu sancto, in columbae similitudine, desuper misso, Unigenitum tuum, in quo tibi optime complacuisse testimonio subsequentis vocis ostenderes, hoc illud esse manifestissime comprobares, quod cum oleo laetitiae prae consortibus suis ungendum David propheta cecinisset. Te igitur deprecamur, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, per Jesum Christum Filium tuum Dominum nostrum, ut hujus creaturae pinguedinem sanctificare tua benedictione digneris, et in sancti Spiritus immiscere virtutem per potentiam Christi tui, a cujus sancto nomine chrisma nomen accepit, unde unxisti sacerdotes, reges, prophetas, et martyres tuos, ut sit his qui renati fuerint ex aqua et Spiritu sancto chrisma salutis, eosque aeternae vitae participes et caelestis gloriae facias esse consortes. Per eundem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum.
ITEM OLEI exorcizati confectio.
Hoc loco misces balsamum cum oleo, et sequitur hic exorcismus.
Exorcizo te, creatura otei, in nomine Dei Patris omnipotentis, et in nomine Jesu Christi Filii ejus, et Spiritus sancti, ut in hanc invocationem trinae potestatis, atque virtutem Deitatis, omnis nequissima virtus adversarii, omnis inveterata malitia diaboli, omnis violentiae occursio, omne confusum et caecum phantasma eradicare et effugare, et discede a creatura hujus olei, ad utilitatem hominum constituta. Ut fiat haec unctio divinis sacramentis purificata in adoptionem carnis et spiritus: eisque ex eo ungere habent in remissionem omnium peccatorum, ut efficiatur in eis corporum ad omnem gratiam spiritualem sanctificatum. Per eundem Jesum Christum Dominum nostrum, qui venturus est in Spiritu sancto judicare vivos et mortuos et saeculum per ignem. Per Dominum.
Omnipotens aeterne Deus, qui, mysteriorum tuorum secreta revelans, nemus ore columbae testatum Noe oculis ostendisti, ut discerent habitatores arcae per Spiritum sanctum, et olivae chrisma, mundo liberationis gloriam reversuram. Per Dominum nostrum Jesum Christum, qui venturus est judicare vivos et mortuos et saeculum per ignem.
Hoc autem expleto, veniens ante altare, ponis in ore calicis de ipsa hostia; non dicis: Pax Domini; nec faciunt pacem; sed communicant, et reservant de ipso sacrificio in crastinum, unde communicent.
ITEM IN FERIA V. Missa ad vesperum. Secreta.
Suscipe, quaesumus, Domine, munus oblatum, et dignanter operare, ut quod passionis mysterio gerimus, piis effectibus consequamur. Per Dominum.
Et justum est, per Christum Dominum nostrum. Quem in hac nocte inter sacras epulas increpantem mens sibi conscia traditoris ferre non potuit, sed, apostolorum derelicto consortio, sanguinis pretium a Judaeis accepit, ut vitam perderet, quam distraxit. Coenavit igitur hodie proditor mortem suam, et cruentis manibus panem de manu Salvatoris exiturus accepit, ut saginatum cibo major poena constringeret, quem nec sub praemio pietas ab scelere revocaret. Patitur itaque Dominus noster Jesus Christus Filius tuus cum hoste novissimum participare convivium, a quo se noverat continuo traditurum, ut exemplum innocentiae mundo relinqueret, et passionem suam pro saeculi redemptione suppleret. Pascit igitur mitis Deus barbarum Judam, et sustinet in mensa crudele convivam, donec se suo laqueo perderet, qui de magistri sanguine cogitarat. O Dominum per omnia patientem! O Agnum inter suas epulas mitem! adhuc cibum ejus Judas in ore ferebat, et ad lanianda membra ejus Judaeos carnifices advocabat. Sed Filius tuus Dominus noster, tamquam pia hostia et immolari se tibi pro nobis patienter permisit, et peccatum, quod mundus commiserat, relaxavit. Per ipsum te, Domine, supplices deprecamur, supplici confessione dicentes.
Infra canonem, ut supra.
Postcommun.
Concede, quaesumus, Domine, ut perceptum novi sacramenti mysterium et corpore sentiamus et mente, Per.
Ad populum.
Praesta, quaesumus, Domine, ut sicut de praeteritis ad nova transimus, ita, vetustate deposita, sanctificatis mentibus innovemur. Per.
XLI. INCIPIT ORDO de feria VI, passione Domini. Hora nona procedunt omnes ad ecclesiam; et ponitur sancta crux super altare. Et egreditur sacerdos de sacrario cum sacris ordinibus cum silentio, nihil canentes, et veniunt ante altare, postulans sacerdos pro se orare, et dicit. Oremus. Et adnuntiat diaconus: Flectamus genua. Et post paululum, dicit: Levate. Et dat orationem.
Deus, a quo et Judas reatus sui poenam, et confessionis suae latro praemium sumpsit, concede nobis tuae propitiationis effectum, ut sicut passione sua Christus Dominus noster diversa utrisque intulit stipendia meritorum, ita nobis, ablato vetustatis errore, resurrectionis suae gratiam largiatur. Qui tecum vivit.
Ista oratione expleta vadis retro altare, et legitur lectio. Deinde sequitur responsorium.
Iterum dicit sacerdos: Oremus. Et adnuntiat diaconus ut supra: et sequitur alia oratio.
Deus, qui peccati veteris haereditariam mortem, in qua posteritatis genus omne successerat, Christi tui Domini nostri passione solvisti, dona ut, conformes eidem facti, sicut imaginem terreni naturae necessitate portavimus, ita imaginem caelestis, gratiae sanctificatione portemus, Christi Domini nostri. Qui tecum vivit.
Item sequitur lectio et responsorium.
Inde vero legitur Passio Domini.
Ipsa expleta, incipit sacerdos orationes solemnes, quae sequuntur.
Oremus, dilectissimi nobis, in primis pro Ecclesia sancta Dei, ut eam Deus et Dominus noster pacificare, adunare, et custodire dignetur per universum orbem terrarum, subjiciens ei principatus et potestates; detque nobis tranquillam et quietam vitam degentibus glorificare Deum Patrem omnipotentem.
Oremus.
Adnuntiat diaconus: Flectamus genua. Iterum dicit: Levate.
Omnipotens sempiterne Deus, qui gloriam tuam in omnibus in Christo gentibus revelasti, custodi opera misericordiae tuae, ut Ecclesia tua toto orbe diffusa, stabili fide in confessione tui nominis perseveret. Per.
Oremus et pro famulo Dei papa nostro sedis apostolicae ill., et pro antistite nostro ill., ut Deus omnipotens, qui elegit eos in ordine episcopatus, salvos et incolumes custodiat Ecclesiae suae sanctae, ad regendum populum sanctum Dei.
Oremus.
Item adnuntiat diaconus, ut supra.
Omnipotens sempiterne Deus, cujus aeterno judicio universa fundantur, respice propitius ad preces nostras et electos a te nobis antistites tua pietate conserva, ut Christiana plebs, quae talibus gubernatur auctoribus, sub tantis pontificibus credulitatis suae meritis augeatur. Per.
Oremus et pro omnibus episcopis, presbyteris, diaconibus, subdiaconibus, acolythis, exorcistis, lectoribus, ostiariis, confessoribus, virginibus, viduis, et pro omni populo sancto Dei.
Oremus.
Item adnuntiat diaconus, ut supra.
Omnipotens sempiterne Deus, cujus spiritu totum corpus Ecclesiae sanctificatur et regitur, exaudi nos pro universis ordinibus supplicantes, ut gratiae tuae munere ab omnibus fideliter serviatur. Per.
Oremus et pro christianissimo imperatore, vel rege nostro ill., ut Deus omnipotens subditas illis faciat omnes barbaras nationes ad nostram perpetuam pacem.
Oremus.
Item adnuntiat diaconus, ut supra.
Omnipotens sempiterne Deus, qui regnis omnibus aeterna potestate dominaris, respice propitius ad Romanum, sive Francorum, benignus imperium, ut gentes quae in sua feritate confidunt dexterae tuae potentia comprimantur. Per.
Oremus et pro catechumenis nostris, ut Deus et Dominus noster adaperiat aures praecordiorum ipsorum, januamque misericordiae, ut per lavacrum regenerationis, accepta remissione omnium peccatorum, digni inveniantur in Christo Jesu Domino nostro.
Oremus.
Adnuntiat diaconus, ut supra.
Omnipotens sempiterne Deus, qui Ecclesiam tuam nova semper prole faecundas, auge fidem et intellectum catechumenis nostris, ut, renati fonte baptismatis, adoptionis tuae filiis adgregentur. Per.
Oremus, dilectissimi nobis, Deum Patrem omnipotentem, ut cunctis mundum purget erroribus, morbos auferat, famem depellat, aperiat carceres, vincula dissolvat, peregrinantibus reditum, infirmantibus sanitatem, navigantibus portum salutis indulgeat.
Oremus.
Adnuntiat diaconus, ut supra.
Omnipotens sempiterne Deus, moestorum consolatio, laborantium fortitudo, perveniant ad te preces de quacumque tribulatione clamantium, ut omnes sibi in necessitatibus suis misericordiam tuam gaudeant adfuisse. Per Dominum.
Oremus et pro haereticis, et schismaticis, ut Deus et Dominus noster eruat eos ab erroribus universis; et ad sanctam matrem Ecclesiam catholicam atque apostolicam revocare dignetur. Per.
Oremus.
Adnuntiat diaconus, ut supra.