Sacramentaire Gélasien (Sacramentarium Gelasianum) (page 19)

Anonyme (attribué à Gélase Ier) · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : la.wikisource.org — Sacramenta Romanae ecclesiae (Gelasius I) · 57 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

SEQUITUR ORDO (suite)

Adesto, quaesumus, Domine, tuae adesto familiae et dignanter impende, ut quibus fidei gratiam contulisti, et coronam largiaris aeternam. Per.

Exaudi nos, omnipotens Deus, et familiae tuae corda, cui perfectam baptismi gratiam contulisti, ad promerendam beatitudinem aptes aeternam.

Conserva in nobis, quaesumus, Domine, misericordiam tuam, et quos ab erroris liberasti caligine, veritatis tuae firmius inhaerere facias documento. Per.

Solicita, quaesumus, Domine, quos lavasti, pietate custodi, ut qui a tua sunt passione redemti, tua resurrectione laetentur. Per Dominum nostrum.

Christianam, quaesumus, Domine, respice plebem, et quam aeternis dignatus es renovare mysteriis, a temporalibus culpis dignanter absolve. Per.

Da, quaesumus, omnipotens Deus, ut, quae divina sunt jugiter ambientes, donis semper mereamur caelestibus propinquare. Per.

Omnipotens sempiterne Deus, propensius his diebus tuam misericordiam consequamur, quibus eam plenius, te largiente, cognovimus. Per Dominum.

Concede, misericors Deus, ut devotus tibi populus tuus existat, et de tua clementia quod ei prosit indesinenter obtineat. Per.

Deus, qui sensus nostros terrenis actionibus perspicis retardari, concede, quaesumus, ut tuo potius munere tuis aptemur remediis. Per.

Tribue, quaesumus, Domine, ut illuc semper tendat Christianae devotionis affectus, quo tecum est nostra substantia. Per.

Concede, quaesumus, omnipotens Deus, ut Ecclesia tua et in suorum firmitate membrorum, et in nova semper foecunditate laetetur. Per.

Largire, quaesumus, Ecclesiae tuae, Deus, et a suis semper, et ab alienis abstinere delictis, ut pura tibi mente deserviens, pietatis tuae remedia sine cessatione percipiat. Per Dominum.

LVII. ORAT. ET PREC. Dominicum post octabas Paschae. Deus, qui in Filii tui humilitate jacentem mundum erexisti; laetitiam concede, ut quos perpetuae eripuisti casibus, gaudiis facias sempiternis perfrui. Per.

Deus, in cujus praecipuis mirabilibus est humana reparatio, solve opera diaboli, et mortifera peccati vincula disrumpe, ut destructa malignitate quae nocuit, vincat misericordia quae redemit. Per.

Secreta.

Benedictionem, Domine, nobis conferat salutarem sacra semper oblatio, ut quod agit mysterio, virtute perficiat. Per.

Nos tibi semper et ubique gratias agere, et suppliciter exorare, sic nos bonis tuis instrui sempiternis, ut temporalibus consoleris; sic praesentibus refoveri, ut ad gaudia nos mansura perducas. Per Christum Dominum nostrum.

Postcommun.

Praesta nobis, omnipotens Deus, ut vivificationis tuae gratiam consequentes, in tuo semper munere gloriemur. Per Dominum.

LVIII. ITEM II DOMIN. post clausum Paschae. Deus, qui errantibus, ut in viam possint redire, veritatis tuae lumen ostendis, da cunctis qui Christiana professione censentur, et illa respuere quae huic inimica sunt nomini, et ea quae sunt apta sectari. Per Dominum.

Tibi placitam, Deus noster, populo tuo tribue voluntatem, quia tunc illi prospera cuncta praestabis, cum tuis aptum feceris institutis. Per Dominum.

Secreta.

His nobis, Domine, mysteriis conferat, quo terrena desideria mitigantes, discamus habere caelestia. Per.

Per Christum Dominum nostrum. Qui humanis miseratus erroribus, per Virginem nasci dignatus est, et per passionem mortis a perpetua nos morte liberavit, ac resurrectione sua aeternam nobis contulit vitam. Quem laudant angeli.

Postcommun.

Sacramenta, quae sumsimus, quaesumus, Domine, et spiritualibus nos expient alimentis, et corporalilibus tueantur auxiliis. Per Dominum nostrum Jesum Christum.

LIX. TERTIA DOMIN. post clausum Paschae. Deus, qui fidelium mentes unius efficis voluntatis, da populis tuis, id amare quod praecipis, id desiderare quod promittis, ut inter mundanas varietates ibi nostra fixa sint corda, ubi vera sunt gaudia. Per.

Exaudi, Domine, preces nostras, ut quod tui Verbi sanctificatione promissum est evangelico ubique compleatur effectu, et plenitudo adoptionis obtineat quod praedixit testificatio veritatis. Per Dominum.

Secreta.

Deus, qui nos per hujus sacrificii veneranda commercia unius summae Divinitatis participes effecisti, praesta, quaesumus, ut sicut tuam cognovimus veritatem, sic eam dignis moribus adsequamur. Per.

De tuo munere postulantes, ut tempora quibus post resurrectionem Dominus noster Jesus Christus cum discipulis corporaliter habitavit, pia devotione tractemus. Per Dominum.

Postcommun.

Adesto, Domine Deus noster, ut per haec, quae fideliter sumpsimus, et purgemur a vitiis, et a periculis omnibus exuamur. Per Dominum nostrum.

LX. QUARTA DOMIN. post clausum Paschae. Deus, a quo bona cuncta procedunt, largire supplicibus ut cogitemus, te inspirante, quae recta sunt, et, te gubernante, eadem faciamus. Per.

Deus, qui misericordiae januam fidelibus patere voluisti, respice in nos, et miserere nostri, ut qui voluntatis tuae viam, te donante, sequimur, a vitae nunquam semitis deviemus. Per.

Secreta.

Praesta, Domine, quaesumus, ut illius salutis capiamus effectum, cujus per haec mysteria pignus accepimus. Per Dominum.

Tous les livres