Sacramentaire Gélasien (Sacramentarium Gelasianum) (page 20)

Anonyme (attribué à Gélase Ier) · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : la.wikisource.org — Sacramenta Romanae ecclesiae (Gelasius I) · 57 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

SEQUITUR ORDO (suite)

Ut quia primum tuae pietatis indicium est, si tibi nos facias toto corde subjectos, tu spiritum nobis tantae devotionis infundas, ut propitius largiaris consequenter auxilium. Per.

Postcommun.

Tribue nobis, Domine, caelestis mensae virtute satiatis, et desiderare quae recta sunt, et desiderata percipere. Per.

LXI. QUINTA DOMIN. post clausum Paschae. Omnipotens sempiterne Deus, fac nos tibi semper et devotam gerere voluntatem, et majestati tuae sincero corde servire. Per.

Deus vita fidelium, gloria humilium, beatitudo justorum, propitius suscipe supplicum, preces, ut animae quae promissiones suas sitiunt de tua semper abundantia repleantur. Per Dominum nostrum.

Secreta.

Oblatio nos, Domine, tuo nomini dicata purificet, et de die in diem ad caelestis vitae transferat actionem. Per Dominum.

Tu mentes nostras bonis operibus semper informes, quia sic erimus praeclari muneris prompta sinceritate cultores, si ad meliora jugiter transeuntes, paschale mysterium studeamus habere perpetuum. Per quem majestatem.

Postcommun.

Repleti, Domine, muneribus sacris, da, quaesumus, ut in gratiarum semper actione maneamus. Per.

LXII. SEXTA DOMIN. post clausum Paschae. Deus, in te sperantium fortitudo, adesto propitius invocationibus nostris; et quia sine te nihil potest mortalis infirmitas, praesta auxilium gratiae tuae, ut in exequendis mandatis tuis, et voluntate tibi et actione placeamus. Per Dominum.

Deus spei luminis sincerum mentium luxque perfecta beatorum, qui vere es lumen Ecclesiae tuae, da cordibus nostris, et dignam tibi orationem persolvere, et te semper praeconiorum munere conlaudare. Per.

Secreta.

Hostias nostras, Domine, tibi dicatas placatus adsume, et ad perpetuum nobis tribue pervenire subsidium. Per.

Qui Ecclesiae tuae filios sicut erudire non cessas, ita non desinas adjuvare, ut recte faciendi cognoscant, et possibilitatem capiant exequendi. Per Christum.

Postcommun.

Tantis, Domine, repleti muneribus, praesta, quaesumus, ut salutaria dona capiamus, et a tua nunquam laude cessemus. Per.

Ad populum.

Fideles tuos, Domine, benedictio desiderata confirmet, quae eos et a tua voluntate nunquam faciat discrepare, et tuis semper indulgeat beneficiis gratulari. Per.

LXIII. ORAT. ET PRECES in Ascensa Domini. Deus, qui ad declaranda tua miracula Majestatis post resurrectionem a mortuis hodie in caelos, apostolis adstantibus, ascendisti, concede nobis tuae pietatis auxilium, ut secundum tuam promissionem, et tu nobiscum semper in terris, et nos tecum in caelo vivere mereamur. Per.

Praesta, quaesumus, omnipotens Pater, ut nostrae mentis intentio quo solemnitatis hodiernae gloriosus Auctor ingressus est, semper intendat, et quo fide pergit, conversatione perveniat. Per.

Secreta.

Sacrificium, Domine, pro Filii tui, supplices, venerabili nunc Ascensione deferimus, praesta, quaesumus, ut et nos per ipsum his commerciis sacrosanctis ad caelestia consurgamus. Per.

Per Christum Dominum nostrum. Qui saluti humanae subvenire dignatus est; nascendo etenim, nobis donavit gloriam, patiendo diabolum vicit, resurgendo a mortuis vitae aeternae aditus praestitit, ascendendo ad Patrem caelestes januas reparavit. Quem laudant angeli.

Infra actionem.

Communicantes, et diem sacratissimum celebrantes, quo Dominus noster Unigenitus Filius tuus unitum sibi hominem nostrae substantiae in gloriae tuae dextera conlocavit. Sed et memoria.

Inde vero modicum ante expletum canonem benedices fruges novas

Sequitur benedictio

Benedic, Domine, et has fruges novas fabae, quas tu, Domine, rore caelesti et inundantia pluviarum ad maturitatem perducere dignatus es, ad percipiendum nobis cum gratiarum actione in nomine Domini nostri Jesu Christi. Per quem haec omnia, Domine, semper bonusque

Expleto canonem.

Postcommun.

Deus, cujus Filius, in alta caelorum potenter ascendens, captivitatem nostram sua duxit virtute captivam, tribue, quaesumus, ut dona quae suis participibus contulit, largiatur et nobis. Per Dominum nostrum.

Ad populum.

Erectis sensibus, et oculis cordis ad sublimia elevantes, quaesumus ut quae in precum vota detulimus, ad impetrandi fiduciam referamus. Per.

LXIV. ITEM ALIA MISSA. Adesto, Domine, supplicationibus nostris, ut sicut humani generis Salvatorem consedere tecum in tua majestate confidimus, ita usque ad consummationem saeculi manere nobiscum, quemadmodum est pollicitus, sentiamus. Per.

Tribue, quaesumus, omnipotens Deus, ut munere festivitatis hodiernae illuc filiorum tuorum dirigatur intentio, quo in tuo Unigenito tecum est nostra substantia. Per.

Secreta.

Sacrificia nos, Domine, immaculata purificent, et mentibus nostris supernae gratiae dent vigorem. Per Dominum.

In hac praecipue die, qua Jesus Christus Filius tuus Dominus noster, divino consummato fine mysterii, dispositionis antiquae munus explevit, ut scilicet et diabolum caelestis operis inimicum per hominem, quem subjugarat, elideret, et humanam reduceret ad superna dona substantiam Et ideo cum angelis.

Infra actionem, ut supra.

Sequitur:

Postcommun.

Tribue, quaesumus, Domine, ut per haec sacra, quae sumpsimus, illuc tendat nostrae devotionis affectus, quo tecum est nostra substantia. Per Dominum.

Ad populum.

Da, quaesumus, omnipotens Deus, illuc subsequi tuorum membra fidelium, quo caput nostrum principium praecessit. Per Dominum.

LXV ORAT. ET PRECES Domin. post Ascensa Domini. Sancti nominis tui, Domine, timorem pariter et amorem fac nos habere perpetuum, quia nunquam tua gubernatione destitues, quos in soliditate tuae dilectionis institues. Per.

Deus, qui te rectis ac sinceris manere pectoribus adseris, da nobis tua gratia tales existere, in quibus habitare digneris. Per Dominum.

Secreta.

Oblatio, Domine, tuo nomine dicanda purificet, et de die in diem ad caelestis vitae transferat actionem. Per Dominum nostrum.

Tous les livres