Sacramentaire Gélasien (Sacramentarium Gelasianum) (page 2)
Nos, sursum cordibus erectis, divinum adorare mysterium, quo humana conditio, veteri terrenaque lege cessante, nova coelestisque substantia mirabiliter restaurata profertur, ut quod magno Dei munere geritur magnis Ecclesiae gaudiis celebretur. Per.
Postcommun.
Concede nobis, Domine, quaesumus, ut Sacramenta, quae sumpsimus, quicquid in nostra mente vitiosum est, ipsius medicationis dono curetur. Per.
Ad populum.
Populum tuum, Domine, quaesumus, tueantur, sanctificent, et gubernent, aeternumque perficiant tam devotionibus acta solemnibus, quam natalitiis agenda divinis Jesu Christi Domini nostri.
IV. ITEM IN NATALE DOMINI. In die.
Omnipotens sempiterne Deus, qui hunc diem per incarnationem Verbi tui, et per partum beatae virginis Mariae consecrasti, da populis tuis in hac celebritate justitiae ut et qui tua gratia sunt redempti, tua adoptione sint filii. Per Dominum.
Praesta, misericors Deus, ut natus hodie Salvator, sicut divinae generationis est auctor, ita et immortalitatis sit ipse largitor. Per.
Secreta.
Oblatio tibi sit, Domine, hodiernae festivitatis accepta, quia et nostrae reconciliationis processit perfecta placatio, et divini cultus nobis est indita plenitudo Jesu Christi Domini nostri. Qui tecum vivit.
Tuae laudis hostiam jugiter immolantes. Cujus figuram Abel justus instituit, agnus quoque legalis ostendit, celebravit Abraham, Melchisedech sacerdos exhibuit, sed verus agnus, aeternus Pontifex hodie natus Christus implevit. Et ideo cum angelis.
Infra action.
Communicantes, et diem sacratissimum celebrantes, in quo incontaminata virginitas huic mundo edidit Salvatorem Jesum Christum Dominum nostrum. Sed et memoriam.
Postcommun.
Da nobis, Domine, quaesumus, ipsius recensita Nativitate vegetare, cujus coelesti mysterio et pascimur, et potamur Jesu Christi Domini nostri Filii tui. Qui tecum vivit.
Ad populum.
Praesta, quaesumus, Deus noster, ut familia tua, quae Filii tui Domini nostri Jesu Christi est Nativitate salvata, ejus etiam sit perpetua redemptione secura. Per Dominum.
V. ITEM ORAT. DE NATAL. DOMINI. Ad vesp. sive matut.
Adesto, Domine, supplicationibus nostris, et populum tuum, qui te factore conditus, teque est reparatus auctore, te etiam jugiter operante, salvetur. Per Dominum.
Largire, quaesumus, Domine, famulis tuis fidei et securitatis augmentum, ut qui de Nativitate Domini nostri Jesu Christi gloriantur, et adversa mundi, te gubernante, non sentiant, et quae temporaliter celebrare desiderant, sine fine percipiant. Per Dominum.
Deus, qui populo tuo plene praestitisti redemptionis effectum, ut non solum Unigeniti tui Nativitate corporea, sed etiam et crucis patibulo salvaretur, hujus, quaesumus, fidei famulis tuis tribue firmitatem, ut usque ad promissum gloriae praemium, ipso quoque gubernante, perveniant. Per.
Deus, qui humanae substantiae dignitatem et mirabiliter condidisti, et mirabilius reformasti, da, quaesumus, ut ejus efficiamur in divina consortes, qui nostrae humanitatis fieri dignatus est particeps Christus Filius tuus. Per eumdem Dominum nostrum.
Omnipotens sempiterne Deus creator humanae reformatorque naturae, quam Unigenitus tuus in utero perpetuae virginitatis assumpsit, respice nes propitius, ut, Filii tui incarnatione suscepta, inter ipsius mereamur membra numerari. Per eundem.
Deus, qui Nativitatis tuae exordium pro nostra necessarium salvatione duxisti, respice nos propitius, et quo similes ad imaginem tuam fecisti, similiores observatione perfice mandatorum. Per.
VI. IN NAT. SANCTI STEPHANI MARTYR. VII Kal. Januarias.
Omnipotens aeterne Deus, qui primitias martyrum in Sancti Levitae Stephani sanguine dedicasti, tribue, quaesumus, ut pro nobis intercessor adsistat, qui pro suis etiam persecutoribus supplicavit. Per.
Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut sicut divina laudamus in sancti Stephani passione magnalia, sic indulgentiam tuam piis ejus precibus assequamur. Per.
Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut beatus Stephanus Levita magnificus, sicut ante alios imitator dominicae passionis et pietatis enituit, ita sit fragilitatis nostrae promptus adjutor. Per.
Secreta.
Grata tibi sint, Domine, munera, quaesumus, devotionis hodiernae, quae beati Stephani martyris tui commemoratio gloriosa depromit. Per.
Postcommun.
Gratias agimus, Domine, multiplicatis circa nos miserationibus tuis, qui et Filii tui Nativitate nos salvas, et beati martyris Stephani deprecatione sustentas. Per.
Ad populum.
Beatus martyr Stephanus, Domine, quaesumus, pro fidelibus tuis suffragator accedat, qui dum bene sit tibi placitus, pro his etiam prosit auditor. Per.
VII. IN NAT. SANCTI JOAN. EVANGEL. VI Kal. Januarias.
Deus, qui per os beati apostoli tui Joannis evangelistae, Verbi tui nobis arcana reserasti, praesta, quaesumus, ut quod ille nostris auribus excellenter infudit, intelligentiae competentis eruditione capiamus. Per Dominum nostrum.
Deus, qui beati Joannis evangelistae praeconiis Principii sempiterni secreta reserasti, da, quaesumus, ut ad intelligentiam Verbi ejus per quem nobis splenduit suffragiis accedamus. Per Dominum.
Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut excellentiam Verbi tui, quam beatus evangelista Joannes adseruit, et convenienter intelligere valeamus, et veraciter confiteri. Per.
Secreta.
Supplicationibus apostolicis beati Joannis evangelistae, quaesumus, Ecclesiae tuae, Domine, commendetur oblatio, cujus magnificis praedicationibus eruditur. Per.
Postcommun.
Beati evangelistae Joannis nos, Domine, quaesumus, merita prosequantur, et tuam nobis indulgentiam semper implorent. Per.
Ad populum.
Adsit Ecclesiae tuae, Domine, quaesumus, beatus evangelista Joannes, ut cujus perpetuus doctor existit, semper esse non desinat suffragator. Per.
VIII. IN NATAL. INNOCENT. V. Kal. Januar.
Deus, cujus hodierna die praeconium Innocentes martyres non loquendo, sed moriendo, confessi sunt, omnia in nobis vitiorum mala mortifica, ut fidem tuam, quam lingua nostra loquitur, etiam moribus vita fateatur. Per Dominum.
Deus, qui bonis tuis Infantium quoque nescia sacramenti corda praecedis, tribue, quaesumus, ut in nostra conscientia fiduciam non habentes indulgentia semper copiosa praeveniat. Per.