Sacramentaire Gélasien (Sacramentarium Gelasianum) (page 3)
Adjuva nos, Domine, quaesumus, eorum deprecatione sanctorum, qui Filium tuum humana necdum voce prolitentes, coelesti sunt pro ejus nativitate gratia coronati. Per.
Secreta.
Adesto, Domine, muneribus Innocentum festivitate sacrandis, et praesta, quaesumus, ut eorum sinceritatem possimus imitari, quorum tibi dicandam veneramur infantiam. Per.
Postcommun.
Ipsi nobis, Domine, quaesumus, postulent mentium puritatem, quorum innocentiam hodie solemniter celebramus. Per Dominum.
Ad populum.
Discat Ecclesia tua, Deus, Infantum, quos hodie veneramur, exemplo sinceram tenere pietatem, quae prius vitam praestitit sempiternam, quam possit nosse praesentem. Per Dominum nostrum.
IX. ITEM IN OCTABAS DOMINI. Kal. Januar.
Deus, qui bonis nati Salvatoris diem celebrare concedis octavum, fac, quaesumus, nos ejus perpetua divinitate muniri cujus sumus carnali commercio reparati. Per.
Omnipotens sempiterne Deus, qui Unigenito tuo novam creaturam nos tibi esse fecisti, custodi opera misericordiae tuae, et ab omnibus nos maculis vetustatis emunda, ut per auxilium gratiae tuae in illius inveniamur forma, in quo tecum est nostra substantia. Per.
Secreta.
Praesta, quaesumus, Domine, ut per haec munera, quae Domini Jesu Christi arcanae Nativitatis mysterio gerimus, purificatae mentis intelligentiam consequamur. Per Dominum.
Per Christum Dominum nostrum. Cujus hodie octavas nati celebrantes, tua, Domine, mirabilia veneramur. Quia quae peperit, et mater et virgo est, qui natus est, et infans et Deus est. Merito coeli locuti sunt, angeli gratulati, pastores laetati, magi mutati, reges turbati. parvuli gloriosa passione coronati. Lacta, Mater, cibum nostrum; lacta panem de coelo venientem in praesepio positum velut piorum cibaria jumentorum. Illic namque agnovit bos possessorem suum, et asinus praesepium Domini sui, circumcisio, scilicet, et praeputium. Quod etiam Salvator et Dominus noster a Simeone susceptus in templo, plenissime dignatus est adimplere. Et ideo cum angelis, et archangelis.
Postcommun.
Praesta, quaesumus, Domine, ut quod Salvatoris nostri iterata solemnitate percipimus, perpetuae nobis redemptionis conferat medicinam. Per.
Ad populum.
Omnipotens sempiterne Deus, qui tuae mensae participes a diabolico jubes abstinere convivio, da, quaesumus, plebi tuae ut, gustu mortiferae profanitatis abjecto, puris mentibus ad epulas aeternae salutis accedat. Per.
X. PROHIBENDUM AB IDOLIS. Omnipotens sempiterne Deus, da nobis voluntatem tuam et fideli mente retinere, et pia conversatione depromere, ut Ecclesia tua, a profanis vanitatibus expiata, non aliud profiteatur verbis, aliud exerceat actione. Per Dominum.
Secreta.
Ut tibi grata sint, Domine, munera populi tui, ab omni, quaesumus, eum contagione perversitatis emunda, nec falsis gaudiis inhaerere patiaris, quos ad diversitatis tuae praemia venire promittis. Per.
Postcommun.
Mysteriis tuis veneranter adsumptis, quaesumus, Domine, ut contra nostrae conditionis errorem, et contra diabolicas armemur insidias. Per.
XI. IN VIGILIIS DE THEOPHANIA. Corda nostra, quaesumus, Domine, venturae festivitatis splendor inlustret, quo mundi hujus tenebris carere valeamus, et perveniamus ad patriam claritatis aeternae. Per.
Secreta
Tribue, quaesumus, Domine, ut eum praesentibus immolemus sacrificiis, et sumamus, quem venturae solemnitatis pia munera praeloquuntur. Per.
Quia cum Unigenitus tuus in substantiae nostrae mortalitatis lucem reparavit. Per quem laudant angeli.
Postcommun.
Inlumina, quaesumus, Domine, populum tuum, et splendore gratiae tuae cor ejus semper accende, ut Salvatoris mundi, stella famulante, manifestata nativitas mentibus eorum et reveletur semper et crescat. Per.
XII. ITEM IN THEOPHANIA. In die.
Omnipotens sempiterne Deus, qui Verbi tui incarnationem praeclari testimonio sideris indicasti, quod videntes magi oblatis Majestatem tuam muneribus adorarunt, concede ut semper in mentibus nostris tuae appareat stella justitiae, et noster in tua sit confessione thesaurus. Per.
Deus, cujus Unigenitus in substantia nostrae carnis apparuit, praesta, quaesumus, ut per eum quem similem nobis foras agnovimus, intus reformari mereamur. Per Dominum nostrum.
Deus inluminator omnium gentium, da populis tuis perpetua pace gaudere, et illud lumen splendidum infunde cordibus nostris, quod trium magorum mentibus aspersisti. Per.
Secreta.
Hostias tibi, Domine, pro nati tui Filii apparitione deferimus, suppliciter exorantes, ut sicut ipse nostrorum auctor est munerum, ipse sit misericors et susceptor Jesus Christus Dominus noster. Qui tecum vivit.
Te laudare mirabilem Dominum in omnibus operibus tuis, quibus regni tui mysteria revelasti. Hancque enim festivitatem index puerperae virginalis stella praecessit, quae natum in terra coeli Dominum magis stupentibus nuntiaret. Ut manifestandus mundo Deus, et coelesti denunciaretur indicio, et temporaliter procreatus signorum temporalium ministerio panderetur. Et ideo.
Infra action.
Communicantes, et diem sacratissimum celebrantes, quo Unigenitus tuus in tua tecum gloria sempiternus, in veritate nostrae carnis natus, magis de longinquo venientibus visibilis et corporalis apparuit. Sed et memoriam.
Postcommun.
Coelesti lumine, quaesumus, Domine, semper et ubique nos praeveni, ut mysterium, cujus nos participes esse voluisti, et puro cernamus intuitu et digno percipiamus effectu. Per.
Ad populum.
Deus, qui per hujus celebritatis mysterium aeternitatis tuae lumen cunctis gentibus suscitasti, da plebi tuae Redemptoris sui plenum cognoscere fulgorem, ut ad perpetuum claritatem per ejus incrementa perveniat. Per.
XIII. IN SEPTUAGESIMA. Deus, qui per ineffabilem observantiam sacramenti famulorum tuorum praeparas voluntates, donis gratiae tuae corda nostra purifica, ut quod sancta est devotione tractandum, sinceris mentibus exequamur. Per Dominum.
Concede, quaesumus, omnipotens Deus, fragilitati nostrae sufficientiam competentem, ut suae reparationis affectum et pia conversatione recenseat, et cum exultatione suscipiat. Per.
Secreta.
Concede, misericors Deus, et digne tuis servire semper altaribus, et eorum perpetua participatione salvari. Per.
Ad populum.
Sacrae nobis, quaesumus, Domine, mensae libatio, et piae conversationis augmentum, et tuae protectionis continuum praestet auxilium. Per.
XIV. IN SEXAGESIMA Tuere, quaesumus, Domine, plebem tuam, et sacram solemnitatem recolentem gratiae coelestis largitate prosequere, ut visibilibus adjuta solatiis, ad invisibilia bona promptior incitetur. Per Dominum nostrum.