Sacramentaire Gélasien (Sacramentarium Gelasianum) (page 24)
SABBATO IN XII LECT. (suite)
Omnipotens et misericors Deus, ad cujus beatitudinem sempiternam non fragilitate carnis, sed alacritate mentis ascenditur, fac nos atria supernae civitatis, et, te inspirante, semper ambire, et tua indulgentia fideliter introire. Per.
Secreta.
Remotis obumbrationibus carnalium victimarum, spiritalem tibi, summe Pater, hostiam supplici servitute deferimus, quae miro et ineffabilique mysterio et immolatur semper, et eadem semper offertur, pariterque et devotorum munus, et remunerantis est praemium. Per.
Qui cum Unigenito Filio tuo et sancto Spiritu unus es Deus, unus es Dominus, non in unius singularitate personae, sed in unius Trinitate substantiae; quod enim de tua gloria, revelante te, credimus, hoc de Filio tuo, hoc de Spiritu sancto, sine differentia discretionis sentimus. Ut in confessione verae sempiternaeque Deitatis, et in personis proprietas, et in essentia unitas, et in majestate adoretur aequalitas. Quem laudant angeli.
Postcommun.
Laetificet nos, quaesumus, Domine, sacramenti veneranda solemnitas; pariterque mentes nostras et corpora spiritali sanctificatione foecundet, et castis gaudiis semper exerceat. Per.
Ad populum.
Ecclesia tua, Domine, caelesti gratia repleatur et crescat; atque, ab omnibus vitiis expiata, percipiat sempiternae redemptionis augmentum, ut quod in membris suis copiosa temporum prorogatione veneratur, spiritali capiat largitate donorum. Per Dominum nostrum.
LXXXV. BENEDICTIO SUPER EOS Qui de Arriana ad catholicam redeunt unitatem. Domine Deus omnipotens, Pater Domini nostri Jesu Christi, qui dignatus es famulos et famulas tuas ab errore et mendacio haereseos Arrianae eruere, et ad Ecclesiam tuam catholicam eos perducere, tu, Domine, mitte in eos Spiritum Paraclitum sanctum sapientiae et intellectus, Spiritum consilii et fortitudinis, Spiritum scientiae et pietatis; et adimple eos, Domine, Spiritu timoris Dei, in nomine Jesu Christi Dei Salvatoris nostri. Per quem et cum quo est tibi honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.
LXXXVI. ITEM PRO EIS Qui de diversis haeresibus veniunt. Sancte Pater omnipotens Deus, qui famulum tuum ab errore haereseon dignatus es eruere, et ad sanctam Ecclesiam catholicam revocare, quaesumus te, Domine, immitte in eum Paraclitum Spiritum tuum sanctum septiformem, Spiritum sapientiae et intellectus, consilii et fortitudinis, scientiae et pietatis; adimple famulum tuum Spiritu timoris Dei. Per Dominum nostrum Jesum Chr.
LXXXVII. RECONCILIATIO REBAPTIZATI AB HAERETICIS. Omnipotens Pater misericordiarum et Deus consolationis, qui per Unigenitum tuum Dominum nostrum Jesum Christum ita regenerationis humanae consecrasti mysterium, ut nec in eis qui fraude diabolicae malignitatis a baptismi unitate discedunt nulla possit iteratione recensendi, quia cum geminatura sacrae legis non virtus inditae consecrationis excluditur, sed injuria fidei sacramentis manentibus inrogatur, ideo cum ad veram matrem Ecclesiam catholicam tui muneris aspiratione resipiscentes apostatae redeunt, non quod amiserunt baptismum recipiunt, sed quod in se permanenti fecerint contumeliam, veracis poenitentiae satisfactione reparantur. Hinc tuam misericordiam, Pater sancte, supplices exoramus, ut hunc famulum tuum ad sancta tua, quae reliquerat, atria revertentem, immensa benignitate suscipias, et piissima propitiatione salvifices, ut qui ruinae suae lapsum anathemando nunc Arrium, jugi lamentatione castigat digne poenitentiae fructus, te miserante, perficiat. Tuo quippe respectu satisfactionis sumpsit initium, tuo munere deperditionis se jam sentiat longinquitate regressum; longius enim ante tam conlatae fidei negatione, quam operum pravitate disceditur. Unde, quaesumus, ut secundum multitudinem miserationum tuarum immanissima supplicis tui remittatur impietas, et aberrantem longius ab itinere salutis aeternae tua dignetur revocare majestas. Nos autem sicut in exequendis mysteriis tuis probamur indigni, ita de tua sumus miseratione certissimi; et ob hoc non audemus revertenti atque pulsanti reconciliationis januam claudere cui ad revertendum cordis oculos te confidimus revelasse; et licet actioni poenitentiae metas temporum praeficiamus, tamen quia non solum diem mortis, sed et qualitatem pectoris ignoramus, sic eum ad spem reconciliationis admittimus, ut affectum jugis poenitudinis non omittat, sed perenni timore continua lamentatione redivivus, et sacramentorum caelestium communione mereatur esse perpetuus. Per.
Alia minore aetate.
Deus, qui hominem ad imaginem tuam conditum in id reparas quod creasti, respice propitius super hunc famulum tuum, et quidquid ignorantiae ipsius haeretica pravitas inrepsit, indulgentia tuae pietatis ignosce, ut quod in eo diaboli fraude commissum est, et nequitia Arrianae perfidiae nocuit, non ei reputetur ad culpam, sed membrum Ecclesiae catholicae remissionis tuae clementia reformetur, ut ad altaribus sacris, recepta veritatis tuae communione, reddatur. Per.
Item alia minore aetate.
Deus humani generis conditor et redemptor, Deus qui facturam similitudinis et imaginis tuae secundum divitias bonitatis in id reparas quod creasti, respice propitius super hunc famulum tuum, ut quidquid ignorantiae ipsius necessitas hostilitatis influxit, indulgentia tuae pietatis ignosce; ut in eo cui adhuc intelligentia integra non suppetit, nihil reputetur ad culpam, sed Ecclesiae membrum remissionis tuae benignitate reputetur. Per.
LXXXVIII. ORATIO IN DEDICATIONE BASILICAE NOVAE. Deus, qui loca nomini tuo dicata sanctificas, effunde super hanc orationis domum gratiam tuam, ut ab omnibus hic invocantibus te auxilium tuae misericordiae sentiatur. Per.
Consecratio basilicae.
Deus sanctificationum omnipotens dominator, cujus pietas sine fine sentitur, Deus qui caelestia simul et terrena complecteris, servans misericordiam tuam populo tuo ambulanti ante conspectum gloriae tuae, exaudi preces servorum, ut sint oculi tui aperti super domum istam die ac nocte; hancque basilicam in honorem sancti illius sacris mysteriis institutam clementissimus dedica, miserator inlustra, proprio splendore clarifica; omnemque hominem venientem adorare in hoc loco placatus admitte, propitius dignare respicere; et propter nomen tuum magnum, et manum fortem, et brachium excelsum, in hoc habitaculo supplicantes libens protege, dignanter exaudi, aeterna defensione conserva; ut semper felices; semperque tua religione laetantes, constanter in sanctae Trinitatis fide catholica perseverent. Per.
Orat. super aquam et vinum ad consecrationem altaris.
Creator et conservator humani generis, dator gratiae spiritalis, largitor aeternae salutis, tu permitte Spiritum tuum super vinum cum aqua mixtum, ut arma virtute caelestis defensionis ad consecrationem hujus Ecclesiae, vel altaris perficiat. Per.
Sequitur praefatio consecrationis altaris.
Primitus enim ponis super cornu altaris digito tuo vinum cum aqua mixtum; et asperges altare septem vicibus; reliquum autem fundes ad basem, et offeres incensum super altare odorem suavissimum Domino.
Benedictio altaris.
Dei Patris omnipotentis misericordiam, dilectissimi fratres, deprecemur, ut hoc altare sacrificiis spiritalibus consecrandum, vocis nostrae exorandus officio praesenti benedictione sanctificet, studio suae devotionis impositas benedicere et sanctificare dignetur; et spiritali placatus incenso, praecanti familiae suae promptus exauditor adsistat. Per.
Benedictio altaris, sive consecratio.
Deus omnipotens, in cujus honorem altare sub invocatione tui consecramus, clemens et propitius preces nostrae humilitatis exaudi, et praesta, ut in hac mensa sint tibi libamina accepta, sint grata, sint pinguia, et Spiritus sancti tui semper rore perfusa, ut omni tempore in hoc loco supplicantis tibi familiae tuae auxilietates releves, aegritudines cures, preces audias, vota suscipias, desiderata confirmes, postulata concedas. Per.
Praefatio linteaminum.
Domine Deus omnipotens, sicut ab initio hominibus vitalia et necessaria creasti, et quemadmodum vestimenta pontificalia sacerdotibus, et Levitis ornamenta, quae Maria texuit et fecit in usum ministerii tabernaculi foederis, sanctificare, benedicere, consecrareque digneris haec linteamina in usum altaris tui ad tegendum involvendumque corpus et sanguinem Filii tui Domini nostri Jesu Christi, qui tecum vivit et regnat Deus.
Ad consecrandam patenam
Consecramus et sanctificamus hanc patenam ad conficiendum in ea corpus Domini nostri Jesu Christi patientis crucem pro salute nostra omnium. Qui cum Patre et Spiritu sancto qui vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum.
Inde facis signum crucis de oleo sancto super patenam et dicis hanc orationem.
Consecrare et sanctificare digneris, Domine, patenam hanc per istam unctionem et nostram benedictionem, in Christo Jesu Domino nostro. Qui vivit et regnat.
Ad calicem benedicendum.
Oremus, dilectissimi Fratres, ut Dominus Deus noster calicem suum in ministerio consecratum caelestis gratiae inspiratione sanctificet, et ad humanam benedictionem plenitudinem divini favoris accommodet. Per Dominum.
Item alia.
Dignare, Domine, calicem istum in usum ministerii tui pia famuli tui devotione formatum, ea sanctificatione perfundere, qua Melchisedech famuli tui sacramentum calicem perfudisti, et quod arte vel metallo effici non potest altaribus tuis dignum, fiat tua benedictione pretiosum. Per.
Item benedictio ad omnia in usum basilicae.
Dignare, Domine, Deus omnipotens, Rex regum, et Dominus dominantium, Sacerdos omnium, Pontifex universorum, per quem una cum Patre sanctoque Spiritu facta sunt universa, Christe Jesu, benedicere, consecrare, et sanctificare digneris vasa haec cum hoc altari, linteaminibus, caeterisque vasis; et quemadmodum sanctificasti officia tabernaculi testimonii olim cum arca, oraculo, cherubin alosis, velis, columnis, candelabris, altari, argenteis basibus, tabulis deauratis, holocaustis, hostiis, aeneo altari, cum aeneis vasis, tentoriis, funibus, oleo unctionis, et caeteris aliis in figura nostri, per manus sanctorum sanctificasti sacerdotum, ita nunc manens in aeternum summus Sacerdos sacerdotum secundum ordinem Melchisedech, ut diximus, patenam hanc, et calicem hunc, et omnia instrumenta altaris hujus ecclesiae, sive basilicae, quae inter nostras palmas habentur; corde precamur, benedicas, purifices, consecres, et consumes, quibus inter nos et aeternam unitatem in supremo meatu sine fine constare credimus. Per.
Praefatio chrismatis.
Oremus, fratres charissimi, ut Deus omnipotens hoc ministerium corporis Filii sui Domini nostri Jesu Christi gerulum benedictione, sanctificationis tutamine, defensionis donatione implere dignetur, orantibus nobis. Per Dominum.
Item alia.
Omnipotens Trinitas inseparabilis, manibus nostris opem tuae benedictionis infunde, ut per nostram benedictionem hoc vasculum sanctificetur, et corporis Christi novum sepulcrum Spiritus sancti gratia perficiatur. Per Dominum.
LXXXIX. ORAT. ET PRECES AD MISSAS, In dedicatione basilicae novae. Deus, qui sacrandorum tibi auctor es munerum, ad sanctificationem loci hujus propitius adesse dignare, ut qui haec in honorem tui nominis condiderunt, protectorem te habere in omnibus mereantur. Per.
Magnificare, Domine Deus noster, in sanctis tuis, et hoc in templo aedificationis appare, ut qui omnia in filiis adoptionis operaris, ipse semper in tua haereditate lauderis. Per.
Secreta.
Omnipotens sempiterne Deus, qui gregalium differentias hostiarum in unius hujus sacrificii perfectione sanxisti, respice propitius de throno gloriae tuae, et super hoc altare benedictionis tuae munus effunde, ut in eo sic temporales hostiae consecrentur, ut perpetuae vitae sumentibus procurent substantiam. Per Dominum nostrum Jesum Christum.
Qui cum ubique sis totus, et universa tua majestate contineas, sacrari tamen tibi loca tuis mysteriis apta voluisti, ut ipsae orationum domus supplicum mentes ad invocationem tui nominis incitarent, effunde super hunc locum gratiam tuam; et omnibus in te sperantibus auxilii tui munus ostende, ut hic et sacramentorum virtus, et votorum obtineatur effectus. Per.
Infra actionem.
Hanc igitur oblationem famuli vel famulae tuae illius, quam tibi offerunt, hanc dedicantes ecclesiam, quaesumus, Domine, placatus accipias, nostrasque preces dignanter exaudias, ut sint oculi tui aperti super domum istam die ac nocte. Templumque hoc in honorem beatorum martyrum tuorum illorum, vel illarum sanctarum, et confessorum, sacris mysteriis institutum clementissimus dedica, miserator inlustra, propitius splendore clarifica, cunctam familiam tuam ad aulae hujus suffragia concurrentem benignus exaudi, ejusdemque conditorum omnia desideria cordis complacita tibi pius adimple, votisque responde. Augmenta eis annos vitae, et temporum felicitatem: ut per spatia longaeva viventes, melioribus ornamentis studio eorum locus iste refulgeat; diesque nostros
Postcommun.
Copiosa beneficia, quaesumus, Domine, Christianus populus assequatur, ut qui in odorem sanctorum sacrandis tibi liminibus praesentis accipiat, et gratiam sempiternae redemptionis inveniat. Per Dominum.