Sacramentaire Gélasien (Sacramentarium Gelasianum) (page 23)
ITEM INFRA ACTION. (suite)
Adsit nobis, quaesumus, Domine, virtus Spiritus sancti, qui et corda nostra clementer expurget, et ab omnibus tueatur adversis. Per Dominum.
Mentes nostras, Domine, Spiritus Paraclitus, qui a te procedit, inluminet, et inducat in omnem, sicut tuus promisit Filius, veritatem. Per.
Sancti Spiritus, Domine, corda nostra mundet infusio, et sui roris ubertate foecundet. Per Dominum nostrum.
Concede nobis, misericors Deus, ut sicut nomine Patris et Filii divini generis intelligimus veritatem, sic in Spiritu sancto totius cognoscamus substantiam Trinitatis. Per.
LXXXII. DENUNCIATIO JEJUNIORUM Quarti, septimi, et decimi mensis. Anniversariam, fratres charissimi, jejunii puritatem, qua et corporis adquiritur et animae sanctitas, nos commonet illius mensis instaurata devotio. Quarta igitur et sexta feria solicito convenientes occursu, offeramus Deo spiritale jejunium; die vero Sabbati apud beatum Petrum, cujus nos intercessionibus credimus adjuvandos, sanctas vigilias Christiana pietate celebremus. Ut per hanc institutionem salutiferam peccatorum sordes, quas corporis fragilitate contrahimus, jejuniis et eleemosynis abluamus, auxiliante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum.
Item aliter.
Illius mensis jejunia in hac nobis sunt hebdomada tenenda; ideoque hortamur sanctam fidem vestram, ut quarta, sexta, vel septima, feria jejunemus quatenus, divinis inhaerendo mandatis, propitiationem Dei nostri perseverantia devotae servitutis obtineat. Per.
LXXXIII. INCIPIUNT ORAT. ET PREC. Mensis quarti. FERIA QUARTA.
Concede nobis, Domine, praesidia militiae Christianae sanctis inchoare jejuniis, ut, contra spiritales nequitias pugnaturi, continentiae muniamur auxiliis. Per.
Omnipotens et misericors Deus, apta nos tuae, propitius, voluntati, quoniam sicut ejus praetereuntes tramitem, deviamus, sic integro tenore dirigamur, ad illius semper ordinem recurrentes. Per.
Da nobis mentem, Domine, quae tibi sit placita, quia talibus jugiter quicquid est prosperum, ministrabis. Per.
Secreta.
Solemnibus jejuniis expiatos, suo nos, Domine, mysterio congruentes hoc sacrum munus efficiat, quia tanto nobis salubrius aderit, quanto id devotius sumpserimus. Per.
Post illos enim laetitiae dies, quos in honorem Domini a mortuis resurgentis, et in caelos ascendentis, exegimus, postquam perceptum sancti Spiritus donum, necessaria etenim nobis jejunia sancta provisa sunt, ut pura conversatione viventibus, quae divinitus sunt Ecclesiae conlata, permaneant. Per Christum Dominum nostrum.
Postcommun.
Quos jejunia votiva castigant, tua, Domine, sacramenta vivificent, ut, terrenis affectibus mitigatis, facilius coelestia capiamus. Per.
Ad populum.
Gratias tibi referat, Domine, corde subjecto tua semper Ecclesia, et consequenter obtineat; et, observationes antiquas jugiter recensendo, proficiat in futurum. Per.
FERIA SEXTA.
Ut nobis, Domine, terrenarum frugum tribuas ubertatem, fac mentes nostras caelesti fertilitate foecundas. Per.
Fiat tua gratia, Domine, fructuosus nostrae devotionis affectus, qui actu nobis proderunt suscepta jejunia, si tuae sint placita pietati. Per Dominum.
Secreta.
Omnipotens sempiterne Deus, qui non sacrificiorum ambitione placaris, sed studio piae devotionis intendis, da familiae tuae spiritum rectum, et habere cor mundum, ut fides eorum haec dona tibi conciliet, humilitas oblata commendet. Per.
Postcommun.
Annue, quaesumus, omnipotens Deus, ut sacramentorum tuorum gesta recolentes, et temporali securitate relevemur, et erudiamur legalibus institutis. Per.
Ad populum.
Fideli populo, Domine, misericordiam tuam placatus impende, et praesidia corporis copiosa tribuo supplicanti. Per.
SABBATO IN XII LECT.
Praesta, Domine, quaesumus, famulis tuis, talesque nos concede fieri tuae gratiae largitate, ut bona tua et fiducialiter imploremus, et sine difficultate sumamus. Per.
Da nobis, Domine, quaesumus, regnum tuum justitiamque semper inquirere, ut quibus indigere nos perspicis, clementer facias abundare. Per.
Deus, qui nos de praesentibus adjumentis esse voluisti solicitos, tribue, quaesumus, ut piis sectando quae tua sunt, universa nobis salutaria condonentur. Per.
Deus, qui misericordia tua praevenis non petentes, da nobis affectum majestatem tuam jugiter deprecandi, ut pietate perpetua supplicibus potiora defendas. Per.
Deus, qui non despicis corde contritos, et adflictos miseriis, populum tuum jejunii ad te devotione clamantem, propitiatus exaudi, ut quos humiliavit adversitas adtollat reparationis tuae prosperitas. Per.
Item post benedictionem.
Deus cujus adorandae potentiam Majestatis flammae saevientis incendium sanctis tribus pueris in splendorem demutatum est, animarum Ecclesiae tuae similibus adesto remediis, ut de gravioribus mundi hujus adversitatibus, propitiatione caelesti, populus tuus ereptus exultet. Per.
Secreta.
Domine Deus noster, qui in his potius creaturis quas ad fragilitatis nostrae praesidium condidisti, tuo quoque nomine munera jussisti dedicanda constitui, tribue, quaesumus, ut et vitae nobis praesentis auxilium, et aeternitatis efficiant sacramentum. Per.
Tibi sanctificare jejunium, quod nos ad aedificationem animarum et castigationem corporum servare docuisti, quia strictis corporibus, animae saginantur; in quo exterior homo noster affligitur, dilatatur interior. Memento, Domine, jejunii nostri et misericordiarum tuarum, quas peccatoribus pie semper jejunantibus contulisti, ut non solum a cibis, sed a peccatis omnibus abstinentes, devotionis tibi jejunio placeamus. Et ideo cum angelis.
Postcommun.
Sumptum, quaesumus, Domine, venerabile sacramentum, et praesentis vitae subsidiis nos foveat et aeternae. Per.
Ad populum.
Proficiat, Domine, quaesumus, plebs tibi dicata piae devotionis affectu, ut sacris actibus erudita, quanto majestati tuae fit gratior, tanto donis potioribus augeatur. Per.
LXXXIV. ORAT. ET PRECES In Dominica octavorum Pentecosten. Timentium, Domine, Salvator et Custos, averte ab Ecclesia tua mundanae sapientiae oblectamenta fallaciae ut Spiritus tui eruditione forma nobis prophetica et apostolica potius instituta, quam philosophiae verba delectent, ne vanitas mendaciorum decipiat, quos eruditio veritatis inluminat. Per.
Sensibus nostris, Domine, Spiritum tuum sanctum benignus infunde, ut tibi semper simus devoti, cujus sapientia creati sumus, et providentia gubernamur. Per.