Sacramentaire Gélasien (Sacramentarium Gelasianum) (page 26)

Anonyme (attribué à Gélase Ier) · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : la.wikisource.org — Sacramenta Romanae ecclesiae (Gelasius I) · 57 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

SABBATO IN XII LECT. (suite)

Presbyter cum ordinatur, Episcopum eum benedicentem etiam omnes Presbyteri qui praesentes sunt.

Diaconus cum ordinatur, solus Episcopus, qui eum benedicit, manum super caput illius ponat: reliqui vero Sacerdotes juxta manum Episcopi caput illius ponant: quia non ad Sacerdotium, sed ad Ministerium consecratur.

Subdiaconus cum ordinatur, quia manuum impositionem non accipit, patenam de manu episcopi accipiat vacuam et calicem vacuum; de manu vero archidiaconi accipiat urceolum cum aqua, et aquimantile, ac [F. cum] manutergio.

Acolythus cum ordinatur, ab episcopo quidem doceatur qualiter se in officio suo agere debeat; sed ab archidiacono accipiat ceroferarium cum cereo, ut sciat se ad accendenda luminaria ecclesiae mancipari; accipiat et urceolum vacuum ad suggerendum vinum in Eucharistia corporis Christi.

Exorcista cum ordinatur, accipiat de manu episcopi libellum in quo scripti sunt exorcismi, dicente sibi episcopo:

Accipe, et commenda, et habeto potestatem imponendi manum super energumenum sive baptizatum, sive catechumenum.

Lector cum ordinatur, faciat de illo verbum episcopus ad plebem, indicans ejus fidem atque ingenium. Post haec, spectante plebe, tradat ei Codicem de quo lecturus est, dicens ad eum:

Accipe et esto verbi Dei relator, habiturus, si fideliter et utiliter impleveris officium, partem cum his qui verbum Dei ministraverunt.

Ostiarius cum ordinatur, postquam ab archidiacono instructus fuerit qualiter in domo Dei debeat conversari; a suggestione archidiaconi tradat ei episcopus claves ecclesiae de altari, dicens ei:

Sic age quasi redditurus Deo rationem pro his rebus quaeque istis clavibus recluduntur.

Psalmista, id est cantor, potest absque scientia episcopi, sola jussione presbyteri, officium suscipere cantandi, dicente sibi presbytero:

Vide ut quod ore cantas, corde credas; et quod corde credis, operibus probes.

Sanctimonialis virgo cum ad consecrationem sui episcopi offertur, in talibus vestibus applicetur, qualibus semper usura est professioni et sanctimoniae aptis.

XCVI. Item benedictiones super eos qui sacris ordinibus benedicendi sunt. PRAEFATIO OSTIARII. Deum Patrem omnipotentem suppliciter deprecemur, ut hunc famulum suum nomine illum benedicere dignetur, quem in officium ostiarii eligere dignatus est, ut sit ei fidelissima cura in diebus ac noctibus ad distinctionem horarum certarum ad invocandum nomen Domini. Per Dominum.

Item benedictio ejusdem.

Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, benedicere digneris hunc famulum tuum ostiarium nomine illum, ut inter janitores ecclesiae paret obsequia, et inter electos tuos partem mereatur habere mercedis. Per.

PRAEFATIO LECTORIS.

Eligunt te fratres tui, ut sis lector in domo Dei tui, ut agnoscas officium tuum, ut impleas illud, potens est enim Deus ut augeat tibi gratiam. Per.

Benedictio lectoris.

Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, benedicere digneris famulum tuum nomine illum in officio lectoris, ut, assiduitate lectionum distinctus atque ornatus, curis modulis spiritali devotione resonet ecclesiae. Per Domin.

PRAEFATIO EXORCISTAE.

Deum Patrem omnipotentem supplices deprecemur, ut hunc famulum suum nomine illum benedicere dignetur in officium exorcistae, ut sit spiritalis imperator ad abjiciendos daemones de corporibus obsessis cum omni nequitia eorum multiformi. Per.

Benedictio exorcistae.

Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, benedicere digneris famulum tuum hunc nomine illum in officio exorcistae, ut per impositionis manuum, et oris in officium eum eligere digneris, et imperium habeat spirituum immundorum coercendo et probabilis sit medicus ecclesiae tuae, gratiae curationum virtute confirmatus. Per Dominum.

PRAEFATIO ORDINANDI SUBDIACONI.

Oremus Deum ac Dominum nostrum: ut super servum suum nomine illum, quem ad subdiaconatus officium evocare dignatus est, infundat benedictionem et gratiam suam, ut, in conspectu suo fideliter serviens, destinata sanctis praemia consequatur. Per.

Benedictio subdiaconi.

Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, benedicere digneris famulum tuum hunc nomine illum, quem ad subdiaconatus officium dignatus es eligere, ut eum sacrario tuo sancto strenuum sollicitumque caelesti militiae instituas, ut sanctis altaribus fideliter subministret, et requiescat super eum Spiritus sapientiae et intellectus, Spiritus consilii et fortitudinis, Spiritus scientiae et pietatis; repleas eum Spiritu timoris tui, ut eum ministerio divino confirmes, ut obediens atque dicto parens, tuam gratiam consequatur. Per.

Consecratio manuum.

Consecrentur manus istae per istam unctionem et nostram benedictionem, ut quaecunque benedixerint, benedicta sint, et quaecunque sanctificaverint, sanctificentur. Per Dominum nostrum.

XCVII. IN NATALE CONSECRATIONIS DIACONI. Ad preces nostras, quaesumus, Domine, propitiatus intende, ut Levitae tui sacris altaribus servientes, et fidei veritate fundati, et mente sint spiritali conspicui. Per Dominum.

Secreta.

Suscipe, quaesumus, Domine, hostias famuli et Levitae tui illius, quibus mentium nos tui nomine devotarum, et a terrenis contagiis expiari, et caelestibus contulisti propinquare consortes. Per Dominum nostrum.

Infra action.

Hanc igitur oblationem famuli tui illius, quam tibi offerimus ob diem quo eum in Levitarum sacrarii ministeriis contulisti, quaesumus, Domine, placatus accipias, eique propitiatus concedas ut cui donasti Levitae ministerii facultatem, tribuas sufficientem gratiam ministrandi. Quam oblationem.

Postcommun.

Praesta, quaesumus, Domine, ut nostrae gaudeamus profectionis augmento, et de congruo sacramenti paschalis obsequio. Per Dominum.

XCVIII. IN NATALE CONSECRATIONIS PRESBYTERI, Qualiter sibi miss. debeat celebrare. Deus, cujus arbitrio omnium caelorum ordo decurrit, respice propitius nostri temporis aetatem, ut tibi servitus nostra complaceat, et misericordiae tuae in nobis dona concedas. Per Dominum.

Secreta.

Muneribus nostris, Domine, precibusque susceptis, et caelestibus munda mysteriis, et clementer exaudi. Per Dominum.

Aequum et salutare, quia in saeculorum saecula, Domine, permanet laudatio tua. Vox haec populi tui fideliter concinentis, ut Majestati tuae placens atque jucunda sit deprecamur; simul etiam illud supplex quaeso, ut haec sacrificia, quae tibi indignus offerre praesumo ob diem, quo me sacris altaribus sacerdotem consecrari jussisti, de excelso throni tui respicere digneris; benedictione tua impleas, sanctificatione tua sanctifices. Per Christum Dominum.

Infra action.

Hanc igitur oblationem, quam tibi offero, ego tuus famulus hodie ob diem quo me nullis dignum meritis, sed solo tuae misericordiae dono, ad hunc locum perducere dignatus es presbyterii, quaeso, placatus accipias: Majestatem tuam suppliciter deprecans, ut sicut me sacris altaribus tua dignatio sacerdotali servire praecepit officio, ita et dignum praestet et meritum. Quam oblat.

Postcommun.

Purificet nos, Domine, caelestis exequutio sacramenti, et ad tuam magnificentiam capiendam divinis affectibus semper instauret. Per.

Tous les livres