Sacramentaire Gélasien (Sacramentarium Gelasianum) (page 27)

Anonyme (attribué à Gélase Ier) · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : la.wikisource.org — Sacramenta Romanae ecclesiae (Gelasius I) · 57 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

PRAEFATIO ORDINANDI SUBDIACONI. (suite)

XCIX. ORAT. DE EPISCOPIS ORDINANDIS. Oremus, dilectissimi nobis, ut his viris ad utilitatem Ecclesiae providendis, benignitas omnipotentis Dei gratiae suae tribuat largitatem. Per.

Exaudi, Domine, supplicum preces ut quod nostro gerendum est ministerio tua propitius virtute firmetur. Per Dominum.

Propitiare, Domine, supplicationibus nostris, et inclinato super hos famulos tuos cornu gratiae sacerdotalis, benedictionis tuae in eos effunde virtutem. Per Dominum.

Consecratio.

Deus honorum omnium, Deus omnium dignitatum quae gloriae tuae sacris famulantur ordinibus; Deus, qui Moysen famulum tuum secreti familiaris affectu inter caetera caelestis documenta culturae, de habitu quoque indumenti sacerdotalis instituens, electum Aaron mystico amictu vestire inter sacra jussisti, ut intelligentiae sensum de exemplis priorum caperet secutura posteritas, ne eruditio doctrinae tuae ulli deesset aetati, cum et apud veteres reverentiam ipsa significationum species obtineret, et apud nos certiora essent experimenta rerum quam aenigmata figurarum. Illius namque sacerdotii anterioris habitus, nostrae mentis ornatus est, et pontificalis gloriae non jam nobis honorem commendat vestium, sed splendorem animarum, quia et illa quae tunc carnalibus blandiebantur obtutibus ea potius quae in ipsis erant intelligenda poscebant. Et idcirco famulis tuis, quos ad summi sacerdotii ministerium elegisti, hanc, quaesumus, Domine, gratiam largiaris, ut quicquid illa velamina in fulgore auri, in nitore gemmarum, et multimodi operis varietate signabant, hoc in horum moribus actibusque clarescat. Comple, Domine, in sacerdotibus tuis ministerii tui summam, et ornamentis totius glorificationis instructos caelestis unguenti flore sanctifica. Hoc, Domine, copiose in eorum caput influat, hoc in oris subjecta decurrat, hoc in totius corporis extrema descendat, ut tui Spiritus virtus et interiorum ora repleat; et exteriora circumtegat. Abundet in his constantia fidei, puritas dilectionis, sinceritas pacis. Sint speciosi munere tuo pedes horum ad evangelizandum pacem, ad evangelizandum bona tua. Da eis, Domine, ministerium reconciliationis in verbo, et in factis, et in virtute signorum et prodigiorum. Sit sermo eorum et praedicatio non in persuasibilibus humanae sapientiae verbis, sed in ostensione Spiritus et virtutis. Da eis, Domine, claves regni caelorum utantur, ne glorientur potestate, quam tribuis in aedificationem, non in destructionem. Quodcumque ligaverint super terram sit ligatum et in coelis, et quodcumque solverint super terram sit solutum et in caelis. Quorum retinuerint peccata, detenta sint; et quorum dimiserint, tu dimittas. Qui benedixerit, sit benedictus; et qui maledixerit eis, maledictionibus repleatur. Sint fideles servi prudentes, quos constituas tu, Domine, super familiam tuam, ut dent illis cibum in tempore necessario; ut exhibeant omnem hominem perfectum. Sint sollicitudine impigri, sint spiritu ferventes. Odiant superbiam; diligant veritatem; nec eam unquam deserant aut lassitudine aut timore superati. Non ponant lucem tenebras, nec tenebras lucem; non dicant malum bonum, nec bonum malum. Sint sapientibus debitores, et fructum de profectu omnium consequantur. Tribuas eis, Domine, cathedram episcopalem ad regendam Ecclesiam tuam et plebem universam. Sis eis auctoritas; multiplices super eos benedictionem et gratiam tuam, ut ad exorandam semper misericordiam tuam tuo munere idonei, tua gratia possint esse devoti. Per.

Secreta.

Suscipe, Domine, munera quae tibi offerimus pro famulo tuo illo, et propitius in eodem tua dona custodi. Per Dominum.

Postcommun.

Plenum, quaesumus, Domine, in nobis remedium tuae miserationis operare, et tales nos esse perficere propitius, fovere digneris. Per.

C. ITEM MISSA Quam pro se episcopus die ordinationis suae cantat. Deus, qui non propriis suffragantibus meritis, sed sola ineffabili gratiae largitate, me familiae tuae praeesse jussisti, tribue tibi digne persolvere ministerium sacerdotalis officii, et ecclesiasticis convenienter servire ministeriis, plebemque commissam, te in omnibus protegente, gubernare concede. Per.

Deus, mundi creator et rector, ad humilitatis meae preces placatus adtende, et me famulum tuum, quem nullis suffragantibus meritis, sed immensa largitate clementiae tuae caelestibus mysteriis servire tribuisti, dignum sacris altaribus fac ministrum, ut quod mea celebrandum voce depromitur, tua sanctificatione firmetur. Per.

Secreta.

Ad gloriam, Domine, tui nominis annua festa repetentes sacerdotalis exordii, hostiam tibi laudis offerimus, suppliciter exorantes, ut cujus ministerii, vice tibi servimus immeriti, suffragiis ejus reddamur accepti. Per.

Infra actionem.

Hanc quoque oblationem, quam offero ego tuus famulus et sacerdos ob diem in quo me dignatus es ministerio sacro constituere sacerdotem, obsecro, Domine, placatus suscipias. Unde majestatem tuam supplex exoro, ut quod in me largiri dignatus es, propitius custodire digneris. Per Christum Dominum. nostrum. Quam oblationem.

Postcommun.

Repleantur consolationibus tuis, Domine, quaesumus, tuorum corda fidelium, pariterque etiam et de Ecclesiae praesule et de suorum votorum plenitudine gratiarum referant actiones. Per.

CI. ITEM IN NATALITIO EPISCOPI, Si infirmus aut absens fuerit, qualiter presbyter debeat celebrare missam. Praesta, quaesumus, omnipotens sempiterne Deus, ut fidelibus tuis ordinatum praebeamus affectum, eisque nos similiter Spiritum sanctum diligendi benignus infunde. Per.

Secreta.

Da, quaesumus, omnipotens Deus, ut in tua spe et charitate sincera sacrificium tibi placatum deferamus et plebis et praesulis. Per.

Infra actionem.

Hanc igitur oblationem sancti Patris nostri illius episcopi, quam tibi offerimus ob diem quo eum pontificali benedictione ditasti. Praebe ei, quaesumus, aetatis spatia prolixiora, cujus Sacerdotii nobis tempora dignatus es donare praecipua. Quam oblationem.

Postcommun.

Deus, qui nos sacramentis tuis pascere non desistis, tribue, quaesumus, ut per eorum nobis indulta refectio vitam conferat sempiternam. Per.

CII. ITEM MISSA Pro alio sacerdote. Deus, qui dierum nostrorum numeros, mensurasque temporum majestatis tuae potestate dispensas, ad humilitatis nostrae propitius respice servitutem, et tuae pacis abundantia tempora nostra et episcopi nostri tua gratia benignus adcumula. Per.

Secreta.

Respice, quaesumus, Domine, nostram propitius servitutem, et haec oblatio nostra sit tibi munus acceptum, sit fragilitatis nostrae subsidium sempiternum. Per.

Infra actionem.

Hanc igitur oblationem famuli tui et antistitis tui illius, quam tibi offert ob devotionem mentis suae, quaesumus, Domine, placatus accipias, tuaque in eo munera ipse custodias; donesque ei annorum spatia, ut Ecclesiae tuae feliciter praesidendo, te omnia in omnibus operante, sic utatur temporalibus, ut praemia mereatur aeterna. Diesque nostros.

Postcommun.

Da, quaesumus, Domine, ut tanti mysterii munus indultum, non condemnatio, sed sit medicina sumentibus. Per.

CIII. CONSECRATIO SACRAE VIRGINIS, Quae in Epiphania, vel secunda feria Paschae, aut in apostolorum natalitio celebratur. Sequitur oratio.

Respice propitius, Domine, super hanc famulam tuam, ut virginitatis sanctae propositum, quod te inspirante suscepit, te gubernante custodiat. Per.

Item benedictio.

Deus castorum corporum benignus habitator, et incorruptarum, Deus, amator animarum, Deus qui humanam substantiam in primis hominibus diabolica fraude vitiatam ita in Verbo tuo, per quod omnia facta sunt, reparas, ut eam non solum ad primae originis innocentiam revoces, sed etiam ad experientiam quorumdam bonorum, quae in novo saeculo sunt habenda, perducas, et obstrictos adhuc conditione mortalium, jam ad similitudinem provehas angelorum. Respice, Domine, super hanc famulam tuam, quae, in manu tua continentiae suae propositum conlocans, tibi devotionem suam offert, a quo ipsa vota adsumpsit. Quando enim animus, mortali carne circumdatus, legem naturae, libertatem licentiae, vim consuetudinis, et stimulos aetatis, evinceret, nisi tu per liberum arbitrium hunc amorem virginitatis clementer accenderes, tu hanc cupiditatem in earum corde benignus aleres, tu fortitudinem ministrares? Effusa namque in omnes gentes gratia tua, ex omni natione, quae est sub caelo, in stellarum innumerabilem numerum novi testamenti haeredibus adoptatis, inter caeteras virtutes, quas filiis tuis non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis, sed de tuo Spiritu genitis indidisti, etiam hoc donum in quasdam mentes de largitatis tuae fonte defluxit, ut cum honorem nuptiarum nulla interdicta minuissent, ac super sanctum conjugium initialis benedictio permaneret, existerent tamen sublimiores animae, quae in viri ac mulieris copula fastidirent connubium, concupiscerent sacramentum, nec imitarentur quod nuptiis agitur, sed diligerent quod nuptiis praenotatur. Agnovit auctorem suum beata virginitas, et aemula integritatis angelicae, illius thalamo, illius cubiculo se devovit, qui sic perpetuae virginitatis est filius. Imploranti ergo auxilium tuum, Domine, et confirmari se benedictionis tuae consecratione cupienti, da protectionis tuae munimen et regimen, ne hostis antiquus, qui excellentiora studia subtilioribus infestat insidiis, ad obscurandam perfectae continentiae palmam per aliquam mentis serpat incuriam, et rapiat de proposito virginum, quod etiam moribus decet inesse nuptiarum. Sit in ea, Domine, per donum Spiritus tui prudens modestia, sapiens benignitas, gravis lenitas, casta libertas: in charitate ferveat, et nihil extra te diligat, laudabiliter vivat, laudarique non appetat. In sanctitate corporis te in animi sui purificet. Amore te timeat, amore tibi serviat. Tu ei honor sis, tu gaudium, tu voluntas, tu in moerore consolatu, in ambiguitate consilium, tu in injuria defensio, in tribulatione patientia, in paupertate abundantia, in jejunio cibus, in infirmitate medicina. In te habeat omnia, quem diligere appetat super omnia, et quod est professa custodiat, Scrutatori pectorum non corpore placitura sed mente. Transeat in numerum sapientium puellarum, ut caelestem Sponsum accensis lampadibus cum oleo praeparationis expectet; nec turbata improvisi Regis adventu, sequutura cum lumine, praecedentium choro jungatur, occurrat; nec excludatur cum stultis, regalem januam cum sapientibus virginibus licenter introeat, et in Agni tui perpetuo comitatu probabilis mansura castitate permaneat. Per Dominum.

Benedictio vestimentorum virginum.

Deus aeternorum bonorum fidelissimus promissor, certissimus persolutor, qui vestimentum salutare et indumentum jucunditatis tuis fidelibus promisisti, clementiam tuam suppliciter exoramus, ut haec indumenta humilitatem cordis et contemptum mundi significantia, quibus famulae tuae sancto visibiliter sunt informandae, propitius, proposito, benedicas, ut beatae castitatis habitum, quem te spirante suscipiunt, te protegente custodiant: et quas vestibus venerandae promissionis induis temporaliter, beata facias immortalitate vestiri. Per Dominum nostrum.

CIV. Item oratio super ancillas Dei, Quibus conversis vestimenta mutantur. Te invocamus, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, super has famulas tuas, quae tibi voluerint servire puris mentibus mundoque corde, ut eas sociare digneris inter illa centum quadraginta quatuor millia infantum, virgines permanserunt, et se cum mulieribus non coinquinaverunt, in quorum ore dolus inventus non est; ita et has famulas tuas facias permanere immaculatas usque ad finem. Per immaculatum Jesum Christum Dominum nostrum, cum quo vivis et regnas Deus in unitate Spiritus sancti per omnia saecula.

CV. ITEM ORATIONES Ad missas ejusdem. Da, quaesumus, Domine, famulae tuae, quam virginitatis honore dignatus es decorare, inchoati operis consummatum effectum; et ut perfectam tibi offerat plenitudinem, initia sua perducere mereatur ad finem. Per.

Secreta

Oblatis hostiis, Domine, quaesumus, praesenti famulae tuae perseverantiam perpetuae virginitatis adcommoda, ut apertis januis summi Regis adventu cum laetitia mereatur intrare. Per.

Infra action.

Hanc igitur oblationem famulae tuae illius, quam tibi offert ob diem natalis sui, in quo eam tibi socians, sacro velamine protegere dignatus es, quaesumus, Domine, propitiatus sanctifica, ut tibi Domino ac Sponso suo venienti cum lampade sua inextinguibili placitura occurrere mereatur. Per.

Postcommun.

Respice, Domine, famulae tuae tibi debitam servitutem, ut inter humanae fragilitatis incerta, nullis adversitatibus obprimatur; quae de tua protectione confidit. Per.

CVI. ITEM ALIA EJUSDEM. Deus castitatis amator et continentiae conservator, supplicationem nostram benignus exaudi, et hanc famulam tuam propitius intuere; et quae pro timore tuo continentiae pudicitiam vovit tuo auxilio conservetur, ut sexagesimum fructum continentiae, vitam aeternam, te largiente, percipiat. Per.

Secreta.

Munera, quaesumus, Domine, famulae et sacratae tuae illius, quae tibi ob consecrationem sui corporis offeret, simul ad ejus animae medelam proficiant. Per Dominum

Postcommun.

Tous les livres