Sacramentaire Gélasien (Sacramentarium Gelasianum) (page 28)
PRAEFATIO ORDINANDI SUBDIACONI. (suite)
Bonorum, Deus, operum institutor, famulae tuae illius corda purifica, ut nihil in ea quod punire, sed quod coronare possis, invenias. Per.
ITEM ALIA EJUSDEM.
Preces famulae tuae illius, quaesumus, Domine, benignus exaudi, ut adsumptam castitatis gratiam, te auxiliante, custodiat. Per.
Secreta.
Votivis, quaesumus, Domine, famulae tuae illius adesto muneribus, ut, te custode, servata, haereditatem benedictionis aeternae percipiat. Per.
Infra actionem.
Hanc igitur oblationem famulae tuae illius, quam tibi offerimus ob diem natalis ejus, quo eam sacro velamine protegere dignatus es, quaesumus, Domine, placatus accipias. Pro qua majestati tuae supplices fundimus preces, ut in numerum eam sanctarum virginum transire praecipias, ut tibi Sponso venienti cum lampade sua inextinguibili possit occurrere, atque intra regni caelestis claustra gratias tibi referat, choris sanctarum virginum sociata. Quam oblationem.
Postcommun.
Deus, qui habitaculum tuum in corde pudico fundasti, respice super famulam tuam, et quae castigationibus adsiduis postulat, tua consolatione percipiat. Per.
Α + Ω INCIPIT LIBER SECUNDUS. ORATIONES ET PRECES DE NATALITIIS SANCTORUM. I. DENUNCIATIO NATALITII UNIUS MARTYRIS. Noverit vestra devotio, sanctissimi fratres, quod beati martyris illius anniversarius dies intrat, quo diaboli tentationes exuperans, universitatis Creatori gloria passione conjunctus est. ( Item pluraliter: Quo diaboli tentamenta vincentes universitatis Creatori gloriosa passione conjuncti sunt.) Ideoque Dominum conlaudemus, qui est mirabilis in sanctis suis, ut qui illis victoriae coronam contulit, nobis eorum meritis delictorum indulgentiam largiatur. In illo igitur loco, vel in illa via, illa feria, hanc eamdem festivitatem solita devotione celebremus.
DENUNCIATIO Cum reliquiae ponendae sunt martyrum.
Dilectissimi fratres, inter caetera virtutum solemnia, quae ad gloriam pertinent Christi Domini nostri, hoc quoque praestitit martyribus; pro nominis ejus confessione, morte suscepta, caelestia praemia meruerunt, ut fidelium votis eorum praeclaris reliquiis conlocatis integritas sancti corporis esse credatur. Et ideo commonemus dilectionem vestram, quoniam illa feria, illo loco reliquiae sunt sancti illius martyris conlocandae, quaesumus, ut vestram praesentiam, nobis admonentibus, non negetis.
II. IN NATALE SANCTI FELICIS CONFESSORIS. XVIII Kal. Februarias. Sancti Felicis, Domine, confessio recensita conferat nobis piae devotionis augmentum, qui, in confessione tui nominis perseverans, meruit honorari.
Da, quaesumus, omnipotens, ut qui beatus Felix donis tuis extitit gloriosus, apud te nostris existat nominibus idoneus interventor. Per.
Secreta.
Hostias tibi, Domine, pro commemoratione sancti Felicis tui confessoris offerimus, suppliciter deprecantes, ut sicut illi praebuisti sacrae fidei largitatem, sic nobis largiaris et pacem. Per Dominum.
Postcommun.
Sanctorum precibus confidentes, quaesumus, Domine, ut per ea quae sumpsimus, aeterna remedia capiamus. Per.
III. IN NATAL. SANCTI MARCELLI CONFESSORIS. XVII Kal. Februar. Exaudi, Domine, preces nostras, quas in sancti confessoris tui atque pontificis Marcelli solemnitate deferimus, ut qui tibi digne meruit famulari, ejus intercedentibus meritis, ab omnibus nos absolve peccatis. Per Dominum nostrum Jesum Christum.
Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut beatus Marcellus tibi placito fulgeat sorte pontificatus, et pietati tuae nos pia supplicatione commendet. Per Dominum nostrum.
Da, quaesumus, omnipotens Deus, ut qui beati Marcelli confessoris tui atque pontificis solemnia colimus, ejus apud te intercessionibus adjuvemur. Per.
Secreta.
Sancti Marcelli confessoris tui atque pontificis, quaesumus, Domine, annua solemnitas pietati tuae nos reddat acceptos; per haec piae oblationis officia et illum beata retributio comitetur, et nobis gratiae tuae dona conciliet. Per Dominum.
Postcommun.
Deus fidelium remunerator animarum, praesta ut beati Marcelli confessoris tui atque pontificis, cujus venerandam celebramus festivitatem, precibus indulgentiam consequamur. Per Dominum.
IV. IN NATAL SS. MARTYRUM Sebastiani, Mariae, Martae, Audifax, et Abacuc. XIII Kal. Februar. Concede, quaesumus, omnipotens Deus, ut sanctorum martyrum tuorum, quorum celebramus victorias, participemur et praemiis. Per Dominum.
Praesta, quaesumus, Domine, ut, intercedente beato Sebastiano martyre tuo, et a cunctis adversitatibus muniamur in corpore, et a pravis cogitationibus mundemur in corde. Per.
Secreta.
Sancto Sebastiano interveniente, Domine, tibi servitus nostra complaceat, et obsequia munerum fiant praesidia devotorum. Per.
Postcommun.
Caelesti munere satiati, quaesumus, Domine Deus noster, ut haec nos dona martyris tui Sebastiani deprecatione sanctificent. Per.
V. IN NATAL. SANCTI FABIANI. Item XIII Kal. Februar. Adsit nobis, Domine, quaesumus, sancta precatio beati pontificis et Martyris tui Fabiani, quae nos et a terrenis affectibus incessanter expediat, et caelestia desideria perficiat. Per Dominum.
Secreta.
Intercessio, quaesumus, Domine, pontificis et martyris tui Fabiani munera nostra commendet, nosque ejus veneratio tuae majestati reddat acceptos. Per.
Postcommun.
Sumpsimus, Domine, sancti Fabiani solemnitate caelestia sacramenta, cujus suffragiis, quaesumus, largiaris, ut quod temporaliter gerimus, aeternis gaudiis consequamur. Per.
VI. IN NATAL. S. AGNETIS VIRGINIS, De passione sua. XII Kal. Februarias. Crescat, Domine, semper in nobis sanctae jucunditatis affectus, et beatae Agnae virginis atque martyrae tuae veneranda festivitas augeatur. Per.
Praesta, quaesumus, Domine, mentibus nostris cum exultatione pervectum, ut beatae Agnes martyris tuae, cujus diem passionis annua devotione recolimus, etiam fidei constantiam subsequamur. Per.
Secreta.
Hodiernum, Domine, sacrificium laetantes exsequimur, quo beatae Agnes caelestem victoriam recensentes, et tua magnalia praedicamus, et nos adquisisse gaudemus suffragia gloriosa. Per.
Postcommun.
Sumentes, Domine, gaudia sempiterna de participatione sacramenti festivitatis sanctae martyris Agnes, suppliciter deprecamur, ut quae sedula servitute, donante te, gerimus, dignis sensibus tuo munere capiamus. Per.
VII. ITEM IN NATALE EJUSDEM, De nativitate. V Kal. Februar. Adesto nobis, omnipotens Deus, beatae Agnes festa repetentibus, quam hodiernae festivitatis prolatam exortu, ineffabili munere sublevasti. Per.
Secreta.
Grata tibi sint, quaesumus, Domine, munera quibus sanctae Agnetis magnifica solemnitas recensetur; sic enim ab exordio sui usque in finem beati certaminis extitit gloriosa, ut ejus nec initium debeamus praeterire nec finem. Per.
Postcommun.
Adjuvent nos, quaesumus, Domine, haec mysteria sancta quae sumpsimus, et beatae Agnae intercessio veneranda. Per