Sacramentaire Gélasien (Sacramentarium Gelasianum) (page 40)
ISTA IN VIGIL. S. JOHANNIS. (suite)
Referentes gratiarum de praeteritis devotionem, promtius quae ventura sunt praestanda confidimus, nec est nobis seminum desperanda foecunditas, cum pro supplicationibus nostris annua devotione venerandus etiam matris Virginis fructus salutaris intervenit Christus Dominus noster. Quem audant.
Postcommun.
Tuorum nos, Domine, largitate donorum et temporalibus adtolle praesidiis, et conversatione tibi placeat, et secura deserviat. Per Dominum.
Ad populum.
Esto, Domine, plebi tuae sanctificator et custos, et beatae Mariae munita praesidiis et conversatione tibi placeat, et secura deserviat. Per Dominum.
In sexta feria
Hujus nobis parsimoniae, quaesumus, Domine, praebe mensuram, ut quod licentiae carnis auferimus, salutarem nobis fructum acquirat. Per.
Deus, qui nostram conspicis semper infirmitatem destitui, adventus tui nos visitatione custodi. Per.
Adesto, quaesumus, omnipotens Deus, atque in cunctis actionibus nostris et aspirando nos praeveni, et adjuvando custodi. Per.
Secreta.
Praesta, Domine, quaesumus, ut dicato muneri congruentem nostrae devotionis offeramus affectum. Per.
Postcommun
Refecti vitalibus alimentis, quaesumus, Domine, ut quod tempore nostrae mortalitatis exequimur, immortalitatis tuae munere consequamur. Per.
Ad populum.
Respice, Domine, quaesumus, propitius ad plebem tuam, et quam divinis tribuis proficere sacramentis, ab omnibus absolve peccatis. Per Dominum nostrum.
Sabbato in XII lectiones.
Adesto, Domine, supplicationibus nostris, et praesentis vota jejunii placita tibi devotione exhibere, concede. Per.
Converte nos, Deus sanitaris noster, et ut nobis jejunium corporale proficiat, mentes nostras caelestibus institue disciplinis. Per.
Deus, qui, pro animarum expiatione nostrarum, sacri jejunii instituta mandasti, fragilitati nostrae adjumenta concede, et effectum caelestium mandatorum benignus inspira. Per Dominum.
Miserationum tuarum, Domine, quaesumus, praeveniamur auxilio, et in hujus solemnitate jejunii omnium tibi sit devotio grata fidelium. Per.
Preces populi tui, quaesumus, Deus, clementer exaudi, ut qui juste pro peccatis nostris adfligimur, pietatis tuae visitatione consolemur. Per.
Post benedict.
Deus, qui tribus pueris mitigasti flammas ignium, concede, quaesumus, ut nos famulos tuos non exurat flamma vitiorum. Per.
Secreta.
Ecclesiae tuae, Domine, munera sanctifica concede, ut per haec veneranda mysteria pane caelesti refici mereamur. Per.
Postcommun.
Prosint nobis, Domine, sumpta mysteria pariterque nos et a peccatis exuant, et praesidiis tuae propitiationis adtollant. Per.
Ad populum.
Veniat, Domine, quaesumus, populo tuo supplicanti tuae benedictionis infusio, quae diabolicas ab eodem repellat insidias, quae fragilitatem mundet et protegat, quae inopem sustentet et foveat. Per Dominum nostrum Jesum Christum.
Α + Ω INCIPIT LIBER TERTIUS. ORATIONES ET PRECES CUM CANONE PRO DOMINICIS DIEBUS. I. Deus, qui diligentibus te bona invisibilia praeparasti, infunde cordibus nostris tui amoris affectum, ut te in omnibus et super omnia diligentes, promissiones tuas, quae omne desiderium superant, consequamur. Per Dominum nostrum.
Col.
Deus, qui in sanctis habitas, et pia corda non deseris, libera nos a terrenis desideriis et cupiditate carnali, ut, nullo in nobis regnante peccato, tibi soli Domino liberis mentibus serviamus. Per.
Secreta.
Propitiare, Domine, supplicationibus nostris, et has oblationes famulorum famularumque tuarum benignus assume, ut quod singuli obtulerunt ad honorum nominis tui, cunctis proficiat ad salutem. Per.
Postcummun.
Quos caelesti, Domine, donae satiasti, praesta, quaesumus, ut a nostris mundemur occultis, et ab hostium liberemur insidiis. Per Dominum.
II ITEM ALIA MISSA. Deus virtutum, cujus est totum, quod est optimum, insere pectoribus nostris amorem tui nominis, et praesta ut et nobis religionis augmentum, quae sunt bona nutrias ac vigilantia studium, quaesumus, nutrita custodias. Per.
Da nobis, Domine, quaesumus, ut in tua gratia veraciter confidentes, et quae digna sunt postulemus, et jugiter postulata sumamus. Per.
Secreta.
Propitiare, Domine, supplicationibus nostris, et has populi tui oblationes benignus assume, ut nullius sit irritum votum, et nullius vacua postulatio, praesta, ut quod fideliter petimus, efficaciter consequamur. Per.
Postcommun.
Repleti sumus, Domine, muneribus tuis, tribue, quaesumus, ut eorum et mundemur affectu, et muniamur auxilio. Per.
III. ITEM ALIA MISSA. Deus, cujus providentia in sui dispositione non fallitur, te supplices exoramus, ut noxia cuncta submoveas, et omnia nobis profutura concedas. Per.
Custodi nos, Domine, quaesumus, in tuo servitio constitutos, ut quibus famulatum esse vis sincere, propitius largire quod praecepisti. Per.
Secreta.
Deus, qui legalium differentias hostiarum unius sacrificii perfectione sanxisti, accipe sacrificium devotis tibi famulis, et pari benedictione sicut munera Abel justi sanctifica, ut quod singuli obtulerunt ad Majestatis tuae honorem cunctis proficiat ad salutem. Per.
Postcommun.
Cotidiani, Domine, quaesumus, munere sacramenti perpetuae nobis tribue salutis augmentum. Per Dominum.