Sacramentaire Gélasien (Sacramentarium Gelasianum) (page 41)
ISTA IN VIGIL. S. JOHANNIS. (suite)
IIII. ITEM ALIA MISSA Largire nobis, Domine, quaesumus, semper spiritum cogitandi quae recta sunt, propitius, et agendi, ut qui sine te esse non possumus, secundum te quaerere valeamus. Per.
Concede, quaesumus, omnipotens Deus, ut viam tuam devota mente currentes, subripientium delictorum laqueos evadamus. Per.
Secreta.
Suscipe munera, quaesumus, Domine, quae tibi de tua largitate deferimus, ut haec sacrosancta mysteria, gratiae tuae operante virtute, praesentis vitae nos conversatione sanctificent, et ad gaudia sempiterna perducant. Per.
Postcommun.
Sit nobis, Domine, reparatio mentis et corporis caeleste mysterium, ut cujus exsequimur actionem, sentiamus affectum. Per.
V. ITEM ALIA MISSA. Praesta, quaesumus, omnipotens et misericors Deus, ut inter hujus vitae caligines non ignorantia fallente mergamur; nec praecipiti studeamus voluntate peccare, sed cui fiduciam sperandae pietatis indulges, optatae misericordiae praesta benignus effectum. Per.
Pateant aures misericordiae, Domine, precibus supplicantium, ut et petentibus desiderata concedas; fac tibi eos, quaesumus, placita postulare. Per.
Secreta.
Concede nobis haec, quaesumus, Domine, frequentare mysteria, quia quotiens hujus hostiae commemoratio celebratur, opus nostrae redemptionis exercetur. Per.
Postcommun.
Quaesumus, Domine Deus noster, ut quos divinis reparare non desinis sacramentis, tuis non destituas benignus auxiliis. Per.
VI. ITEM ALIA MISSA. Deus, qui omnipotentiam tuam parcendo maxime et miserando manifestas, multiplica super nos gratiam tuam, ut ad tua promissa currentes, coelestium bonorum facias esse consortes. Per.
Secreta.
Tibi, Domine, sacrificia dicata reddantur, quae sic ad honorem nominis tui deferenda tribuisti, ut eadem remedia fieri nostra praestares. Per.
Postcommun.
Quaesumus, Domine Deus noster, ut quos divinis reparare non desinis sacramentis, tuis non destituas benignus auxiliis. Per.
VII ITEM ALIA MISSA. Omnipotens sempiterne Deus, qui abundantia pietatis tuae et merita supplicum excedis et vota, effunde super nos misericordiam tuam, ut dimittas quae conscientia metuit, et adjicias quod oratio non praesumit. Per.
Omnipotens sempiterne Deus, a quo solo sancta desideria, recta consilia, et justa sunt opera, da servis tuis illam, quam mundus dare non potest, pacem, ut et corda nostra mandatis tuis dedita, et tempora sint tua protectione tranquilla. Per.
Secreta.
Respice, Domine, quaesumus, nostram propitius servitutem, ut quod offerimus sit tibi munus acceptum, sit nostrae fragilitatis subsidium. Per.
Postcommun.
Sentiamus, Domine, quaesumus, tui perceptione sacramenti subsidium mentis et corporis, ut in utroque salvati, caelestis remedii plenitudiue gloriemur. Per.
VIII. ITEM ALIA MISSA Omnipotens sempiterne Deus, per quem coepit esse quod non erat; et factum est visibile, quod latebat; stultitiam nostri cordis emunda: et quae in nobis sunt vitiorum secreta purifica: ut possimus tibi, Domine, pura mente servire. Per.
Omnipotens et misericors Deus, de cujus munere venit, ut tibi a fidelibus tuis digne et laudabiliter serviatur; tribue, quaesumus, nobis: ut a promissionibus tuis sine offensione curramus. Per.
Secreta.
Hostias, quaesumus, Domine, propitius inte, quas sacris altaribus exhibemus: ut nobis indulgentiam largiaris; tuo nomini dent honorem. Per.
Postcommun.
Vivificet nos, quaesumus, Domine, hujus participatio sancta mysterii; et pariter nobis expiationem tribuat et munimen. Per.
VIIII. ITEM ALIA MISSA. Omnipotens sempiterne Deus, da nobis fidei, spei et charitatis augmentum; et ut mereamur adsequi quod promittis, fac nos amare quod praecipis. Per.
Omnipotens sempiterne Deus, fac nos tibi semper et devotam gerere voluntatem, et Majestati tuae sincero corde servire. Per.
Secreta.
Oblatio nos, Domine, tuo nomini dicata purificet, et de die in diem ad caelestis vitae transferat actionem. Per.
Postcommun.
Sumptis, Domine, caelestibus sacramentis, ad redemptionis aeternae, quaesumus, proficiat augmentum. Per.
X. ITEM ALIA MISSA. Custodi, Domine, quaesumus, Ecclesiam tuam propitiatione perpetua, et quia sine te labitur humana mortalitas, tuis semper auxiliis et abstrahatur a noxiis, et ad salutaria dirigatur. Per.
Praesta nobis, misericors Deus, ut placationem tuam promptis mentibus exoremus, et peccatorum veniam consequentes, a noxiis liberemur incursibus. Per.
Secreta.
Concede nobis, Domine, quaesumus, ut haec hostia salutaris et nostrorum fiat purgatio delictorum, et tuae propitiatio potestatis. Per.
Secreta.
Purificent nos, Domine, sacramenta, quae sumpsimus, et a cunctis efficiant vitiis absolutos. Per.
Postcommun.
Sancta tua nos, Domine, sumpta vivificent; et misericordiae sempiternae praeparent expiatos. Per.
XI. ITEM ALIA MISSA. Ecclesiam tuam, Domine, miseratio continuata mundet et muniat; et quia sine te non potest salva consistere, tuo semper munere gubernetur. Per.
Da, quaesumus, Domine, hanc mentem populo tuo, ut quia ad te placandum necessitate concurrit, Majestati tuae fiat etiam voluntate devotus. Per.
Secreta.