Sacramentaire Gélasien (Sacramentarium Gelasianum) (page 52)

Anonyme (attribué à Gélase Ier) · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : la.wikisource.org — Sacramenta Romanae ecclesiae (Gelasius I) · 57 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

ISTA IN VIGIL. S. JOHANNIS. (suite)

Da nobis, quaesumus, Domine, ambire quae recta sunt, et vitare quae noxia, ut sancta quae capimus, non ad judicium nobis, sed potius proficiant ad medelam. Per.

Ad populum.

Adesto, Domine, supplicationibus nostris, et nihil de sua conscientia praesumentibus ineffabili miseratione succurre, ut quod non habet fiducia meritorum, tua conferat largitas invicta donorum. Per.

LXVIIII. ORAT. SUPER INFIRMUM, In domo. Deus, qui facturae tuae pio semper minaris affectu, inclina aurem tuam supplicationibus nostris, et famulum tuum ex adversa valetudine corporis laborantem placidus respice, et visita in salutari tuo, et caelestis gratiae medicinam. Per.

Deus, qui humani generis et salutis remedii vitae aeternae munera contulisti, conserva famulo tuo tuarum dona virtutum, et concede ut medelam tuam non solum in corpore, sed etiam in anima sentiat. Per.

Virtutum caelestium Deus, qui ab humanis corporibus omnem languorem et omnem infirmitatem praecepti tui potestate depellis, adesto propitius huic servo tuo, ut, fugatis infirmitatibus, et viribus revocatis, nomen sanctum tuum, instaurata protinus sanitate, benedicat. Per.

Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, qui fragilitatem conditionis nostrae infusa virtutis tuae dignatione confirmas, ut salutaribus remediis pietatis tuae corpora nostra et membra vegetentur, super hunc famulum tuum propitiatus intende, ut omni necessitate corporea infirmitatis exclusa, gratia in eo pristinae sanitatis perfecta reparetur. Per.

LXX. ITEM ORAT. AD MISS. Pro infirmis. Omnipotens sempiterne Deus, salus aeterna credentium, exaudi nos pro famulis tuis illis, pro quibus misericordiae tuae imploramus auxilio, ut, reddita sibi sanitate, gratiarum tibi in Ecclesia tua referant actionem. Per.

Omnipotens sempiterne Deus, qui aegritudines et animorum depellis et corporum; auxilii tui super infirmos nostros ostende virtutem, ut ope misericordiae tuae ad omnia pietatis tuae reparentur officia. Per.

Secreta.

Deus, sub cujus nutibus vitae nostrae momenta decurrunt, suscipe preces et hostias famulorum et famularumque tuarum, pro quibus misericordiam tuam aegrotantibus imploramus, ut de quorum periculo metuimus de eorum salute laetemur. Per.

Postcommun.

Deus infirmitatis humanae singulare praesidium, auxilii tui super infirmos nostros ostende virtutem, ut ope misericordiae tuae adjuti, Ecclesiae tuae sanctae repraesentari mereantur. Per Dominum nostrum.

LXXI. ORAT. PRO REDDITA SANITATE. Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, qui benedictionis tuae gratiam aegris infundendo corporibus, facturam tuam multiplicas pietatem custodis, ad invocationem nominis tui benignus adsiste, et hunc famulum tuum liberatam aegritudinem et sanitatem donatam dextera tua erigas, virtute confirmes, potestate tuearis, Ecclesiae tuae sanctisque altaribus tuis cum omni desiderata prosperitate restituas. Per Dominum nostrum.

LXXII. ORAT. INTRANTIBUS IN DOMO, Sive benedictio. Adesto, Domine, supplicationibus nostris, et famulos tuos, quos charitatis visitamus officiis, gratiae tuae largitate locupleta, ut in eorum prosperitate continua gaudeamus. Per Dominum.

Exaudi nos, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, et humilitatis nostrae officiis gratiae tuae visitationis admisce, ut quorum adimus habitacula, tu in eorum tibi cordibus facias mansionem. Per Dominum nostrum.

Adesto, Domine, supplicationibus nostris, et hanc domum serenis oculis tuae pietatis inlustra; descendat super habitantes in ea gratiae tuae larga benedictio, ut his manufactis cum salubritate manentibus, ipsi tuum semper sint habitaculum. Per Dominum.

Exaudi nos, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, ut si qua sunt adversa, si qua contraria in hac domo famuli tui illius, auctoritate Majestatis tuae pellantur. Per Dominum nostrum.

LXXIII. ITEM ORAT. AD MISSAS. Protector in te sperantium Deus, et subditarum tibi mentium custos, habitantibus in hac domo famulis tuis propitius adesse dignare: veniat super eos spirante a te benedictionis ubertas, et, pietatis tuae repleti muneribus, in tua gratia et in tuo nomine laeti semper exultent. Per.

Protector fidelium, Deus, et subditarum tibi mentium frequentator, habitantibus in hac domo famulis tuis propitius adesse digneris, ut quos nos humana visitamus solicitudine, tu divina munias potestate. Per.

Secreta.

Suscipe, Domine, quaesumus, preces et hostias famulorum tuorum, et muro custodiae tuae hanc domum circumda, ut, omni adversitate depulsa, sit hoc semper domicilium incolumitatis et pacis. Per.

Infra action.

Hanc igitur oblationem famuli tui illius, quam tibi offert pro votis et desideriis suis atque et pro incolumitate domus suae, placatus suscipias deprecamur: pro quo in hac habitatione auxilium tuae Majestatis deposco, ut mittere ei digneris angelum tuum sanctum, ad custodiendos omnes in hac habitatione. Per.

Postcommun.

Omnipotens sempiterne Deus, qui facis mirabilia magna solus, praetende super hos famulos degentes in hac domo spiritum gratiae salutaris, et ut complaceant tibi, Deus, in veritate tua perpetuum eis rorem tuae benedictionis effunde. Per.

Omnipotens sempiterne Deus, insere te officiis nostris, et in hanc manentibus domum praesentiae tuae concede custodiam, ut familiae tuae defensor ac totius habitaculi hujus habitator appareas. Per.

LXXIIII. ORAT. SUPER VENIENTES IN DOMO. Deus humilium visitator, qui nos fraterna dignatione consolaris, praetende societati nostrae gratiam tuam, ut per eos, in quibus habitas, tuumque nobis sentiamus adventum. Per.

Deus, qui nobis in famulis tuis praesentiae tuae signa manifestas, mitte super nos spiritum charitatis, ut in adventu fratrum conservorumque nostrorum gratia nobis tuae largitatis augeatur. Per Dom.

LXXV. BENEDICT. AQUAE SPARGENDAE IN DOMO. Deus, qui ad salutem humani generis maxima quaeque sacramenta in aquarum substantia condidisti, adesto invocationibus nostris, et elemento huic multimodis purificationibus praeparato virtutem tuae benedictionis infunde, ut creatura mysteriis tuis serviens ad abjiciendos daemones morbosque pellendos divinae gratiae sumat effectus. Ut quicquid in loci in domibus fidelium haec unda resperserit, careat immunditia, liberetur a noxia; non illic resedeat spiritus pestilens, non aura corrumpens; abscedant omnes insidiae latentes inimici; et si quid est quod incolumitati habitantium invidet aut quieti, aspersione hujus aquae effugiat, ut salubritas per invocationem tui nominis expedita, ab omni sit impugnatione defensa. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui venturus est judicare vivos et mortuos et saeculum per ignem.

LXXVI. ITEM ALIA. Exorcizo te, creatura aquae, in nomine Dei Patris omnipotentis, et in nomine Jesu Christi Filii ejus, et Spiritus sancti. Omnis virtus adversarii, omnis incursio diaboli, omne phantasma, omnem inimici potestatem eradicare et effugare ab hac creatura aquae. Unde exorcizo te, creatura aquae, per Deum verum, et per Deum vivum, per Deum sanctum, et per Dominum nostrum Jesum Christum, ut efficiaris aqua sancta, aqua benedicta, ut ubicumque effusa fueris, vel aspersa, sive in domo, sive in agro, effuges omnem phantasiam, omnem inimici potestatem, Spiritus sanctus habitet in domo hac. Per Dominum nostrum Jesum Christum, qui venturus est judicare vivos et mortuos et saeculum per ignem.

Item ad consparsum faciendum.

Exaudi nos, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, et mittere dignare angelum tuum sanctum de caelis; qui custodiat, foveat, protegat, visitet et defendat omnes habitantes in hunc habitaculum famuli tui illius; et praesta, quaesumus, ut sanctificatio sit domui hujus nostrae introitus. Donet cunctis intra eum habitu constitutos divinarum beatitudine largitatem, dominis ac familiae gubernaculum, ad custodiendam obedientiam et irreprehensibilem disciplinam, infantibus bonae indolis gratiam, adultis immaculatam adolescentiam, senibus sanctam seriae conversationis aetatem, omnibusque longam ac sibi placitam senectutem; et ita patrocinantibus sanctis perenni domui huic beatitudinem praestet, ut jugi super eam angelicae protectionis custodia perseveret. Per Dominum.

Post haec benedicet sal, et dicit:

Exorcizo te, creatura salis, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, qui te per Heliseum in aqua mitti jussit, ut sanaretur sterilitas; qui divini oris sui voce discipulis ait: Vos estis sal terrae; et per Apostolum inquit: Cor vestrum sale sit conditum. Ideoque efficere sale exorcizatum, ut omnes qui te sumpserint sis eis animae tutamentum, atque huic domui in remissione peccatorum, in sanitate mentis, in protectione animae, in confirmatione salutis, ad expellendas et excludendas omnes daemonum tentationes. In nomine Dei Patris omnipotentis et Jesu Christi Filii ejus, qui venturus est judicare saeculum per ignem. Per.

Deinde mittis ipsum sal in aqua et exsufflas in ea, dicis.

Deus, qui ad salutem humani generis maxima quaeque sacramenta in aquarum substantia condidisti. Et caetera sicut superius scriptum est.

Hic mittis vinum in ipsa aqua, et benedic eam, dic:

Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, exaudi precem meam, sicut exaudire dignatus es famulum tuum Moysen in mare Rubro hoc quod Pharao in populo tuo exercebat, ipse marinus exercitus negaretur. Sic et Heliseus sacerdos cum populus tuus aquam gustare non posset, eo quod esset amara, salem accepit, et projecit ad exitus aquarum, et benedixit eam, et dixit: Sanavit Dominus aquas istas; non erit ex eis moriens, neque infirmans, et sanatae sunt aquae illae. Ita tu, Domine, dignare sanare aquas istas, ut ubicumque adsparsae fuerint per angulos domus, ubi inimicus celatus fuerit, statim areptus effugiat; et sit illi, Domine, haec aqua adsparsionis velut clibanus ardens ignis inextinguibilis. Sit nobis, Domine, haec aqua adsparsionis aqua virtutis, aqua refrigerans diaboli ritu, ut liberati hospitalis agamus tibi, Domine Pater omnipotens, laudes et gratias. Per Dominum nostrum.

Post haec mittis oleo sanctificato in aqua, et sic aspargis ea cum hysopo per domus.

Tous les livres