Sacramentaire Gélasien (Sacramentarium Gelasianum) (page 53)
ORAT. PRO ASPAR. AQUAE.
Deum omnipotentem, fratres charissimi, in cujus domum mansiones multae sunt, supplices deprecamur ut habitaculum istum una cum habitatoribus benedicere atque custodire dignetur, tenebras ab ea repellat, lumen infundat, nullam saevienti adversario tribuat potestatem; sed propria Deo dicata sit domus, ut nullam in ea inimicus licentiam habeat nocendi, per virtutem et nomen Domini nostri Jesu Christi, qui venturus est judicare saeculum per ignem. Per Dominum.
Benedic huic domui, Domine, benedic dominis domus hujus; respice de caelo, et vide oculis misericordiae tuae; aperi aures pietatis tuae, et inclina super habitaculo isto atque habitatoribus suis, et mitte custodem angelum in circuitu supplicantum, qui in lateribus domus istius jugiter excubet, et ad custodiam illius perpetuo perseveret, cujus sit obumbratio, salus omnium, et patrocinium, beatitudo cunctorum. Per Dominum nostrum.
Benedic, Domine, hanc domum et omnes habitantes in ea, sicut benedicere dignatus es domum Abraham, Isaac et Jacob, ut in his parietibus angelus lucis inhabitet: sentiant in ea commanentes rore caeli abundantiam, et per indulgentiam laetentur pacifici atque securi; mittas ad eos angelum pacis qui introitum nostrum exitumque custodiat. Per.
LXXVII. ITEM ORAT. PRO FULGORIBUS. Omnipotens sempiterne Deus, parce metuentibus, et propitiare supplicibus, ut post noxios ignes nubium et vim procellarum, in materiam transeat laudis communicatio potestatis. Per Dominum.
Deus, sub cujus imperio nihil non verbo regitur, nihil non oratione mutatur, parce metuentibus, propitiare supplicibus, ut post innoxios ignes nubium et turbines procellarum, in materiam transeat laudis comminatio potestatis. Per.
LXXVIII. BENEDICT. AQUAE EXORCIZ. Ad fulgura. Exorcizo te, creatura salis et aqua, in nomine Domini nostri Jesu Christi Nazareni Filii Dei vivi: ut sis purgatio et purificatio in his locis in quibus aspersa fueris, ad effugandos et erraticos spiritus, omnemque nefariam vim diaboli pellendam, et omnes figuras et minas phantasmatis Satanae exterminandas, et fulgura et sidera quae missa videntur in hanc arborem, non hominibus, aut pecoribus, aut frugibus noceant, sed abscedant et fugiant per invocationem nominis Domini nostri Jesu Christi, et Spiritus sancti, qui venturus est judicare vivos et mortuos, et omne saeculum per ignem. Per.
LXXIIII. ORAT. IN AREA NOVA. Omnipotens sempiterne Deus, multiplica super nos misericordiam tuam, et preces nostras benignus exaudi, ut in hac area famuli tui illius Spiritum tuum sanctum Paraclytum mittere digneris; et veniat speratae benedictionis ubertas, ut repleti de frugibus tuis in tuo nomine et in tua gratia laeti semper exultent. Per Dominum.
Multiplica, Domine, super nos misericordiam tuam, et preces nostras propitius exaudire dignare, sicut exaudisti famulum tuum regem David, qui te in area hostias offerendo placavit, iram avertit, indulgentiam impetravit. Ita veniat, quaesumus, speratae benedictionis ubertas, ut, repleti frugibus tuis, de tua semper misericordia gloriemur. Per Domin.
LXXX. ITEM ORAT. IN MONASTERIO. Deus, qui renunciantibus saeculo mansionem paras in caelo, dilata sanctae hujus congregationis habitaculum temporale caelestibus bonis, ut fraternitatem teneant compagine charitatis unanimiter; continentiae tuae praecepta custodiant sobrii, simplices, et quieti, gratis sibi datam gratiam fuisse cognoscant; concordet illorum vita cum nomine; professio sentiatur in opere. Per.
Suscipe, Domine, preces nostras et muro custodiae tuae hoc sanctum ovile circumda, ut, omni adversitate depulsa, sit hoc semper domicilium incolumitatis et pacis. Per Dominum nostrum Jesum Christum.
LXXXI. ORAT. IN DOMO ANCILLARUM DEI. Ingredientes, Domine, in hoc tabernaculum ancillarum tuarum tibi servientium, angelo tuo visitante, custodias, et ab hujus saeculi adversitatibus defendas. Dona eis, propositum mentis; ut tibi exhibeant pudicitiam castitatis; adjuva contra vitia certantes, et victoriae sumant coronam ad te pervenientes. Per.
LXXXII. ORAT. PRO RENUNCIANTIBUS SAECULO. Praesta, Domine, quaesumus, famulis tuis renunciantibus saecularibus pompis, gratiae tuae januas aperire, qui, despecto diabolo, confugiunt sub titulo Christi. Jube venientes ad te sereno vultu suscipere, ne de eis inimicus valeat triumphare. Tribue eis brachium infatigabile auxilii tui; mentes eorum fidei lorica circumda, ut, felici muro vallati, mundum se gaudeant evasisse. Per.
LXXXIII. ORAT. PRO EO Qui prius barbam tondit. Deus, cujus providentiam creatura omnes crementes adulta congaudet, propitius super hunc famulum tuum juvenilia aetatis decorem laetantem et florem primis auspiciis adtondentem adesto; in omnibus tuae protectionis muniatur auxilium, aevo longiore provectus, et praesentis vitae praesidiis gaudeat et aeternis. Per Dominum nostrum.
LXXXIV. ORAT. AD MATUTINAS Gratias agimus, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, qui nos, transacto nobis spatio, ad matutinas horas perducere dignatus es; quaesumus ut donis nobis diem hunc sine peccato transire, quatenus ad vesperum gratias referamus. Per.
Exurgentes de cubilibus nostris, auxilium gratiae tuae matutinis, Domine, precibus imploramus, ut, discussis tenebris vitiorum, ambulare mereamur in luce virtutum. Per Dominum.
Matutina supplicum vota, Domine, propitius intuere, et occultis cordis nostri remedio tuae clarifica pietatis, ut desideria tenebrosa non teneant, quos lux caelestis gratiae reparavit. Per Dominum nostrum.
Te lucem veram, et lucis Auctorem, Domine, deprecamur, ut digneris a nobis tenebras depellere vitiorum, et clarificare nos luce virtutum. Per.
Auge in nobis, Domine, quaesumus, fidem tuam, et Spiritus sancti lucem in nos semper accende. Per.
Deus, qui diem discernis a nocte, actus nostros a tenebrarum distingue caligine, ut semper quae sancta sunt meditantes, in tua jugiter laude vivamus. Per.
Emitte, quaesumus, Domine, lucem tuam in cordibus nostris, et mandatorum tuorum luce perpetua, et in via tua ambulantes, nihil patiamur errorem. Per Dominum.
Veritas tua, quaesumus, Domine, luceat in cordibus nostris, et omnis falsitas destruatur inimici. Per.
Gratias agimus inenarrabiles pietati tuae, omnipotens Deus, qui nos, depulsa noctis caligine, ad diei hujus principium perduxisti, et, abjecta ignorantiae caecitate, ad cultum tui nominis atque scientiam revocasti: in labe sensibus nostris omnipotens Pater, ut, in praeceptorum tuorum lumine gradientes, te ducem sequamur et principem. Per.
Deus, qui tenebras ignorantiae verbi tui luce depellis, auge in cordibus nostris virtutem fidei, quam dedisti, ut ignis, quem gratia tua fecit accendi, nullis tentationibus possit extingui. Per.
Sensibus nostris, quaesumus, Domine, lumen sanctum tuum benignus infunde, ut tibi semper simus devoti, cujus sapientia creati sumus, et providentia gubernamur. Per.
LXXXV. ORAT. AD VESPERUM. Omnipotens sempiterne Deus, vespere, et mane, et meridie, Majestatem tuam suppliciter deprecamur, ut, expulsis de cordibus nostris peccatorum tenebris, ad veram lucem, quae Christus est, nos facias pervenire. Per Dominum nostrum.
Deus, qui illuminas noctem, et lumen post tenebras facis, concede nobis, ut hanc noctem sine impedimento Satanae transeamus, atque matutinis horis ad altare tuum recurrentes, tibi Deo gratias referamus. Per Dominum.
Inlumina, quaesumus, Domine, tenebras nostras, et totius noctis insidias repelle propitius. Per.
Tuus est dies, Domine, et tua est nox: concede Solem justitiae permanere in cordibus nostris ad repellendas tenebras cogitationum iniquarum. Per Dominum.
Vespertinae laudis officia persorventes, crementiam tuam, Domine, humili prece deposcimus, ut nocturnis insidiatoris fraude, te protegente, vincamus. Per.
Propitiare, Domine, vespertinis supplicationibus nostris, et fac nos sine ullu reatu matutinis tibi laudes praesentare Per Dominum nostrum.