Sacramentaire Gélasien (Sacramentarium Gelasianum) (page 57)
ORAT. PRO ASPAR. AQUAE. (suite)
Hanc igitur oblationem, quam tibi pro defunctis offerimus, quaesumus, Domine, propitiatus accipias, et miserationis tuae argitate concedas, ut ab omnibus, quae per terrenam conversationem traxerunt, his sacrificiis emundentur. Per.
Postcommun.
Multiplica, Domine, super animas famulorum famularumque tuarum misericordiam tuam; et cui donasti baptismi sacramentum, da eis aeternorum plenitudinem gaudiorum. Per.
CV. Item missa in depositione defuncti tertii, septimi tricesimi dierum, vel annualem. Adesto, quaesumus, Domine, pro anima famuli tui illius, cujus in depositione sua officium commemorationis impendimus, ut si qua eum saecularis macula invasit, aut vitium mundiale infecit, dono tuae pietatis indulgeas et extergas. Per Dominum nostrum.
Quaesumus, Domine, ut famulo tuo, cujus septimum obitus sui diem commemoramus, sanctorum atque electorum largire consortium, et rore misericordiae tuae perennis infunde. Per.
Deus indulgentiarum, Domine, da famulo tuo illi cujus anniversarium depositionis diem commemoramus, refrigerii sedem, quietis beatitudinem, luminis claritatem largiaris. Per.
Secreta.
Adesto, Domine, supplicationibus nostris; et hanc oblationem quam tibi offerimus ob diem depositionis septimi, vel tricesimi pro anima famuli tui illius placitus ac benignus adsume. Per.
Infra actionem.
Hanc igitur oblationem, Domine, quam tibi offerimus pro anima famuli tui illius, cujus depositionis diem septimum vel tricesimum celebramus, quod, deposito corpore, animam tibi Creatori reddidit, quam dedisti; pro quo petimus divinam clementiam tuam, ut, mortis vinculis absolutus, transitum mereatur ad vitam. Per.
Postcommun.
Omnipotens sempiterne Deus, conlocare dignare corpus et animam et spiritum famuli tui illius, cujus diem septimum, vel tricesimum, sive depositione celebravimus, in sinibus Abrahae, Isaac, et Jacob, ut cum dies agnitionis tuae venerit, inter sanctos et electos tuos eum resuscitare praecipias. Per.
CVI. ITEM ORAT. AD MISS. Pro salute vivorum. Praetende, Domine, misericordiam tuam famulis et famulabus tuis, dexteram caelestis auxilii, ut te toto corde perquirant, et quae digne postulant adsequantur. Per.
Secreta.
Propitiare supplicationibus nostris, et has oblationes famulorum famularumque tuarum, quam tibi pro incolumitate eorum offerimus, benignus adsume ut nullius sit irritum votum, nullius vacua postulatio; praesta, quaesumus, ut quod fideliter petimus efficaciter consequamur. Per.
Infra action.
Hanc igitur oblationem, Domine, famulorum famularumque tuarum, quam tibi offerimus ob devotionem mentis eorum, pius ac propitius clementi vultu suscipias; tibi supplicantes libens protege, dignanter exaudi, et aeterna eos protectione conserva, ut semper in tua religione laetantes, instanter in sanctae Trinitatis confessione fide catholica perseverent; diesque nostros.
Postcommun.
Da famulis et famulabus tuis, quaesumus, Domine, in tua fide et sinceritate constantiam, ut, in charitate divina firmati, nullis tentationibus ab ejus integritate vellantur. Per Dominum.
Contestatio.
Per Christum Dominum nostrum. Per quem salus mundi, per quem vita omnium, per quem resurrectio mortuorum. Per ipsum te, Domine, suppliciter deprecamur, ut anima famuli tui illius, cujus diem illum celebramus, indulgentiam largiri perpetuam digneris, atque, contagiis mortalitatis exutam, in aeternae salvationis partem restituas cum angelis et archangelis.
INCIPIT AD POENITENTIAM DANDAM.
Dicis psalmum VI totum; et iterum dicit: Oremus. Et incipiens psalm. CII, usque: Renovabitur sicut aquilae juventus. Dicis deinde psalmum quinquagesimum; post hoc, oratio sequitur.
Deum omnipotentem ac misericordem, qui non vult mortem peccatorum, sed ut convertantur et vivant, fratres carissimi, supplices deprecemur, ut converso ad viam rectam famulo suo illo, misericordiae suae veniam propitiatus indulgeat; et si qua sunt culparum suarum omnium vulnera, quae post sacri lavacri unda contraxit, ita in hac publica confessione delicta sanentur, ut nulla in eum ultra cicatricum signa remaneant. Per Dominum nostrum.
Deus, justorum gloria, misericordia peccatorum, da huic famulo tuo illi plenam indulgentiae veniam, et poenitentiae loco exoratus indulge, ut qui praeterita peccata deplorat, futura mala non sentiat, neque jam ulterius lugenda committat. Dimitte ei, Domine, omnia crimina, et in semitis eum justitiae placatus reinstaura, ut securus mereatur deinceps inter tuos benemeritis currere, et ad pacis aeternae praemia pervenire. Per Dominum nostrum Jesum Christum.
Domine Deus omnipotens sempiterne, qui peccatorum indulgentiam in confessione celeri posuisti, succurre lapsis, miserere confessis, ut quos delictorum catena constringit, miseratio tuae pietatis absolvat. Per Dominum.
Explicit liber Sacramentorum. Deo gratias. Sicut navigantibus dulcis est portus, Sic scriptori novissimus versus.