Sacramentaire Gélasien (Sacramentarium Gelasianum) (page 6)
FERIA SEPTIMA. (suite)
XIX. Istae orat. quae sequuntur prima Sabb. in mense primo sunt dicendae. ORAT. ET PRECES In XII lect. mense primo. Deus, qui delinquentes perire non pateris, donec convertantur et vivant, debitam, quaesumus, peccatis nostris suspende vindictam, et praesta propitius, ne dissimulatio cumulet ultionem, sed potius per jejunium emendatio prosit ad veniam. Per Dominum nostrum.
Omnium nostrorum, Domine, quaesumus, ad te corda converte, et ab his, quibus offenderis, abstinentes, non iram tuam sed misericordiam sentiamus. Per.
Jejunia, quaesumus, Domine, nos sacrata laetificent, ut imbecillitati nostrae tribuatur auxilium, et mentibus desideratus virtutum succedat affectus. Per Dominum.
Adesto, quaesumus, omnipotens Deus, ac jejunio corporali mentem nostram operibus tuorum refice mandatorum. Per Dominum.
Da nobis observantiam, Domine, legitimam devotione perfectam, ut cum refraenatione carnalis alimoniae, sancta tibi conversatione placeamus. Per.
Omnipotens sempiterne Deus, qui per continentiam salutarem corporibus mederis et mentibus, majestatem tuam suppliciter exoramus, ut pia jejunantium precatione placatus, et temporalia subsidia nobis tribuas aeterna. Per.
XX. Ordo qualit. in Romana sedis apostoncae ecclesia presbyteri, diaconi, vel subdiaconi eligendi sunt.
Mensis primi, IV, VII et X, Sabbatorum die in XII lectiones, ad Sanctum Petrum, ubi missae celebrantur. Postquam antiphonam ad introitum dixerint, data oratione adnuntiat pontifex in populo dicens:
Auxiliante Domino Deo, et Salvatore nostro Jesu Christo.
Iterum dicit:
Auxiliante Domino Deo Salvatore nostro Jesu Christo, Elegimus in ordine diaconi, sive presbyteri, illum subdiaconum, sive diaconum de titulo illo. Si quis autem habet aliquid contra hos viros, pro Deo et propter Deum cum fiducia exeat et dicat. Verumtamen memor sit communionis suae.
Et post modicum intervallum mox incipiunt omnes: Kyrie eleison, cum laetania. Hac expleta, ascendunt ipsi electi ad sedem pontificis, et benedicit eos a quo vocati sunt, et descendunt. Stant in ordines suos, benedictione percepta. Per Dominum.
Sequitur oratio de Bened. Require ipsam in quarto, aut X Mense.
Ad ordinandos presbyteros.
Oremus, dilectissimi, Deum Patrem omnipotentem, ut super hos famulos suos, quos ad presbyterii munus elegit, caelestia dona multiplicet, et quae ejus dignatione suscipiunt, ejus exequantur auxilio. Per Dominum.
Exaudi nos, Deus salutaris noster, et super hos famulos tuos benedictionem sancti Spiritus et gratiae sacerdotalis effunde virtutem, ut quos tuae pietatis aspectibus offerimus consecrandos, perpetua muneris tui largitate consequantur. Per.
Consecratio.
Domine sancte Pater omnipotens, aeterne Deus, honorum omnium dignitatum, quae tibi militant, distributor. Per quem proficiunt universa, per quem cuncta firmantur, amplificatis semper in melius naturae rationalis incrementis per ordinem congrua ratione dispositum. Unde sacerdotalis gradus, et officia Levitarum sacramentis mysticis instituta creverunt, ut, cum pontifices summos regendis populis praefecisses, ad eorum societatis et operis adjumentum, sequentis ordinis viros et secundae dignitatis eligeres. Sic in eremo per LXX virorum prudentium mentes Moysi spiritum propagasti, quibus ille adjutoribus usus in populo, innumeras multitudines facile gubernavit. Sic et Heleazaro, et Ithamar filiis Aaron paternae plenitudinis abundantiam transfudisti, et ad hostiae salutaris officia sacramenta sufficeret meritum sacerdotum. Hac providentia, Domine, apostolos Filii tui doctores fidei comites addidisti, quibus illi orbem totum secundis praedicatoribus impleverunt. Quapropter infirmitati quoque nostrae, Domine, quaesumus, haec adjumenta largire, quia quanto magis fragiliores sumus, tanto his plurius indigemus. Da, quaesumus, omnipotens Pater, in hos famulos tuos presbyterii dignitatem. Innova in visceribus eorum Spiritum sanctitatis, ut acceptum a te, Deus, secundi meriti munus obtineant, censuramque morum exemplo suae conversationis insinuent. Sint providi cooperatores nostri ordinis; luceat in eis totius forma justitiae, ut, bonam rationem dispensationis sibi creditae reddituri, aeternae beatitudinis praemia consequantur. Per.
Consummatio presbyteri.
Sit nobis, fratres, communis oratio, ut his qui in adjutorium et utilitatem vestrae salutis eliguntur, presbyteratus benedictionem divini indulgentia muneris consequantur, ut sancti Spiritus sacerdotalia dona privilegio virtutum, ne imparis loco deprehendantur, obtineant. Per suum.
Item benedictio.
Sanctificationum omnium Auctor, cujus vera consecratio, cujus plena benedictio est, tu, Domine, super hos famulos tuos, quos presbyterii honore dedicamus, manum tuae benedictionis his infunde, ut gravitate actuum, et censura vivendi probent se esse seniores, his instituti disciplinis, quas Tito et Timotheo Paulus exposuit, ut in lege tua die ac nocte, Omnipotens, meditantes, quod elegerint et credant, quod crediderint doceant, quod docuerint imitentur: justitiam, constantiam, misericordiam, fortitudinem in se ostendant, et exemplo probent, admonitione confirment, ut purum atque immaculatum ministerii tui donum custodiant, et per obsequium plebis tuae corpus et sanguinem Filii tui immaculata benedictione transforment, et inviolabili charitate in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi, in die justitiae aeternae judicii, constantia pura, fide plena, Spiritu sancto pleni persolvant. Per.
XXI. CAPITULUM Sancti Gregorii papae. Sicut qui invitatus renuit, quaesitus refugit sacris est altaribus removendus; sic qui ultro ambit, vel importunus se ingerit, est procul dubio repellendus. Nam qui nititur ad altiora conscendere, quid agit nisi ut crescendo decrescat? cur non perpenditur quia benedictio illi in maledicto convertitur, qualiter ad hoc ut fiat haereticus promovetur? Per.
XXII. Ad ordinandos diaconos. Oremus, dilectissimi, Deum, Patrem omnipotentem, ut super hos famulos suos, quos ad officium diaconatus vocare dignatur, benedictionem gratiae suae clementer effundat, et consecrationis adultae propitius dona conservet.
Oremus.
Sequitur oratio.
Domine Deus, preces nostras clementer exaudi, ut quae nostro sunt gerenda servitio, tuo benignus prosequaris auxilio, et quos sacris ministeriis exequendis, pro nostra intelligentia credimus offerendos, tua potius electione justifices.
Consecratio.
Adesto, quaesumus, omnipotens Deus, honorum dator, ordinum distributor, officiorumque dispositor. Qui in te manens innovas omnia, et cuncta disponens per Verbum, Virtutem, Sapientiamque tuam Jesum Christum Filium tuum Dominum nostrum, sempiterna providentia praeparas, et singulis quibusque temporalium aptanda dispensas. Cujus corpus Ecclesiam tuam, caelestium gratiarum varietate distinctam, suorum connexam discretione membrorum, per legem totius mirabilem compaginis unitam, in augumentum templi tui crescere, dilatarique largiris, sacri muneris servitutem trinis gradibus ministrorum nomini tuo militare constituens; electis ab initio Levi filiis, qui mysticis operationibus domus tuae fidelibus excubiis permanentes, haereditatem benedictionis aeternae sorte perpetua possiderent. Super hos quoque famulos tuos, quaesumus, Domine, placatus intende, quos tuis sacris servituros in officium diaconii suppliciter dedicamus. Et nos quidem tanquam homines divini sensus et summae rationis ignari, horum vitam, quantum possumus, aestimamus. Te autem, Domine, quae a nobis sunt ignota non transeunt, te nota non fallunt. Tu cognitor pectorum, tu scrutator es animarum, tu veraciter in eis caeleste potes adhibere judicium, et velut indignis donare quae poscimus. Emitte in eos, quaesumus, Domine, Spiritum sanctum, quo in opus ministerii fideliter exequendi munere septiformis tuae gratiae roborentur. Abundet in eis totius forma virtutis, auctoritas modesta, pudor constans, innocentiae, spiritalis observantia disciplinae. In moribus praecepta tua fulgeant, ut suae castitatis exemplo, imitatione sanctae plebis adquirant, et bonum conscientiae testimonium praeferentes, in Christo firmi et stabiles perseverent, dignisque successibus de inferiore gradu per gratiam tuam potiora capere mereantur. Per.
XXIII. Ad consummand. diacon. officia. Commune votum communis oratio prosequatur, ut hi totius Ecclesiae prece, qui in diaconatus ministerio praeparantur, Leviticae benedictionis, et spiritali conversatione praefulgentes, gratia sanctificationis eluceant. Per.
Sequitur benedictio.
Domine, sanctae spei, fidei, gratiae, profectuum munerator, qui in caelestibus et terrenis angelorum ministris ubique dispositis per omnia elementa voluntatis tuae defundis affectum, hos quoque famulos tuos nostri speciali dignare aspectu, ut tuis obsequiis expediti, sacris altaribus ministri puri adcrescant, et indulgentia puriores, eorum gradu, quos apostoli tui in septenarium numerum, beato Stephano duce atque praevio, sancto Spiritu auctore, elegerunt, digni existant, et virtutibus universis, quibus tibi servire oportet, instructi complaceant. Per.
XXIV. ITEM ORAT. ET PRECE. Ad missam.
Exaudi, Domine, supplicum preces, et devoto tuo, pectore famulantes perpetua defensione custodi, ut, nullis perturbationibus impediti, liberam servitutem tuis semper exhibeamus officiis. Per.
Secreta.
Tuis, Domine, quaesumus, operare mysteriis, ut haec tibi munera dignis mentibus offeramus. Per.
Qui rationabilem creaturam ne temporalibus dedita bonis, ad praemia sempiterna contendat, ea dispensatione dignaris erudi; et nec castigatione deficiant, nec prosperitatibus insolescant, sed hoc potius fiat ejus gloriosa devotio, quo nullis adversitatibus obruta superetur. Per quem Majestatem tuam.
Infra actionem.
Hanc igitur oblationem, quam tibi offerimus pro famulis tuis, quos ad presbyterii, vel diaconatus, gradus promovere dignatus es, quaesumus, Domine, placatus suscipias; et quod eis divino munere contulisti, in cis propitius tua dona custodi. Per Christum Dominum nostrum. Quam.
Postcommun.
Hos, quos reficis, Domine, sacramentis, adtolle benignus auxiliis, ut tuae redemtionis effectum et mysteriis capiamus et moribus. Per.
Ad plebem.
Da, quaesumus, Domine, populis Christianis, et quod profitentur agnoscere: et caeleste munus diligere quod frequentant. Per.
XXV. SECUNDA DOMINICA In Quadrages.
Praesta nobis, omnipotens Deus, ut quia vitiis subjacet nostra mortalitas, tua nos et medicina purificet, et potentia tueatur. Per Dominum.
Praesta nobis, misericors Deus, ut placationem tuam promtis mentibus exoremus, et, peccatorum veniam consequentes, a noxiis liberemur incursibus. Per.
Secreta.
Ecclesiae tuae, Domine, munera placatus adsume, quae et misericors offerenda tribuisti, et in nostrae salutis potenter efficis transire mysterium. Per.
Postcommun.
Refecti, Domine, pane caelesti, ad vitam, quaesumus, nutriamur aeternam. Per.
Ad populum.