Sacramentaire Gélasien (Sacramentarium Gelasianum) (page 7)

Anonyme (attribué à Gélase Ier) · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : la.wikisource.org — Sacramenta Romanae ecclesiae (Gelasius I) · 57 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

FERIA SEPTIMA. (suite)

Familiam tuam, quaesumus, Domine, propitiatus inlustra, ut beneplacitis inhaerendo, cuncta quae bona sunt, mereatur accipere. Per.

FERIA SECUNDA Hebdom. secunda.

Tuis, quaesumus, Domine, adesto supplicibus, et inter mundanae pravitatis insidias, fragilitatem nostram sempiterna pietate prosequere. Per Dominum.

Ecclesiam tuam, Domine, perpetua miseratione prosequere, ut inter saeculi turbines constituta, et praesenti jucunditate respiret, et aeternae beatitudinis percipiat. Per.

Secreta.

Concede nobis haec, quaesumus, Domine, frequentare mysteria, quia quoties hujus hostiae celebratio commemoratur, opus nostrae redemptionis exercetur. Per.

Postcommun.

Percepta, Domine, sancta nos adjuvent, et suis repleant institutis. Per.

Ad populum

Populum tuum, Domine, quaesumus, ad te toto corde converte, quia quos defendis etiam delinquentes, majore pietate tueris sincera mente devotos. Per.

FERIA TERTIA Hebdom. secunda.

Deus, qui ob animarum medelam jejunii devotione castigare corpora praecepisti, concede ut corda nostra ita pietatis tuae valeant exercere mandata, quatenus ab omnibus possimus semper abstinere peccatis. Per.

Imploramus, Domine, clementiam tuam, ut haec divina jejuniorum subsidia a vitiis expiatos ad fosta ventura nos praeparent. Per.

Secreta.

Praesentibus sacrificiis, Domine, jejunia nostra sanctifica, ut quod observantia nostra profitetur extrinsecus, interius operetur. Per.

Postcommun.

Delicias, Domine, mirabiles mensae caelestis ambimus, quibus jejunando copiosius saginamur. Per.

Ad populum.

Da, quaesumus, Domine, fidelibus tuis et sine cessatione capere paschalia sacramenta, et desideranter expectare ventura, ut mysteriis, quibus renati sunt, permanentes, ad novam vitam his operibus perducantur. Per.

FERIA QUARTA Hebdom. secunda.

Deus, qui per Verbum tuum humani generis reconciliationem mirabiliter operaris, praesta, quaesumus, ut sancto jejunio et tibi toto simus corde subjecti, et in tua nobis efficiamur prece concordes. Per Dominum.

Praesta nobis, Domine, quaesumus, auxilium gratiae tuae, ut jejuniis et orationibus convenienter intenti, liberemur ab hostibus mentis et corporis. Per.

Secreta.

Praesenti sacrificio nomini tuo nos, Domine, jejunia dicata sanctificent, et quod observantia nostra profitetur extrinsecus, interius operetur effectus. Per.

Postcommun.

Gratia tua nos, quaesumus, Domine, non relinquat, quae et sacrae nos deditos faciat servituti, et tuam nobis opem semper adquirat. Per.

Ad populum.

Adesto, Domine, famulis tuis, et opem tuam largire poscentibus, ut his, qui te auctore et gubernatore gloriantur, et grata restaures, et restaurata conserves. Per.

FERIA SEXTA Hebdom. secunda.

Ad hostes nostros, Domine, superandos, praesta, quaesumus, ut auxilium tuum jejuniis tibi placitis et bonis operibus impetremus. Per Dominum.

Omnipotens sempiterne Deus, qui per continentiam salutarem corporibus mederis et mentibus, Majestatem tuam suppliciter exoramus, ut pia jejunantium precatione placatus, et temporalia nobis subsidia praebeas et aeterna. Per.

Secreta.

Efficiatur haec hostia, Domine, quaesumus, solemnibus grata jejuniis, ut et tibi fiat accceptior, purificatis mentibus immolemur.

Postcommun.

Praeveniant nobis, Domine, quaesumus, divina tua sancta fervorem, quo eorum pariter et actu delectemur et fructu. Per.

Ad populum.

Adesto, Domine, propitius plebi tuae, et temporali consolatione non deseras, quam vis ad aeterna contendere. Per.

FERIA SEPTIMA Hebdom. secunda.

Subveni, Domine, servis tuis pro sua jugiter iniquitate gementibus, mentesque nostras terrenis affectibus praegravatas medicinalibus tribue exonerare jejuniis, et corporis affectionem corrobora. Per Dominum.

Deus, qui profundo consilio, prospiciendo mortalibus, sancta instituisti jejunia, quibus corda languentium salubriter curarentur, tu animam nostram, corpusque castifica, corporis animaeque Salvator, aeternae felicitatis benigne largitor. Per Dominum.

Secreta.

Domine, Deus noster, in cujus spiritalibus castris militat laudanda sobrietas, abstinentia fructuosa, et casti pectoris opulenta frugalitas, jejunantium vota clementer adsume, et fidelibus postulatis consueta pietate succurre. Per.

Postcommun.

Sacrae nobis, quaesumus, Domine, mensae libatio, et piae conversationis augmentum, et tuae propitiationis continuum praestet auxilium. Per Dominum nostrum.

Ad populum.

Implorantes, Domine, misericordiam fideles populos propitius intuere qui praeter te alium non noverunt, tuis semper beneficiis glorientur. Per.

XXVI TERTIA DOMINICA Quae pro scrutiniis electorum celebratur.

Da, quaesumus, Domine, electis nostris digne atque sapienter ad confessionem tuae laudis accedere, ut dignitati pristinae, quam originali- transgressione perdiderant, per tuam gloriam reformentur. Per.

Secreta.

Miseratio tua, Deus, ad haec percipienda mysteria famulos tuos, quaesumus, et praeveniat competenter, et devota conversatione perducat. Per.

Infra canonem, ubi dicit:

Memento, Domine, famulorum, famularumque tuarum, qui electos tuos suscepturi sunt ad sanctam gratiam baptismi tui; et omnium circumadstantium. Et tacis. Et recitantur nomina virorum, et mulierum, qui ipsos infantes suscepturi sunt. Et intras Quorum tibi fides cogn.

Item intra action.

Hanc igitur oblationem, Domine, ut propitius suscipias deprecamur; quam tibi offerimus pro famulis et famulabus tuis, quos ad aeternam vitam, et beatum gratiae tuae dinumerare, elicere atque vocare dignatus es. Per Christum.

Et recitatur nomina electorum.

Postquam recensita fuerint, dicis:

Hos, Domine, fonte baptismatis innovandos, Spiritus tui munere ad sacramentorum tuorum plenitudinem poscimus praeparari. Per.

Postcommun.

Tous les livres