Sacramentaire Léonien (Sacramentarium Veronense) (page 14)

Anonyme (attribué à Léon Ier) · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : la.wikisource.org — Sacramenta Romanae Ecclesiae · 36 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

P SP F E (suite)

Ecclesia tua, Domine, coelesti gratia repleatur et crescat; atque ab omnibus vitiis expiata percipiat sempiternae redemptionis augmentum; ut quod in membris suis copiosa temporum prorogatione veneratur, spiritalium capiat largitate donorum. Per, etc.

XIV. Item alia. --Omnipotens sempiterne Deus, mentes nostras, quaesumus, ad opera tibi placitura converte, ut correptio tua non sit negligentibus major causa poenarum, sed fiat eruditio paterna correctis. Per, etc. Deus, qui sacra legis omnia constituta, in tua et proximi dilectione posuisti, da nobis horum propitius efficientiam mandatorum, quia impossibile esse sibi nullus excusat, quod tanta brevitate concluditur, tanta aequitate praecipitur. Per, etc.

Omnipotens sempiterne Deus, qui offerenda tuo nomini tribuis, et oblata devotioni nostrae servitutis ascribis, quaesumus clementiam tuam ut, quod praestas unde sit meritum, proficere nobis largiaris ad praemium. Per, etc.

61 Vere dignum. Qui mutabilitatem nostram ad incommutabilia ita justus et benignus erudis, ut nec fragilitatem destituas, et coerceas insolentes; quo pariter instituti pia conversatione et coelestibus sacramentis, sic bonis praetereuntibus nunc utimur, ut jam possimus inhaerere perpetuis. Per, etc.

Exaudi, Deus, orationem nostram; et tua sancta, quae sumpsimus, non ad judicium nobis provenire patiaris, sed ad remedium propitiationis immensae. Per, etc.

Placidus aspice, Domine, plebem tuam, et quam doni tui facis esse consortem, a malis omnibus corporis et mentis emunda; ut noxia perturbatione cessante, liberum tibi semper exhibeant famulatum. Per, etc.

XV. Item alia. --Concede nobis, Domine, quaesumus, gratiam tuam, per quam boni esse possimus, et praesta, ut eamdem studiis competentibus exsequamur. Per, etc. Deus, quem injustitia nostra incessanter offendit, da nobis rectae conversationis effectum, per quem consequamur et veniam. Per, etc.

Oblatio nos, Domine, quaesumus, sacranda purificet, ac sui ministerio pariter et participatione dignos efficiat. Per, etc.

Vere dignum. Qui curam nostri ea ratione moderaris, ut proventus exterior de internorum qualitate procedat. Nullis quippe forinsecus miseriis affligemur, si vitia frenemus animorum; nec visibili dedecori subjacebit, qui foedis cupiditatibus obviarit; nulla inquietudo praevalebit extrinsecus, si agamus corde sincero; nullis subdemur hostibus, si pacem teneamus internam. Ita sicut a nemine magis quam a nobis laedimur, sic noxia cuncta succumbent, si nosmetipsos ante vincamus. Per, etc.

Tribuat nobis, Domine, quaesumus, sanitatem mentis et corporis sacramenti tui medicina coelestis; ut hujus operatione vegetati tam praesentia quam aeterna subsidia capiamus. Per, etc.

Consequatur, Domine, quaesumus, tuae benedictionis auxilium, quod supplex poscit Ecclesia; percipiat indulgentiam; boni operis instruatur; temporalium necessitatum consolatione respiret; ad gaudia sempiterna perveniat, et assumat aeterna. Per, etc. 62

XVI. Item alia. --Adjuva nos, Deus salutaris noster, et quibus supplicandi tibi praestas affectum, tribue tuae propitiationis effectum. Per, etc. Mysteria tua, Domine, debitis servitutis exsequentes, supplices te rogamus ut quod ad honorem tuae majestatis offerimus, nobis proficiat ad salutem. Per, etc.

Vere dignum. Cujus et propitiationis exordium principaliter inde sentimus, cum tuorum sensibus dignanter infundis totis tibi mentibus supplicare, nec humanis opibus, sed tua virtute confidere; et indeficientem gratiam comprobamus, cum nos vel in hac devotione tribuis permanere, vel de perceptis bene ficiis, non in nobis, sed in tuo nomine gloriari. Per, etc.

Satiati munere salutari, tuam, Domine, misericordiam deprecamur, hoc eodem sacramento quo nos temporaliter vegetas, efficias perpetuae vitae participes. Per, etc.

Auxiliare, Domine, famulis tuis, et in tua pietate fidentibus jugiter esto propitius; ut et praesentia pericula, te protegente, declinent, et futura gaudia, te largiente, percipiant. Per, etc.

XVII. Item alia. -- Parce, Domine, parce populo tuo, ut dignis flagellationibus castigatus, in tua miseratione respiret. Per, etc. Exaudi, Domine, plebem tuam, et quod non habent merita supplicantum, tua nos semper gratia praeveniens largiatur. Per, etc.

Altaribus tuis, Domine, munera nostrae servitutis inferimus, quae placatus accipias, et acceptum tibi nostrum, quaesumus, famulatum, et sacramentum nostrae redemptionis efficiant. Per, etc.

Vere dignum. A tua enim numquam est laude cessandum, quae et inter angustias necessarium praestat auxilium, et in prosperitate gratiarum tibi referens actionem, quanto nos memores facit esse beneficii, tanto nobis tua magis dona conciliat. Per, etc.

Quaesumus, Domine Deus noster, ut quos divina tribuis participatione gaudere, humanis non sinas subjacere periculis. Per, etc.

Omnipotens sempiterne Deus, populi fidelis institutor et rector, in familia sacramento tui nominis acquisita, gratiae tuae dona custodi; ut bona quae te auctore percepit, 63 te protegente serventur ( Aliter, te largiente copiosius augeantur). Per, etc.

XVIII. Item alia. --Omnipotens sempiterne Deus, da nobis voluntatem tuam fideli mente retinere, et pia conversatione depromere; ut Ecclesia tua a profanis vanitatibus expiata, non aliud profiteatur verbis, aliud exerceat actione. Per, etc. Exaudi nos, Domine Deus noster, et a pravitatibus mundi tuorum discerne corda fidelium, ut qui Dominum sua voce pronuntiant, in diabolicam non recidant servitutem. Per, etc.

Ut tibi grata sint, Domine, munera populi tui, ab omni, quaesumus, nos contagio pervecsitatis emunda, nec falsis gaudiis inhaerere patiaris, quos ad veritatis tuae praemia venire promittis. Per, etc.

Vere dignum. Qui Ecclesiam tuam a diabolica simulatione vis esse purgatam, atque ut a fictis sincera discernas, ex operum qualitate fructus intelligi praecipis voluntatum; ad te pertinere non reputans, quos vel dissimulare quae tua sunt, vel his contraria perspexeris operari. Unde benedicimus te, Domine, teque debita servitute laudamus. Per, etc.

Adesto nobis, omnipotens et misericors Deus, et sacramenta quae sumpsimus, nec nostris excessibus, nec alienis permittas violari peccatis. Per, etc.

Gregem tuum, Pastor bone, placatus intende, et oves quas pretioso sanguine redemisti, diabolica non sinas incursione lacerari. Per, etc.

XIX. Item alia. -- Suscipe, quaesumus, Domine, preces nostras, et clamantium ad te pia vota propitius intuere. Per, etc. Exaudi, Domine, quaesumus, gemitum populi tui, nec plus apud te valeat offensio delinquentium quam miseratio tua, semper indulta fletibus supplicantium. Per, etc.

Sacrificium tibi, Domine, celebrandum placatus intende; quod et nos a vitiis nostrae 64 conditionis emundet, et tuo nomini reddat acceptos. Per, etc.

Vere dignum. Qui ideo differs vota poscentium, ut in ipsa quoque deprecationis diuturnitate proficiant; et tardius postulata praestando, fidelium tuorum mentibus praestare cognosceris devotionis augmentum. Per, etc.

Majestatem tuam suppliciter deprecamur, ut sicut nos corporis et sanguinis sacrosancti pascis alimento, ita divinae naturae facias esse consortes. Per, etc.

Coelestibus, Domine, quaesumus, praesidiis muniantur, qui in tua protectione confidentes, in te solo Praesule gloriantes, tuo semper foveantur auxilio. Per, etc.

Tous les livres