Sacramentaire Léonien (Sacramentarium Veronense) (page 15)
P SP F E (suite)
XX. Item alia. --Exaudi, Domine, preces nostras, et celeri nos propitiatione laetifica. Per, etc. Intende, Domine, quaesumus, supplices tuos; et pariter nobis indulgentiam tribue benignus et gaudium. Per, etc.
Hostias, Domine, suscipe placatus oblatas, quas sanctificando, nobis, quaesumus, efficias salutares. Per, etc.
Vere dignum. Qui coelestibus disciplinis ex omni parte nos instruens, qualiter a fidelibus tuis falsos fratres discerneremus ostendens, Unigeniti tui voce pronuntias: Ex fructibus eorum cognoscetis eos (Matth. VII, 20). De his sunt enim inflati sensu carnis suae, et non tenentes caput. De his sunt qui terrena sapientes, ita deprecantium te verba fastidiunt, quia animales atque carnales, quae sunt spiritus Dei, stulta mente non capiunt. De his sunt reprobi circa fidem, qui nescientes quae loquantur, neque de quibus affirment, saepe subvertere conati sunt et conantur. De his sunt subdoli operarii, qui introeunt explorare Ecclesiae libertatem, quam habet in Christo, ut eam secum in turpem redigant servitutem. De his sunt qui penetrant domos, et captivas ducunt mulierculas, oneratas peccatis; non solum viduarum facultates, sed devorantes etiam maritarum. Isti jam nec justos appetunt se videri, nec saltem deforis sunt, vel dealbati, vel loti, sed palam, pudore calcato, de pravis conversationibus suis etiam gloriantur, et domi forisque spurcitiam contrahentes, non tam 65 referti sunt ossibus mortuorum, quam magis ipsi sunt mortui. Quibus evangelica sententia convenienter exclamat: Si lumen quod in te est tenebrae sunt, ipsae tenebrae quantae sunt (Matth. VI, 23)? Nam cum in his quae videntur obscura sint, et malae famae nigra dedecore, satis evidenter apparet haec eos in occulto gerere, quae etiam turpe sit dicere. Isti non solum ad tuam gratiam venientes sui foeditate deterrent, sed etiam intrinsecus fratribus constitutis, pro quibus Christus est mortuus, offendiculum suae perversitatis opponunt. Tales cavere nos jubes, per Apostolum tuum dicens: Separate vos ab omni fratre inordinate ambulante (II Thess. III, 6). Et ea nos praecipis operari, quae videntes cuncti vere fideles tui, te coelestem Patrem collaudent atque magnificent; a quo rationabilis conscientiae bonaeque famae donum omne perfectum optimumque descendit. Per, etc.
Quod ore sumpsimus, Domine, quaesumus, mente capiamus, et de munere temporali fiat nobis remedium sempiternum. Per, etc.
Famulos et famulas, Domine, quaesumus, intuere, quibus in te sperare donasti; ac pariter eis, et quae tibi placeant postulare, et potius postulata concede. Per, etc.
XXI. Item alia. -- Concede nobis, Domine, veniam delictorum, et eos qui nos impugnare moliuntur expugna; quia sub tuo munimine constitutis nulla diaboli nocebit obreptio. Per, etc. Protector in te sperantium, Deus, exaudi preces nostras, et miserere nostri; ut corpore et mente vegetati tuis semper inhaereamus officiis. Per, etc.
Supplices te rogamus, Deus, ut munera quae deferimus, et devotionis gratiam nobis conferant, et salutem. Per, etc.
Vere dignum. Quia Ecclesiae tuae filios sicut erudire non cessas, ita non desinis adjuvare, ut recte facienda cognoscant, et possibilitatem capiant exsequendi. Per, etc.
Sumentes dona coelestia, gratias tibi referimus, sancte Pater, omnipotens, aeterne Deus. Per, etc.
Protege, Domine, fideles tuos, et quos spiritali cibo vivificare dignatus es, perpetua salvatione comitare. Per, etc. 66
XXII. Item alia. --Auge fidem tuam, Domine, quaesumus, miseratus in nobis; quia pietatis tuae subsidia non negabis, quibus in te credendi contuleris firmitatem. Per, etc. Da nobis, Domine, quaesumus, in te tota mente confidere; quoniam sicut superbis in sua virtute praesumentibus semper obsistis, ita non deseris in tua misericordia gloriantes. Per, etc.
Munera, Domine, quaesumus, offerentes, ut et ab omnibus mundare peccatis, et a cunctis nos protegere digneris adversis. Per, etc.
Vere dignum. Quia cum omne opus bonum a te inchoari constet, et perfici hanc ipsam quam nobis tribuis perseverantiam supplicandi, certi sumus impetrare nos posse, quae poscimus. Per, etc.
Tribue nobis, Domine, coelestis mensae virtute satiatis, et desiderare quae recta sunt, et desiderata percipere. Per, etc.
Tu esto, quaesumus, Domine, populi tui munimen et custos; tu vitae praesentis sustentator et rector; tu collator aeternae. Per, etc.
XXIII. Item alia. --Tuere, Domine, quaesumus nos famulos tuos, ut a peccatis omnibus abstinentes, prompta tibi voluntate famulemur. Per, etc.
Grata tibi sit, quaesumus, Domine, tuae plebis oblatio, per quam et sanctificationem referat, et quae pie precatur obtineat. Per, etc.
Vere dignum. Quia fragilitatem nostram miseratus intendens, et mentem nobis tribuis supplicandi, et tua supplicibus dona largiris. Per, etc.
Adesto nobis, Domine Deus noster, et quos tuis mysteriis recreasti, perpetuis defende praesidiis. Per, etc.
Familiam tuam, Domine, benignus illustra, et benedictionis tuae largitate confirma; ut te in omnibus ducem, te mereatur habere custodem. Per, etc.
XXIV. Item alia. --Omnipotens et misericors Deus, ad cujus beatitudinem sempiternam, non fragilitate carnis, sed alacritate mentis ascenditur, fac 67 nos atria supernae civitatis et te inspirante semper ambire, et tua indulgentia fidenter intrare. Per, etc. Deus, qui cum muneribus nullis indigeas, ipse nobis munera cuncta largiris, accipe propitius quae de tuis donis tibi nos offerre voluisti; non solum nostrae reputans devotioni quae tua sunt, sed etiam per haec nos ad coelestia regna perducens. Per, etc.
P S F E
Gratias tibi, Domine, laudesque persolvimus, qui nos corporis et sanguinis dilectissimi Filii tui Domini nostri communione vegetasti; misericordiam tuam suppliciter exorantes, ut hoc tuum, Domine, sacramentum non sit nobis reatus ad poenam, sed fiat intercessio salutaris ad veniam.
XXV. Item alia. --Protege, quaesumus, Domine, Romani nominis ubique rectores, ut his tua virtute vincentibus, pax populi tui secura proveniat. Per, etc. Praetende nobis, Domine, misericordiam tuam, ut quae votis expetimus, conversatione tibi placita consequamur. Per, etc.
Exaudi, Domine, preces nostras, ut redemptionis nostrae sacrosancta commercia et vitae nobis conferant praesentis auxilium, et gaudia sempiterna concilient. Per, etc.
P F C SP
Sacramentorum tuorum benedictione satiati, quaesumus, Domine, ut per haec semper emundemur a vitiis et periculis caveamus.
Adesto, quaesumus, Domine, plebi tuae; ut quae sumpsit fideliter, et mente simul et corpore, te protegente, custodiat. Per, etc.
68 XXVI. Item alia. --Exaudi, Domine, preces nostras, et ut tuis nos muneribus jugiter prosequaris, majestati tuae fac semper devotos. Per, etc.
Omnipotens sempiterne Deus, qui nos donis tuis praevenis dignanter immeritos, da ut tibi gratias referentes, efficiamur et meriti. Per, etc.
Offerimus tibi, Domine, munera quae dedisti, ut et creationis tuae circa mortalitatem nostram testificentur auxilium, et remedium nobis immortalitatis operentur. Per, etc.
Vere dignum. Quia, cum nostra laude non egeas, grata tibi tamen est tuorum devotio famulorum; nec te augent nostra praeconia, sed nobis proficiunt ad salutem. Quoniam sicut fontem vitae praeterire, causa moriendi est, sic eodem jugiter redundare, effectus est sine fine vivendi. Per, etc.