Sacramentaire Léonien (Sacramentarium Veronense) (page 16)
P F C SP (suite)
Libantes, Domine, dona coelestia, praesidium nobis inesse gaudemus, et inter ista quae transeunt, eorum quae sunt mansura confidimus. Per, etc.
Protege, Domine, famulos tuos; subsidiis pasce corporeis; et spiritalibus enutriens alimentis, a cunctis hostibus redde securos. Per, etc.
XXVII. Item alia. --Converte nos, Domine, tuae propitiationis auxilio; ut castigatio peccatoribus convenienter adhibita fiat correctio salutaris. Per, etc. Respice, quaesumus, Domine, preces nostras, et his muneribus praesentiam tuae majestatis intersere; ut quod nostro servitio geritur, te potius operante formetur. Per, etc.
Vere dignum. Cujus propitiationem in hac primum parte sentimus, cum ea quae tibi sunt placita et nobis salutaria desideramus appetere. Dum enim sine te nihil recti 69 velle possimus, aut agere, aut perficere; indubitanter est gratiae, quidquid convenienter operamur. Per, etc.
Coelestia dona capientibus, quaesumus, Domine, non ad judicium provenire patiaris, quod fidelibus tuis ad remedium providisti. Per, etc.
Adesto, Domine, populis qui sacra donaria contigerunt, ut nullis periculis affligantur, qui te protectore confidunt. Per, etc.
XXVIII. Item alia. --Magnificentiam tuam, Domine, praedicamus, suppliciter implorantes ut qui nos imminentibus periculis exuisti, a peccatis quoque benignus absolvas: ut beneficia nobis majora concedas, et tuis nos facias parere mandatis. Per, etc. Munera nomini tuo, Domine, cum gratiarum actione deferimus, qui nos ab infestis hostibus liberatos paschale sacramentum secura ( Al. placida) tribuis mente suscipere. Per, etc.
Vere dignum, Majestatem tuam totis sensibus deprecantes, ut sic vitia nostra depellas, sicut corporum ferales exstinguis inimicos; nec captivitatem quam extrinsecus submovisti, sustinere nos patiaris internam. Sed ut noxia quaeque discutias, et prospera jugiter largiaris, semper nos et quae prava sunt declinare perficias, et amare quae justa sunt. Per, etc.
Laudes tuas, Domine, non tacemus, quia nos a malis quae merebamur expediens, bona tua praestas celebrare laetantes. Per, etc.
Da, quaesumus, Domine, fidelibus tuis in sacra semper actione persistere, ut qui tua miseratione sunt digni fiant pietatis officio digniores. Per, etc.
XXIX. Item alia. -- Omnipotens et misericors Deus, de cujus munere venit ut tibi a fidelibus tuis digne et laudabiliter serviatur, tribue ut ad promissiones tuas sine offensione curramus. Per, etc. Suscipe, quaesumus, Domine, munera quae de tuis offerimus collata beneficiis, et 70 quod nostrae devotioni concedis effici temporalis, tuae nobis fiat praemium redemptionis aeternae. Per, etc.
P F E SPbar;
XXX. Item alia. -- Ne despicias, Domine, quaesumus, in afflictione clamantes, sed laborantibus celeri succurre placatus auxilio. Per, etc. Respice nos, omnipotens et misericors Deus, et ab omnibus tribulationibus propitiatus absolve. Per, etc.
Mitte, Domine, quaesumus, Spiritum sanctum, qui et haec munera praesentia nostra tuum nobis efficiat sacramentum, et ad hoc percipiendum nostra corda purificet. Per, etc.
Vere dignum. Quia te sine cessatione praedicantibus, nec adversa praevalent, nec prospera negabuntur. Per, etc.
Sit nobis, Domine, reparatio mentis et corporis coeleste mysterium, et cujus exsequimur actionem, sentiamus effectum. Per, etc.
Plebs tua, Domine, quaesumus, benedictionis sanctae munus accipiat, per quod et noxia quaeque declinet, et optata reperiat. Per, etc.
XXXI. Item alia. -- Omnipotens sempiterne Deus, qui nos et castigando sanas, et ignoscendo conservas, praesta supplicibus tuis ut et tranquillitatis optatae consolatione laetemur, et ad correctionis effectum dono tuae pacis utamur. Per, etc. Preces nostras, Domine, propitiatus admitte, et a terrenis effice contagiis expiatos, quos coelestibus tribuis servire mysteriis. Per, etc.
Vere dignum. Per quem nos eruis a peccatis, a periculis exuis, et ad gaudia sempiterna perducis. Per, etc.
Quaesumus, Domine Deus noster, ut mensae tuae sancta libantes, non ad judicium nobis, sed ad praesidium sempiternum coelestia dona sumamus. Per, etc.
Respice, Domine, propitius populum tuum, atque ad tuam misericordiam pertinentes 71 et temporalibus ( Al. praesentibus) sustenta beneficiis, et aeternis ( Al. futuris). Per, etc.
Orationes matutinae, vel ad vesperum.
Deus, qui diem discernis et noctem, actus nostros a tenebrarum distingue caligine, ut semper quae sancta sunt meditantes, in tua jugiter luce vivamus. Per, etc.
Annue, Domine, precibus nostris, et tuis servitiis inhaerentes, pervigili protectione custodi. Per, etc.
Domine Deus noster, diurno labore fatigatos soporis quiete nos refove; ut adjuti necessario fragilitatis auxilio, et corpore tibi simus et mente devoti. Per, etc.
Propitiare, Domine, quaerentibus misericordiam tuam, et statum Romani nominis ubique defende ( Al. et Romani nominis ubique protege principatum), ut pax salusque perpetua tuorum possit vigere populorum. Per, etc.
Item ad vesperum.
Quaesumus, Domine Deus noster, diei molestias noctis quiete sustenta, ut necessaria temporum vicissitudine succedente, nostra reficiatur infirmitas. Per, etc.
Exaudi nos, omnipotens sempiterne Deus, et ne sine terminis operum fragilitas humana deficiat, ipsa mutabilium rerum varietate nos refove. Per, etc.
Adesto, Domine, precibus nostris, et die noctuque protege, ut quibuslibet alternationibus temporum tua semper incommutabilitate firmemur. Per, etc.
XXXII. Item alia. --Respice propitius, Domine, quaesumus, afflictionem populi tui, et ne ad perdendum peccata nostra praevaleant, sed ad salvandum nos tua potius misericordia copiosa praevincat. Per, etc. Propitius intuere munera, Domine, quaesumus, quae tuis altaribus exhibemus, ut quod nostra fragilitate defertur, tua virtute sacretur. Per, etc.
P F C
Sumpsimus, Domine, sacri dona mysterii, humiliter deprecantes ut quae in tui commemoratione nos facere praecepisti, in 72 nostrae proficiant infirmitatis auxilium. Per, etc.
Rege, Domine, quaesumus, tuorum corda fidelium; et ut bona tua te largiente percipiant, ipsorum primitus bonas esse concede ( Al. effice) voluntates. Per, etc.