Sacramentaire Léonien (Sacramentarium Veronense) (page 17)
P F C SP (suite)
XXXIII. Item alia. -- Omnipotens sempiterne Deus, da nobis fidei, spei et charitatis augmentum, et ut mereamur assequi quod promittis, fac nos amare quod praecipis. Per, etc. Deus, qui plenitudinem mandatorum in tua et proximi dilectione posuisti, hanc nobis gratiam largire propitius, ut quia in multis offendimus, tua charitas abundet in nobis, per quam peccata mundantur. Per, etc.
Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, oblationes familiae tuae propitiatus intende, ut haec piae devotionis obsequia et rectores sanctificent et regendos. Per, etc.
Deus, qui fideles tuos ad veram vis innocentiam pervenire, fac nos per indulgentiam tuam illius participes sanctitatis, quae nec sibi noxia, nec cuiquam inveniatur adversa. Per, etc.
Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, da servis tuis hunc charitatis affectum, ut bona pro malis reddere tuo incitentur exemplo, et de inimicis suis correctione magis cupiant, quam ultione gaudere. Per, etc.
Propitiare, Domine, supplicum votis, et populi tui oblationibus precibusque susceptis, omnium nostrum ad te corda converte. Per, etc.
P F E Incipiunt preces diurnae cum sensibus necessariis.
XXXIV. --Omnipotens sempiterne Deus, Romanis auxiliare principibus, ut tua virtute roboratis, omnis hostilitas nec viribus possit praevalere, nec fraude. Per, etc. Nostris, quaesumus, Domine, propitiare temporibus, ut tuo munere dirigantur et Romana securitas et devotio Christiana. Per, etc.
Supplices, Domine, deprecamur, ut per haec dona sacrificii singularis, et abolitio peccatorum, et tua nobis sanctificatio praebeatur. Per, etc.
Vere dignum. Qui ineffabilibus modis hostes nostros etiam in tuam pateris contumeliam prosilire, ut quia nos de eorum 73 saevitia vindicari pro nostris actibus non meremur, dum ad ultionem tuae rediguntur injuriae, nobis licet improbis consulatur; te pariter admonente, cum peccatoribus ista praestentur, quanta possis ministrare correctis. Per, etc.
Tua nos, quaesumus, Domine, miseratio gloriosa purificet, et dignos, quibus sua beneficia praestet, efficiat. Per, etc.
Fidelem populum, quaesumus, Domine, potentiae tuae muniat invicta defensio, sanctumque sibi coelesti dispensatione percipiat; ut pio tibi semper devotus affectu, et ab infestis liberetur inimicis, et in tua jugiter gratia perseveret. Per, etc.
XXXV. Item alia. --Supplicandi tibi, quaesumus, Domine, da nobis sine cessatione constantiam, ut quos non deseris in tribulatione subjectos, copiosius foveas majestatem tuam jugiter exorantes. Per, etc. Praesta, quaesumus, Domine, ut hac oblatione mundati, sumamus et deprecandi fiduciam, et gratiam, quae justa ( Al. bona) sunt, impetrandi. Per, etc.
In jejunio.
Vere dignum. Tantoque propensius agere, quod pro nostro modulo nitimur operari, quanto jejuniis et orationibus speramus consequi nos posse quae poscimus; praesertim dum praestitorum testificatio spem tribuat petendorum. Per, etc.
Domine Deus noster, qui salutaria et praevides solus et tribuis, tu, quaesumus, et mentibus nostris largire semper affectum tuam misericordiam postulandi, et quae nobis sunt utilia, placatus intende. Per, etc.
Exaudiat vos Dominus Deus noster, et pro sua quemque necessitate clamantem benignus aspiciat; solatia propitius administret, quae humana poscit infirmitas; peccata quae adversantur avertat; pariterque corporibus vestris et mentibus semper profutura concedat. Per, etc.
XXXVI. Item alia. --Domine Deus noster, quaesumus, concede propitius ut Ecclesia tua jugiter et religione crescat et pace. Per, etc. 74 Conciliet nobis misericordiam tuam, Domine, munus oblatum, nostraeque simul protectioni proficiat et saluti. Per, etc.
Vere dignum. Qui non solum peccantibus nobis veniam tribuis, sed hostibus nostris potenter obsistis; et quos perpeti, malis operibus, promeremur, magnifica pietate depellis; ut nos ad tuae reverentiae cultum et terrore cogas et amore perducas. Per, etc.
Tantis, Domine, repleti muneribus, ut salutaria semper dona capiamus, praesta, quaesumus, ut a tua numquam laude cessemus. Per, etc.
Porrige, quaesumus, dexteram, Domine, populo deprecanti; et cui tribuis supplicandi benignus affetum, praebe placatus auxilium; ut te ductore confidens, et mala cuncta declinet, et omnia quae bona sunt apprehendat. Per, etc.
XXXVII. Item alia. --Omnipotens sempiterne Deus, Ecclesiae tuae concede propitius ut mortiferis ( Al. sacrilegis) oblectationibus amputatis, aeternitatis tuae potius delectatione laetetur. Per, etc. Auxiliare nobis, misericors Deus, et ut cunctos hostes expugnare possimus, praesta, quaesumus, ut nostros vincamus errores. Per, etc.
Repelle, Domine, quaesumus, a nobis sacrilegas voluntates, et tribue ut divina ( Al. beata) mysteria castis jucunditatibus celebremus. Per, etc.
Vere dignum. Suppliciter exorantes, ut omnis a nostro discedat corde profanitas, et quod professione respuimus, actione vitemus: quia nimis est exsecrandum, ut cum vanae superstitionis ipsos quoque removeris sectatores, a fidelibus tuis diabolica figmenta tractentur: quia hoc ipso pravi spiritus sectatores non dubium est, quod factis probantur et dictis, labem moribus irrogare, dum scilicet vel aguntur crimina, vel canuntur. Promptiusque debemus, omni ritu pestiferae vetustatis abolito, coelestis vitae novitate gaudere: quia tunc propitiatio superna non deerit, si, cunctis abominationibus abdicatis, ad verae Divinitatis salutaria mandata currentes, laudes ejus sancta voce cantemus. Per, etc.
Laetificet nos, quaesumus, Domine, Sacramenti veneranda solemnitas, pariterque mentes nostras et corpora et spiritali sanctificatione 75 fecundet, et castis gaudiis semper exerceat. Per, etc.
Purifica, Domine, quaesumus, familiam tuam, et ab omnibus contagiis pravitatis emunda. [Tuis donis exsultent, te semper ubique collaudent:] ut redempta vasa sua Domini passione non spiritus immundi rursus inficiant, sed salvatio sempiterna possideat. Per, etc.
XXXVIII. Item alia. -- Omnipotens sempiterne Deus, ab hostium nos defende formidine, ut omni perturbatione submota, liberis tibi mentibus serviamus. Per, etc. Praesta, quaesumus, Domine Deus noster, ut et inter quaslibet angustias constituti non desinamus tuo nomini supplicare, et cum propitiatio nobis coelestis impenditur, a tua numquam laude cessemus. Per, etc.
Placatio tua nobis, Domine, sit propinqua, quam etsi nostris operibus non meremur, interveniente sacrificio singulari, tua percipiamus miseratione praeventi. Per, etc.
Vere dignum. Tu enim nos per evangelicae relationis exemplum, quod meritis non valemus, januam misericordiae tuae pulsando diutius, impetrare posse docuisti; atque ideo supplices te rogamus, ut et perseverantiam nobis tribuas deprecandi, et pium pandas tuae propitiationis auditum. Per, etc.
Sentiamus, Domine, quaesumus, tui perceptione sacramenti subsidium mentis et corporis, ut in utroque salvati de coelestis remedii plenitudine gloriemur. Per, etc.
Effunde, quaesumus, Domine, Spiritum gratiae super familiam tuam, et ab ea quidquid diabolicae fraudis irrepit, quidquid terrenae labis incurrit, expelle; ut interius exteriusque mundata et puram tibi devotionem semper exhibeat, et facilius possit assequi quod rationabiliter et convenienter exposcit. Per, etc.
XXXIX. Item alia. --Annue, quaesumus, omnipotens Deus, ut sacramentorum tuorum gesta recolentes, et temporali securitate relevemur, et erudiamur legalibus institutis. Per, etc. 76 Da nobis, Domine Deus noster, ut et mundi cursus pacifice nobis tuo ordine dirigatur, et Ecclesia tua tranquilla devotione laetetur. Per, etc.
Protege nos, Domine, quaesumus, tuis mysteriis servientes, ut divinis rebus et corpore famulemur et mente. Per, etc.