Sacramentaire Léonien (Sacramentarium Veronense) (page 25)
P F C SP (suite)
IX. Item preces. --Omnipotens sempiterne Deus, qui nos et sustentationibus annuis et solemnitatibus consolaris, praesta, quaesumus, ut quod ex his pro nostrae conversationis qualitate subtrahitur, omnipotentiae tuae copia suppleatur. Per, etc. Concede, quaesumus, Domine, morum nos correctione relevari, quia cum haec 107 dona contuleris, cuncta nobis utilia non negabis. Per, etc.
Super oblata. -- Deus, qui humani generis utramque substantiam praesentium munerum et alimento vegetas, et renovas sacramento, tribue, quaesumus, ut eorum et corporibus nostris subsidium non desit et mentibus. Per, etc.
Vere dignum. Qui sempiterno consilio non desinis regere quod creasti. Nosque delinquere manifestum est, cum supernae dispositionis ignari, de secretorum tuorum dispensatione causamur, ac tunc potius recte sentire cognoscimur, cum non nostra, sed tua providentia confidentes, pietatem justitiamque tuam jugiter perpendimus exorandam: certi quod qui injustos malosque non deseris, multo magis quos tuos esse tribuisti, clementi nullatenus gubernatione destituis. Per, etc.
Postcommunio. -- Guberna, quaesumus, Domine, temporalibus adjumentis, quos dignaris aeternis informare mysteriis. Per, etc.
Super populum. --Rege, Domine, populum tuum, et gratiae tuae, quaesumus, in eo dona multiplica, ut et ab omnibus liber offensis, et temporalibus non destituatur auxiliis, et sempiternis gaudeat institutis. Per, etc.
X. Item alia. --Omnipotens sempiterne Deus, qui sic hominem condidisti ut temporalibus beneficiis competenter instructum ad coelestia dona proveheres, praesta, quaesumus, ut sicut per illicitos appetitus de indultae beatitudinis regione decidimus, sic per alimoniam tuo munere distributam, et transitoria sustentetur humanitas, et amissa recuperetur aeternitas. Per, etc. Vere dignum. Glorificantes et de praeteritis Creatorem, et de venturis fructibus exorantes, ut cum de perceptis non invenimur ingrati, de percipiendis non judicemur indigni; sed exhibita potius solemni devotione jejunii, cum subsidiis corporalibus profectum capiamus animarum. Per, etc.
Percepimus, Domine, gloriosa mysteria, quibus in terris positos, jam coelestium facias esse consortes. Tu inter ista, per quae vivimus, guberna nos, Domine, quaesumus, ut ad illa perducas. Per, etc.
Adesto, Domine, supplicibus tuis, et spem suam in tua misericordia collocantes tuere 108 propitius; ut a peccatorum labe mundati in sancta conversatione permaneant, et consequentes sufficientiam temporalem, promissionis tuae perficiantur haeredes. Per, etc.
XI. Item alia. --Concede, quaesumus, Domine, ut ad preces tuas corda nostra flectamus, et esse tibi possibilia cuncta fidentes, non de elementorum profutura nobis speremus effectu, sed de tua virtute suppliciter imploremus. Per, etc. Virtutum coelestium, Deus, qui plura praestas quam petimus aut meremur, tribue, quaesumus, ut tua nobis misericordia conferatur, quod nostrorum non habet fiducia meritorum. Per, etc.
Deus, qui praevenis vota poscentium, tribue, quaesumus, ut et corporeis non destituamur alimentis, et ab hostium formidine liberemur. Per, etc.
Domine Deus, qui fragilitati nostrae quae congruant, et praevides solus et provides, praesta ut et praesentibus fulciamur auxiliis, et instruamur aeternis. Per, etc.
Tua nos, Domine, quaesumus, pietate dispone, quia nullis egebimus adjumentis, si tuae providentiae clementia gubernemur. Per, etc.
Dirige, Domine, quaesumus, Ecclesiam tuam dispensatione coelesti, ut quae ante mundi principium in tua semper est praesentia praeparata, usque ad plenitudinem gloriamque promissam, te moderante, perveniat. Per, etc.
Tanto, quaesumus, Domine, placatus assume, quanto sacrandas nomini tuo specialiter hostias indidisti, ut quidquid nostrae non expletur servitutis officio, indulgentiae tuae dignatione pensetur. Per, etc.
Vere dignum. Quia tuae rationis imaginem, mundanis regionibus constitutam, et humanis non desinis fovere subsidiis, et reformare divinis. Consequens enim fuit ut transactis terrae fructibus, coeleste semen oriretur, et alimonia vitae mortalis expleta, germen immortalitatis existeret. Atque escis carnalibus expeditis, cibus nasceretur mirabiliter animarum, ac tempore frumenti, vini et olei mox peracto, ineffabiliter ederetur, qui filiis Dei, ad similitudinem proficientibus angelorum, hoc totum, non solum de coelo substantia deferret et nomine, sed panem praeberet aeternum. Per, etc.
Gratiam tuam nobis, Domine, semper accumulet divini participatio sacramenti, et sua nos virtute mundando, tanti muneris capaces efficiat. Per, etc.
Absolve, Domine, quaesumus, tuorum delicta populorum, et quod mortalitas contrahit 109 fragilitate, purifica, ut cuncta pericula mentis et corporis, te propellente, declinans, tua consolatione subsistat, ac tua gratia promissae redemptionis perficiatur haereditas. Per, etc.
XII. Item alia. --Quaesumus, omnipotens Deus, ut et mentes nostras coelestibus corrigas institutis, et beneficia tua non desinas praestare correctis. Per, etc Ad hostes nostros, Domine, superandos, praesta, quaesumus, ut auxilium tuum jejuniis tibi placitis et bonis operibus impetremus. Per, etc.
Ad altaria, Domine, veneranda cum hostiis laudis accedimus. Fac, quaesumus, ut et indulgentiam tuam nobis concilient et favorem. Per, etc.
Vere dignum. Qui nos ideo, collectis terrae fructibus, per abstinentiam tibi gratias referre voluisti, ut ex ipsius devotionis genere nosceremus non haec ad exuberantiam corporalem, sed ad fragilitatis nos sufficientiam percepisse, et quod ex his parcius sumeremus, egentium proficeret alimento, ut et salutaris castigatio mortalitatis insolentiam mitigaret, et pietas imitatores nos tuae benignitatis efficeret; sicque donis temporalibus uteremur, ut disceremus inhiare perpetuis. Per, etc.
Prosint nobis, Domine, quaesumus, sumpta mysteria, pariterque nos et a peccatis exuant, et praesidiis tuae propitiationis attollant. Per, etc.
Respice, Domine, familiae tuae preces, et opem tribue suppliciter imploranti; ut congruis subsidiis in confessione tui nominis perseveret. Per, etc.
XIII. Item alia. --Mores nostros, Domine, quaesumus, tua pietate compone, ut et nulla nobis dominentur adversa, et salutaria cuncta non desint. Per, etc. Ut cunctis nos, Domine, foveas adjumentis, tuis apta propitius disciplinis. Per, etc.
Sacrificium deferimus de perceptione tuorum, Domine, praestitorum, ut percipienda securius uberiusque sumamus. Per, etc.
110 Vere dignum. Simulque pro munere generali quo vivimus, et pro singulis quibusque subsidiis tuam munificentiam praedicare; ne conlatis ingrati beneficiis, conferendis probemur indigni, meritoque transeuntium rerum potius consolationibus adjuvemur, si bona mansura non segnius, sacro jejunio purgatis sensibus, appetamus. Per, etc.
Praesta, Domine, quaesumus, ut temporalibus non destituamur auxiliis, quos alimoniis pascis aeternis. Per, etc.
Sucurre, Domine, quaesumus, populo supplicanti, et opem tuam tribue benignus infirmis, ut sincera tibi mente devoti, et praesentis vitae remediis gaudeant et futurae. Per, etc.
XIV. Item alia. --Ad te corda nostra, Pater aeterne, converte, quia nullis necessariis indigebunt, quos tuo cultui praestiteris esse subjectos. Per, etc. Deus, qui populum tuum sic corripis delinquentem, ut benigna consolatione non deseras, da, quaesumus, ut indignatio debita reis precantibus transferatur ad veniam. Per, etc.
Ad preces nostras, Domine, quaesumus, propitiatus intende, ut sacris altaribus servientes, et fidei veritate fundati, et mentis sint puritate conspicui. Per, etc.
Vere dignum. Qui Christi tui beata passione nos reparas, conserva in nobis operam misericordiae tuae, ut in hujus celebritate mysterii, perpetua devotione vivamus. Per, etc.