Sacramentaire Léonien (Sacramentarium Veronense) (page 26)
P F C SP (suite)
XXVIII. Consecratio episcoporum. Exaudi, Domine, supplicum preces; ut quod nostro gerendum est ministerio, tua potius virtute firmetur ( Al. peragatur). Per, etc.
Suscipe, Domine, quaesumus, munera famuli tui illius, et propitius in eodem dona custodi. Per, etc.
Hanc igitur oblationem, quam tibi offerimus pro illo famulo tuo quem ad pontificalem gloriam promovere dignatus es, quaesumus, Domine, placatus accipias, ut quod divino munere consecutus est, divinis effectibus exsequatur. Per, etc.
111 Adesto, misericors Deus, ut quod actum est nostrae servitutis officio, tua benedictione firmetur. Per, etc.
Propitiare, Domine, supplicationibus nostris, et inclinato super hos famulos tuos cornu gratiae sacerdotalis, benedictionis tuae in eos effunde virtutem. Per, etc.
Deus honorum omnium, Deus omnium dignitatum, quae gloriae tuae sacratis famulantur ordinibus: Deus, qui Moysen famulum tuum, secreti familiaris affatu, inter caetera coelestis documenta culturae, de habitu quoque indumenti sacerdotalis instituens, electum Aaron mystico amictu vestiri inter sacra jussisti; ut intelligentiae sensum de exemplis priorum caperet secutura posteritas; ne eruditio doctrinae tuae ulli deesset aetati; cum et apud veteres reverentiam ipsa significationum species obtineret, et apud nos certiora essent experimenta rerum, quam aenigmata figurarum. Illius namque sacerdotii anterioris habitus nostrae mentis ornatus est, et pontificalem gloriam non jam nobis honor commendat vestium, sed splendor animorum: quia et illa quae tunc carnalibus blandiebantur obtutibus, ea potius quae in ipsis erant intelligenda poscebant.
Et idcirco his famulis tuis, quos ad summi sacerdotii ministerium delegisti, hanc, quaesumus, Domine, gratiam largiaris, ut quidquid illa velamina in fulgore auri, in nitore gemmarum, in multimodi operis varietate signabant, hoc in horum moribus actibusque clarescat. Comple in sacerdotibus tuis mysterii tui summam, et ornamentis totius glorificationis instructos, coelestis unguenti fluore sanctifica. Hoc, Domine, copiose in eorum caput influat; hoc in oris subjecta decurrat; hoc in totius corporis extrema descendat; ut tui spiritus virtus et interiora horum repleat, et exteriora circumtegat. Abundet in his constantia fidei, puritas dilectionis, sinceritas pacis. Tribuas eis cathedram episcopalem ad regendam Ecclesiam tuam et plebem universam. Sis eis auctoritas, sis eis potestas, sis eis firmitas. Multiplices super eos benedictionem et gratiam tuam, ut ad exorandam semper misericordiam tuam, tuo munere idonei, tua gratia possint esse devoti. Per, etc.
112 Benedictio super diaconos.
Domine Deus, preces nostras clementer exaudi, ut quae nostro sunt gerenda servitio, tuo prosequaris benignus auxilio, et quos sacris ministeriis exsequendis pro nostra intelligentia credimus offerendos, tua potius electione justifices. Per, etc.
Oremus, dilectissimi, Deum Patrem omnipotentem, ut super hos famulos suos, quos ad officium diaconii vocare dignatur, benedictionem gratiae suae clementer effundat, et consecrationis indultae propitius dona conservet. Per, etc.
Deus, consolator sacrarum magnifice dignitatum, quaesumus ut hos famulos tuos quos ad officium levitarum vocare dignaris, altaris sancti ministerium tribuas sufficienter implere, cunctisque donis gratiae redundantes, et fiduciam sibi tuae majestatis acquirere, et aliis praebere facias perfectae devotionis exemplum. Per, etc.
Adesto, quaesumus, omnipotens Deus, honorum dator, ordinum distributor, officiorumque dispositor. Qui in te manens innovas omnia, et cuncta disponens per Verbum, Virtutem, Sapientiamque tuam Jesum Christum, Filium tuum, Dominum nostrum, sempiterna providentia praeparas, et singulis quibusque temporibus aptanda dispensas. Cujus corpus Ecclesiam tuam, coelestium gratiarum varietate distinctam, suorumque connexam distinctione membrorum, per legem totius mirabilem compagis unitam, in augmentum templi tui crescere dilatarique largiris; sacri muneris servitutem trinis gradibus ministrorum nomini tuo militare constituens, electis ab initio Levi filiis, qui mysticis operationibus domus tuae fidelibus excubiis permanentes, haereditatem benedictionis aeternae sorte perpetua possiderent. Super hos quoque famulos tuos, quaesumus, Domine, placatus intende, quos tuis sacrariis servituros, in officium diaconii suppliciter dedicamus. Et nos quidem, tamquam homines, divini sensus et summae rationis ignari, horum vitam, quantum possumus, aestimamus. Te autem, Domine, quae nobis sunt ignota, non transeunt, te occulta non fallunt. Tu cognitor peccatorum, tu scrutator es animorum, tu veraciter in eis coeleste potes 113 adhibere judicium, et vel indignis donare quae poscimus. Emitte in eos, Domine, quaesumus, Spiritum sanctum, quo, in opus ministerii fideliter exsequendi, munere septiformi tuae gratiae roborentur. Abundet in eis totius forma virtutis, auctoritas modesta, pudor constans, innocentiae puritas et spiritalis observantia disciplinae. In moribus eorum praecepta tua fulgeant, ut suae castitatis exemplo imitationem sanctae plebis acquirant, et bonum conscientiae testimonium praeferentes, in Christo firmi et stabiles perseverent, dignisque successibus de inferiori gradu per gratiam tuam capere potiora mereantur. Per, etc.
Consecratio presbyteri.
Oremus, dilectissimi, Deum Patrem omnipotentem, ut super hos famulos suos, quos ad presbyterii munus elegit, coelestia dona multiplicet, quibus, quod ejus dignatione suscipiunt, ejus exsequantur auxilio. Per, etc.
Exaudi nos, Deus salutaris noster, et super hos famulos tuos benedictionem sancti Spiritus, et gratiae sacerdotalis effunde virtutem, ut quos tuae pietatis aspectibus offerimus consecrandos, perpetua muneris tui largitate prosequaris. Per, etc.
Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, honorum omnium, et omnium dignitatum quae tibi militant distributor, per quem proficiunt universa, per quem cuncta firmantur, amplificatis semper in melius naturae rationabilis incrementis per ordinem congrua ratione dispositum. Unde sacerdotales gradus et officia levitarum sacramentis mysticis instituta creverunt, ut cum pontifices summos regendis populis praefecisses, ad eorum societatis et operis adjumentum sequentis ordinis viros et secundae dignitatis eligeres. Sic in eremo per septuaginta virorum prudentum mentes Moysi spiritum propagasti, quibus ille adjutoribus usus in populo, innumeras multitudines facile gubernavit. Sic in Eleazaro et Ithamar, filiis Aaron, paternae plenitudinis abundantiam transfudisti, ut ad hostias salutares et frequentioris officii sacramenta sufficeret meritum sacerdotum.
Hac providentia, Domine, apostolis Filii tui, doctores fidei comites addidisti, quibus illi orbem totum secundis praedicatoribus impleverunt. Quapropter infirmitati quoque nostrae, Domine, quaesumus, haec adjumenta largire, qui quanto magis fragiliores sumus, tanto his pluribus indigemus. Da, quaesumus, Pater, in hos famulos tuos presbyterii dignitatem. Innova in visceribus eorum spiritum sanctitatis. Acceptum a 114 te, Deus, secundi meriti munus obtineant, censuramque morum exemplo suae conversationis insinuent. Sint probi cooperatores ordinis nostri. Eluceat in eis totius forma justitiae, ut bonam rationem dispensationis sibi creditae reddituri, aeternae beatitudinis praemia consequantur. Per, etc.
XXIX. In natale episcoporum. I. --Operis tui, Deus, initiator et custos, suscipe gratiarum propitius actionem, quod, anni cursu remeante, votiva recolimus sumpta primordia dignitatis, ut quae tuis sunt principiis instituta, tuis regantur aucta praesidiis. Per, etc. Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut fidelibus tuis ordinatum praebeamus affectum, eisque nos similiter diligendi spiritum benignus infunde, ut in tua fide, spe et charitate sincera sacrificium tibi placitum deferatur et plebis et praesulis. Per, etc.
Vere dignum. Teque propensius exorare ut in me, quem ad sacerdotale ministerium, nullo praeditum suffragio sanctitatis, sed sola gratiae dignatione, promovisti, tua dona prosequendo perficias, et cum provectu temporis, bonorum mihi potius operum des profectum. Haec namque gloriae pontificalis erit vera festivitas, haec certa laetitia, si per rationabilem regulam praesidendi, populus tuus et numero cura regentium, et incrementum gregis atque salubritas, gaudium est et corona pastorum. Per, etc.
Hanc igitur oblationem, quam tibi offero ego tuus famulus ac sacerdos, pro eo quod me, nulla prorsus justitia confidentem, sed ineffabilis misericordiae largitate tribuisti sacerdotalem subire famulatum, quaesumus, placatus accipias, et tua pietate confirmes quod es operatus in nobis, diesque meos clementissima gubernatione disponas. Per, etc.
Qua oblatione totius mecum gratulantis Ecclesiae, tu Deus in omnibus.
Omnipotens et misericors Deus, qui nos ad celebritatem venire hujus diei contulisti, praesta, quaesumus, ut tui perceptione sacramenti, et securitas nobis optata ( Al. profutura) proveniat, et religionis integritas. Per, etc.
Da, quaesumus, Domine, familiae tuae cum suis pacem habere rectoribus, ut quorum honore congaudent, de eorum sancta conversatione laetentur, tuaque gratia tribuatur et moderatio gubernantium, et obedientia subditorum. Per, etc. 115
II. Item alia. --Deus, qui magna nimis, et de parvis miranda potenter operaris, misericordiae tuae dona in me placatus exsequere, ut ubi nulla conscientiae meae te digna sunt merita, sola pietatis tuae semper clara sit gratia. Per, etc. Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, qui dignaris infima, abjecta non despicis, attolle quos suscitas, et guberna quos erigis. Da mihi famulo tuo sufficientiam commissi moderaminis. Da Ecclesiae tuae pacem, cui me praeesse voluisti, ut in uno eodemque spiritu sit tibi grata devotio et plebis et praesulis. Per, etc.
Deus mundi creator et rector, ad humilitatis meae preces placatus attende, et me famulum tuum, quem nullis suffragantibus meritis, sed immensae largitate clementiae, coelestibus mysteriis servire tribuisti, dignum sacris altaribus fac ministrum, ut quod mea celebrandum voce depromitur, tua potius sanctificatione firmetur, Per, etc.
Omnipotens sempiterne Deus, hostilia, quaesumus, arma confringe, ut imperturbatis mentibus agere tua sancta possimus. Per, etc.
Concede nobis, omnipotens Deus, ut ab improbis voluntatibus recedentes, praeceptorum tuorum rectitudine subsequamur, et qui deviis etiam desiderata concedis, praesta meliora correctis. Per, etc.
Omnis a nobis, te, Domine, quaesumus, expiante, pravitas humana discedat, ut puris sensibus et mentibus tua mysteria celebremus. Per, etc.
Vere dignum. Majestatem tuam cunctis sensibus deprecari, ne propriis jucunditatibus occupati, aut familiam dissimulare commissam, aut nitamur vexare subjectam; sed Evangelii tenore monstrante, conservis cibaria ministrantes tempore competenti, Dominico reperiamur adventu, famulosque tuos cum dilectione corripere, et cum necessaria studeamus amare censura, totumque servitium delegatum rationabiliter exsequentes, non reatum de neglecto Domini subeamus augmento, sed divinorum nobis multiplicata proveniat dispensatio talentorum. Per, etc.
Deus, qui nos sacramentis tuis pascere non desistis, tribue, quaesumus, ut eorum nobis indulta refectio vitam conferat sempiternam. Per, etc.
Respice, Domine, propitius familiam tuam, et perpetuam largire misericordiam supplicanti, ut sine qua nihil potest a se dignum prorsus efficere, per eam salutaria tua 116 praecepta ( Al. quae praecipis) mereatur implere. Per, etc.
III. Item alia. --Deus, qui Ecclesiam tuam in dilectione tuae Divinitatis et proximi cuncta servare coelestia mandata docuisti, da nobis spiritum pacis et gratiae, ut universa familia tua et toto tibi corde sit devota, et pura sibi voluntate concordet. Per, etc. Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, da nobis gratia tuae dignationis augeri, et mortalitatis conscientia trepidos, pietatis eruditione confirma, ut te omnia in omnibus operante, profectur gregis tui sit forma pastoris. Per, etc.
Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, gratiae tuae in nobis dona prosequere, et quod possibilitas non habet fragilitatis humanae, tuo spiritu miseratus impende, ut sacris altaribus servientes, et fidei integritate fundati, et mentis sint claritate conspicui. Per, etc.